Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L2/A9
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchPerihermenias Liber 9
Latin | English |
---|---|
Nunc autem determinat haec, quae de propositionibus supra iam dixerat, non de omni tempore sed de solis tantum praeterito et praesenti, quemadmodum se in veritate et in falsitate habeant, disseruisse. In futuris vero non idem est quale in praeterito praesentique in propositione iudicium, idcirco quod iam vel cum contigit vel cum est definita veritas et falsitas in propositionibus invenitur. Ut cum dico:dicat alius: hic una vera est, una falsa, et iam affirmatio definite vera est, definite falsa negatio rursus in praesenti cum dicimus: si hoc verno tempore dictum sit, affirmatio vera est et definite vera, negatio falsa est et definite falsa. Quod si hoc autumno dictum sit, definite falsa affirmatio et definite vera negatio, idcirco quod sive in praeterito sive in praesenti veritas affirmationis negationisue iam contigit. |
|
In futuro vero non eodem modo sese habet. Ut cum dicimus:si quis negat: una quidem vera est, una falsa sed quae vera quae falsa ante exitum nullus agnoscit. Atque hoc est quod ait: |
|
IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM ƿ VEL FALSAM ESSE, IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST | |
ut non modo una semper vera sit, altera falsa in tota contradictione sed illud quoque habeat, ut in una qualibet definite veritas aut falsitas reperiatur: ita ut in his singularibus veritas et falsitas in propositionibus dividatur, in universalibus autem, si his particularitates opponantur (quemadmodum dictum est) unam necesse est veram esse, alteram falsam sed definita propositionum veritate vel falsitate, sicut supra disserui. Quare in sequentibus quaedam de futuris tractanda sunt et quoniam maius opus est (quam hoc breviter dici possit viderimus) et nos secundi voluminis seriem longius extraximus, hoc loco fastidiosam longitudinem terminemus. |