Latin
|
English
|
INTRODUCTIO
|
|
ƿ Alexander in commentariis suis hac se impulsum causa pronuntiat sumpsisse longissimum expositionis laborem, quod in multis ille a priorum scriptorum sententiis dissideret: mihi maior persequendi operis causa est quod non facile quisquam vel transferendi vel etiam commentandi continuam sumpserit seriem – nisi quod Vetius Praetextatus priores ƿ postremosque analyticos non vertendo Aristotelem Latino sermoni tradidit sed transferendo Themistium, quod qui utrosque legit facile intellegit; Albinus quoque de isdem rebus scripsisse perhibetur, cuius ego geometricos quidem libros editos scio, de dialectica vero diu multumque quaesitos reperire non valui, sive igitur ille omnino tacuit, nos praetermissa dicemus, sive aliquid scripsit, nos quoque docti viri imitati studium in eadem laude versabimur. Sed quamquam multa sint Aristotelis quae subtilissima philosophiae arte celata sint, hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum et verborum brevitate constrictus est. Quocirca plus hic quam in decem praedicamentis expositione sudabitur.
|
|
Prius igitur quid vox sit definiendum est. Hoc enim perspicuo et manifesto omnis libri patefiet intentio.
|
|
Vox est aeris per linguam percussio quae per quasdam gutturis partes, quae arteriae vocantur, ab animali profertur. Sunt enim quidam alii soni, qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit, ut est tussis. Haec enim flatu fit quodam per arterias egrediente sed nulla linguae impressione formatur atque ideo nec ullis subiacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca vox haec non dicitur sed tantum sonus.
|
|
Illa quoque potest esse definitio vocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam imaginatione significandi. Vox namque cum emittitur, significationis alicuius causa profertur. Tussis vero cum sonus sit, nullius significationis causa subrepit ƿ potius quam profertur.
|
|
Quare quoniam noster flatus ita sese habet ut si ita percutitur atque formatur ut eum lingua percutiat, vox sit: si ita percutiat ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat, locutio fit quae Graece dicitur *lexis*. Locutio enim est articulata vox – neque enim hunc sermonem (id est *lexin*) dictionem dicemus, idcirco quod *phasin* dictionem interpretamur, *lexin* vero locutionem – cuius locutionis partes sunt litterae, quae cum iunctae fuerint unam efficiunt vocem coniunctam compositamque, quae locutio praedicatur. Sive autem aliquid quaecumque vox significet, ut est hic sermo 'homo'; sive omnino nihil; sive positum alicui nomen significare possit, ut est 'blityri' (haec enim vox per se cum nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit significabit); sive per se quidem nihil significet, cum aliis vero iuncta designet, ut sunt coniunctiones – haec omnia locutiones vocantur, ut sit propria locutionis forma vox composita quae litteris describatur. Ut igitur sit locutio, voce opus est – id est eo sono quem percutit lingua, ut et vox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit. Sed ut haec locutio significativa sit, illud quoque addi oportet, ut sit aliqua significandi imaginatio, per quam id quod in voce vel in locutione est proferatur: ut certe ita dicendum sit: si in hoc flatu, quem per arterias emittimus, sit linguae sola percussio, vox est; sin vero talis percussio sit ut in litteras redigat sonum, locutio; quod si vis quoque quaedam imaginationis addatur, ƿ illa significativa vox redditur.
|
|
Concurrentibus igitur his tribus: linguae percussione, articulato vocis sonitu, imaginatione aliqua proferendi fit interpretatio.
|
|
Interpretatio namque est vox articulata per se ipsam significans. Quocirca non omnis vox interpretatio est. Sunt enim caeterorum animalium voces, quae interpretationis vocabulo non tenentur. Nec omnis locutio interpretatio est, idcirco quod (ut dictum est) sunt locutiones quaedam quae significatione careant et cum per se quaedam non significent, iunctae tamen cum aliis significant, ut coniunctiones. Interpretatio autem in solis per se significativis et articulatis vocibus permanet. Quare convertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet, quidquid significat, interpretationis vocabulo nuncupetur.
|
|
Unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de poetica scripsit locutionis partes esse syllabas vel etiam coniunctiones tradidit, quarum syllabae in eo quod sunt syllabae nihil omnino significant, coniunctiones vero consignificare quidem possunt, per se vero nihil designant. Interpretationis vero partes hoc libro constituit nomen et verbum, quae scilicet per se ipsa significant, nihilominus quoque orationem, quae et ipsa cum vox sit ex significativis partibus iuncta significatione non caret.
|
|
Quare quoniam non de oratione sola sed etiam de verbo et nomine, nec vero de sola locutione sed etiam de significativa locutione quae est interpretatio hoc libro ab Aristotele tractatur, idcirco quoniam in ƿ verbis atque nominibus et in significativis locutionibus nomen interpretationis aptatur, a communi nomine eorum, de quibus hoc libro tractabitur, id est ab interpretatione, ipse quoque "De interpretatione" liber inscriptus est. (Cuius expositionem nos scilicet quam maxime a Porphyrio quamquam etiam a caeteris transferentes Latina oratione digessimus; hic enim nobis expositor et intellectus acumine et sententiarum dispositione videtur excellere.) Erunt ergo interpretationis duae primae partes nomen et verbum. His enim quidquid est in animi intellectibus designatur; his namque totus ordo orationis efficitur.
|
|
Et in quantum vox ipsa quidem intellectus significat, in duas (ut dictum est) secatur partes, nomen et verbum, in quantum vero vox per intellectuum medietatem subiectas intellectui res demonstrat, significantium vocum Aristoteles numerum in decem praedicamenta partitus est.
|
|
Atque hoc distat libri huius intentio a praedicamentorum in denariam multitudinem numerositate collecta, ut hic quidem tantum de numero significantium vocum quaeratur, quantum ad ipsas attinet voces, quibus significativis vocibus intellectus animi designentur, quae sunt scilicet simplicia quidem nomina et verba, ex his vero compositae orationes: praedicamentorum vero haec intentio est: de significativis rerum vocibus in tantum, quantum eas medius animi significet intellectus. Vocis enim quaedam qualitas est nomen et verbum, quae nimirum ipsa illa decem praedicamenta significant. Decem namque praedicamenta numquam sine aliqua verbi qualitate vel nominis proferentur. Quare erit libri huius intentio de significativis vocibus in tantum, quantum conceptiones ƿ animi intellectusque significent. De decem praedicamentis autem libri intentio in eius commentario dicta est, quoniam sit de significativis rerum vocibus, quot partibus distribui possit earum significatio in tantum, quantum per sensuum atque intellectuum medietatem res subiectas intellectibus voces ipsae valeant designare.
|
|
In opere vero de poetica non eodem modo dividit locutionem sed omnes omnino locutionis partes apposuit confirmans esse locutionis partes elementa, syllabas, coniunctiones, articulos, nomina, casus, verba, orationes. Locutio namque non in solis significativis vocibus constat sed supergrediens significationes vocum ad articulatos sonos usque consistit. Quaelibet enim syllaba vel quodlibet nomen vel quaelibet alia vox, quae scribi litteris potest, locutionis nomine continetur, quae Graece dicitur *lexis*. Sed non eodem modo interpretatio. Huic namque non est satis, ut sit huiusmodi vox quae litteris valeat annotari sed ad hoc ut aliquid quoque significet. Praedicamentorum vero in hoc ratio constituta est, in quo hae duae partes interpretationis res intellectibus subiectas designent. Nam quoniam decem res omnino in omni natura reperiuntur, decem quoque intellectus erunt, quos intellectus quoniam verba nominaque significant, decem omnino erunt praedicamenta, quae verbis atque nominibus designentur, duo vero quaedam id est nomen et verbum, quae ipsos significent intellectus. Sunt igitur elementa interpretationis verba et nomina, propriae vero partes quibus ipsa constat interpretatio sunt orationes.
|
|
Orationum vero aliae sunt perfectae, aliae imperfectae.
|
|
ƿ Perfectae sunt ex quibus plene id quod dicitur valet intellegi; imperfectae in quibus aliquid adhuc plenius animus exspectat audire, ut est:Socrates cum Platone nullo enim addito orationis intellectus pendet ac titubat et auditor aliquid ultra exspectat audire. Perfectarum vero orationum partes quinque sunt: deprecativa ut: Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, Da deinde auxilium, pater atque haec omina firma
|
|
imperativa ut: Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis interrogativa ut: Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? An Meliboei? vocativa : O pater, o hominum rerumque aeterna potestas enuntiativa, in qua veritas vel falsitas invenitur, ut: Principio arboribus varia est natura serendis.
|
|
Huius autem duae partes sunt. Est namque et simplex oratio enuntiativa et composita. Simplex ut: ‘Dies est’, ‘Lucet’, conposita ut: ‘Si dies est, lux est.’
|
|
In hoc igitur libro Aristoteles de enuntiativa simplici oratione disputat et de eius elementis, nomine scilicet atque verbo. Quae quoniam et significativa sunt et significativa vox articulata interpretationis nomine continetur, de communi (ut dictum est) vocabulo librum de interpretatione appellavit.
|
|
Et Theophrastus quidem in eo libro, quem de affirmatione et negatione composuit, de enuntiativa oratione tractavit. Et Stoici quoque in his libris, quos *Peri axiomaton* appellant, de isdem ƿ nihilominus disputant. Sed illi quidem et de simplici et de non simplici oratione enuntiativa speculantur, Aristoteles vero hoc libro nihil nisi de sola simplici enuntiativa oratione considerat. Aspasius quoque et Alexander sicut in aliis Aristotelis libris in hoc quoque commentarios ediderunt sed uterque Aristotelem de oratione tractasse pronuntiat. Nam si oratione aliquid proferre (ut aiunt ipsi) interpretari est, de interpretatione liber nimirum veluti de oratione perscriptus est, quasi vero sola oratio ac non verba quoque et nomina interpretationis vocabulo concludantur. Aeque namque et oratio et verba ac nomina, quae sunt interpretationis elementa, nomine interpretationis vocantur. Sed Alexander addidit imperfecte sese habere libri titulum: neque enim designare, de qua oratione perscripserit. Multae namque (ut dictum est) sunt orationes; sed adiciendum vel subintellegendum putat de oratione illum scribere philosophica vel dialectica, id est qua verum falsumque valeat expediri.
|
|
Sed qui semel solam orationem interpretationis nomine vocari recipit, in intellectu quoque ipsius inscriptionis erravit. Cur enim putaret imperfectum esse titulum, quoniam nihil de qua oratione disputaret adiecerit? Ut si quis interrogans "Quid est homo?" alio respondente "Animal" culpet ac dicat imperfecte illum dixisse, quid sit, quoniam non sit omnes differentias persecutus. Quod si huic, id est homini, sunt quaedam alia communia ad nomen animalis, nihil tamen impedit perfecte demonstrasse, quid homo esset, eum qui animal dixit: sive enim differentias addat quis sive non, hominem animal esse necesse est. Eodem quoque modo et de oratione, si quis hoc concedat primum, nihil aliud interpretationem dici nisi orationem, ƿ cur qui de interpretatione inscripserit et de qua interpretatione dicat non addiderit culpetur, non est. Satis est enim libri titulum etiam de aliqua continenti communione fecisse, ut nos eum et de nominibus et verbis et de orationibus, cum haec omnia uno interpretationis nomine continerentur, supra fecisse docuimus, cum hic liber ab eo de interpretatione notatus est. Sed quod addidit illam interpretationem solam dici, qua in oratione possit veritas et falsitas inveniri, ut est enuntiativa oratio, fingentis est (ut ait Porphyrius) significationem nominis potius quam docentis.
|
|
Atque ille quidem et in intentione libri et in titulo falsus est sed non eodem modo de iudicio quoque libri huius erravit. Andronicus enim librum hunc Aristotelis esse non putat, quem Alexander vere fortiterque redarguit. Quem cum exactum diligentemque Aristotelis librorum et iudicem et repertorem iudicarit antiquitas, cur in huius libri iudicio sit falsus, prorsus est magna admiratione dignissimum. Non esse namque proprium Aristotelis hinc conatur ostendere, quoniam quaedam Aristoteles in principio libri huius de intellectibus animi tractat, quos intellectus animae passiones vocavit, et de his se plenius in libris de anima disputasse commemorat. Et quoniam passiones animae vocabant vel tristitiam vel gaudium vel cupiditatem vel alias huiusmodi affectiones, dicit Andronicus ex hoc probari hunc librum Aristotelis non esse, quod de huiusmodi affectionibus nihil in libris de anima tractavisset – non intellegens in hoc libro Aristotelem passiones animae non pro affectibus sed pro intellectibus posuisse. His Alexander multa alia addit argumenta, cur hoc opus Aristotelis maxime esse videatur. Ea namque dicuntur hic, quae sententiis Aristotelis quae sunt de enuntiatione ƿ consentiant; illud quoque, quod stilus ipse propter brevitatem pressior ab Aristotelis obscuritate non discrepat; et quod Theophrastus, ut in aliis solet, cum de similibus rebus tractat, quae scilicet ab Aristotele ante tractata sunt, in libro quoque de affirmatione et negatione, isdem aliquibus verbis utitur, quibus hoc libro Aristoteles usus est. Idem quoque Theophrastus dat signum hunc esse Aristotelis librum: in omnibus enim, de quibus ipse disputat post magistrum, leviter ea tangit quae ab Aristotele dicta ante cognovit, alias vero diligentius res non ab Aristotele tractatas exsequitur. Hic quoque idem fecit. Nam quae Aristoteles hoc libro de enuntiatione tractavit, leviter ab illo transcursa sunt, quae vero magister eius tacuit, ipse subtiliore modo considerationis adiecit. Addit quoque hanc causam, quoniam Aristoteles quidem de syllogismis scribere animatus numquam id recte facere potuisset, nisi quaedam de propositionibus annotaret.
|
|
Mihi quoque videtur hoc subtiliter perpendentibus liquere hunc librum ad Analyticos esse praeparatum. Nam sicut hic de simplici propositione disputat, ita quoque in Analyticis de simplicibus tantum considerat syllogismis, ut ipsa syllogismorum propositionumque simplicitas non ad aliud, nisi ad continens opus Aristotelis pertinere videatur.
|
|
Quare non est audiendus Andronicus, qui propter passionum nomen hunc librum ab Aristotelis operibus separat. Aristoteles autem idcirco passiones animae 'intellectus' vocabat, quod intellectus, quos sermone dicere et oratione proferre consuevimus, ex aliqua causa atque utilitate profecti sunt: ut enim dispersi homines colligerentur et legibus vellent esse subiecti civitatesque condere, utilitas quaedam fuit et causa. Quocirca ƿ quae ex aliqua utilitate veniunt, ex passione quoque provenire necesse est. Nam ut divina sine ulla sunt passione, ita nulla illis extrinsecus utilitas valet adiungi. Quae vero sunt passibilia semper aliquam causam atque utilitatem quibus sustententur inveniunt. Quocirca huiusmodi intellectus, qui ad alterum oratione proferendi sunt, quoniam ex aliqua causa atque utilitate videntur esse collecti, recte passiones animi nominati sunt.
|
|
Et de intentione quidem et de libri inscriptione et de eo, quod hic maxime Aristotelis liber esse putandus est, haec dicta sufficiunt.
|
|
Quid vero utilitatis habeat, non ignorabit qui sciet qua in oratione veritas constet et falsitas. In sola enim haec enuntiativa oratione consistunt. Iam vero quae dividant verum falsumque quaeue definite vel quae varie et mutabiliter veritatem falsitatemque partiantur, quae iuncta dici possint, cum separata valeant praedicari, quae separata dicantur, cum iuncta sint praedicata, quae sint negationes cum modo propositionum, quae earum consequentiae aliaque plura in ipso opere considerator poterit diligenter agnoscere, quorum magnam experietur utilitatem qui animum curae alicuius investigationis adverterit. Sed nunc ad ipsius Aristotelis verba veniamus.
|
|
Liber 1
|
|
ANICII MANLII SEVERINI BOETHII COMMENTARIUM IN LIBRUM ARISTOTELIS PERIHERMENEIAS - I
|
|
PRIMUM OPORTET CONSTITUERE, QUID NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO.
|
|
Librum inchoans de quibus in omni serie tractaturus sit ante proposuit. Ait enim prius oportere de ƿ quibus disputaturus est definire. Hic enim CONSTITUERE "definire" intellegendum est. Determinandum namque est quid haec omnia sint – id est QUID NOMEN sit, QUID VERBUM et caetera, quae elementa interpretationis esse praediximus. Sed AFFIRMATIO atque NEGATIO sub interpretatione sunt. Quare nomen et verbum affirmationis et negationis elementa esse manifestum est. His enim compositis affirmatio et negatio coniunguntur.
|
|
Exsistit hic quaedam quaestio cur duo tantum nomen et verbum se determinare promittat, cum plures partes orationis esse videantur. Quibus hoc dicendum est tantum Aristotelem hoc libro definisse, quantum illi ad id quod instituerat tractare suffecit. Tractat namque de simplici enuntiativa oratione, quae scilicet huiusmodi est ut iunctis tantum verbis et nominibus componatur. Si quis enim nomen iungat et verbum ut dicat: Socrates ambulat simplicem fecit enuntiativam orationem. Enuntiativa namque oratio est (ut supra memoravi) quae habet in se falsi verique designationem. Sed in hoc quod dicimus "Socrates ambulat" aut veritas necesse est contineatur aut falsitas. Hoc enim si ambulante Socrate dicitur, verum est, si non ambulante, falsum. Perficitur ergo enuntiativa oratio simplex ex solis verbis atque nominibus. Quare superfluum est quaerere cur alias quoque quae videntur orationis partes non proposuerit, qui non totius simpliciter orationis sed tantum simplicis enuntiationis instituit elementa partiri. Quamquam duae propriae partes orationis esse dicendae sint, nomen scilicet atque verbum. Haec enim per sese utraque significant, coniunctiones autem vel praepositiones nihil omnino nisi cum aliis iunctae designant; participia verbo cognata sunt, vel quod a gerundivo modo ƿ veniant vel quod tempus propria significatione contineant; interiectiones vero atque pronomina necnon adverbia in nominis loco ponenda sunt, idcirco quod aliquid significant definitum, ubi nulla est vel passionis significatio vel actionis. Quod si casibus horum quaedam flecti non possunt, nihil impedit. Sunt enim quaedam nomina quae "monoptota" nominantur. Quod si quis ista longius et non proxime petita esse arbitretur, illud tamen concedit, quod supra iam diximus, non esse aequum calumniari ei, qui non de omni oratione sed de tantum simplici enuntiatione proponat, quod tantum sibi ad definitionem sumpserit, quantum arbitratus sit operi instituto sufficere.
|
|
Quare dicendum est Aristotelem non omnis orationis partes hoc opere velle definire sed tantum solius simplicis enuntiativae orationis, quae sunt scilicet nomen et verbum. Argumentum autem huius rei hoc est. Postquam enim proposuit dicens: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE, QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, non statim inquit QUID SIT ORATIO sed mox addidit ET QUID SIT NEGATIO, QUID AFFIRMATIO, QUID ENUNTIATIO, postremo vero QUID ORATIO. Quod si de omni oratione loqueretur, post nomen et verbum non de affirmatione et negatione et post hanc de enuntiatione sed mox de oratione dixisset. Nunc vero quoniam post nominis et verbi propositionem affirmationem, negationem et enuntiationem et post orationem proposuit, confitendum est, id quod ante diximus, non orationis universalis sed simplicis enuntiativae orationis, quae dividitur in affirmationem atque negationem, divisionem partium facere voluisse, quae sunt nomina et verba.
|
|
Haec enim per se ipsa intellectum simplicem servant, ƿ quae eadem dictiones vocantur sed non sola dicuntur. Sunt namque dictiones et aliae quoque: orationes vel imperfectae vel perfectae, cuius plures esse partes supra iam docui, inter quas perfectae orationis species est enuntiatio. Et haec quoque alia simplex, alia composita est.
|
|
De simplicis vero enuntiationis speciebus inter philosophos commentatoresque certatur. Aiunt enim quidam affirmationem atque negationem enuntiationi ut species supponi oportere, in quibus et Porphyrius est; quidam vero nulla ratione consentiunt sed contendunt affirmationem et negationem aequivoca esse et uno quidem enuntiationis vocabulo nuncupari, praedicari autem enuntiationem ad utrasque ut nomen aequivocum, non ut genus univocum; quorum princeps Alexander est. Quorum contentiones apponere non videtur inutile. Ac prius quibus modis affirmationem atque negationem non esse species enuntiationis Alexander putet dicendum est, post vero addam qua Porphyrius haec argumentatione dissoluerit.
|
|
Alexander namque idcirco dicit non esse species enuntiationis affirmationem et negationem, quoniam affirmatio prior sit. Priorem vero affirmationem idcirco conatur ostendere, quod omnis negatio affirmationem tollat ac destruat. Quod si ita est, prior est affirmatio quae subruatur quam negatio quae subruat. In quibus autem prius aliquid et posterius est, illa sub eodem genere poni non possum, ut in eo titulo praedicamentorum dictum est qui de his quae sunt simul inscribitur. Amplius: negatio omnis, inquit, divisio est, affirmatio compositio atque coniunctio. Cum enim dico: Socrates vivit vitam cum Socrate coniunxi; cum dico: Socrates non vivit vitam a Socrate disiunxi. Divisio igitur quaedam negatio est, coniunctio affirmatio. Compositi autem est coniunctique ƿ divisio. Prior est igitur coniunctio, quod est affirmatio; posterior vero divisio, quod est negatio. Illud quoque adicit, quod omnis per affirmationem facta enuntiatio simplicior sit per negationem facta enuntiatione. Ex negatione enim particula negative si sublata sit, affirmatio sola relinquitur. De eo enim quod est:Socrates non vivit si non particula quae est adverbium auferatur, remanet Socrates vivit. Simplicior igitur affirmatio est quam negatio. Prius vero sit necesse est quod simplicius est. In quantitate etiam quod ad quantitatem minus est prius est eo quod ad quantitatem plus est. Omnis vero oratio quantitas est. Sed cum dico: Socrates ambulat minor oratio est quam cum dico: Socrates non ambulat .
|
|
Quare si secundum quantitatem affirmatio minor est, eam priorem quoque esse necesse est. Illud quoque adiunxit affirmationem quendam esse habitum, negationem vero privationem. Sed prior habitus privatione: affirmatio igitur negatione prior est. Et ne singula persequi laborem, cum aliis quoque modis demonstraret affirmationem negatione esse priorem, a communi eas genere separavit. Nullas enim species arbitratur sub eodem genere esse posse, in quibus prius vel posterius consideretur.
|
|
Sed Porphyrius ait sese docuisse species enuntiationis esse affirmationem et negationem in his commentariis quos in Theophrastum edidit; hic vero Alexandri argumentationem tali ratione dissolvit. Ait enim non oportere arbitrari, quaecumque quolibet modo priora essent aliis, ea sub eodem genere poni non posse sed quaecumque secundum esse unum atque substantiam priora vel posteriora sunt, ea sola sub eodem genere non ponuntur. Et recte dicitur. Si enim omne quidquid ƿ prius est cum eo quod posterius est sub uno genere esse non potest, nec primis substantiis et secundis commune genus poterit esse substantia; quod qui dicit a recto ordine rationis exorbitat. Sed quemadmodum quamquam sint primae et secundae substantiae, tamen utraque aequaliter in subiecto non sunt et idcirco esse ipsorum ex eo pendet, quod in subiecto non sunt, atque ideo sub uno substantiae genere collocantur: ita quoque quamquam affirmationes negationibus in orationis prolatione priores sint, tamen ad esse atque ad naturam propriam aequaliter enuntiatione participant. Enuntiatio vero est in qua veritas et falsitas inveniri potest. Qua in re et affirmatio et negatio aequales sunt. Aequaliter enim et affirmatio et negatio veritate et falsitate participant. Quocirca quoniam id quod sunt affirmatio et negatio aequaliter ab enuntiatione participant, a communi eas enuntiationis genere dividi non oportet.
|
|
Mihi quoque videtur quod Porphyrii sit sequenda sententia, ut affirmatio et negatio communi enuntiationis generi supponantur. Longa namque illa et multiplicia Alexandri argumenta soluta sunt, cum demonstravit non modis omnibus ea quae priora sunt sub communi genere poni non posse sed quae ad esse proprium atque substantiam priora sunt illa sola sub communi genere constitui atque poni non posse.
|
|
Syrianus vero, cui Philoxenus cognomen est, hoc loco quaerit cur proponens prius de negatione, post de affirmatione pronuntiaverit dicens: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE, QUID NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO. Et primum quidem nihil proprium dixit quoniam in quibus et affirmatio ƿ potest et negatio provenire, prius esse negatio, postea vero affirmatio potest, ut de Socrate sanus est. Potest ei aptari talis affirmatio, ut de eo dicatur: Socrates sanus est etiam huiusmodi potest aptari negatio, ut de eo dicatur: Socrates sanus non est .
|
|
Quoniam ergo in eum affirmatio et negatio poterit evenire prius evenit ut sit negatio quam ut affirmatio. Ante enim quam natus esset: qui enim natus non erat, nec esse poterat sanus. Huic illud adiecit: servare Aristotelem conversam propositionis et exsecutionis distributionem. Hic enim prius post nomen et verbum de negatione proposuit, post de affirmatione, dehinc de enuntiatione, postremo vero de oratione sed proposita definiens prius orationem, post enuntiationem, tertio affirmationem, ultimo vero loco negationem determinavit, quam hic post propositionem verbi et nominis primam locaverat. Ut igitur ordo servaretur conversus, idcirco negationem prius ait esse propositam. Qua in expositione Alexandri quoque sententia non discedit. Illud quoque est additum, quod non esset inutile, enuntiationem genus affirmationis et negationis accipi oportere, quod quamquam (ut dictum est) ad prolationem prior esset affirmatio, tamen ad ipsam enuntiationem id est veri falsique vim utrasque aequaliter sub enuntiatione ab Aristotele constitui. Id etiam Aristotelem probare. Praemisit enim primam negationem, secundam posuit affirmationem, quae res nihil habet vitii, si ad ipsam enuntiationem affirmatio et negatio ponantur aequales. Quae enim natura aequales sunt, nihil retinent contrarii indifferenter acceptae.
|
|
Est igitur ordo quo proposuit: primum totius orationis ƿ elementum, nomen scilicet et verbum, post haec negationem et affirmationem, quae species enuntiationis sunt. Quorum genus (id est enuntiationem) tertiam nominavit, quartam vero orationem posuit, quae ipsius enuntiationis genus est. Et horum se omnium definitiones daturum esse promisit, quas interim relinquens atque praeteriens et in posteriorem tractatum differens illud nunc addit quae sint verba et nomina aut quid ipsa significent.
|
|
Quare antequam ad verba Aristotelis ipsa veniamus, pauca communiter de nominibus atque verbis et de his quae significantur a verbis ac nominibus disputemus.
|
|
Sive enim quaelibet interrogatio sit atque responsio, sive perpetua cuiuslibet orationis continuatio atque alterius auditus et intellegentia, sive hic quidem doceat ille vero discat, tribus his totus orandi ordo perficitur: rebus, intellectibus, vocibus. Res enim ab intellectu concipitur, vox vero conceptiones animi intellectusque significat, ipsi vero intellectus et concipiunt subiectas res et significantur a vocibus. Cum igitur tria sint haec per quae omnis oratio collocutioque perficitur, res quae subiectae sunt, intellectus qui res concipiant et rursus a vocibus significentur, voces vero quae intellectus designent, quartum quoque quiddam est, quo voces ipsae valeant designari, id autem sunt litterae. Scriptae namque litterae ipsas significant voces.
|
|
Quare quatuor ista sunt, ut litterae quidem significent voces, voces vero intellectus, intellectus autem concipiant res, quae scilicet habent quandam non confusam neque fortuitam consequentiam sed terminata naturae suae ordinatione constant. Res enim semper comitantur eum qui ab ipsis concipitur intellectum, ipsum vero intellectum vox sequitur sed voces elementa id est ƿ litterae. Rebus enim ante propositis et in propria substantia constitutis intellectus oriuntur. Rerum enim semper intellectus sunt, quibus iterum constitutis mox significatio vocis exoritur. Praeter intellectum namque vox penitus nihil designat. Sed quoniam voces sunt, idcirco litterae, quas vocamus elementa, repertae sunt quibus vocum qualitas designetur.
|
|
Ad cognitionem vero conversim sese res habet. Namque apud quos eaedem sunt litterae et qui eisdem elementis utuntur, eisdem quoque nominibus eos ac verbis (id est vocibus) uti necesse est; et qui vocibus eisdem utuntur idem quoque apud eos intellectus in animi conceptione versantur. Sed apud quos idem intellectus sunt, easdem res eorum intellectibus subiectas esse manifestum est. Sed hoc nulla ratione convertitur. Namque apud quos eaedem res sunt idemque intellectus, non statim eaedem voces eaedemque sunt litterae. Nam cum Romanus, Graecus ac barbarus simul videant equum, habent quoque de eo eundem intellectum quod equus sit et apud eos eadem res subiecta est, idem a re ipsa concipitur intellectus sed Graecus aliter equum vocat, alia quoque vox in equi significatione Romana est et barbarus ab utroque in equi designatione dissentit. Quocirca diversis quoque voces proprias elementis inscribunt.
|
|
Recte igitur dictum est apud quos eaedem res idemque intellectus sunt, non statim apud eos vel easdem voces vel eadem elementa consistere.
|
|
Praecedit autem res intellectum, intellectus vero vocem, vox litteras – sed hoc converti non potest. Neque enim si litterae sint, mox aliqua ex his significatio vocis exsistit. Hominibus namque qui litteras ignorant nullum nomen quaelibet elementa significant, quippe quae nesciunt. Nec si voces ƿ sint, mox intellectus esse necesse est. Plures enim voces invenies quae nihil omnino significent. Nec intellectui quoque subiecta res semper est. Sunt enim intellectus sine re ulla subiecta, ut quos centauros vel chimaeras poetae finxerunt. Horum enim sunt intellectus quibus subiecta nulla substantia est. Sed si quis ad naturam redeat eamque consideret diligenter, agnoscet cum res est, eius quoque esse intellectum quod si non apud homines, certe apud eum, qui propriae divinitate substantiae in propria natura ipsius rei nihil ignorat. Et si est intellectus, et vox est quod si vox fuerit, eius quoque sunt litterae, quae si ignorantur, nihil ad ipsam vocis naturam. Neque enim, quasi causa quaedam vocum est intellectus aut vox causa litterarum, ut cum eaedem sint apud aliquos litterae, necesse sit eadem quoque esse nomina: ita quoque cum eaedem sint vel res vel intellectus apud aliquos, mox necesse est intellectuum ipsorum vel rerum eadem esse vocabula. Nam cum eadem sit et res et intellectus hominis, apud diversos tamen homines huiusmodi substantia aliter et diverso nomine nuncupatur. Quare voces quoque cum eaedem sint, possunt litterae esse diversae, ut in hoc nomine quod est 'homo': cum unum sit nomen diversis litteris scribi potest. Namque Latinis litteris scribi potest, potest etiam Graecis, potest aliis nunc primum inventis litterarum figuris.
|
|
Quare quoniam apud quos eaedem res sunt, eosdem intellectus esse necesse est, apud quos idem intellectus sunt, voces eaedem non sunt; et apud quos eaedem voces sunt, non necesse ƿ est eadem elementa constitui – dicendum est res et intellectus, quoniam apud omnes idem sunt, esse naturaliter constitutos, voces vero atque litteras, quoniam diversis hominum positionibus permutantur non esse naturaliter sed positione.
|
|
Concludendum est igitur quoniam apud quos eadem sunt elementa, apud eos eaedem quoque voces sunt et apud quos eaedem voces sunt, idem sunt intellectus; apud quos autem idem sunt intellectus, apud eosdem res quoque eaedem subiectae sunt: rursus apud quos eaedem res sunt, idem quoque sunt intellectus; apud quos idem intellectus, non eaedem voces; nec apud quos eaedem voces sunt, eisdem semper litteris verba ipsa vel nomina designantur.
|
|
Sed nos in supra dictis sententiis elemento atque littera promiscue usi sumus, quae autem sit horum distantia paucis absolvam. Littera est inscriptio atque figura partis minimae vocis articulatae, elementum vero sonus ipsius inscriptionis: ut cum scribo litteram quae est 'a', formula ipsa quae atramento vel graphio scribitur littera nominatur, ipse vero sonus quo ipsam litteram voce proferimus dicitur elementum. Quocirca hoc cognito illud dicendum est, quod is qui docet vel qui continua oratione loquitur vel qui interrogat, contrarie se habet his qui vel discunt vel audiunt vel respondent in his tribus, voce scilicet, intellectu et re (praetermittantur enim litterae propter eos qui earum sunt expertes). Nam qui docet et qui dicit et qui interrogat a rebus ad intellectum profecti per nomina et verba vim propriae actionis exercent atque officium (rebus enim subiectis ab his capiunt intellectus et per nomina verbaque ƿ pronuntiant), qui vero discit vel qui audit vel etiam qui respondet a nominibus ad intellectus progressi ad res usque perveniunt. Accipiens enim is qui discit vel qui audit vel qui respondet docentis vel dicentis vel interrogantis sermonem, quid unusquisque illorum dicat intellegit et intellegens rerum quoque scientiam capit et in ea consistit. Recte igitur dictum est in voce, intellectu atque re contrarie sese habere eos qui docent, dicunt, interrogant atque eos qui discunt, audiunt et respondent.
|
|
Cum igitur haec sint quatuor – litterae, voces, intellectus, res – proxime quidem et principaliter litterae verba nominaque significant. Haec vero principaliter quidem intellectus, secundo vero loco res quoque designant. Intellectus vero ipsi nihil aliud nisi rerum significativi sunt. Antiquiores vero quorum est Plato, Aristoteles, Speusippus, Xenocrates hi inter res et significationes intellectuum medios sensus ponunt in sensibilibus rebus vel imaginationes quasdam, in quibus intellectus ipsius origo consistat. Et nunc quidem quid de hac re Stoici dicant praetermittendum est.
|
|
Hoc autem ex his omnibus solum cognosci oportet, quod ea quae sunt in litteris eam significent orationem quae in voce consistit et ea quae est vocis oratio quod animi atque intellectus orationem designet quae tacita cogitatione conficitur, et quod haec intellectus oratio subiectas principaliter res sibi concipiat ac designet. Ex quibus quatuor duas quidem Aristoteles esse naturaliter dicit, res et animi conceptiones, id est eam quae fit in intellectibus orationem, idcirco quod apud omnes eaedem atque immutabiles sint; ƿ duas vero non naturaliter sed positione constitui, quae sunt scilicet verba nomina et litterae, quas idcirco naturaliter fixas esse non dicit, quod (ut supra demonstratum est) non eisdem vocibus omnes aut isdem utantur elementis. Atque hoc est quod ait:
|
|
SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE. ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM. QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM. DE HIS QUIDEM DICTUM EST IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA, ALTERIUS EST ENIM NEGOTII.
|
|
Cum igitur prius posuisset nomen et verbum et quaecumque secutus est postea se definire promisisset, haec interim praetermittens de passionibus animae deque earum notis, quae sunt scilicet voces, pauca praemittit.
|
|
Sed cur hoc ita interposuerit, plurimi commentatores causas reddere neglexerunt sed a tribus quantum adhuc sciam ratio huius interpositionis explicita est.
|
|
Quorum Hermini quidem a rerum veritate longe disiuncta est. Ait enim idcirco Aristotelen de notis animae passionum interposuisse sermonem, ut utilitatem propositi operis inculcaret. Disputaturus enim de vocibus, quae sunt notae animae passionum, recte de his quaedam ante praemisit. Nam cum suae nullus animae passiones ignoret, notas quoque cum animae passionibus non nescire utilissimum est. Neque enim illae cognosci possunt nisi per voces quae sunt ƿ earum scilicet notae.
|
|
Alexander vero aliam huiusmodi interpositionis reddidit causam. Quoniam, inquit, verba et nomina interpretatione simplici continentur, oratio vero ex verbis nominibusque coniuncta est et in ea iam veritas aut falsitas invenitur, sive autem quilibet sermo sit simplex sive iam oratio coniuncta atque composita ex his quae significant momentum sumunt (in illis enim prius est eorum ordo et continentia, post redundat in voces): quocirca quoniam significantium momentum ex his quae significantur oritur, idcirco prius nos de his quae voces ipsae significant docere proponit.
|
|
Sed Herminus hoc loco repudiandus est. Nihil enim tale quod ad causam propositae sententiae pertineret explicuit. Alexander vero strictim proxima intellegentia praeteruectus tetigit quidem causam, non tamen principalem rationem Aristotelicae propositionis exsolvit.
|
|
Sed Porphyrius ipsam plenius causam originemque sermonis huius ante oculos collocavit, qui omnem apud priscos philosophos de significationis vi contentionem litemque retexuit. Ait namque dubie apud antiquorum philosophorum sententias constitisse quid esset proprie quod vocibus significaretur. Putabant namque alii res vocibus designari earumque vocabula esse ea quae sonarent in vocibus arbitrabantur. Alii vero incorporeas quasdam naturas meditabantur, quarum essent significationes quaecumque vocibus designarentur: Platonis aliquo modo species incorporeas aemulati dicentis hoc ipsum homo et hoc ipsum equus non hanc cuiuslibet subiectam substantiam sed illum ipsum hominem specialem et illum ipsum equum, universaliter et incorporaliter cogitantes ƿ incorporales quasdam naturas constituebant, quas ad significandum primas venire putabant et cum aliis item rebus in significationibus posse coniungi, ut ex his aliqua enuntiatio vel oratio conficeretur. Alii vero sensus, alii imaginationes significari vocibus arbitrabantur. Cum igitur ista esset contentio apud superiores et haec usque ad Aristotelis pervenisset aetatem, necesse fuit qui nomen et verbum significativa esset definiturus praediceret quorum ista designativa sint. Aristoteles enim nominibus et verbis res subiectas significari non putat, nec vero sensus vel etiam imaginationes. Sensuum quidem non esse significativas voces nomina et verba in opere de iustitia sic declarat dicens:*phusei gar euthus dieretai ta te noemata kai ta aisthemata* quod interpretari Latine potest hoc modo: Natura enim divisa sunt intellectus et sensus .
|
|
Differre igitur aliquid arbitratur sensum atque intellectum. Sed qui passiones animae a vocibus significari dicit, is non de sensibus loquitur. Sensus enim corporis passiones sunt. Si igitur ita dixisset passiones corporis a vocibus significari, tunc merito sensus intellegeremus. Sed quoniam passiones animae nomina et verba significare proposuit, non sensus sed intellectus eum dicere putandum est.
|
|
Sed quoniam imaginatio quoque res animae est, dubitaverit aliquis ne forte passiones animae imaginationes, ƿ quas Graeci *phantasias* nominant, dicat. Sed haec in libris De anima verissime diligentissimeque separavit, dicens:
|
|
*estin de phantasia heteron phaseos kai apophaseos; symploke gar noematon estin to alethes kai to pseudos. ta de prota noemata ti dioisei tou me phantasmata einai; e houde tauta phantasmata, all' ouk aneu phantasmaton.*
|
|
quod sic interpretamur:
|
|
Est autem imaginatio diversa affirmatione et negatione; complexio namque intellectuum est veritas et falsitas. Primi vero intellectus quid discrepabunt, ut non sint imaginationes? An certe neque haec sunt imaginationes sed sine imaginationibus non sunt.
|
|
Quae sententia demonstrat aliud quidem esse imaginationes, aliud intellectus; ex intellectuum quidem complexione affirmationes fieri et negationes: quocirca illud quoque dubitavit, utrum primi intellectus imaginationes quaedam essent. Primos autem intellectus dicimus qui simplicem rem concipiunt, ut si qui dicat "Socrates" solum dubitatque utrum huiusmodi intellectus, qui in se nihil neque veri continet neque falsi, intellectus sit an ipsius Socratis imaginatio. Sed de hoc quoque aperte quid videretur ostendit. Ait enim an certe neque haec sunt imaginationes sed non sine imaginationibus sunt – id est quod hic sermo significat qui est "Socrates" vel alius simplex non est quidem imaginatio sed intellectus, qui intellectus praeter imaginationem fieri non potest.
|
|
Sensus enim atque imaginatio ƿ quaedam primae figurae sunt, supra quas velut fundamento quodam superveniens intellegentia nitatur. Nam sicut pictores solent designare lineatim corpus atque substernere ubi coloribus cuiuslibet exprimant uultum, sic sensus atque imaginatio naturaliter in animae perceptione substernitur. Nam cum res aliqua sub sensum vel sub cogitationem cadit, prius eius quaedam necesse est imaginatio nascatur, post vero plenior superveniat intellectus cunctas eius explicans partes quae confuse fuerant imaginatione praesumptae. Quocirca imperfectum quiddam est imaginatio, nomina vero et verba non curta quaedam sed perfecta significant.
|
|
Quare recta Aristotelis sententia est: quaecumque in verbis nominibusque versantur, ea neque sensus neque imaginationes sed solam significare intellectuum qualitatem. Unde illud quoque ab Aristotele fluentes Peripatetici rectissime posuerunt tres esse orationes, unam quae scribi possit elementis, alteram quae voce proferri, tertiam quae cogitatione conecti unamque intellectibus, alteram voce, tertiam litteris contineri. Quocirca quoniam id quod significaretur a vocibus intellectus esse Aristoteles putabat, nomina vero et verba significativa esse in eorum erat definitionibus positurus, recte quorum essent significativa praedixit erroremque lectoris ex multiplici ueterum lite venientem sententiae suae manifestatione compescuit. Atque hoc modo nihil in eo deprehenditur esse superfluum, nihil ab ordinis continuatione seiunctum.
|
|
Quaerit vero Porphyrius, cur ita dixerit: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE, et non sic: sunt ƿ igitur voces; et rursus cur ita et ea quae scribuntur et non dixerit: et litterae.
|
|
Quod resolvit hoc modo. Dictum est tres esse apud Peripateticos orationes, unam quae litteris scriberetur, aliam quae proferretur in voce, tertiam quae coninugeretur in animo. Quod si tres orationes sunt, partes quoque orationis esse triplices nulla dubitatio est. Quare quoniam verbum et nomen principaliter orationis partes sunt, erunt alia verba et nomina quae scribantur, alia quae dicantur, alia quae tacita mente tractentur. Ergo quoniam proposuit dicens: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID NOMEN ET QUID VERBUM, triplex autem nominum natura est atque verborum, de quibus potissimum proposuerit et quae definire velit ostendit. Et quoniam de his nominibus loquitur ac verbis, quae voce proferuntur, idem ipsum planius explicans ait: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE, velut si diceret: ea verba et nomina quae in vocali oratione proferuntur animae passiones denuntiant, illa autem rursus verba et nomina quae scribuntur eorum verborum nominumque significantiae praesunt quae voce proferuntur. Nam sicut vocalis orationis verba et nomina conceptiones animi intellectusque significant, ita quoque verba et nomina illa quae in solis litterarum formulis iacent illorum verborum et nominum significativa sunt quae loquimur, id est quae per vocem sonamus nam quod ait: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE; subaudiendum est verba et nomina. Et rursus cum dicit: ET EA QUAE SCRIBUNTUR, idem subuectendum rursus est verba scilicet vel nomina. Et quod rursus ƿ adiecit: eorum quae sunt in voce, addendum eorum nomimum atque verborum quae profert atque explicat vocalis oratio.
|
|
Quod si nihil deesset omnino, ita foret totius plenitudo sententiae: sunt ergo ea verba et nomina quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae et ea verba et nomina quae scribuntur eorum verborum et nominum quae sunt in voce. Quod communiter intellegendum est, licet ea quae subiunximus deesse videantur. Quare non est disiuncta sententia sed primae propositioni continua. Nam cum quid sit verbum, quid nomen definire constituit, cum nominis et verbi natura sit multiplex, de quo verbo et nomine tractare vellet clara significatione distinxit. Incipiens igitur ab his nominibus ac verbis quae in voce sunt, quorum essent significativa disseruit. Ait enim haec passiones animae designare. Illud quoque adiecit quibus ipsa verba et nomina quae in voce sunt designentur, his scilicet quae litterarum formulis exprimuntur. Sed quoniam non omnis vox significativa est, verba vero vel nomina numquam significationibus uacant quoniamque non omnis vox quae significat quaedam positione designat sed quaedam naturaliter, ut lacrimae, gemitus atque maeror (animalium quoque caeterorum quaedam voces naturaliter aliquid ostentant, ut ex canum latratibus iracundia eorumque alia quadam voce blandimenta monstrantur), verba autem et nomina positione significant neque solum sunt verba et nomina voces sed voces significativae nec solum significativae sed etiam quae positione designent aliquid, non natura: non dixit: sunt igitur voces earum quae sunt in anima passionum notae. Namque neque omnis vox significativa ƿ est et sunt quaedam significativae quae naturaliter non positione significent. Quod si ita dixisset, nihil ad proprietatem verborum et nominum pertineret. Quocirca noluit communiter dicere voces sed dixit tantum ea quae sunt in voce. Vox enim universale quiddam est, nomina vero et verba partes. Pars autem omnis in toto est.
|
|
Verba ergo et nomina quoniam sunt intra vocem, recte dictum est ea quae sunt in voce, velut si diceret: quae intra vocem continentur intellectuum designativa sunt. Sed hoc simile est ac si ita dixisset: vox certo modo sese habens significat intellectus. Non enim (ut dictum est) nomen et verbum voces tantum sunt. Sicut nummus quoque non solum aes impressum quadam figura est, ut nummus vocetur sed etiam ut alicuius rei sit pretium: eodem quoque modo verba et nomina non solum voces sunt sed positae ad quandam intellectuum significationem. Vox enim quae nihil designat, ut est garalus, licet eam grammatici figuram vocis intuentes nomen esse contendant, tamen eam nomen philosophia non putabit, nisi sit posita ut designare animi aliquam conceptionem eoque modo rerum aliquid possit. Etenim nomen alicuius nomen esse necesse erit; sed si vox aliqua nihil designat, nullius nomen est; quare si nullius est, ne nomen quidem esse dicetur. Atque ideo huiusmodi vox id est significativa non vox tantum sed verbum vocatur aut nomen, quemadmodum nummus non aes sed proprio nomine nummus, quo ab alio aere discrepet, nuncupatur.
|
|
Ergo haec Aristotelis sententia qua ait ea quae sunt in voce nihil aliud designat nisi eam vocem, quae non solum vox sit sed quae cum vox sit habeat tamen aliquam proprietatem et ƿ aliquam quodammodo figuram positae signicationis impressam. Horum vero id est verborum et nominum quae sunt in voce aliquo modo se habente ea sunt scilicet significativa quae scribuntur, ut hoc quod dictum est quae scribuntur de verbis ac nominibus dictum quae sunt in litteris intellegatur. Potest vero haec quoque esse ratio cur dixerit et quae scribuntur: quoniam litteras et inscriptas figuras et voces, quae isdem significantur formulis, nuncupamus (ut a et ipse sonus litterae nomen capit et illa quae in subiecto cerae vocem significans forma describitur), designare volens, quibus verbis atque nominibus ea quae in voce sunt apparerent, non dixit litteras, quod ad sonos etiam referri potuit litterarum sed ait quae scribuntur, ut ostenderet de his litteris dicere quae in scriptione consisterent id est quarum figura vel in cera stilo vel in membrana calamo posset effingi. Alioquin illa iam quae in sonis sunt ad ea nomina referuntur quae in voce sunt, quoniam sonis illis nomina et verba iunguntur.
|
|
Sed Porphyrius de utraque expositione iudicavit dicens: id quod ait ET QUAE SCRIBUNTUR non potius ad litteras sed ad verba et nomina quae posita sunt in litterarum inscriptione referendum. Restat igitur ut illud quoque addamus, cur non ita dixerit: sunt ergo ea quae sunt in voces intellectuum notae sed ita earum quae sunt in anima passionum notae. Nam cum ea quae sunt in voce res intellectusque significent, principaliter quidem intellectus, res vero quas ipsa intellegentia comprehendit secundaria significatione per intellectuum medietatem, intellectus ipsi non sine quibusdam passionibus sunt, quae in animam ex subiectis veniunt rebus. Passus enim quilibet eius rei proprietatem, ƿ quam intellectu complectitur, ad eius enuntiationem designationemque contendit. Cum enim quis aliquam rem intellegit, prius imaginatione formam necesse est intellectae rei proprietatemque suscipiat et fiat vel passio vel cum passione quadam intellectus perceptio. Hac vero posita atque in mentis sedibus collocata fit indicandae ad alterum passionis voluntas, cui actus quidam continuandae intellegentiae protinus ex intimae rationis potestate supervenit, quem scilicet explicat et effundit oratio nitens ea quae primitus in mente fundata est passione, sive, quod est verius, significatione progressa oratione progrediente simul et significantis se orationis motibus adaequante. Fit vero haec passio velut figurae alicuius impressio sed ita ut in animo fieri consuevit. Aliter namque naturaliter inest in re qualibet propria figura, aliter vero eius ad animum forma transfertur, velut non eodem modo cerae vel marmori vel chartis litterae id est vocum signa mandantur. Et imaginationem Stoici a rebus in animam translatam loquuntur sed cum adiectione semper dicentes ut in anima. Quocirca cum omnis animae passio rei quaedam videatur esse proprietas, porro autem designativae voces intellectuum principaliter, rerum dehinc a quibus intellectus profecti sunt significatione nitantur, quidquid est in vocibus significativum, id animae passiones designat. Sed hae passiones animarum ex rerum similitudine procreantur. Videns ƿ namque aliquis sphaeram vel quadratum vel quamlibet aliam rerum figuram eam in animi intellegentia quadam vi ac similitudine capit. Nam qui sphaeram viderit, eius similitudinem in animo perpendit et cogitat atque eius in animo quandam passus imaginem id cuius imaginem patitur agnoscit. Omnis vero imago rei cuius imago est similitudinem tenet: mens igitur cum intellegit, rerum similitudinem comprehendit. Unde fit ut, cum duorum corporum maius unum, minus alterum contuemur, a sensu postea remotis corporibus illa ipsa corpora cogitantes illud quoque memoria servante noverimus sciamusque quod minus, quod vero maius corpus fuisse conspeximus, quod nullatenus eveniret, nisi quas semel mens passa est rerum similitudines optineret. Quare quoniam passiones animae quas intellectus vocavit rerum quaedam similitudines sunt, idcirco Aristoteles, cum paulo post de passionibus animae loqueretur, continenti ordine ad similitudines transitum fecit, quoniam nihil differt utrum passiones diceret an similitudines. Eadem namque res in anima quidem passio est, rei vero similitudo.
|
|
Et Alexander hunc locum: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE. ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM hoc modo conatur exponere: proposuit, inquit, ea quae sunt in voce intellectus animi designare et hoc alio probat exemplo. Eodem modo enim ea quae sunt in voce passiones animae significant, quemadmodum ea quae scribuntur voces designant, ut id quod ait et ea quae ƿ scribuntur ita intellegamus, tamquam si diceret: quemadmodum etiam ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce. Ea vero quae scribuntur, inquit Alexander, notas esse vocum id est nominum ac verborum ex hoc monstravit quod diceret et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec voces eaedem. Signum namque est vocum ipsarum significationem litteris contineri, quod ubi variae sunt litterae et non eadem quae scribuntur varias quoque voces esse necesse est. Haec Alexander.
|
|
Porphyrius vero quoniam tres proposuit orationes, unam quae litteris contineretur, secundam quae verbis ac nominibus personaret, tertiam quam mentis euolueret intellectus, id Aristotelem significare pronuntiat, cum dicit: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE, quod ostenderet si ita dixisset: sunt ergo ea quae sunt in voce et verba et nomina animae passionum notae. Et quoniam monstravit quorum essent voces significativae, illud quoque docuisse quibus signis verba vel nomina panderentur ideoque addidisse et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, tamquam si diceret: ea quae scribuntur verba et nomina eorum quae sunt in voce verborum et nominum notae sunt. Nec disiunctam esse sententiam nec (ut Alexander putat) id quod ait: ET EA QUAE SCRIBUNTUR ita intellegendum, tamquam si diceret: sicut ea quae scribuntur id est litterae illa quae sunt in voce significant, ita ea quae sunt in voce notas esse animae passionum. Primo quod ad simplicem sensum nihil addi oportet, deinde tam brevis ordo tamque necessaria orationis non est intercidenda partitio, tertium vero quoniam, si similis significatio est litterarum vocumque, ƿ quae est vocum et animae passionum, oportet sicut voces diversis litteris permutantur, ita quoque passiones animae diversis vocibus permutari, quod non fit. Idem namque intellectus variatis potest vocibus significari.
|
|
Sed Alexander id quod eum superius sensisse memoravi hoc probare nititur argumento. Ait enim etiam in hoc quoque similem esse significationem litterarum ac vocum, quoniam sicut litterae non naturaliter voces sed positione significant, ita quoque voces non naturaliter intellectus animi sed aliqua positione designant. Sed qui prius recepit, ut id quod Aristoteles ait: ET EA QUAE SCRIBUNTUR ita dictum esset, tamquam si diceret: sicut ea quae scribuntur, quidquid ad hanc sententiam videtur adiungere, aequaliter non dubitatur errare.
|
|
Quocirca nostro indicio qui rectius tenere volent Porphyrii se sententiis applicabunt. Aspasius quoque secundae sententiae Alexandri, quam supra posuimus, valde consentit, qui a nobis in eodem quo Alexander errore culpabitur. Aristoteles vero duobus modis esse has notas putat litterarum, vocum passionumque animae constitutas: uno quidem positione, alio vero naturaliter. Atque hoc est quod ait: et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec voces eaedem. Nam si litterae voces, ipsae vero voces intellectus animi naturaliter designarent, omnes homines isdem litteris, isdem etiam vocibus uterentur. Quod quoniam apud omnes neque eaedem litterae neque eacdem voces sunt, constat eas non esse naturales.
|
|
Sed hic duplex lectio est. Alexander enim hoc modo legi putat oportere: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM ƿ NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM EAEDEM SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM. Volens enim Aristoteles ea quae positione significant ab his quae aliquid designant naturaliter segregare hoc interposuit: ea quae positione significant varia esse, ea vero quae naturaliter apud omnes eadem. Et inchoans quidem a vocibus ad litteras venit easque primo non esse naturaliter significativas demonstrat dicens: ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM. Nam si idcirco probantur litterae non esse naturaliter significantes, quod apud alios aliae sint ac diversae, eodem quoque modo probabile erit voces quoque non naturaliter significare, quoniam singulae hominum gentes non eisdem inter se vocibus colloquantur. Volens vero similitudinem intellectuum rerumque subiectarum docere naturaliter constitutam ait: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE. Quorum, inquit, voces quae apud diversas gentes ipsae quoque diversae sunt significationem retinent, quae scilicet sunt animae passiones, illae apud omnes eaedem sunt. Neque enim fieri potest, ut quod apud Romanos homo intellegitur lapis apud barbaros intellegatur. Eodem quoque modo de caeteris rebus.
|
|
Ergo huiusmodi sententia est, qua dicit ea quae voces significent apud omnes hominum gentes non mutari, ut ipsae quidem voces, sicut supra monstravit cum dixit QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM, apud plures diversae sint, illud vero quod voses ipsae significant apud omnes homines idem sit nec ulla ratione ƿ valeat permutari, qui sunt scilicet intellectus rerum, qui quoniam naturaliter sunt permutari non possunt. Atque hoc est quod ait: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, id est voces, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE, ut demonstraret voces quidem esse diversas, QUORUM autem ipsae voces significativae essent, quae sunt scilicet animae passiones, EASDEM APUD OMNES esse nec ulla ratione, quoniam sunt constitutae naturaliter, permutari. Nec vero in hoc constitit, ut de solis vocibus atque intellectibus loqueretur sed quoniam voces atque litteras non esse naturaliter constitutas per id significavit, quod eas non apud omnes easdem esse proposuit, rursus intellectus quos animae passiones vocat per hoc esse naturales ostendit, quod apud omnes idem sint, a quibus id est intellectibus ad res transitum fecit. Ait enim QUORUM HAE SIMILITUDINES, res etiam eaedem hoc scilicet sentiens, quod res quoque naturaliter apud omnes homines essent eaedem: sicut ipsae animae passiones quae ex rebus sumuntur APUD OMNES homines EAEDEM sunt, ita quoque etiam ipsae res quarum similitudines sunt animae passiones eaedem apud omnes sunt. Quocirca quoque naturales sunt, sicut sunt etiam rerum similitudines, quae sunt animae passiones.
|
|
Herminus vero huic est expositioni contrarius. Dicit enim non esse verum eosdem apud omnes homines esse intellectus, quorum voces significativae sint. Quid enim, inquit, in aequivocatione dicetur, ubi unus idemque vocis modus plura significat? Sed magis hanc lectionem veram putat, ut ita sit: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, HAE OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM HAE: ut demonstratio videatur ƿ quorum voces significativae sint vel quorum passiones animae similitudines. Et hoc simpliciter accipiendum est secundum Herminum, ut ita dicamus quorum voces significativae sunt, illae sunt animae passmnes, tamquam diceret: animae passiones sunt, quas significant voces, et rursus quorum sunt similitudines ea quae intellectibus continentur, illae sunt res, tamquam si dixisset: res sunt quas significant intellectus.
|
|
Sed Porphyrius de utrisque acute subtiliterque iudicat et Alexandri magis sententiam probat, hoc quod dicat non debere dissimulari de multiplici aequivocationis significatione. Nam et qui dicit ad unam quamlibet rem commodat animum, scilicet quam intellegens voce declarat, et unum rursus intellectum quemlibet is qui audit exspectat. Quod si, cum uterque ex uno nomine res diversas intellegunt, ille qui nomen aequivocum dixit designet clarius, quid illo nomine significare voluerit, accipit mox qui audit et ad uuum intellectum utrique conveniunt, qui rursus fit unus apud eosdem illos apud quos primo diversae fuerant animae passiones propter aequivocationem nominis. Neque enim fieri potest, ut qui voces positione significantes a natura eo distinxerit quod easdem apud omnes esse non diceret, eas res quas esse naturaliter proponebat non eo tales esse monstraret, quod apud omnes easdem esse contenderet.
|
|
Quocirca Alexander vel propria sententia vel Porphyrii auctoritate probandus est. Sed quoniam ita dixit Aristoteles QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE sunt, quaerit Alexander: ƿ si rerum nomina sunt, quid causae est ut primorum intellectuum notas esse voces diceret Aristoteles? Rei enim ponitur nomen, ut cum dicimus homo significamus quidem intellectum, rei tamen nomen est id est animalis rationalis mortalis. Cur ergo non primarum magis rerum notae sint voces quibus ponuntur potius quam intellectuum? Sed fortasse quidem ob hoc dictum est, inquit, quod licet voces rerum nomina sint, tamen non idcirco utimur vocibus, ut res significemus sed ut eas quae ex rebus nobis innatae sunt animae passiones. Quocirca propter quorum significantiam voces ipsae proferuntur, recte eorum primorum esse dixit notas.
|
|
In hoc vero Aspasius permolestus est. Ait enim: qui fieri potest, ut eaedem apud omnes passiones animae sint, cum tam diversa sententia de iusto ac bono sit? Arbitratur Aristotelem passiones animae non de rebus incorporalibus sed de his tantum quae sensibus capi possunt passiones animae dixisse. Quod perfalsum est. Neque enim intellexisse dicetur, qui fallitur, et fortasse quidem passionem animi habuisse dicetur, quicumque id quod est bonum non eodem modo quo est sed aliter arbitratur, intellexisse vero non dicitur. Aristoteles autem cum de similitudine loquitur, de intellectu pronuntiat. Neque enim fieri potest, ut qui quod bonum est malum esse arbitratur boni similitudinem mente conceperit. Neque enim intellexit rem subiectam. Sed quae sunt iusta ac bona ad positionem omnia nuturamue referuntur. Et si de iusto ac bono ita loquitur, ut de eo quod civile ius aut civilis iniuria ƿ dicitur, recte non eaedem sunt passiones animae quoniam civile ius et civile bonum positione est, non natura. Naturale vero bonum atque iustum apud omnes gentes idem est. Et de deo quoque idem: cuius quamuis diversa cultura sit, idem tamen cuiusdam eminentissimae naturae est intellectus.
|
|
Quare repetendum breviter a principio est. partibus enim ad orationem usque pervenit: nam quod se prius quid esset verbum, quid nomen constituere dixit, hae minimae orationis partes sunt; quod vero affirmationem et negationem, iam de composita ex verbis et nominibus oratione loquitur, quae eaedem rursus partes sunt enuntiationis.
|
|
Et post enuntiationis propositionem de oratione loqui proposuit, cuius ipsa quoque enuntiatio pars est. Et quoniam (ut dictum est) triplex est oratio, quae in litteris, quae in voce, quae in intellectibus est, qui verbum et nomen definiturus esset eaque significativa positurus, dicit prius quorum significativa sint ipsa verba et nomina et inchoat quidem ab his nominibus et verbis quae sunt in voce dicens: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE et demonstrat quorum sint significativa adiciens EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE. Rursus nominum ipsorum verborumque quae in voce sunt ea verba et nomina quae essent in litteris constituta significativa esse declarat dicens ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE. Et quoniam quatuor ista quaedam sunt: litterae, voces, intellectus, res, quorum litterae et voces positione sunt, natura vero res atque intellectus, demonstravit voces non esse naturaliter sed positione per hoc quod ait non easdem esse apud omnes sed varias, ut est ET QUEMADMODUM NEC ƿ LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM. Ut vero demonstraret intellectus et res esse naturaliter, ait apud omnes eosdem esse intellectus, quorum essent voces significativae, et rursus apud omnes easdem esse res, quarum similitudines essent animae passiones, ut est QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, SCILICET QUAE SUNT IN VOCE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM. Passiones autem animae dixit, quoniam alias diligenter ostensum est omnem vocem animalis aut ex passione animae aut propter passionem proferri. Similitudinem vero passionem animae vocavit, quod secundum Aristotelem nihil aliud intellegere nisi cuiuslibet subiectae rei proprietatem atque imaginationem in animae ipsms reputatione suscipere, de quibus animae passionibus in libris se de anima commemorat diligentius disputasse.
|
|
Sed quoniam demonstratum est, quoniam et verba et nomina et oratio intellectuum principaliter significativa sunt, quidquid est in voce significationis ab intellectibus venit. Quare prius paululum de intellectibus perspiciendum ei qui recte aliquid de vocibus disputabit. Ergo quod supra passiones animae et similitudines vocavit, idem nunc apertius intellectum vocat dicens:
|
|
EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUI IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN VOCE; CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE ƿ NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, UT HOMO VEL ALBUM, QUANDO NON ADDITUR ALIQUID, NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM S EST. HUIUS AUTEM SIGNUM HOC EST: HIRCOCERVUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID SED NONDUM VERUM VEL FALSUM, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.
|
|
Quoniam nomen et verbum atque omnis oratio significativa sunt animae passionum, ex ipsis sine dubio quae designant in eisdem vocibus proprietas significationis innascitur hic vero est totus atque continuus Aristotelicae ordo sententiae: quoniam, inquit, ea primum vocibus significantur quae animo et cogitatione versamus, intellectuum vero alios quidem simplices et sine veri vel falsi enuntiatione perpendimus, ut cum nobis hominis proprietas tacita imaginatione suggeritur (nulla namque ex hac intellegentiae simplicitate vel veritatis nascitur vel falsitatis agnitio), sunt vero intellectus quidam compositi atque conioncti in quibus inest iam quaedam veritatis vel falsitatis inspectio, ut cum ad quamlibet simplicem perceptionem mentis adinugitur aliud quod esse aliquid vel non esse constituat, ut si ad hominis intellectum esse vel non esse vel album esse vel album non esse copuletur (fient enim cogitabiles orationes veritatis vel falsitatis participes hoc modo: homo est, homo non est, homo albus est, homo albus non est, quarum quidem homo est vel homo albus est compositione dicitur. Nam prior esse atque hominem, posterior hominem albo composita intellectus praedicatione conectit): sin vero ad hominis intellectum adiciam quiddam, ut ita sit homo ƿ est vel non est vel albus est aut aliquid tale, tunc in ipsa cogitatione veritas aut falsitas nascitur: ergo, inquit, quemadmodum aliquotiens quidam simplices intellectus sunt, qui vero falsoque careant, quidam vero in quibus horum alterum reperiatur, sic etiam et in voce. Nam quae voces denuntiant simplices intellectus, ipsae quoque a falsitate et veritate seiunctae sunt, quae vero huiusmodi significant intellectus in quibus iam vel veritas vel falsitas constituta est, in ipsis quoque horum alterum inveniri necesse est. Nam si quis hoc solum dicat HOMO vel ALBUM vel etiam HIRCOCERVUS, quamquam ista quiddam significent, quoniam tamen significant simplicem intellectum, manifestum est omni veritatis vel falsitatis proprietate carere. Et tota quidem sententia se hoc modo habet.
|
|
Diligentius tamen est attendendum quid est quod ait: CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE; quid etiam quod dictum est: NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI; illud quoque; cur composito nomine vel cur etiam usus est non rei subsistentis exemplo, ut diceret HIRCOCERVUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID. Nec illud praetereundum est quid est quod dictum sit VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.
|
|
Et primum quidem de eo dicendum est quod ait: CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE. Quaeritur namque, utrumne omnis veritas circa compositionem divisionemque sit, an quaedam est, quaedam vero minime. Illud quoque, an in omni compositione vel divisione veritas falsitasque constituta sit, an hoc non generaliter sed in quadam compositionis vel divisionis parte veritas falsitasque versetur. In opinionibus namque veritas est, quotiens ex subiecta ƿ re capitur imaginatio vel etiam quotiens ita, ut sese res habet, imaginationem accipit intellectus; falsitas vero est quotiens aut non ex subiecto aut non ut sese habet res imaginatio subicitur intellectui.
|
|
Sed adhuc in veritate atque falsitate nihil equidem aliud reperitur nisi quaedam opinionis habitudo ad subiectam rem. Qua enim habitudine et quomodo sese habeat imaginatio ad rem subiectam, hoc solum in hac veritate vel falsitate perspicitur. Quam quidem habitudinem nullus dixerit compositionem. In hoc vero divisionis nullus ne fictus quidem modus intellegi potest. Illud quoque considerandum est, numne aliqua sit in his compositio vel divisio, quae secundum substantiam suam vera dicuntur, ut est vera voluptas bene vivendi, ut est falsa voluptas bellandi.
|
|
Etiam illud quoque respiciendum est, quod in omnium maximo deo quidquid intellegitur non in eo accidenter sed substantialiter intellegitur. Etenim quae bona sunt substantialiter de eo non accidenter credimus. Quod si substantialiter credimus deum, deum vero nullus dixerit falsum nihilque in eo accidenter poterit evenire, ipsa veritas deus dicendus est. Ubi igitur compositio vel divisio in his quae simplicia naturaliter sunt nec ulla cuiuslibet rei collatione iunguntur? Quare non omnis veritas neque falsitas circa compositionem divisionemque constat sed sola tantum quae in multitudine intellectoum fit et in prolatione dicendi. Nam in ipsa quidem habitudine imaginationis et rei nulla compositio est, in coniunctione vero intellectuum compositio fit. Nam cum dico: Socrates ambulat hoc ipsum quidem, ƿ quod eum ambulare concepi, nulla compositio est; quod vero in intellectus progressione ambulationem cum Socrate coniungo, quaedam iam facta est compositio. quod si hoc oratione protulero, rursus eadem compositio est et circa eam vis veritatis et falsitatis apparet.
|
|
Quocirca in his solis compositionibus invenitur veritas atque mendacium, de quibus tota nunc quaestio est, in nomine scilicet et verbo, in negatione et affirmatione et enunti atione et oratione. Quae scilicet compositiones veritatis et falsitatis naturam ab intellectibus accipientes in significationis prolatione conservant. De divisione autem quae ad negationem pertinet deque compositione quae ad affirmationem paulo post enucleatius dicam.
|
|
Nunc illud videndum est, utrum verum sit circa omnem compositionem circaque omnem divisionem veritatem vel mendacium provenire, quod omnino falsum est. Quis enim dixerit huiusmodi nominum coniunctionem: et Socrates et Plato vel si a se haec nomina dividantur nec Socrates nec Plato veri aliquam falsive tenere significantiam? Quare confitendum est non circa omnem divisionem neque circa omnem compositionem, eam scilicet quae in oratione versatur, mendacium veritatemque subsistere. Sed illud verissimum est, quod omnis quae est in oratione veritas falsitasque in compositione et divisione nascitur, non tamen omnis orationis compositio vel divisio verum retinet aut falsum. Ergo si sic dixisset: circa omnem compositionem vel divisionem veritas falsitasque est, mentiretur. Sed quoniam dixit simpliciter: veritas falsitasque circa compositionem divisionemque est, verissime subtilissimeque dixisse putandus est. Illa enim ƿ nomina quae ita dicuntur simplicia, ut veritatem aut falsitatem quodammodo valeant designare, huiusmodi sunt, ut intra se atque intra significationem suam quandam retineant compositionem, ut si qui dicat: Lego hoc est enim dicere "lego" tamquam si dicat "Ego lego". Hoc autem compositio est.
|
|
Vel quotiens interrogante alio respondet alius uno tantum sermone, videtur quoque tunc simplex sermo veritatem mendaciumque perficere. Quod perfalsum est. Audientis namque responsio ad totum ordinem superioris enuntiationis adiungitur: ut si quis interroganti mundusne animal sit, est responderit, videtur haec una particula veritatem vel mendacium continere sed falso. Non enim una est sed ad vim ipsius responsionis intuenti tale est ac si diceret "Mundus animal est". Quod vero ait NOMINA IPSA ET VERBA CONSIMILIA ESSE SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, illud designat, quod supra iam dixit, ea quae sunt in voce notas esse animae passionum. Quod si notae sunt, sicut litterae vocum in se similitudinem gerunt, ita voces intellectuum.
|
|
Et quoniam dictum est, cur de similitudine verborum nominumque atque animae passionum dixerit, cur etiam circa compositionem et divisionem falsum verumque esse proposuerit, dicendum est quid sit ipsa compositio vel divisio, in qua veritas et falsitas invenitur. Nam quoniam de simplici enuntiativa oratione perpendit, ut posterius ipse in divisione declarat dicens: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO, illam nunc compositionem designare uult, quae alicuius vel substantiam constituit vel aliquid secundum esse coniungit. Nam cum dico: Socrates est hoc ipsum esse Socrati applico et substantiam eius esse constituo. Sin vero ƿ dixero: Socrates philosophus est philosophiam et Socratem secundum esse composui, vel si dicam Socrates ambulat, huiusmodi est tamquam si dicam Socrates ambulans est. Igitur quotiens huiusmodi fuerit compositio, quae secundum esse verbum vel substantiam constituat vel res coniungat, affirmatio dicitur et in ea veri falsique natura perspicitur. Et quoniam omnis negatio ad praedicationem constituitur (huius enim affirmationis quae est "Socrates est" negatio est non ea quae dicit "Non Socrates est" sed ea quae pronuntiat "Socrates non est" et ad id quod esse Socrates dictus est negatio apponitur, ut eum id dicamus non esse, quod ante dictus est esse): igitur quoniam id quod in affirmatione secundum esse vel constitutum vel coniunctum fuerit ad id addita negatio separat, vel ipsam substantiae constitutionem vel etiam factam per id quod dictum est esse aliquid coniunctionem, divisio vocatur. Quando enim dico: Socrates non est esse a Socrate seiunxi, et cum dico: Socrates philosophus non est Socratem ab eo quod est philosophum esse separavi, quam separationem, quae ad negationem pertinet, divisionem vocavit.
|
|
Ergo manifestum est, quoniam si simplex in animae passionibus intellectus fuerit, cum ipse intellectus nullam adhuc veri falsique retineat naturam, eius quoque prolationem ab utrisque esse separatam. Sed cum compositio secundum esse facta vel etiam divisio in intellectibus, in quibus principaliter veritas et falsitas procreatur, euenerit, quoniam ex intellectibus voces capiunt significationem, eas quoque secundum intellectuum qualitatem veras vel falsas esse necesse est. Maximam vero vim habet exempli novitas ƿ et exquisita subtilitas. Ad demonstrandum enim quod unum solum nomen neque verum sit neque falsum, posuit huiusmodi nomen, quod compositum quidem esset, nulla tamen eius substantia reperiretur. Si quod ergo unum nomen veritatem posset falsitatemue retinere posset huiusmodi nomen, quod est hircocervus, quoniam omnino in rebus nulla illi substantia est, falsum aliquid designare sed non designat aliquam falsitatem. Nisi enim dicatur hircocervus vel esse vel non esse quamquam ipsum per se non sit, solum tamen dictum nihil falsi in eo sermone verive perpenditur. Igitur ad demonstrandam vim simplicis nominis, quod omni veritate careat atque mendacio, tale in exemplo posuit nomen, cui res nulla subiecta sit. Quod si quid verum vel falsum unum nomen significare posset, nomen quod eam rem designat, quae in rebus non sit, omnino falsum esset. Sed non est: non igitur ulla veritas falsitasque in simplici umquam nomine reperietur. Nec illud paruae curae fuit non ponere nomen quod omnino nihil significaret sed quod cum significaret quiddam, tamen verum aut falsum esse non posset, ut non videretur veritatis falsitatisque cassum esse, eo quoniam nihil significaret sed quoniam esset simpliciter dictum. Quamquam in eodem illud quoque conficit, ut ostenderet non solum simplex nomen veritate atque mendacio esse alienissimum sed etiam composita quoque nomina, si non habeant aliquam secundum es se vel non esse (sicut superius dictum est) compositionem, verum vel falsum significare non posse: tamquam si diceret: non solum simplex nomen praeter aliquam compositionem nihil verum falsumue significat sed etiam composita ƿ utroque carent (sicut ipse iam dixit) nisi illis aut esse aut non esse addatur, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.
|
|
Hoc vero idcirco addidit, quod in quibusdam ita enuntiationes fiunt, ut quod de ipsis dicitur secundum substantiam proponatur, in quibusdam vero hoc ipsum esse quod additur non substantiam sed praesentiam quandam significet. Cum enim dicimus deus est, non eum dicimus nunc esse sed tantum in substantia esse, ut hoc ad immutabilitatem potius substantiae quam ad tempus aliquod referatur. Si autem dicamus: Dies est ad nullam diei substantiam pertinet nisi tantum ad temporis constitutionem. Hoc est enim quod significat est, tamquam si dicamus: Nunc est Quare cum ita dicimus esse ut substantiam designemus, simpliciter est addimus, cum vero ita ut aliquid praesens significetur, secundum tempus.
|
|
Haec una quam diximus expositio. Alia vero huiusmodi est: esse aliquid duobus modis dicitur: aut simpliciter aut secundum tempus. Simpliciter quidem secundum praesens tempus, ut si quis sic dicat hircocervus est. Praesens autem quod dicitur tempus non est sed confinium temporum: finis namque est praeteriti futurique principinm. Quocirca quisquis secundum praesens hoc sermone quod est esse utitur, simpliciter utitur, qui vero aut praeteritum inugit aut futurum, ille non simpliciter sed iam in ipsum tempus incurrit. Tempora namque (ut dictum est) duo ponuntur: praeteritum atque futurum. Quod si quis cum praesens nominat, simpliciter dicit, cum utrumlibet praeteritum vel futurum dixerit, secundum tempus utitur enuntiatione.
|
|
Est quoque tertia huiusmodi expositio, quod aliquotiens ita ƿ tempore utimur, ut indefinite dicamus: ut si qui dicat: Est hircocervus Fuit hircocervus Erit hircocervus
hoc indefinite et simpliciter dictum est. Sin vero aliquis addat:Nunc est vel: Heri fuit vel: Cras erit ad hoc ipsum esse quod simpliciter dicitur addit tempus.
|
|
Quare secundum unam trium harum expositionum intellegendum est quod ait: SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS. Sed ei quod ante proposuit, QUEMADMODUM esset ALIQUOTIENS QUIDEM IN ANIMA INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, post quasi consequens reddidit nomina ipsa per se verbaque esse simplicibus intellectibus consimilia, ut homo vel album; ei vero quod ait CUI IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE nihil interim reddidit sed hoc eo supplevisse putabitur, quod ait: SED NONDUM VERUM VEL FALSUM EST, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR. Haec est enim intellectuum quaedam compositio, cui iam necesse est horum alterum inesse qua in oratione vel esse vel non esse additur.
|
|
Quocirca quoniam de nomine verboque proposuit et quam potuit breviter vocum, litterarum, intellectuum rerumque consequentias altissima ratione monstravit, ad id quod primo proposuit dicens: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID NOMEN ET QUID VERBUM, ad haec inquam, quae promiserat definire revertitur.
|
|