Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L2/A3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerPost‎ | L2
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 3 (ctd)

Latin English
[INTRODUCTIO]
ƿ In quantum labor humanum genus excolit et beatissimis ingenii fructibus complet, si tantum cura exercendae mentis insisteret, non tam raris hominum virtutibus uteremur: sed ubi desidia demittit animos, continuo feralibus seminariis animi uber horrescit. Nec hoc cognitione laboris evenire concesserim sed potius ignorantia. Quis enim laborandi peritus umquam labore discessit? Quare intendenda vis mentis est verumque est amitti animum, si remittitur. Mihi autem si potentior divinitatis annuerit favor, haec fixa sententia est, ut quamquam fuerint praeclara ingenia, quorum labor ac studium multa de his quae nunc quoque tractamus Latinae linguae contulerit, non tamen quendam quodammodo ordinem filumque et dispositione disciplinarum gradus ediderunt, ego omne Aristotelis opus, quodcumque in manus venerit in Romanum stilum vertens eorum omnium commenta Latina oratione perscribam, ut si quid ex logicae artis subtilitate, ex moralis gravitate peritiae, ex naturalis acumine veritatis ab Aristotele conscriptum sit, id omne ordinatum transferam atque etiam quodam lumine commentationis illustrem omnesque Platonis dialogos vertendo vel etiam commentando ƿ in Latinam redigam formam. His peractis non equidem contempserim Aristotelis Platonisque sententias in unam quodammodo revocare concordiam eosque non ut plerique dissentire in omnibus sed in plerisque et his in philosophia maximis consentire demonstrem. Haec, si vita otiumque suppetit cum multa operis huius utilitate necnon etiam labore contenderim, qua in re faveant oportet, quos nulla coquit invidia.
Sed nunc ad proposita reuertamur. Aristoteles namque inchoans librum prius nomen definiendum esse proposuit, post verbum, hinc negationem, post hanc affirmationem, consequenter enuntiationem, orationem vero postremam.
Sed nunc cum de nomine et verbo dixit, converso ordine, quod ultimum proposuit, nunc exsequitur primum.

Notes