Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L1/A3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerPost‎ | L1
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 3

Latin English
VERBUM AUTEM EST QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS, CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT, ET ƿ EST SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA.
Verbi quidem integra definitio huiusmodi est: verbum est vox significativa secundum placitum, quae consignificat tempus, cuius nulla pars extra designativa est. Sed quoniam commune est illi cum nomine esse voci et significativae et secundum placitum, idcirco illa reticuit.
Ab his autem quae propria verbi sunt inchoavit verbi autem est proprium, quo a definitione nominis segregetur, quod consignificat tempus. Omne enim verbum consignificationem temporis retinet, non significationem. Nomina enim significant tempus, verbum autem cum principaliter actus passionesque significet, cum ipsis actibus et passionibus temporis quoque vim trahit, ut in eo quod dico lego. Actionem quidem quandam principaliter monstrat hoc verbum sed cum ea ipsa agendi significatione praesens quoque tempus adducit. Atque ideo non ait verbum significare tempus sed consignificare. Neque enim principaliter verbum tempus designat (hoc enim nominis est) sed cum aliis quae prineipaliter significat vim quoque temporis inducit et inserit.
Ergo cum nomen et verbum voces significativae sint et secundum placitum, addito verbo, quod consignificat tempus, a nomine segregatur. Ut enim saepe dictum est, nomen significare tempus poterit, verbum vero consignificare. Et sicut in definitione nominis addidit nihil nominis partes separatas a tota compositione nominis designare propter orationes quae nominibus essent compositae, ut est:

Et Plato et Socrates

ita quoque in verbo addidit nihil extra verbi ƿ partes significare propter eas orationes quas verba componunt, ut est et ambulare et currere. Haec enim oratio ex verbis est composita et singula verba et in ipsa oratione et praeter eam per se ipsa significant. In verbo vero nullo modo.
Et sicut in nomine pars nominis nihil significat separata, ita in verbo pars verbi nihil separata designat. Dicit autem esse verbum semper eorum quae de altero praedicantur notam, quod huiusmodi est ac si diceret nihil aliud nisi accidentia verba significare. Omne enim verbum aliquod accidens designat. Cum enim dico:

Cursus

ipsum quidem est accidens sed non ita dicitur ut id alicui inesse vel non inesse dicatur. Si autem dixero:

Currit

tunc ipsum accidens in alicuius actione proponens alicui inesse significo. Et quoniam quod dicimus "Currit" praeter aliquid subiectum esse non potest (neque enim dici potest praeter eum qui currit), idcirco dictum est omne verbum eorum esse significativum quae de altero praedicantur, ut verbum quod est currit tale significet quiddam quod de altero, id est de currente, praedicetur.
His igitur expeditis quod ait verbum consignificare tempus exemplis aperuit. Ait enim: DICO AUTEM QUONIAM CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT CURSUS QUIDEM NOMEN EST, CURRIT VERO VERBUM, CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE. Expeditissime quid verbum distaret a nomine verbi et nominis interpositione monstravit. Etenim quoniam cursus accidens est et nominatum est ita ut sit nomen, non significat tempus, currit vero idem accidens in verbo positum praesens tempus designat. Et hoc verbum distare videtur a nomine, quod illud consignificat tempus, illud praeter omnem consignificationem ƿ temporis praedicatur.
Sed postquam verbum consignificare tempus ostendit, id quod supra iam dixerat verbum semper de altero praedicari, id nunc memoriter quemadmodum praedicatur ostendit. Ait enim: ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO, hoc scilicet dicens: ita verbum significat aliquid, ut id quod significat de altero praedicetur sed ita ut accidens. Omne namque accidens et in subiecto est et de subiecta sibi substantia praedicatur. Nam cum dico "Currit", id de homine si ita contigit praedico scilicet de subiecto et ipse cursus in homine est, unde verbum currit inflexum est. Ergo quod dicit semper eorum esse notam verbum quae de altero praedicentur hoc monstrat: verbum accidentia semper significare, quoniam ait eas res verbi significatione monstrari quae vel in subiecto essent vel de subiecto dicerentur. Vel certe ut sit alius intellectus, quoniam solet indifferenter uti de subiecto praedicari, tamquam si dicat in subiecto esse, et saepe cum dicit de subiecto aliquid praedicari in subiecto esse significat, cum vellet ostendere accidentium significationem contineri verbis, ait ea semper designari verbis QUAE DE SUBIECTO essent.
Sed quoniam hoc videbatur obscurius, patefecit addito VEL IN SUBIECTO, ut quid esset de quo supra dixerat DE SUBIECTO exponeret cum addidit VEL IN SUBIECTO: tamquam [enim] si ita dixisset: verbum quidem semper eorum nota est, quae de altero praedicantur subiecto sed ne hoc fortasse cuipiam videatur obscurius, hoc dico esse de subiecto, quod est esse in subiecto.
Vel melior haec expositio est, si similiter eum dixisse arbitremur, tamquam si diceret: ƿ omne verbum significat quidem accidens sed ita ut id quod significat aut particulare sit aut universale, ut id quod ait de subiecto ad universalitatem referamus, quod in subiecto ad solam particularitatem. Cum enim dico movetur, verbum quidem est et accidens sed universale. Motus enim plures species sunt, ut cursus sub motu ponitur. Ergo cursus si definiendus est, motum de cursu praedicamus. Quocirca motus genus quoddam est cursus atque ideo motus de cursu ut de subiecto praedicabitur, cursus vero ipse, quoniam species alias non habet, in subiecto tantum est id est in currente. Motus autem quamquam et ipse sit in subiecto, tamen de subiecto praedicatur.
Ideo dicit eorum esse notam verbum quae de altero praedicentur atque addidit, ut EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO. Hoc dicit: accidentium quidem vim verba significant sed talium quae aut universalia sint aut particularia, ut cum dico moveor universale quiddam est et de subiecto dicitur, ut de cursu, cum vero dico curro, particulare est et quoniam de subiecto non dicitur, in subiecto solum est.
NON CURRIT VERO ET NON LABORAT NON VERBUM DICO. CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST, DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM, QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST, VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST.
Quemadmodum dixit in nomine non homo nomen non esse, idcirco quod multis aliis conveniret, quae homines non essent, quoniamque id quod diceret auferret nihilque definitum in eadem praedicatione relinqueret (quod enim non homo est potest ƿ esse et centaurus, potest esse et equus et alia quae vel sunt vel non sunt atque ideo infinitum nomen vocatum est): ita quoque etiam in verbo quod est "non currit" vel "non laborat" infinitum quoque ipsum est, quoniam non solum de eo quod est verum est sed etiam de eo quod non est praedicari potest. Possum namque dicere:

Homo non currit

et id quod aio, "non currit", de ea re quae est praedico id est de homine, possum rursus dicere:

Scylla non currit

sed Scylla non est: igitur hoc quod dico "non currit" et de ea re quae est valet et de ea quae nihil est praedicari.
Sed forte aliquis hoc quoque in verbis finitis esse contendat. Possum namque dicere:

Equus currit
Hippocentaurus currit

et de ea re scilicet quae est et de ea quae non est ...
* * * [1]
...et praeterito, quod futurum quidem ante praesens tempus est, praeteritum vero retro relinquitur. Et nouo admirabilique sermone usus est: quod complectitur. Et nos id quantum Latinitas passe est transferre diu multumque laborantes hoc solo potuimus, Graeca vero oratione luculentius dictum est. Ita ƿ enim habet *ta de ton perix*. Quod qui Graecae linguae peritus est quantum melius Graeca oratione sonet agnoscit.
IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID. CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT; NEQUE ENIM ESSE SIGNUM EST REI VEL NON ESSE, NEC SI HOC IPSUM EST PURUM DIXERIS. IPSUM QUIDEM NIHIL EST, CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM, QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE.
Hoc loco Porphyrius de Stoicorum dialectica aliarumque scholarum multa permiscet et in aliis quoque huius libri partibus idem in expositionibus fecit, quod interdum nobis est neglegendum. Saepe enim superflua explanatione magis obscuritas comparatur.
Nunc autem Aristotelis huiusmodi sententia est: VERBA, inquit, IPSA SECUNDUM SE DICTA NOMINA SUNT, non secundum id quod omnis pars orationis commune nomen vocatur, ut dicimus nomina rerum sed quod omne verbum per se dictum neque addito de quo illud praedicatur tale est, ut nomini sit affine. Nam si dicam:

Socrates ambulat

id quod dixi ambulat totum pertinet ad Socratem, nulla ipsius intellegentia propria est. At vero cum dico solum:

Ambulat

ita quidem dixi, tamquam si alicui insit, id est tamquam si quilibet ambulet sed tamen per se est propriamque retinens sententiam huius verbi significatio est. Unde fit ut apud Graecos ƿ quoque articularibus praepositivis sola verba dicta proferantur, ut est:

to perimatein tou perimatein toi perimatein

Quod si verba cum nominibus coniungantur, in oratione Graeca articularia praepositiva addi non possunt, nisi sola dicta sint. Quoniam significant rem et ita ut, quamuis eam significent quae alicui insit, tamen secundum se et per suam sententiam dicantur, idcirco sunt nomina. Et quod Aristoteles ait IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT, tale est ac si diceret: ipsa quidem sola neque cum aliis iuncta verba nomina sunt. Cuius rei hoc argumentum reddit: CONSTITUIT ENIM, inquit, QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. Hoc autem tale est: omni nomine audito quoniam per syllabas progrediens vox aliquantulum temporis spatium decerpit, in ipsa progressione temporis qua dicitur nomen audientis quoque animus progreditur: ut cum dico "imperterritus", sicut per syllabas "in" et "per" et "ter" et caeteras progreditur nomen, ita quoque animus audientis per easdem syllabas uadit. Sed ubi quis expleuerit nomen et dixerit "imperterritus", sicut nomen finitum a syllabarum progressione consistit, ita quoque audientis animus conquiescit. Nam cum totum nomen audit, totam significationem capit et animus audientis, qui dicentis syllabas sequebatur volens quid ille diceret intellegere, cum significationem ceperit, consistit et ems animus perfecto demum nomine constituitur.
Hoc est enim quod ait: CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. Etenim is qui loquitur postquam totum sermonem dixerit, ƿ audientis animum constituit. Non est enim quo progrediatur intellegentia ipsoque nomine terminato animus auditoris qui progrediebatur explicatione nominis constituitur et quiescit et ultra ad intellegentiam, quippe expedita significatione nominis, non procedit. Sed hoc verbo nominique commune est sed si verbum solum dicatur. Namque si cum nomine coniungatur, nondum audientis constituitur intellectus. Est enim quo ultra progredi animus audientis possit, quod cum dico:

Socrates ambulat

hoc ambulat non per se intellegitur sed ad Socratem refertur et in tota oratione consistit intellectus, non in solo sermone. At vero si solum dictum sit, ita in significatione consistit, quemadmodum in nomine. Recte igitur dictum est IPSA SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA esse, quoniam CONSTITUIT IS QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT.
Vel certe erit melior expositio, si ita dicamus: verba ipsa secundum se dicta nomina esse, idcirco quoniam cuiusdam rei habeant significationem. Neque enim si talis rei significationem retinet verbum, quae semper aut in altero sit aut de altero praedicetur, idcirco iam nihil omnino significat. Nec si significat aliquid quod praeter subiectum esse non possit, idcirco iam etiam illud significat quod subiectum est. Ut cum dico sapit, non idcirco nihil significat, quoniam hoc ipsum sapit sine eo qui sapere possit esse non potest. Nec rursus cum dico:

Sapit

illum ipsum qui sapit significo sed id quod dico ("sapit") nomen est cuiusdam rei, quae semper si in altero et de altero praedicetur. Unde fit ut intellectus quoque sit. Nam qui audit "Sapit", licet per se constantem rem non audiat (in altero namque ƿ semper est et in quo sit dictum non est), tamen intellegit quiddam et ipsius verbi significatione nititur et in ea constituit intellectum et quiescit, ut ad intellegentiam ultra nihil quaerat omnino, sicut fuit in nomine. Quemadmodum enim nomen cuiusdam rei significatio propria est per se constantis, ita quoque verbum significatio rei est non per se subsistentis sed alterius subiecto et quodammodo fundamento nitentis.
Est hic quaestio. Non enim verum videri potest quod ait: CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. Nam neque qui dicit constituit intellectum neque qui audit quieseit. Deest enim quiddam sermoni vel nomini: ut si qui dicat:

Socrates

mox audientis animus requirit quid Socrates? Facitne aliquid an patitur? Et nondum audientis intellectus quietus est, cum horum aliquid requirit. Et in verbo idem est: cum dico:

Legit

quis legat, animus audientis inquirit. Nondum ergo qui dicit constituit intellectum nec qui audit quiescit.
Sed ad hoc Aristotelem rettulisse putandum est, quoniam quilibet audiens cum significativam vocem ceperit animo, eius intellegentia nitetur: ut cum quis audit homo, quid sit hoc ipsum quod accipit mente comprehendit constituitque animo audisse se animal rationale mortale. Si quis vero huiusmodi vocem ceperit, quae nihil omnino designet, animus eius nulla significatione neque intellegentia roboratus errat ac vertitur nec ullis designationis finibus conquiescit. Quare Aristotelis recta sententia est: et verba secundum se dicta esse nomina et dicentem constituere intellectum audientemque quiescere.
Sed huiusmodi quaestio ab Aspasio proposita est ab eodemque resoluta. Postquam igitur Aristoteles secundum se ƿ dicta verba nomina esse constituit, quid inquit? SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT. Quod huiusmodi est ac si diceret: significatur quidem quiddam a verbis velut a nominibus sed nulla inde tamen negatio affirmatiove perficitur. Cum enim dico "Sapit", est quidem quaedam significatio sed nihil aut esse aut non esse demonstrat, id est neque affirmativum aliquid nec negativum est. Nam si affirmatio et negatio in intellectuum compositionibus invenitur, ut supra iam docuit, neque nomina sola dicta nec verba aut affirmationem aut ullam facient negationem. Pluribus enim modis docuit alias Aristoteles non in rebus sed in intellectibus veritatem falsitatemque esse constitutam. Quod si in rebus esset veritas falsitasue, una res sola dicta aut affirmatio esset aut quae ei contraria est negatio.
Nunc vero quoniam in intellectibus iunctis veritas et falsitas ponitur, oratio vero opinionis atque intellectus passionumque animae interpres est: [quare] sine compositione intellectuum verborumque veritas et falsitas non videtur exsistere. Quocirca praeter aliquam compositionem nulla affirmatio vel negatio est. Verba igitur per se dicta significant quidem quiddam et sunt rei nomina sed nondum ita significant ut vel esse aliquid vel non esse constituant, id est aut affirmationem faciant aut negationem. Nam sicut in nominis partibus aut verbi partes ipsae nihil significant, omnes vero simul designant, ita quoque in affirmationibus aut negationibus partes quidem significant, totae vero coniunctae verum falsumue designant: ut cum dico:

Socrates philosophus est
Socrates philosophus non est

Singillatim positae partes propria significatione nituntur sed nihil verum falsumue significant, omnes vero simul iunctae, ut est: ƿ

Socrates philosophus est

veritatem faciunt vel quod est huic contrarium falsitatem. Quare cum verba secundum se dicta nomina sint et significent aliquid et partes quaedam eius compositionis sint, quae verum falsumque faciat, non tamen ipsa in propria significatione vel esse, quod affirmationis est, vel non esse quod est negationis, designant. Nisi enim cui insit verbum illud fuerit additum, non fit enuntiatio: ut cum dico:

Sapit

nisi quid sapiat dicam, propositio non est.
Quod autem addidit: NEQUE ENIM SIGNUM EST REI ESSE VEL NON ESSE, tale quiddam est. ESSE quod verbum est, vel NON ESSE, quod infinitum verbum est, NON EST SIGNUM REI, id est nihil per se significat. Esse enim nisi in aliqua compositione non ponitur.
Vel certe omne verbum dictum per se significat quidem aliquid sed SI EST VEL NON EST, nondum significat. Non enim cum aliquid dictum fuerit, idcirco aut esse aut non esse significat. Atque hoc est quod ait: NEQUE ENIM SIGNUM EST REI ESSE VEL NON ESSE. Etenim quam rem verbum designat esse eius vel non esse non est signum ipsum verbum quod de illa re dicitur, ac si sic diceret: neque enim signum est verbum quod dicitur rei esse vel non esse hoc est de qua dicitur re, ut id quod dico rei esse vel non esse tale sit, tamquam si dicam rem ipsam significare esse vel non esse.
Atque hic est melior intellectus, ut non sit signum verbum eius rei de qua dicitur esse vel non esse, subsistendi scilicet vel non subsistendi, quod illud quidem affirmationis est, illud vero negationis, et ut sit talis sensus: neque enim verbum quod dicitur signum est subsistendi rem vel ƿ non subsistendi. Sed quod addidit: NEC SI HOC IPSUM EST PURUM DIXERIS vel si ita dicamus NEC SI HOC IPSUM ENS PURUM DIXERIS, Alexander quidem dicit est vel ens aequivocum esse. Omnia enim praedicamenta, quae nullo communi generi subduntur, aequivoca sunt et de omnibus esse praedicatur. Substantia est enim et qualitas est et quantitas et caetera. Ergo nunc hoc dicere videtur: ipsum ENS vel EST, unde esse traductum est, per se nihil significat. Omne enim aequivocum per se positum nihil designat. Nisi enim ad res quasque pro voluntate significantis aptetur, ipsum per se eo nullorum significativum est, quod multa significat.
Porphyrius vero aliam protulit expositionem, quae est huiusmodi: sermo hic, quem dicimus est, nullam per se substantiam monstrat sed semper aliqua coniunctio est: vel earum rerum quae sunt, si simpliciter apponatur, vel alterius secundum participationem. Nam cum dico:

Socrates est

hoc dico:

Socrates aliquid eorum est quae sunt

et in rebus his quae sunt Socratem iungo; sin vero dicam:

Socrates philosophus est

hoc inquam:

Socrates philosophia participat.

Rursus hic quoque Socratem philosophiamque coniungo. Ergo hoc est quod dico vim coniunctionis cuiusdam obtinet, non rei. Quod si compositionem aliquam copulationemque promittit, solum dictum nihil omnino significat. Atque hoc est quod ait: NEC SI IPSUM EST PURUM DIXERIS, id est solum: non modo neque veritatem neque falsitatem designat sed omnino NIHIL est. Et quod secutus est planum fecit: CONSIGNIFICAT, inquit, AUTEM QUANDAM ƿ COMPOSITIONEM, QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE. Nam si est verbum compositionis. Coniunctionisque cuiusdam vim et proprium optinet locum, purum et sine coniunctione praedicatum nihil significat sed eam ipsam compositionem quam designat, cum fuerint coniuncta ea quae componuntur, significare potest, sine compositis vero quid significet non est intellegere.
Vel certe ita intellegendum est quod ait IPSUM QUIDEM NIHIL EST, non quoniam nihil significet sed quoniam nihil verum falsumue demonstret, si purum dictum sit. Cum enim coniungitur tunc fit enuntiatio, simpliciter vero dicto verbo nulla veri vel falsi significatio fit.
Et sensus quidem totus huiusmodi est: ipsa quidem verba per se dicta nomina sunt (nam et qui dicit intellectum constituit et qui audit quiescit) sed quamquam significent aliquid verba, nondum affirmationem negationemue significant. Nam quamuis rem designent, nondum tamen subsistendi eius rei signum est, nec si hoc ipsum est vel ens dixerimus, aliquid ex eo verum vel falsum poterit inveniri. Ipsum enim quamquam significet aliquid, nondum tamen verum vel falsum est sed in compositione fit enuntiatio et in ea veritas et falsitas nascitur, quam veritatem falsitatemque sine his quae componuntur coniungunturque intellegere impossibile est. Et de verbo quidem et de nomine sufficienter dictum est, secundo vero volumine de oratione est considerandum.

Notes

  1. Smith notes: "There appears to be a lacuna at this point where the discussion moves on to the next section of text (16b16-18). The transition is found in the first edition (I 60-1) though it addes little to what we have here"