Authors/Boethius/Periherm/CPerI/A2
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchPerihermenias Liber 2
Latin | English |
---|---|
NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM ƿ PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA. | |
Omnis definitio genere differentiisque perficitur. Sumpsit ergo ad definitionem vocem nominis genus, caetera vero quae exsecutus est pro differentiis aggregavit. Est autem huius termini talis expositio: NOMEN, inquit, EST VOX. Sed vocum aliae sunt quae significant, aliae quae nihil significant. Nomen autem significat id cuius nomen est. NOMEN igitur EST VOX SIGNIFICATIVA. Vocum significativarum aliae sunt naturaliter, aliae non naturaliter. Naturaliter est vox significativa, ut ea quae dolores naturaliter monstrat aut gaudia, non naturaliter vero significativae voces sunt, quas secundum positionem esse dicimus. Secundum positionem vero sunt, quas ipsi sibi homines posuerunt, ut cum dixit aliquis primus qui rebus nomina condidit: haec substantia dicatur aurum, haec lapis, haec aqua, et alia similia. Tales igitur voces secundum positionem sunt hominum, et ita secundum positionem, quemadmodum ipsis hominibus placuit, a quibus nomina illa formata sunt. | |
Huiusmodi ergo voces, quae secundum positionem sunt, secundum ponentium placitum sunt. Sed nomen non naturaliter significat. Apud diversas enim gentes diversa sunt nomina. Quae autem apud diversos diversa sunt, ea non sunt naturaliter sed secundum placitum eorum qui posuerunt positionemque ponentium. Alioquin si naturaliter essent, quemadmodum ea quae dulcia sunt apud Romanos non eadem sunt apud Scythas amara nec acida sed apud ipsos quoque sunt dulcia et apud omnes ƿ gentes eodem modo: ita quoque omnia nomina si naturaliter essent, isdem omnes homines uterentur. Quare quoniam nomina naturaliter non sunt nec naturaliter significant, SECUNDUM PLACITUM sunt scilicet ponentium atque auctorum et a quibus nomina ipsa rebus impressa sunt. Est ergo nomen VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM. | |
Secundum placitum autem positionemque significantium vocum aliae tempus secum ad significationem trahunt, aliae praeter tempora praedicantur. Tempus secum trahunt, ut est "curro" et "lego" vel "cucurri" vel "legi" et quaecumque sunt verba. Omne enim verbum cum tempore est, nomina vero sine tempore sunt. Cum enim dico "Socrates" vel "albedo" vel aliquid huiusmodi, temporibus carent. NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE. Vocum significativarum secundum placitum sine tempore aliae sunt quarum partes extra significent, aliae quarum partes extra nihil designent. Haec namque vox quae est:quae est oratio, et significativa est et secundum placitum, partes namque ipsius quae sunt nomina secundum placitum sunt, et sine tempore, nulla namque in ea ne imaginatio quidem temporis invenitur sed habet hoc quod partes eius extra significant. |
|
Tota namque oratio est:sed eius pars Socrates si a tota oratione disiuncta sit, significat aliquid. Nominis autem pars nihil extra significat; ipsius enim nominis quod est Socrates, ƿ quod disiunctum a tota conexione significat, partes nihil extra designant. Neque enim 'So' neque 'cra' neque 'tes' aliquid praeter totum nomen extra designant. Quare rectissime definito constituta est: nomen esse vocem secundum placitum designativam sine tempore, cuius partes nihil extra significent. Hoc autem propositis docet exemplis. |
|
IN NOMINE ENIM QUOD EST EQUIFERUS FERUS NIHIL PER SE SIGNIFICAT, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST EQUUS FERUS. | |
Si enim sit oratio quae dicat equus ferus; duas res significat: equum et ferum. Utrumque enim est unum substantia, alterum quale. Qui vero dicit equiferus, unum nomen est et ei unum quod significat subiectum est. Quccirca unum quoque permixtio ista significat. Quod si unum significat tota permixtio, pars inde separata nihil extra designat. In toto enim nomine quod est 'equiferus', consignificat quidem 'ferus', per se vero nihil significat. Quod si per se id quod dicimus 'ferus' aliquid significare arbitremur, non iam erit pars nominis sed ipsum erit integrum nomen et habebit partes 'fe' et 'rus'. Quocirca quoniam nominibus unum subiectum est et unum significat totum nomen, vel si sit aequivocum vel si non sit (canis enim cum sit aequivocum, semel totum latrabilem, secundo totum rursus marinum significat): quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum, pars eius separata et velut a tota compositione seiuncta, ƿ in qua unum a]iquid consignificabat, nihil extra significat. Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum. Dicit enim: | |
AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ETIAM IN COMPOSITIS. IN ILLIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST, IN HIS AUTEM VULT QUIDEM SED NULLIUS SEPARATI, UT IN EQUIFERUS FERUS. | |
Simplicis, inquit, nominis, quoniam non constat ex aliis, partes ne imaginatione quidem significationis aliquid produnt, ut in eo nomine quod est homo neque 'ho' neque 'mo' quidquam significant nec significare putantur, idcirco quoniam simplex nomen est. In his vero quae composita sunt, quoniam ex duobus significativis in unam significantiam rediguntur, uult quidem significare aliquid pars sed nihil separatum designat. In eo enim quod est 'equiferus' dat quidem imaginationem aliquam significationis et putatur significare 'ferus' (hoc est enim quod dixit: VULT QUIDEM) sed nihil extra separatumque significat. Si enim hoc ipsum 'ferus' ut pars nominis dicatur, dimidium nomen dicitur eius quod est 'equiferus', dimidium autem nomen nihil designat. Ergo id quod dicimus 'ferus' cum alia parte nominis quae est equi unum consignificat 'equiferus', separatum autem nihil extra designat. Quod si rursus ipsum nomen extrinsecus, ƿ non in alterius nominis parte ponatur, significat velut nomen. Ergo non est similis in simplicibus nominibus compositisque partium significatio sed simplicium quidem nominum partes nec ipsae significant nec significare putantur, compositorum vero volunt quidem partes aliquid significare et dant significationis imaginationem et significare aliquid putantur sed nullius separati retinent significationem. | |
SECUNDUM PLACITUM VERO, QUONIAM NATURALITER NOMINUM NIHIL EST SED QUANDO FIT NOTA. NAM DESIGNANT ET INLITTERATI SONI, UT FERARUM, QUORUM NIHIL EST NOMEN. | |
Dixerat superius in definitione nomen esse secundum placitum, non natura. Hoc autem nunc diligentius monstrat dicens nihil esse nominum naturaliter. ATQUE ideo non illi sufficit ad definitionem, quod est significativa vox, nisi illud quoque adderet, quod secundum placitum uox significativa est. Alioquin multi inlitterati soni significant, ut sibilus aliquid interdum designat. | |
Ferarum quoque mutorumque animalium voces interdum aliqua significatione praeditas esse ƿ perspicimus. Quaedam enim vox canum iras significat, hinnitus quoque equorum saepe alterius equi consuetudinem quaerit. Sed haec naturaliter significant atque ideo nomina non sunt. Quod igitur naturaliter significat, nomen non est. Atque haec hactenus. | |
Nunc quemadmodum facta sit definitio videamus. Quod dixit nomen esse VOCEM, traxit a genere definitionem; quod SIGNIFICATIVAM esse consequenter apposuit, nomen ab non significantibus vocibus separavit; quod SECUNDUM PLACITUM, ab naturaliter significantibus vocibus nominis natura divisa est; quod SINE TEMPORE, ad verborum discrepantiam respicit; quod eius NULLAM PARTEM EXTRA SIGNIFICARE propositum est, idcirco dictum est, ut nomen ab orationibus distare videretur. | |
Hactenus quidem de tota nominis definitione tractatum est et quibus differentiis ab aliis vocibus distare possit explicitum est, nunc autem quae videntur in definitionem nominis incurrere an nomina sint, diligentius quaerit. | |
NON HOMO VERO NON EST NOMEN. AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI. NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST SED SIT NOMEN INFINITUM. | |
Nunc disserit qualia esse arbitrari oportet, quae cum sub definitionem quidem nominis cadant, integra tamen nomina non esse videantur. Unde fit ut his diligentissime distributis integerrima nominis definitio concludatur. Hoc enim quod dicimus non homo quid sit ambigitur. Oratio enim non est. Omnis enim ƿ oratio verbis nominibusque coniungitur. Hoc autem quod dicimus 'non homo' duabus quidem partibus constat sed unum in se retinet nomen, verbum vero non habet. Negativa enim particula, quae est 'non', neque nomen est neque verbum. Rursus negatio non est. Omnis enim negatio verum falsumue significat. 'Non homo' vero quod dicimus neque verum est neque falsum. Nisi enim (ut supra ait) aliquid quod sit proximum ad id quod est esse addatur, nulla veritatis aut falsitatis ratio in qualibet orationis partium compositione perficitur. At vero nomen non est. Omne enim nomen unam rem significat definitam, ut cum dicimus 'homo' substantiam significat nec quamlibet sed rationalem atque mortalem. Eodem modo et caetera nomina. Qui vero dicit 'non homo', hominem quidem tollit, quid autem illa significatione velit ostendere, non definit. Potest enim quod homo non est et equus esse et canis et lapis et caetera quaecumque homo non fuerint. Quare quoniam id quod definite significare potest aufert in eo negativa particula, quid vero significare debeat definite non dicit sed multa atque infinita unusquisque auditor intellegit: dicatur, inquit, nomen infinitum. Hoc enim quod dicimus 'non homo' tam multa significat quam multa sunt quae a definitione hominis disinuguntur. | |
Sed hoc Aristoteles vocabulum, cum infinitum nomen vocaret, prunus invenit. Apud antiquiores enim ista quidem erat dubitatio sed huic differentiae, qua differt nomen definitum ab huiusmodi nomine quod cum negatione proponitur, impressum vocabulum non erat, quod ipse testatur dicens: AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI. Nullus enim posuit vocabulum, quo oporteat appellari id quod dicimus non homo sed Aristoteles perspicaciter infinitum nomen huiusmodi praedicamentum censuit appellari. | |
CATONIS AUTEM VEL CATONI ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA SED CASUS NOMINIS. | |
Omnis, inquit, casus alterius casus est. Itaque fit ut quicumque casus sit alterius inflexio videatur. Ergo quod dicimus huius Catonis vel huic Catoni vel alia huiusmodi casus nominamus, unde fit ut hi casus inflexiones quoque dicantur. Sed omnis inflexio alicuius inflexio est. Quod autem inflectitur ab eo quod ipsa inflexione fit prius est. Quare cum id quod dicimus Cato nomen sit et sit primum, distat inflexionibus suis. Inflexio autem nominativi genetivus et caeteri. Nullus enim dixerit recte nomina casus esse. Si enim id quod dicimus Cato alicuius casus sit, cuius casus esse possit oportet ostendi. Sed ante id quod dicimus Cato nullus praedicatur casus: igitur quoniam Cato nomen nullius inflexio est, nec omnino casus est. Caeteri autem casus qui dicuntur nominativi inflexione formantur: Catonis et Catoni et Catonem. Quare si distant ea quae ab inflexione nascuntur ab his quae inflectuntur, distant quoque hi omnes casus, qui sunt Catonis Catoni Catonem, eo quod est Cato, id est a nomine principali. Sed hic Cato nomen est, casus igitur nomina non sunt. Aliud est ƿ enim ipse casus, aliud cuius est casus. Quocirca si nominis haec omnia casus sunt, haec nomina non sunt. Atque ideo prudenter ueteres omnes casus genetivum, dativum, accusativum, uocativum, ablativum suis diversisque nominibus vocaverunt, primum vero alias rectum, quasi a nullo inflexum, alias nominis ipsius uocabulo nominativum dixerunt. Quare nunc hoc Aristoteles exsequitur, quia casus nominum videantur non esse nomina sed tantum nominum inflexiones id est casus. | |
RATIO AUTEM EIUS EST IN ALIIS QUIDEM EADEM SED DIFFERT QUONIAM CUM EST VEL FUIT VEL ERIT INUCTUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, NOMEN VERO SEMPER; UT CATONIS EST VEL NON EST; NONDUM ENIM NEQUE VERUM DICIT NEQUE MENTITUR. | |
Ratio, inquit, id est definitio nominis et casus nominis eadem est. Nam sicut nomen vox significativa est secundum placitum sine tempore, ut eius pars nulla extra significet, sic etiam casus. Nam vox est et secundum placitum designativa et cuius separatae partes nihil designant. Ergo eadem definitio ratioque est nominis et casus nominis sed his una additur differentia, quod omne nomen cum eo quod dicitur est aut non est coniunctum aut affirmativam enuntiationem facit aut negativam, ut:vel:
|
|
Hic enim quoniam veritas aut falsitas incidit, enuntiationem esse necesse est; in ƿ casibus vero quamvis addas est aut non est, nulla inde affirmatio neque negatio fit. Neque enim ulla in hos veritas aut falsitas cadit. Si quis enim dicat:vel: vel: vel: quid sit vel non sit non apponens, cum simplici casu est aut non est iungens imperfectam faciet orationem falsitate ac veritate disiunctam. Quare nulla enuntiatio est. Ergo differt nomen casu, quod nomen quidem CUM EST aut NON EST iunctum aut verum aut falsum facit, casus vero NEC VERUM DICIT NEQUE MENTITUR. Etenim nullo alio addito trunca atque imperfecta sententia est. Sed quorsum istuc? Ut definitio scilicet nominis integerrima compleretur. Etenim iam nunc definitio nominis hoc modo est: nomen est vox significativa secundum placitum: sine tempore, cuius nulla pars significativa est separata, defimium aliquid significans, CUM EST aut NON EST iuncta faciens enuntiationem. Sed DE NOMINE hactenus, nunc verbum diligentissima definitione determinat. |