Authors/Boethius/Periherm/CPerI/A7

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerI
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 7

Latin English
QUONIAM AUTEM SUNT HAEC QUIDEM RERUM UNIVERSALIA, ILLA VERO SINGILLATIM; DICO AUTEM UNIVERSALE QUOD IN PLURIBUS NATUM EST PRAEDICARI, SINGULARE VERO QUOD NON.
Omnis propositio quemadmodum fiat ostendit. Secundum res enim quae significantur propositionis natura perspicitur. Rerum autem alia sunt universalia, alia particularia. Universale est quod de pluribus praedicatur, ut homo de pluribus dicitur et est universalis. Singillatim vero est, ut quaelibet res individua, evius nulla praedicatio ad sibimet subiecta perveniat, ut Plato vel Socrates. Horum autem naturam docet exemplis. Ait enim: UT HOMO QUIDEM UNIVERSALE, PLATO VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. Nam si hoc est universale quod de pluribus praedicatur, homo universale est, de pluribus enim individuis dicitur. Quod si hoc rursus est singulare quod de nullo alio praedicatur, Plato singularis est. ƿ Individua namque de nullis aliis praedicantur. Quoniam ergo sunt quaedam rerum universalia, alia vero singularia, manifestum est, quoniam omnis affirmatio aut negatio per haec constituitur.
NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA.
Omnis namque propositio aut singulare habet aut universale subiectum, sive affirmatione adnuat sive abnuat negatione. Si quis enim dicat:

Homo animal est
Homo animal non est

universalem rem id est hominem animal aut esse aut non esse proposuit. Atque hoc est quod ait: NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA. Homo enim cum sit universale, animal illi inesse affirmatio proposuit quae dixit:

Homo animal est

et non inesse negatio quae ait:

Homo animal non est

Si vero aliquis sic dicat:

Socrates disputat
Socrates non disputat

alicui eorum quae sunt singularia esse et non esse coniunxit. Et hoc est quod ait: ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. Nam cum Socrates singulare quiddam sit, disputatio ei ab affirmatione iuncta est sed a negatione seiancta.
SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERS ALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM UNIVERSALEM, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST. QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS ƿ NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA.
Omnis affirmatio omnisque negatio aut universalis est aut particularis aut indefinita. Universalis est affirmatio, ut si quis dicat:

Omnis homo animal est

Cum sit enim universale subiectum homo (de multis enim praedicari aliis potest), universaliter praedicatum est. Diximus enim:

Omnis homo animal est

nec solum hominem, quod est universale, posuimus sed etiam omnem, et universale id est omne adiecimus universali id est homini, et haec est affirmatio universalis. Sin vero dicat:

Aliquis nullus homo animal est

rursus homini, universali rei, determinationem universalem, id quod dicitur nullus, adiecit. Sive ergo in affirmatione sive in negatione, si eas universaliter aliquis proferat, universale in universali proponet. Non proponet autem universale in universali quotiens ita dicit:

Homo animal est
Homo animal non est

Cum enim homo sit res universalis, nulla adiectione universalitatis, quae est nullus aut omnis, affirmationem vel negationem fecit. Quocirca repetendum est: affirmatio universalis est, in qua universale universaliter praedicatur affirmative, et negatio universalis, in qua rursus universale universaliter praedicatur negative. Sed hae huiusmodi contrariae sunt. Fieri enim non potest ut, ubi vera est affirmatio universalis, illic universalis negatio vera sit sed e contrario fieri tamen potest ut utraeque ƿ inveniri falsae possint, ut:

Omnis homo iustus est
Nullus homo iustus est

hic enim utraeque sunt falsae; et ut una quidem vera, falsa altera reperiatur, ut in eo quod est:

Omnis homo animal est
Nullus homo animal est

una vera est, altera falsa; ut vero utraeque verae sint, fieri non potest. Quocirca quoniam utraeque falsae inveninutur, oppositae non sunt sed sunt contrariae. Cur autem contrariae dicantur, alio loco nobis erit dicendum.
Particulares vero propositiones sunt huiusmodi:

Quidam homo animal est
Quidam homo animal non est

Hae dicuntur subalternae. Affirmatio enim particularis sub affirmatione universali subalterna est. Rursus eodem modo particularis negatio sub universali negatione subalterna est. Sed hae ut aut utraeque verae sint aut una vera, alia falsa fieri potest; ut utraeque falsae sint, non potest inveniri: ut in eo quod est:

Quidam homo iustus est
Quidam homo iustus non est

utraeque sunt verae. Cum vero dicimus:

Quidam homo animal est
Quidam homo animal non est

una vera est, altera falsa. Et dicuntur affirmatio et negatio particulares subcontrariae. Quare nec istae vocantur oppositae, idcirco quia utraeque verae inveniuntur interdum. Sit autem harum talis descriptio: ƿ
<FIGURA>
[1]
Ergo neque superiores universales neque inferiores particulares oppositae sunt, idcirco quod inferiores quidem utraeque verae, superiores utraeque falsae esse possum. Sunt autem oppositae contradictorie (ut ipse ait) si quis aspiciat angulares, ut affirmationem universalem particular) comparet negation), ut est:
Omnis homo iustus est
Quidam homo iustus non est
hae enim simul neque verae possum inveniri neque falsae sed semper in omnibus una vera est, altera falsa. Et rursus si universalis negatio particulari affirmationi comparetur, reperiuntur oppositae, ut est:
Nullus homo iustus est
Quidam homo iustus est
Semper enim una vera est, altera falsa. Et hoc in quibuslibet terminis dispexeris: ratio non discrepabit. Sit autem plenissima hoc modo descriptio: ƿ
<FIGURA>
[2]
Sunt ergo determinationes universalium quidem omnis et nullus, particularium vero quidam. Illae autem propositiones quae neque universale habent additum neque particulare indefinitae vocantur et particularibus similes sunt, ut est:

Homo iustus est
Homo iustus non est

Possum enim utraeque esse verae, ut in hoc ipso exemplo quod diximus; potest una esse vera, altera falsa, ut:

Homo animal est ƿ
Homo animal non est

utraeque vero ut falsae sint, non potest inveniri. Et hae (ut dictum est) vocantur indefinitae. Praeter has autem omnes singulares sunt, in quibus contradictio poterit evenire, ut in eo quod est:

Socrates animal est
Socrates animal non est
Socrates iustus est
Socrates iustus non est

Nam si nulla eas aequivocatio vel praedicati vel subiecti vel alterius temporis vel aliquid eorum quae per singula determinantur impediat, semper una vera est, altera falsa. Quare quoniam de omnibus in commune speculati sumus et quid quaeque esset quantum brevitas patiebatur expressimus, ad textum nunc, quoniam tempus est, reuertamur.
SI ERGO, inquit, UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. Universaliter enuntiat aliquis in universali, quotiens universalem affirmationem aut universalem fecerit negationem. Cum enim dicit:

Omnis homo animal est

universalem hominem universaliter enuntiavit per id quod addidit omnis; quod si rursus dicat:

Nullus homo animal est

eodem modo universalem hominem universaliter enuntiat per id quod ait nullus: et sunt contrariae.
Quas autem dicat esse contrarias, subiecto declarat exemplo: dico autem in universali enuntiationem universalem, ut:

Omnis homo albus est
Nullus homo albus est

una siquidem est affirmatio universalis, altera negatio universalis, quas contrarias esse supra in descriptione docuimus. Quando autem in universalibus non universaliter, non sunt contrariae. Quotiens autem, inquit, indefinitae sunt propositiones ƿ et universale universaliter non proponitur, contrariae non sunt. Ea enim affirmatio quae dicit:

Homo iustus est

ei quae dicit:

Homo iustus non est

contraria non est. Possunt enim utraeque simul esse verae et in eodem id est homine, quod in contrariis fieri impossibile est.
Quod vero addidit: QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA, tale est: ipsae quidem propositiones contrariae non sunt, significant tamen aliquando contraria. Si quis enim dicat:

Homo albus est

et alius neget:

Homo albus non est

ipsae quidem contrariae non sunt, quod autem dicitur "Homo albus non est" potest quodammodo significare contrarium. Nam designat hoc quod dicitur "Homo albus non est" et rubri coloris esse et pallidi et fusci, designat etiam nigri, quod est albo contrarium. Potest igitur id quod non est album esse nigrum. Ergo quamquam ipsae contrariae. Non sint, tamen potest aliquando quiddam contrarium significari priori affirmationi, ut in eo quod diximus. Nam si id quod dicitur "Non est homo albus" nigrum esse designet, quoniam is qui niger est albus non est, contrariae quidem propositiones non sunt, quoniam possunt esse utraeque verae, quae autem significantur interdum contraria reperiuntur. Quae autem sint huiusmodi propositiones exemplorum subiectione monstravit.
DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT EST ALBUS HOMO, NON EST ALBUS HOMO. ƿ
Et quid dicat esse universale universaliter praedicare, planissime demonstravit dicens:

CUM ENIM UNIVERSALE SIT HOMO, NON UNIVERSALITER UTITUR ENUNTIATIONE. OMNIS NAMQUE NON UNIVERSALE SED QUONIAM UNIVERSALITER CONSIGNIFICAT.

Nam id quod dicitur 'omnis' illud ad quod praedicatur colligit atque in unum corpus adducit, ut cum dicitur:

Omnis homo iustus est

nullum excipit hominem sed totam colligit humanitatem et fit de re universali, homine, praedicatio universalis, cum dicimus 'omnis homo'. Nam cum sit universale homo, huic universali universalitatem consignificat id quod additur omnis et res universalis universaliter praedicatur.
IN EO VERO, QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALE, UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM.
Hac nos sententia quem ad locum universalitatis determinationem recte ponamus instituit. Docet enim semper istam universalitatem, quam determinationem universalem vocamus, ad subiectum poni debere terminum, numquam ad praedicatum. Si quis enim sic dicat:

Omnis homo animal est

recte dixerit omnis ad subiectum id est ad hominem ponens. Quod si sic dicat:

Omnis homo omne animal est

falsum dixerit. Ergo hoc nunc dicit: IN EO VERO QUOD ƿ UNIVERSALE PRAEDICATUR, ut animal de homine (animal enim universale est, de omni enim homine praedicatur), non est verum hoc ipsum universale, quod est animal, universaliter praedicare, ut dicatur omne animal esse hominem. Nec solum in his sed in nulla recte fieri affirmatione concedit. Ait enim:
NULLA ENIM AFFIRMATIO ERIT, IN QUA DE UNIVERSALI PRAEDICATO UNIVERSALE PRAEDICETUR.
Hoc autem cur eveniat paucis ostendam. Praedicatum semper maius est subiecto vel aequum. Maius, ut cum dico:

Homo animal est

Animal praedicatur, homo subicitur sed maius est animal homine, de pluribus enim quam ipse homo praedicatur. Rursus aequale est, cum sic dicimus:

Homo risibilis est

Homo subiectum est, risibile praedicatum sed homo atque risibile aequalia sunt, proprium namque est hominis quod est risibile. Ut autem minus praedicatum inveniatur quam subiectum fieri non potest. Sive ergo maius sit praedicatum, falsum est universale adicere praedicato, ut in eo quod ipse posuit exemplo OMNIS HOMO OMNE ANIMAL EST, sive aequale sit, superfluum, si quis dicat OMNIS HOMO OMNE RISIBILE EST. Quare universale praedicatum praedicare universaliter non oportet.
OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI ƿ DICO CONTRADICTORIE, QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NOD UNIVERSALITER, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NON OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS.
Quid sit proprie contradictio consequenter exponit. Ait enim opponi contradictorie propositiones, quotiens universalem affirmationem particularis abnuit negatio et quotiens universalem negationem affirmatio particularis destruxerit. Cum enim dicitur:

Omnis homo albus est

illa negatio quae dicit:

Non omnis homo albus est

de eodem homine non universaliter tollit, quod universaliter affirmatio constituerat. Illa enim omnem hominem esse album ponit, illa dicit non omnem, tamquam si concedat aliquem sed ei tantum auferat universalitatem. Hoc est enim quod ait QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NON UNIVERSALITER. Nam sicut universale significat affirmatio dicens hominem, ita quoque negatio universale significat, habet enim et ipsa hominem sed idem ipsum universale docet non esse universaliter, id est non omnem hominem esse album, quod affirmatio universaliter esse posuerat omnem hominem esse album proponens.
Eodem modo etiam in negatione. Quas nos supra angulares posuimus et contradictorias in descriptione, hic nunc easdem oppositas contradictorie vocat. Quod autem universali affirmationi, quae est omnis homo albus est, particularem negationem opposuit, quae est:

Non omnis homo albus est

tantundem est tamquam si diceret:

Quidam ƿ homo albus non est

Nam si non omnis homo albus est, quidam homo albus non est.
CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM.
Plenissime omnes exsequitur dicitque contrarias universalem affirmationem et universalem negationem. Has enim nos quoque supra descripsimus. Hic vero nunc easdem contrarie demonstrat opponi. Illud quoque addidit, quod eas impossibile sit in eodem veras aliquando cognosci. Nam sicut contrariorum natura in eodem non potest inveniri, neque enim uno eodemque tempore aliquid nigrum est atque album, sic quoque nec contrariae ut utraeque simul sint verae fieri potest. Quod autem adiecit HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM, particularem affirmationem et particularem negationem designat. Particularis namque affirmatio universali negationi opposita est contradictorie, particularis vero negatio universali ad firmationi. Contrariarum igitur oppositae possunt in eodem verae aliquotiens inveniri id est particularis affirmatio et particularis negatio verae ut sint in aliquibus fieri potest, ut est:

Quidam homo albus est
Quidam homo albus non est

utraeque sunt verae.
QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, NECESSE EST ALTERAM VERAM ESSE VEL FALSAM ET QUAECUMQUE IN SINGULARIBUS SUNT, UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS.
ƿ De contradictorie oppositis loquitur et de singularibus propositionibus, quod unam semper veram, falsam semper alteram necesse est inveniri. Hoc enim dicit: contradictiones, inquit, eorum, quae sunt universalium universaliter praedicatorum, una semper vera est, altera falsa. Universalium autem universaliter praedicatorum sunt contradictiones universalium particulariter praedicatorum. Nam affirmatio universalis vel negatio in universalibus universaliter praedicantur. Harum contradictoriae particulares affirmationes vel negationes sunt, si sibi angulariter comparentur. Harum igitur contradictionum, quae sunt universalium universaliter praedicatorum, una semper vera est, semper falsa altera reperitur. In singularibus quoque idem est. Nam si nulla, ut dictum est, varietas aequivocationis impediat idemque sit praedicatum idemque subiectum ad unum idemque tempus ad unam eandemque partem ad unum idemque relatum uno atque eodem modo, una semper vera est, falsa altera et veritatis inter se naturam et mendacii partiuntur.
QUAECUMQUE AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SEMPER HAEC VERA EST, ILLA VERO FALSA.
Quae vero sunt, inquit, indefinitae, ut neque universalem habeant neque particularem determinationem quod tacuit, non semper una vera est, altera falsa sed utraeque interdum inveniuntur verae. In universalibus autem non universaliter praedicatur aliquid hoc modo:

Homo albus estHomo albus non est

in quo uno eodemque tempore utrasque veras ƿ esse contingit. Hic enim cum universale sit homo, non universaliter praedicatum est nomen. At vero nec particulariter. Neque enim quidam aut nullus aut omnis adiectum est. Docet autem huiusmodi propositiones non inter se dividere veritatem atque mendacium hoc modo:
SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PULCHER ET NON EST HOMO PULCHER. SI ENIM FOEDUS, ET NON PULCHER; ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST.
Documentum est huiusmodi dictum, indefinitam affirmationem negationemque veras utrasque posse inveniri. Verum est enim dicere:

Est homo albus

et:

Non est homo albus

Huius autem rei probatio est. Nam si verum est dicere est homo niger et est homo albus simul uno eodemque tempore, qui autem niger est, albus non est, verum est dicere uno eodemque tempore quoniam est homo albus et non est homo albus. Rursus si verum est dicere quoniam est homo pulcher et est homo foedus uno eodemque tempore, qui autem foedus est, pulcher non est, verum est dicere uno eodemque tempore quoniam est homo pulcher et non est homo pulcher. Verum autem esse dicere hominem esse pulchrum et hominem esse foedum uno eodemque tcmpore manifestum est. Cum enim Achilles esset ƿ pulcher, erat claudus Thersites foedus. Rursus verum dicere est esse hominem album et rursus uno eodemque tempore fieri hominem album nec hoc ulla contrarietas uetat ut sit homo albus et rursus fiat homo albus. Sed qui fit albus nondum albus est: VERUM EST DICERE IGITUR QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS. Hoc enim est quod ait: ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST: cum enim fit, non est; sed potest dici quoniam est albus homo et fit albus homo, ut utrumque vere dicatur: potest igitur vere utrumque dici ET EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS.
VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO QUONIAM VIDETUR SIGNIFICARE NON EST HOMO ALBUS SIMUL ETIAM QUONIAM NEMO HOMO ALBUS. HOC AUTEM NEQUE IDEM SIGNIFICAT NEQUE SIMUL NECESSARIO.
Tacite hominum dubitationi respondit. Quod enim dicimus:

Est albus homo

et:

Non est albus homo

utrumque verum esse, videtur aliquotiens inconveniens esse. Si enim verum est dicere "Est albus homo", quemadmodum fieri potest ut verum sit dicere "Non est albus homo"? Hoc autem videtur idcirco, quoniam apparet quibusdam id quod dicimus "Non est albus homo" hoc significare, tamquam si dicamus "Nullus homo albus est"; sed hoc verum non est. Neque ƿ enim idem est dicere:

Non est albus homo

et:

Nullus homo albus est

et quamquam cum dicimus:

Nullus homo albus est

simul significamus quoniam non est homo albus non tamen ex necessitate idem utraque significat. Cum enim dicimus:

Non est homo albus

simul nos dicere, quoniam nullus homo albus est, non oportet intellegi. Neque enim semper simul est non est homo albus et nullus homo albus est. Nam aliquotiens simul est, scilicet cum prius dicitur universalis negatio, cum vero indefinita dicitur prius, non est simul negatio universalis negationi indefinitae.
Nam si dicam:

Nullus homo albus est

simul dixi, quoniam homo albus non est quod si dicam:

Homo albus non est

non est simul dicta negatio universalis, quae est:

Nullus homo albus est

quoniam potest quidam esse non albus, de quo dicatur homo albus non est, neque tamen omnes esse non albi. Non igitur sunt simul necessario:

Non est albus homo

et:

Nullus homo albus est

MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM UNA NEGATIO UNIUS AFFIRMATIONIS EST; HOC ENIM IDEM OPORTET NEGARE NEGATIONEM, QUOD AFFIRMAVIT AFFIRMATIO, ET DE EODEM.
Hoc quoque argumentum est negationem indefinitam et universalem idem non significare et a se esse diversas. Nam si unius affirmationis una negatio est, contra eam quae dicit:

Non est homo albus

illa est affirmatio quae dicit:

Est homo albus

et contra eam quae dicit:

Nullus homo albus est

illa affirmatio ƿ est quae dicit:

Quidam homo albus est

Sed hae affirmationes diversae sunt (id est "Est homo albus" et "Quidam homo albus est"): diversae igitur illae quoque sunt quae his proportionaliter opponuntur. Diversa igitur est negatio quae dicit:

Nullus homo albus est

ea quae dicit:

Non est homo albus

Docet autem nos unius affirmationis unam esse negationem idque hac ratione demonstrat: oportet enim idem praedicatum negare negationem, quod praedicaverit affirmatio, et rursus de eodem subiecto auferre praedicatum negationem oportet ad quod affirmatio ante coniunxerat. Quod si fit, dubium non est unius esse affirmationis unam negationem. Sive autem hoc in universalibus fiat, sive universaliter praedicatis sive indefinite et non universaliter, sive in singularibus, una eademque propositionum natura est, ut unius affirmationis sit tantum naturaliter una negatio. Hoc autem inductione probat.
DICO AUTEM UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS.
In hac enim propositione idem subiectum est, idem est praedicatum. Et in medio exemplorum subiecit:
SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA.
Sensus huiusmodi est: si autem aliquid aliud praedicaverit negatio quam affirmatio praedicavit vel ƿ de alio subiecto idem negatio praedicaverit quod in affirmatione fuerit praedicatum, non sunt sibi oppositae sed a se tantum diversae sunt. Si quis enim dicat:

Socrates disputat

et alius respondeat:

Socrates non ambulat

diversum praedicatum est et diversae sunt propositiones et non oppositae. Et hoc est quod dixit: SI AUTEM ALIUD ALIQUID, aliud enim praedicavit negatio quam affirmatio praedicaverat. Quod si quis sic dicat:

Socrates disputat

aliusque respondeat

Plato non disputat

de alio subiecto idem praedicavit et sunt a se diversae propositiones et non oppositae et erit id quod ait VEL DE ALIO IDEM. Quod si utraque sint diversa, multo magis diversae propositiones fiunt. Quibus positis ad proposita rursus exempla contendit et uni affirmationi unam enuntiationem negationis opponit, angularibus angulares et affirmativas negativis, particularibus universales, indefinitis indefinitas opponens et comparans.
Et post haec concludit sententiam dicens manifestum esse uni affirmationi unam oppositam esse negationem. Reuoluit quoque breviter, quoniam aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae dicitque se quae sint hae diligentius in superiore disputatione monstrasse, ut illud quoque non omnem esse veram vel falsam affirmationis et negationis oppositionem, quam nunc ƿ communiter et improprie contradictionem uocat. Et quando sint verae vel falsae et cur se exposuisse commemorat.


Notes