Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L1/A2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerPost‎ | L1
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 2

Latin English
Nomen enim definiens ita subiecit:
NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA.
ƿ Omnis definitio generis constitutione formatur, differentiarum vero compositione perficitur. Nam si ad propositum genus differentias colligamus easque ad unam quam definire volumus speciem aptemus, usque dum uni tantum speciei collectio illa conveniat, nihil est quod ultra ad faciendam definitionem desideretur: ut ipsum hominem si quis definiat, generi eius quod est animal duas necesse est differentias iungat rationale scilicet atque mortale facietque huiusmodi ordinem: animal rationale mortale; quae definitio si ad hominem referatur, plena est rationis substantiaeque descriptio.
Volens ergo Aristoteles definire quid esset nomen prius eius genus sumpsit dicens nomen esse vocem, idcirco scilicet ut hoc quod dicimus nomen ab aliis, quae non voces sed tantum soni sunt, separaret.
Distat enim sonus voce: sonus enim est percussio aeris sensibilis, vox vero flatus per quasdam gutturis partes egrediens, quae arteriae vocantur, qui aliqua linguae impressione formetur. Et vox quidem nisi animantium non est, sonus vero aliquotiens inanimorum quoque corpori conflictatione perficitur. Quare quia nomen vocem monstravit, ab aliis quae voces non sunt sed tantum soni, hanc orationis partem separavit atque distribuit. Et vocem quidem nominis velut genus sumpsit. Habet namque aliud quiddam speciei loco differens a nomine quod est verbum, habet quoque quasdam locutiones quae nihil ulla ratione significent, ut sunt articulatae voces, quarum per se significatio non potest inveniri, ut "scindapsos".
Huic ergo generi alias differentias rursus apponit, quae nomen sicut vox a sonis aliis segregavit, ita quoque hae differentiae nomen ab aliis speciebus sub voce positis dividant atque discernant. ƿ Quod enim addidit nomen vocem esse significativam, ab his, inquam, vocibus disgregavit nomen quae nihil omnino siguificent, ut sunt syllabae. Syllabae enim, cum ex his totum nomen constet, adhuc ipsae nihil omnino significant. Sunt quoque quaedam voces litteris syllabisque compositae, quae nullam habeant significationem, ut est "Blityri".
Ergo quoniam videbantur esse quaedam voces quae significatione carerent, nomen quod vox est et alicuius designationis semper causa profertur non aliter definiendum erat nisi illud a non significantibus vocibus segregaret. Itaque ait nomen esse vocem significativam ut voce quidem ab aliis sonis, significatione vero addita ab his quae sub voce sunt nihil designantia segregaretur.
Sed hoc nondum ad totam definitionem valet neque solum nomen vox significativa est sed sunt quaedam voces quae significent quidem sed nomina non sint, ut ea quae a nobis in aliquibus affectibus proferuntur, ut cum quis gemitum edit vel dolore concitus emittit clamorem. Illud enim doloris animi, illud corporis signum est. Et cum sint voces et significent quandam vel animi vel corporis passionem, nullus tamen gemitum clamoremque dixerit nomen. Mutorum quoque animalium sunt quaedam voces quae significent: ut canum latratus iras significat canum, alia vero mollior quaedam blandimenta designat.
Quare adiecta differentia separandum erat nomen ab his omnibus quae voces quidem essent et significarent sed nominis vocabulo non tenerentur. Quid igitur adiecit? Nomen vocem esse significativam non simpliciter sed secundum placitum. Secundum placitum vero est, quod secundum quandam positionem ƿ placitumque ponentis aptatur. Nullum enim nomen naturaliter constitutum est neque umquam sicut subiecta res natura est, ita quoque a natura venienti vocabulo nuncupatur sed hominum genus, quod et ratione et oratione vigeret, nomina posuit eaque quibus libuit litteris syllabisque coniungens singulis subiectarum rerum substantiis dedit.
Hoc autem illo probatur, quod, si natura essent nomina, eadem apud omnes essent gentes: ut sensus, quoniam naturaliter sunt, idem apud omnes sunt. Omnes enim gentes non aliis nisi solis oculis intuentur, audiunt auribus, naribus odorantur, ore accipiunt gustatus, tactu calidum vel frigidum, lene vel asperum indicant. Atque haec huiusmodi sunt, ut apud omnes (ut dictum est) gentes eadem videantur. Ipsa vero quae sentiuntur, quoniam naturaliter constituta sunt, non mutantur. Dulcedo enim et amaritudo, album et nigrum et quaequae alia sensibus quinque sentimus, eadem apud omnes sunt. Neque enim quod Italis dulce est in sensu, idem Persis videtur amarum nec quod album apud nos oculis apperet, apud Indos nigrum est, nisi forte aliqua sensus aegritudine permutetur sed hoc nihil attinet ad naturam. Igitur quoniam ista sunt naturaliter, apud omnes gentes eadem manent. Si ergo et nomina naturalia esse viderentur, eadem essent apud omnes gentes nec ullam susciperent mutationem: nunc autem ipsum hominem alio vocabulo Latini, alio Graeci diversis quoque vocabulis barbarae gentes appellant. Quae in ponendis nominibus dissensio signum est non naturaliter sed ad ponentium placitum voluntatemque rebus nomina fuisse composita.
Idem quoque monstrat, quod saepe ƿ singulorum hominum sunt permutata vocabula. Quem enim nunc vocamus Platonem, Aristocles ante vocabatur et qui Theophrastus nunc dicitur, ante Aristotelen a suis parentibus Tyrtamus appellabatur. In eadem quoque lingua quando plura vocabula uni adduntur rei, monstratur rem illam non naturalibus sed appositis nominibus nuncupari. Si enim naturalibus nominibus res quaeque vocaretur, unam rem uno tantum nomine signaremus. Quid enim attinet, si naturalia sunt vocabula, unius rei plures esse nominum voces, quae ad unam designationem demonstrationemque concurrerent? Dicimus enim gladius, ensis, mucro et haec tria ad unam subiectam substantiam currunt.
Ergo monstratum est nomina esse secundum placitum id est secundum ponentium placitum, ac si diceret nomen esse vocem quidem et significativam sed non naturaliter significativam sed secundum placitum voluntatemque ponentis, hoc scilicet dividens ab his vocibus quae naturaliter designarent, ut sunt hae vel quas nos in passionibus affectibusque proloquimur vel edere animalia muta conantur.
Sed nondum supra dicta differentia plenam nominis formam definitionemque constituit. Est namque verbo commune eum nomine, quod vox designativa et secundum placitum est sed addita differentia quae est SINE TEMPORE nomen a verbo distinxit. Neque enim nomen ullum consignificat tempus. Verbi namque est, cum aut passio significatur aut actio, aliquam quoque secum trahere vim temporis, qua illud cum vel facere vel pati dicitur proferatur. Cum enim dico:

Socrates

nullius est temporis; cum vero:

Lego

vel:

Legi

vel:

Legam

tempore non caret. Addito ergo nomini quod sine tempore esse dicatur ƿ nomen a verbo disiungitur.
Sane nemo nos arbitretur opinari, quod nullum nomen significet tempus. Sunt enim nomina, quae tempus significatione demonstrent: velut cum dico hodie vel cras, temporis nomina sunt. Sed illud dicimus, quod cum eodem nomine tempus non significatur. Aliud est enim significare tempus, aliud consignifiaare. Verbum enim cum aliquo proprio modo tempus quoque significat: ut cum vel agentis vel patientis modum demonstrat, sine tempore ipsa passio vel actio non profertur. Unde non dicimus, quod nomen non significet tempus sed quod nomen significatio temporis non sequatur.
Restat autem sola una differentia, quae si superioribus adiungatur, plenissima fere nomen definitione formabitur. Haec autem est qua nomen ab oratione separetur. Inveniuntur enim quaedam sine dubio orationes, quae cum voces sint et significativae et secundum placitum, quippe quae sunt nominibus colligatae, tamen sint sine tempore, ut cum dico:

Socrates et Plato

haec namque oratio, cum ex nominibus iuncta sit, nomen quidem non est, vox vero est significativa secundum placitum et tempore uacat. Ut igitur nomen ab huiusmodi oratione divideret, addidit hanc differentiam, quae est CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA. Oratio enim quoniam verbis nominibusque coniungitur, verba vero vel nomina significativa esse palam est, partes quoque orationis significare aliquid dubium non est. Nominis vero pars, quoniam simplex est, nihil omnino significat. Sed cum omnis oratio omneque nomen et verbum ex subiectis intellectibus vim significandi sumat, est aliquotiens, ut unum nomen multos significet intellectus.
Quocirca erit quoque, ut non simplex nomen ƿ unam tantum animi passionem intellectumque designet. Nam cum dico suburbanum, imaginationem significandi sed ita ut a toto nomine separatum, cum ad ipsum refertur nomen, significet nihil: ut in eo quod dicimus equiferus ferus uult quidem aliquid significare sed si a tota compositione separatur, nihil omnino designat in eo scilicet nomine in quo cum equi particula iunctum equiferum consignificabat. Omnis namque haec compositio unius intellectus designativa est. Quare in oratione quidem ferus significat (etenim equus ferus oratio duos retinet intellectus), in nomine vero nihil, quoniam hoc quod dicimus equiferus unius intellectus designativum est.
Sed fortasse ferus cum ea parte qua iunctum est simul quidem consignificet, separatum vero nihil. Hoc est ergo quod ait:
AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ETIAM IN COMPOSITIS IN ILLIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST; IN HIS AUTEM VULT QUIDEM SED NULLIUS SEPARATI, UT IN EQUIFERUS FERUS.
Simplex enim nomen nec imaginationem aliquam partium significationis habet, compositum vero tales habet partes, ut quasi conentur quidem aliquid significare sed consignificeut potius quam quidquam extra significent. Addito igitur nomini, quod eius partes nihil separatae significent, nomen ab oratione disiunctum est.
Postquam adiectionem quae est CUIUS ƿ NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA quid in nominis definitione valeret explicuit (hoc scilicet quo nomen ab oratione seiungeret), illud quoque disserit, cur sit additum quod dictum est secundum placitum. Nam quoniam nulla nominum significatio naturaliter est sed omne nomen positione designat, idcirco dictum est secundum placitum. Quod enim placuit ei qui primus nomina indidit rebus, hoc illis vocabulis designatur. Age enim quis naturaliter nomina esse confirmet, quorum apud omnes gentes est tam diversa varietas? Nec vero dicitur quod nulla vox naturaliter aliquid designet sed quod nomina non naturaliter sed positione significent. Aliqui habent hoc ferarum mutorumque animalium soni, quorum vox quidem significat aliquid (ut hinnitus equi consueti equi inquisitionem, latratus canum latrantium iracundiam monstrat et alia huiusmodi) sed cum voces mutorum animalium propria natura significent, nullis tamen elementorum formulis conscribuntur.
Nomen vero quamquam subiaceat elementis, prius tamen quam ad aliquam subiectae rei significationem ponatur per se nihil designat, ut cum dicimus scindapsos vel hereceddy. Haec per se nihil quidem significant sed si ad subiectae alicuius rei significationem ponantur, ut dicatur vel homo scindapsos vel lapis hereceddy, tunc hoc quod per se nihil significat positione et secundum ponentis quoddam placitum designabit.
Ergo tum nomen significativum est, quando (ut ipse ait) fit nota. Tunc autem fit nota, cum secundum ponentis placitum vocabulum quod naturaliter nihil designabat ad subiectae rei significationem datur. Hoc ƿ est enim quod ait fit. Si enim naturaliter nomina significarent, numquam de his Aristoteles diceret fit nota. Tunc enim non fieret nota sed esset. Ergo quoniam nomina secundum placitum significativa sunt, ferarum vero inlitterati soni secundum naturam, idcirco harum voces esse nomina non dicuntur.
Universaliter autem dicimus: omnium vocum aliae sunt quae inscribi litteris possunt, aliae vero quae non possunt. Et rursus earum quae vel inscribuntur vel minime, aliae significant, aliae vero nihil. Amplius quoque omnium aliae secundum placitum designant, aliae vero naturaliter. Nomen ergo secundum placitum est: positione enim factum est subiectae rei nota. Nihil enim nominum est quod naturaliter significet. Non enim nomen informat significatio sed secundum placitum significatio. Nam et inlitterati soni significant, ut sunt ferarum, quos ideo sonos vocavit, quoniam sunt quaedam muta animalia quae vocem omnino non habent sed tantum sonitu quodam concrepant. Quidam enim pisces non voce sed branchis sonant et (ut Porphyrius autumat) cicada per pectus sonitum mittit, QUORUM omnium NIHIL EST NOMEN. Hoc autem dictum est, non quod nullum nomen sit harum vocum quas animalia proferunt sed quod his non velut nominibus utantur. Nam quamuis vox inlitterata sit et natura significet latratus canum, dicitur tamen latratus et leonis fremitus et tauri mugitus. Haec sunt. Nomina ipsarum vocum quae a mutis animalibus proferuntur. Sed non hoc dicimus quoniam earum nihil est nomen sed quoniam horum sonorum nihil tale est, ut nomen esse possit id est ut secundum ea velut ƿ nominibus utentes ferae sibi inuicem colloquantur. Habent enim significationem sed (ut dictum est) naturalem, nomen autem secundum placitum est.
NON HOMO VERO NON EST NOMEN. AT VERO NEC POSITUM EST voMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI. NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST SED SIT NOMEN INFINITUM.
Superius omnia quaecumque extra nomen essent praedictis adiectionibus a nomine separavit. Nunc vero quoniam sunt quaedam quae sub definitionem quidem nominis cadant, videantur tamen a nomine discrepare, de his disserit, ut quid esse nomen integre videatur expediat. Quod enim dicimus non homo vel non equus oratio quidem non est. Omnis enim oratio aut nominibus constat et verbis aut solis duobus vel pluribus verbis vel solis nominibus. In eo autem quod est non homo unum tantum nomen est, quod dicitur homo, id autem quod est non neque nomen est neque verbum. Quare neque ex duobus verbis aut ex verbo et nomine. Verbum enim in eo nullum est.
Quare id quod dicimus non homo oratio non est. Iam vero nec verbum esse monstrare superfluum est, cum in verbis semper tempora reperiantur, in hoc vero nullum omnino quisquam tempus inveniat. Sed nec negatio est. Omnis enim negatio oratio est, non homo vero cum oratio non sit nec negatio esse potest. Illud quoque, quod omnis negatio aut vera est aut falsa, non homo vero neque verum est neque falsum. Sensus enim plenus non est: quare negatio esse propter hoc quoque non dicitur. Nomen vero esse quis dicat, cum omne nomen sive proprium sive sit appellativum definite significet? Cum enim dico: ƿ

Cicero

unam personam unamque substantiam nominavi, et cum dico:

Homo

quod est nomen appellativum, definitam significavi substantiam. Cum vero dico:

Non homo

significo quidem quiddam, id quod homo non est sed hoc infinitum.
Potest enim et canis significari et equus et lapis et quicumque homo non fuerit. Et aequaliter dicitur vel in eo quod est vel in eo quod non est. Si quis enim de Scylla quod non est dicat non homo, significat quiddam quod in substantia atque in rerum natura non permanet. Si quis autem vel de lapide vel de ligno vel de aliis quae sunt rebus dicat non homo, idem tamen aliquid significabit et semper praeter id quod nominal huiusmodi vocabuli significatio est. Sublato enim homine quidquid praeter hominem est hoc significat non homo, quod a nomine plurimum differt. Omne enim nomen (ut dictum est) definite id significat quod nominatur nec similiter et de eo quod est et quod non est dicitur. Sed haec huiusmodi vox et designativa est et ad placitum et sine tempore et (ut dictum est) partes eius extra nihil designant.
Quare dubia apud antiquos sententia fuit, utrum nomen hoc non dicerent, an hoc aliqua adiectione nominis definitioni subicerent. Et qui hoc a nomine separabant, ita nomen definitione claudebant dicentes: nomen esse vocem designativam secundum placitum sine tempore circumscriptae significationis, cuius partes extra nihil designarent, ut quoniam non homo rem circumscriptam non significaret a nomine separaretur.
Alii vero non eodem modo sed dicebant quidem esse nomen sed non simpliciter. Quadam namque adiectione sub nomine poni posse putabant hoc modo, ut sicut homo mortuus non ƿ dicitur simpliciter homo sed homo mortuus, ita quoque et nomen hoc, quod nihil definitum designaret, non diceretur simpliciter nomen sed nomen infinitum.
Cuius sententiae Aristoteles auctor est, qui se hoc ei vocabulum autumat invenisse. Ait enim: AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI, dicens: id quod dicimus non homo quo vocabulo debeat appellari non vocavit antiquitas. Et usque ad Aristotelem nullus noverat quid esset id quod non homo diceretur sed hic huic sermoni vocabulum posuit dicens: SED SIT NOMEN INFINITUM, non simpliciter nomen, quoniam nulla circumscriptione designat sed infinitum nomen, quoniam plura et ea infinita significat.
Sed hoc non solis huiusmodi vocibus contingit, ut simpliciter sub nomine poni non possint sed sunt quaedam aliae quae omnia quidem nominis habeant et definite significent sed quadam alia discrepantia nomina simpliciter dici non possint, ut sunt obliqui casus cum dicimus:

Catonis
Catoni
Catonem

et caeteros. Horum enim discrepantia est a nomine, quod nomen rectum iunctum cum est vel non est affirmationem facit: ut si quis dicat:

Socrates est

hoc verum est vel falsum. Si enim vivente Socrate diceretur, verum esset, mortuo vero falsum est: quare affirmatio est. Si quis autem dicat:

Socrates non est

rursus faciet negationem et in ea quoque veritas et falsitas invenitur. Ergo omne rectum nomen iunctum cum est vel non est enuntiationem conficit. Hi vero obliqui easus iuncti cum est vel non est enuntiationem nulla ratione perficiunt.
Enuntiatio namque est perfectus orationis intellectus in quem veritas ƿ aut falsitas cadit. Si quis ergo dicat:

Catonis est

nondum plena sententia est. Quid enim sit Catonis non dicitur. Atque eodem modo Catoni est vel Catonem est.
In his ergo, quoniam cum est vel non est iuncta enuntiationem non perficiunt, est quaedam a nomine discrepantia, quamquam sint nomini omni definitione coniuncta. Magna est enim discrepantia quod rectum nomen cum est iunctum perfectam orationem facit, obliqui casus imperfectam. Quod autem dictum est obliquos casus cum est verbo iunctos orationem perfectam non facere, non dicimus quoniam cum nullo verbo obliqui casus iunguntur ita, ut nihil indigentem perficiant orationem. Cum enim dico:

Socratem paenitet

enuntiatio est. Sed non cum omni verbo sed tantum cum est vel non est hi casus iuncti perfectam orationem nulla ratione constituunt. Atque hoc est quod ait: CATONIS AUTEM VEL CATONI ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA SED CASUS NOMINIS. Unde etiam discrepare videntur. Haec enim nomina non vocantur. Illa enim rectius dicuntur nomina quae prima posita sunt id est quae aliquid monstrant. Genetivus enim casus non aliquid sed alicuius et dativus alicui et caeteri eodem modo. Rectus vero qui est primus rem monstrat, ut si qui dicat Socrates, atque ideo hic nominativus dicitur, quod nominis quodammodo solus teneat vim nomenque sit.
Et verisimile est eum qui primus nomina rebus imposuit ita dixisse: vocetur hic homo et rursus vocetur hic lapis. Posteriore vero usu factum est, ut in alios casus primitus positum nomen derivaretur. Illud quoque maius est, quod omnis casus nominis alicuius casus est. Ergo nisi sit nomen, cuius casus sit, casus ƿ nominis dici recte non potest. casus autem omnis inflexio est. Sed genetivus et dativus et caeteri nominativi inflexiones sunt: quare nominativi casus erunt. Sed omnis casus qui secundum nomen est nominis casus est. Nomen igitur nominativus est. Aliud vero est casus alicuius quam est id ipsum cuius casus est. Casus igitur nominis nomen non est.
Quod vero adiecit: RATIO AUTEM EIUS EST IN ALLIS QUIDEM EADEM, hoc inquit: ratio et definitio obliqui casus et nominis eadem est in omnibus aliis (nam et voces sunt et significativae et secundum placitum et sine tempore et circumscripte designant) sed (ut ipse ait) DIFFERT QUONIAM CUM EST VEL FUIT VEL ERIT IUNCTUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, quod a recto nomine sine ulla dubitatione perficitur, ut cum est vel fuit vel erit iunctum verum falsumue conficiat. Quod designavit per hoc quod ait: NOMEN VERO SEMPER, subaudiendum est scilicet: facit verum falsumque CUM EST VEL FUIT VEL ERIT IUNCTUM. Eorumque ponit exemplum: CATONIS EST VEL NON EST. In his enim (ut ipse ait) neque verum aliquid dicitur neque falsum.
Quare integra nominis definitio est huiusmodi: nomen est vox designativa secundum placitum sine tempore circumscripte significans, cuius partes nihil extra designant, et cum est vel fuit vel erit iunctum nullius indigentem orationis perficiens intellectum enuntiationemque constituens.
Quoniam igitur de nomine expeditum, ad definitionem verbi veniamus.

Notes