Authors/Boethius/Periherm/CPerI/intro

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerI
Jump to navigationJump to search

Perihermenias (Introductio)

Latin English
[INTRODUCTIO]
ƿ Magna quidem libri huius apud Peripateticam sectam probatur auctoritas; hic namque Aristoteles simplicium propositionum naturam diligenter examinat; sed eius series scruposa impeditur semita et subtilibus pressa sententiis aditum intellegentiae facilem non relinquit. Quocirca nos libri huius enodationem duplici commentatione supplevimus et quantum simplices quidem intellectus sententiarum oratio brevis obscuraque ƿ complectitur, tantum hac huius operis tractatione digessimus: quod vero altius acumen considerationis exposcit, secundae series editionis expediet. Nunc a me tantum lector exspectet, quantum pedetemptim minutatimque secundum orationis ordinem textumque sermonis id quod angustia brevitatis latet intellegat.
Et prius quae sit huius operis intentio breviter demonstrandum est. Inscribitur etenim liber Graece *PERIHERMENEIAS* quod Latine "De interpretatione" significat. Quid ergo sit interpretatio paucis absolvam. Interpretatio est vox significativa per se ipsam aliquid significans. Sive enim nomen sit, quod per se significat, ut est "homo"; sive verbum, ut est "curro"; sive quod grammatici participium uocant, sive pronomen est, sive ex his iuncta oratio, ut est "Homo currit", sive quolibet alio modo vel nomen vel verbum vel ex his oratio iuncta per se aliquid significet, interpretatio nominatur. Quare cum sint quaedam in orationis partibus quae per se nihil significant, aliis tamen iuncta designant, ut sunt coniunctiones vel praepositiones, haec interpretationes esse non dicimus. Interpretatio enim sive simplex est, ut nomen et verbum, sive composita, ut ex his iuncta copulataque oratio, vel per se ipsam significare debet, si simplex est, vel ex his quae per se significant iuncta esse, si composita est. Quare interpretatio est vox aliquid per se ipsam significans. Sed quoniam verba nominaque interpretationes ƿ sunt, oratio quoque omnis quae ex significantibus per se praedicamentis iungitur interpretatio nuncupatur, et sunt plurimae interpretationes, inter quas illa quoque est oratio, in qua verum falsumue inveniri potest, id est enuntiativa, de qua hoc libro tractandum est: idcirco igitur Aristoteles de communi nomine et continenti libro titulum scripsit. Interpretatio namque est nomen et verbum, interpretatio etiam est huiusmodi oratio:

Omnis homo animal est

Sed in hac verum falsumque auditor intellegit. Haec enim oratio quae dicit:

Omnis homo animal est

vera vel falsa est. Interpretatio quoque est etiam huiusmodi oratio:

Da mihi codicem

in qua verum falsumque nullus inveniat. Etenim da mihi codicem neque verum esse poterit neque falsum. Quocirca quoniam de his solis orationibus in quibus verum falsumque reperitur, quas enuntiationes vel propositiones vocamus, quae interpretationes sunt, disputaturus est quoniamque de nominibus illi verbisque dicendum est, quid sint quamque vim in significatione retineant, recte librum de interpretatione signavit.
Nec hoc nos turbet, quod sunt quaedam interpretationes, de quibus in hoc libro non tractet. Tamquam enim si quis de homine disputans titulum operis de animali posuisset, quamquam non de omni animali, tamen quoniam de aliquo disputaturus esset, recte de animali libro nomen imponeret: ita nunc licet non de omni interpretatione pertractet, tamen quoniam de una quae est enuntiatio et de nominibus et verbis, quae interpretationes ƿ simplices sunt, dicendum erat, a communi et generali vocabulum libri de interpretatione composuit.
Est autem intentio de simplici enuntiativa oratione disserere. Simplex autem enuntiativa oratio est in qua cum verum falsumue sit, illud tamen est, ut sine coniunctione totus orationis ordo proponatur, ut est:

Homo est
Homo animal est
Homo currit
Homo pavidus currit

Hae enim propositiones sine coniunctione propositae sunt et hae dicuntur praedicativae, illae vero quae sunt huiusmodi:

Si sol super terram est, dies est

duplices atque hypotheticae nec non etiam conditionales vocantur. Ponitur enim si hoc sit, hoc esse – id est si sol est, esse diem. Quare hae simplices non sunt; "Sol est" enim et "Dies est" duae propositiones sunt, quas una coniunctio quae est si copulat atque componit. Sed de his nullus hoc libro tractatus habebitur. Quare quoniam de simplicibus enuntiativis orationibus tractaturus est, id est de simplici affirmatione et simplici negatione, quoniamque affirmationes et negationes verbis ac nominibus coniunguntur, ut in ea quae est homo currit affirmatione homo nomen est, currit verbum, et rursum homo non currit negatio eodem nomine verboque coniungitur: recte prius de simplici affirmatione et de simplici negatione omninoque de enuntiatione simplici disputaturus, quoniam omnis enuntiatio simplex verbis ngminibusque coniungitur, primam disputationem de nominibus et verbis instituit. His enim prius ad scientiam ƿ venientibus tota facillime natura orationis aperitur. De quibus autem ei in toto dicendum est libro, inchoans ipse praeponit.


Notes