Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L2/A8

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerPost‎ | L2
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 8

Latin English
UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NON EST OMNIS HOMO ALBUS; EST HOMO ALBUS, NON EST HOMO ALBUS; NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS, SI ALBUM UNUM SIGNIFICAT.
Ea quae a nobis superius sunt diligenter exposita, illa nunc ipse clarius monstrat. Diximus namque unam propositionem esse quae unam quamlibet rem significaret et non plurimas, ita ut nec aequivocum subiectum haberet nec aequivocum praedicatum; una enim propositio sic fit. Nunc hoc dicit: una propositio est quae unam rem significat id est quae neque subiectum aequivocum habet nec praedicatum. Sive autem sit universalis affirmatio sive universalis negatio sive particularis affirmatio sive particularis negatio sive indefinitae utraeque sive contra se angulariter ponantur: una illa propositio est, quae unam rem in affirmatione vel negatione significat. Sed hic quaestio est, quemadmodum universalis affirmatio unam rem significare ƿ possit, cum ipsa universalitas non de uno sed de pluribus praedicetur. Nam cum dico:

Omnis homo albus est

singulos homines qui plures sunt significans multa in ipsa affirmationis praedicatione designo.
Quocirca nulla erit affirmatio vel negatio universalis, quae unam rem significare possit, idcirco quod ipsa universalitas de pluribus (ut dictum est) individuis praedicatur. Sed ad hoc respondemus: cum universale quiddam dicitur, ad unam quodammodo collectionem totius propositionis ordo perducitur et eius non ad particularitatem sed ad universalitatem quae est una qualitas applicatur: ut cum dicimus omnis homo iustus est, non tunc singulos intellegimus sed ad unam humanitatem quidquid de homine dictum est ducitur. Quare sive sit universalis affirmatio sive universalis negatio vel in singularibus, potest fieri ut hae unae sint, si una significatione teneantur. Atque hoc est quod ait eas propositiones quas supra proposuit, quae sunt OMNIS HOMO ALBUS EST, NON EST OMNIS HOMO ALBUS; HOMO ALBUS EST, NON EST HOMO ALBUS; NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS, unas videri, SI ALBUM, inquit, UNUM SIGNIFICAT. Si enim album quod praedicatur multa significet vel si homo quod subiectum est non unum, non est una affirmatio nec una negatio. Hoc autem in sequentibus clarius monstrat dicens:
SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO, UT SI. QUIS PONAT NOMEN TUNICA HOMINI ƿ ET EQUO, EST TUNICA ALBA HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA.
Sensus huiusmodi est: si una res plura significet, ex quibus multis unum effici possit, illa affirmatio, in qua illud nomen vel praedicatur vel subicitur, multa non significat, ut in eo quod est homo. Quod dicimus homo significat animal, significat rationale, significat mortale; sed ex his quae multa significat unum potest effici, quod est animal rationale mortale. Quare hoc nomen homo licet plura sint quae significet, tamen quoniam iuncta in unum quodammodo veniunt corpus et unum quiddam ex se iuncta perficiunt, cum ita dictum fuerit, quasi ut ex his quae significat unum aliquid fiat, unum quod tota illa iuncta perficiunt nomen illud significare manifestum est. Atque hoc est quod ait: SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, non esse unam affirmationem. Si enim talia quilibet sermo plura significet, ex quibus iunctis unum effici nequeat corpus, nec possint ea quae significantur uno illo nomine in unam speciem substantiae convenire, non est illa una affirmatio. Quale autem nomen sit quod positum unam affirmationem non facit, idcirco quod plura significet ex quibus unum fieri non possit, exempli sollertissima virtute monstravit dicens: ƿ
UT SI QUIS PONAT NOMEN TUNICA HOMINI ET EQUO, EST TUNICA ALBA HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA. NIHIL ENIM HOC DIFFERT DICERE QUAM EST EQUUS ET HOMO ALBUS. HOC AUTEM NIHIL DIFFERT QUAM DICERE EST EQUUS ALBUS ET EST HOMO ALBUS.
Si quis ponat homini et equo nomen tunica, inquit, et in propositione nomen hoc ponitur, illa propositio non est una sed multiplex. Nam si verbi gratia tunica homo atque equus dicatur, ut, cum dicit aliquis tunicam, aut equum designet aut hominem: si quis dicat in propositione sic:

Tunica alba est

non est una affirmatio. Quod enim dicit:

Tunica alba est

huiusmodi est quasi si dicam "Homo et equus albus est". Tunica enim equum atque hominem significatione monstravit. Quod vero dicit:

Homo atque equus albus est

nihil differt tamquam si dicat:

Equus albus est
Homo albus est

Sed hae duae sunt propositiones et non similes, in his enim subiecta diversa sunt. Quocirca si hae affirmationes duae sunt, duplex quoque illa est affirmatio, quae dicit homo atque equus albus est. Quod si haec rursus duplex est, quoniam equum atque hominem tunicam significare propositum est, cum dicimus "Tunica alba est" non unum sed plura significat. Quocirca si ea affirmatio quae multa designat non est una, haec quoque affirmatio una non erit, cuius aut praedicatio aequivoca fuerit aut subiectum. Atque hoc est quod ait:
SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA MULTA ƿ VEL NIHIL SIGNIFICAT; NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS.
Quod si, inquit, est equus albus et est homo albus multa significant, illa quoque prima propositio, quae est est tunica alba, unde hae fluxerunt, multa designat: aut si quis dicat non eam multa significare, concedit profecto nihil omnino propositionis ipsius significatione monstrari. Tunc enim nomen unum multa significans in unam significationem poterat convenire, quotiens ex his quae significat una posset coniungi constituique substantia, ut in eo quod supra proposui, cum homo animal rationale et mortale significat, quae in unum possunt iuncta congruere. Nunc autem si tunica hominem equumque significat, multa designat sed ea ipsa in unum corpus non veniunt. Neque enim fieri potest ut aliqui homo equus sit. Quare aut multa significat, quod verum est, aut si quis contendat non eam multa significare sed quiddam ex his quae significat iunctum, quoniam nihil est quod ex equo et homine coniungatur, nihil omnino significat. Hoc est enim quod dixit NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS, et hoc sub uno legendum est, non discrete pronuntiandum homo et rursus equus sed homo equus, ut ex his iunctis appareat nihil omnino posse constitui. Cur autem hoc dixerit, sequens monstrat oratio. Si enim ita facienda est oppositio, ut contra affirmationem huiusmodi opponatur ƿ negatio, quae in oppositione verum falsumque dividat, ut una vera, alia falsa sit, unam oportet esse affirmationem et uuam negationem, quod contingit, si neque subiectum neque praedicatum multa significet. Quod si plura designet et sit aequivocum, non erit in huiusmodi propositionibus una semper vera, altera falsa.
Herminus vero sic sentit quod ait Aristoteles: SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO: ut in eo, inquit, quod est homo gressibilis est, quoniam quod dicimus gressibile potest et bipes esse et quadrupes et multipes animal demonstrari: ex his, inquit, omnibus unum fit, quod est pedes habens: ista, inquit, huiusmodi affirmatio non multa significat.
Sed sententiam Aristotelis omnino non sequitur. Neque enim ex his omnibus unum fit nec quadrupes et bipes et multipes pedem habere faciunt. Hic enim numerus pedum, non pedum constitutio est. Quare Herminus praetermittendus est.
Huic autem expositioni quam supra disserui et Aspasius et Porphyrius et Alexander in his quos in hunc librum ediderunt commentariis consenserunt. Sed ne diutius nobis Aristotelis exemplum caliginis obscuritatem ferat, hoc in aliquo noto exemplo vocabuloque videndum est. Cum enim dicimus: Aiax se peremit, et Telamonis Aiacem filium et Oileum demonstrat, ex quibus duobus unum fieri aliquid non potest. Ex duobus enim individuis nihil omnimodis iungitur. ƿ Quare huiusmodi propositio multa significat. Sed haec hactenus.


Notes