Authors/Boethius/Periherm/CPerI/A8

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerI
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 8

Latin English
UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO, QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER.
Quid sit una affirmatio et supra iam diximus et nunc quoque idem docere non piget, cum idem Aristoteles reuoluerit. Una enim affirmatio est, quae unam rem de una significat id est quae huiusmodi habet praedicatum et huiusmodi subiectum, ut utrumque singula significet. Nam si unum aliquid significet praedicatum, simplex atque unum est. Quod si rursus unum aliquid significet subiectum et non plura, simplex rursus est atque unum. Quocirca si unum praedicatum de uno erit subiecto, utraque singula significabunt et non plura eoque fit, ut non sit multiplex propositionis significatio unumque significans una sit. Idem autem oportet esse etiam in universalibus universaliter praedicatis et in particularibus, quas universalibus opponi necesse est. Quorum etiam subdit exempla. Dicit enim unam esse propositionem:

Omnis homo albus est

et ei rursus oppositam unam esse negationem:

Non est omnis homo albus

SI ALBUM, inquit, UNUM SIGNIFICAT. Quod si plura significat, non ƿ est una affirmatio nec una negatio. Hoc autem et in subiecto convenit custodire, scilicet ut subiecti quoque simplex significatio seruetur. Docet autem non esse unam propositionem, si praedicatum vel quodlibet in propositione verbum multa significet, hoc modo:
SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO.
Sunt quaedam res quae plura quidem significent, ex quibus omnibus iunctis unum quiddam valeat effiei. Hominis quidem nomen significat animal, significat mortale, rationale quoque designat sed haec iuncta unum quiddam efficiunt, quod est animal rationale mortale. Haec namque omnia unum hominem complent. Sunt quoque alia quae duas vel plures huiusmodi res designant, ex quibus iunctis unum aliquid esse non possit, ut fiber. Dicitur namque et Dionysus Liber, dicitur fiber et ingenuus sed ingenuus et Dionysus iuncti nihil efficiont. Quare si quid tale sit, inquit, aut subiectum aut praedicatum quod plura significet, ex quibus unum aliquid esse non possit, non est illa una affirmatio neque una negatio. Et hoc ficticii exempli ratione confirmat.
Dicatur enim, inquit, equus et homo tunica et habeant verbi gratia ƿ hoc nomen: – si quis dicat:

Est tunica alba

quoniam tunica equum atque hominem designat, videtur dicere quoniam est equus et homo albus. Sed hoc tale est, tamquam si dicat:

Est equus albus et est homo albus

Sed hae duae sunt propositiones et non una; duplex igitur illa quoque propositio est:

Est homo et equus albus

quare duplex illa quoque quae dicit:

Est tunica alba

Etenim subiecti huius id est tunicae duplex significatio propositiones fecit esse multiplices. Quod si quis dicat unum quiddam significare "Est tunica alba", quia significat "Est homo et equus albus", impossibile est. Neque enim ex homine et equo quiddam unum fit, ut haec propositio unum aliquid designet. Quare aut haec propositio multa significat aut si non multa, nihil omnino designat. Nihil enim est homo equus, ut simul dicatur atque intellegatur. Hoc est enim quod ait: SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA, id est ea quae dicit:

Est tunica alba

MULTA VEL NIHIL SIGNIFICAT. Nihil autem idcirco quoniam, si non multa designet propositio cuius quilibet terminus aequivocus est, cum illa quae nomine aequivoco significantur iuncta fuerint neque in unam substantiam convenerint, talis iuncturae, quae res sibimet inconexas copulat, non ƿ erit ullus intellectus, ut in ea quae est:

Tunica alba est

Aliter esse una non potest, si tunica equum hominemque significet, nisi si equus atque homo inucti unum aliquid efficiant. Sed hi termini tales sunt ut necesse sit hanc propositionem vel multiplicem esse vel nihil significare. Nam si iungantur homo et equus, fit nihil. Nihil enim est homo equus. Quod per hoc monstravit, quod ait: NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS.
Hoc autem cur nunc ab ipso propositum sit, lucidissime demonstravit. Cum enim de his propositionibus loqueretur, quae verum inter se falsumque dividerent, hoc addidit, quia etiam hae quae habent vel praedicatum aequivocum vel subiectum verum falsumque non dividunt. Utraeque enim verae esse possunt, ut hae quae dicunt:

Est liber homo

si ad ingenuitatem referas, et:

Non est liber homo

si ad Dionysum. Recte igitur dictum est:
QUARE NEC IN HIS NECESSE EST HANC QUIDEM CONTRADICTIONEM VERAM ESSE, ILLAM VERO FALSAM.
Cum enim multa significat, multiplex significatio in negatione atque affirmatione se invicem non perimit. Quod si una sit affirmatio, una negatio, quoniam utraeque in eodem esse non possunt, unam veram semper, falsam alteram esse necesse est.


Notes