Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L5/A10

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerPost‎ | L5
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 10 (ctd)

Latin English
[INTRODUCTIO]
Maximam operis emensi partem ea quae sequuntur licet magnis quaestionibus impedita, tamen audacius atque animosius exsequimur nec defatigari in singulis partibus oportet totius dialecticae prodere adgressos atque expedire doctrinam. Itaque rectam commentationis seriem conteximus.
TRANSPOSITA VERO NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT, UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. NAM SI HOC NON EST, EIUSDEM MULTAE ERUNT NEGATIONES. SED OSTENSUM EST, QUONIAM UNA UNIUS EST. EIUS ENIM QUAE EST EST ALBUS HOMO NEGATIO EST NON EST ALBUS HOMO; EIUS VERO QUAE EST EST HOMO ALBUS, SI NON EADEM EST EI QUAE EST EST ALBUS HOMO, ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST NON EST NON HOMO ALBUS VEL EA QUAE EST NON EST HOMO ALBUS. SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST EST NON HOMO ALBUS, ALTERA ƿ VERO EIUS QUAE EST EST ALBUS HOMO. QUARE ERUNT DUAE UNIUS. QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST.
Docet nunc quoniam si verba vel nomina transferantur et aliud prius, aliud vero posterius praedicetur, unam sine dubio significantiam retinere. Sive enim quis dicat:

Est homo albus

sive:

Est albus homo

sive:

Homo albus est

sive:

Albus homo est

sive quomodolibet aliter ordinem praedicationis permutet, eadem sine dubio significatio permanebit. Et hoc quidem fortasse oratoribus vel poetis non eodem modo perspiciendum est quo dialecticis. Etenim qui ad compositionem orationis spectant, maximum differt quo verba et nomina praedicationis suse ordine proferantur. Multum enim interest in eo quod ait Cicero:

Ad hanc te amentiam natura peptrit, voluntas exercuit, fortuna servavit

ita dixisse ut dictum est an ita: ad hanc te amentiam peperit natura, exercuit voluntas, servavit fortuna. Sic enim minor est sententiae magnitudo minusque in ea lucet id quod si componatur eminet et sese vel nolentibus hominum auribus animisque patefacit. Rursus cum dicit Vergilius:

Pacique imponere morem, potuisset servare metrum

si ita dixisset: moremque imponere paci sed esset debilior sonus nec eo ictu versus tam praeclare nunc compositus diceretur.
Ergo non idem valet oratoribus vel poetis verborum nominumque ordo mutatus. ƿ Qui enim ad compositionem spectant, multum in ordine sermonum ornamenti reperient. Dialecticis vero, quibus nulla ad orationis leporem cura dicendi congruit quibusque sola veritas perscrutatur, nihil differt quolibet ordine verba et nomina si permutentur, cum tamen eandem vim quam prius in significatione retineant. Sed nec apud ipsos modis omnibus permutato ordine dictionis eadem semper vis significatioque servatur. Haec enim particula quae negativa est, id est 'non', multum valet multamque differentiam perficit variis adiecta locis. Si quis enim dicat:

Homo albus non est

faciet indefinitam simplicem negationem. Si quis vero dicat:

Homo non albus est

faciet indefinitam ex infinito praedicato affirmationem. Si quis autem praedicet:

Non homo albus est

idem quoque constituit ex infinito subiecto indefinitam affirmationem. Rursus si quis dicat hoc modo:

Omnis homo non iustus est

haec consentit ei quae dicit:

Nullus homo iustus est

Quod si idem non ad universalitatis determinationem ponatur, ut dicatur:

Non omnis homo iustus est

non iam universalis affirmatio infinitae praedicationis consentiens universali simplici negationi fit sed potius particularis negatio simplex.
Videsne igitur quam multas faciat differentias negativa particula diversae nominum praedicationi coniuncta? Sed quamquam haec ita sint, potest tamen eadem alio modo diversis in locis posita eandem vim significationemque servare. ƿ
Si enim posita non particula cum universalitate sua cum eadem ipsa saepius permutetur, idem sine dubio in significatione consistit. Si quis enim dicat:

Non omnis homo albus est

particularis est negatio simplex. Si quis vero sic dicat:

Homo non omnis albus est

eadem significatio est, vel si hoc modo:

Homo albus non omnis est

nec haec a superiori significatione discedit, vel si quis amplius quoque permutet dicens:

Homo albus est non omnis

a priori significatione nil discrepat. Eodem modo vel si quomodolibet aliter permutetur cum propria tamen universalitatis determinatione, diverso permutata modo idem semper necesse est in significatione seruetur.
Eodem modo si eadem non particula cum alio nomine vel verbo iuncta saepius transferatur, ut cum dicimus homo iustus non est, rursus homo non est iustus, rursus non est homo iustus, eadem significatio retinetur. Quocirca si sola negativa parcula permutata sit et non eodem semper ordine praedicetur, multas differentias faciet propositionum. Sin vero iuncta cum alio nomine saepius (ut dictum est) transferatur, eadem in translationibus omnibus significatio permanebit. His igitur ita dispositis videndum est quae sit Aristotelis demonstratio verba et nomina transposita eandem semper vim significationemque subicere.
Ait enim: TRANSPOSITA VERO VERBA VEL NOMINA IDEM SIGNIFICANT, UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. Haec enim transpositis nominibus atque verbis eandem retinet significationem. In illa enim prius albus est, posterior homo, in hac autem prior homo, posterior albus. Quod si hoc falsum est et non sunt eaedem ƿ sed a se diversae sunt, impossibile aliquid inconveniensque contingit. Erunt enim duae negationes unius affirmationis, quod est impossibile. Ostensum enim est quoniam una negatio unius affirmationis est.
Nunc igitur videamus si hae affirmationes quae dicunt:

Est albus homo

et:

Est homo albus

non sunt eaedem sed diversae, quemadmodum unius affirmationis duae sint negationes. Et primo quidem disponantur hoc modo:

Est albus homo
Est homo albus

huius ergo propositionis quae dicit:

Est albus homo

erit negatio ea scilicet quae proponit:

Non est albus homo

Alia namque quae esse possit rationabiliter non potest inveniri. Disponantur igitur rursus eaedem et superior cum propria negatione:

Est albus homo
Non est albus homo
Est homo albus

Cum igitur eius quae dicit:

Est albus homo

negatio sit ea quae proponit:

Non est albus homo

si ea quae dicit:

Est homo albus

diversa erit ab ea propositiones quae enuntiat:

Est albus homo

alia eius erit negatio. Sit ergo aut ea quae dicit:

Non est non homo albus

aut ea quae dicit:

Non est homo albus

Rursus igitur disponantur duae quidem affirmationes primae alternatim positae et e contrario confessa prioris negatio. Contra secundam vero utraeque hae negationes quas dicimus adscribantur.

Est albus homo Non est albus homo

Est homo albus Non est non homo albus

Non est homo albus

ƿ His ergo ita descriptis eius propositionis quae dicit:

Est homo albus

non potest illa esse negatio quae dicit:

Non est non homo albus

Illius est enim negatio quae habet subiectum infinitum quae dicit:

Est non homo albus

similiter autem et si quamlibet aliam quis posuerit negationem, eius sine dubio alia affirmatio reperietur. Unde fit ut relinquatur ea eius esse negatio quae proponit:

Non est homo albus

Est ergo negatio eius quae dicit:

Est homo albus

ea quae dicit:

Non est homo albus

Sed eius affirmationis quae proponit:

Est albus homo

negatio est et ista quae dicit:

Non est homo albus

Quod probat ea res quod inter se verum falsumque dividunt. Nam si verum est esse album hominem, falsum est non esse hominem album. Quod si in aliquibus verum invenitur, hoc secundum definitionem propositionis agnoscitur, non secundum negationis formam, ut magis secundum quantitatem non sint sibi oppositae potius quam secundum qualitatem. Quod illa res nuonstrat si quis sic dicat:

Est albus omnis homo

Si contra hanc ponatur non est omnis homo albus, perspicuum est quoniam inter se et veritatem dividunt et falsitatem. Unam enim veram esse necesse est, unam falsam. Quare etiam si determinationes auferantur, eadem oppositio redit, licet sit indefinita. Nam sicut in ea quae dicit:

Omnis homo iustus est
Non omnis homo iustus est

sublatis omnis et:

Non omnis homo iustus est

et:

Homo iustus non est

affirmatio et negatio sunt oppositae, ita quoque et in ƿ his sublato omnis et non omnis ea quae dicit:

Est albus homo

ei quae dicit:

Non est homo albus

opposita est. Additis enim determinationibus una semper vera est, altera falsa. Sed diximus quoniam eius affirmationis quae dicit:

Est albus homo

negatio esset:

Non est albus homo

Duae igitur negationes:

Non est albus homo

et:

Non est homo albus

unius affirmationis sunt quae enuntiat:

Est albus homo

Quod evenit si negationes hae quae dicunt:

Non est homo albus

et:

Non est albus homo

a se diversae sunt. Quod ex eo contingit quod prius propositum est eam quae dicit:

Est albus homo

diversam esse ab ea quae dicit:

Est homo albus

Quod si hoc impossibile est ut una affirmatio duas habeat negationes et perspicuum est contra eam affirmationem quae dicit:

Est albus homo

utrasque has negationes quae dicunt:

Non est albus homo

et:

Non est homo albus

opponi, hae a se diversae non sunt sibique consentiunt et tantum permutatione nominis distant, caeteris autem omnibus eaedem sunt. Quod si hae negationes eaedem sunt, eaedem quoque sunt affirmationes.
Recte igitur dictum est quoniam transposita verba et nomina eandem vim significationemque servarent. Sensus ergo totus sese ita habet. Hoc modo autem ordo verborum: TRANSPOSITA VERO, inquit, NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT. Et horum exemplum: UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. In his enim nomina transposita sunt. NAM SI HOC NON EST, id est si non idem significant verba nominaque transposita, quiddam impossibile et inconveniens. Ait enim EIUSDEM ƿ MULTAE ERUNT NEGATIONES, id est eiusdem affirmationis multae erunt negationes. Sed hoc impossibile est. Ostensum est enim quoniam una negatio unius affirmatio his est.
Duas ergo negationes uni opponi affirmationi, si verba et nomina transposita non idem significant, sic demonstrat: EIUS ENIM QUAE EST EST ALBUS HOMO scilicet affirmationis NEGATIO EST NON EST ALBUS HOMO (contra illam enim affirmationem haec negatio iuste ponitur), EIUS VERO QUAE EST EST HOMO ALBUS, id est alterius affirmationis, SI NON EADEM EST EI QUAE EST EST ALBUS HOMO, id est si diversa est a priore propositione quae dicit:

Est albus homo

et non est ei eadem, ac si diceret: si ei non consentit, ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST NON EST NON HOMO ALBUS VEL EA QUAE EST NON EST HOMO ALBUS vel quaecumque alia, quam si quis ponat, non esse negationem una ratione refellitur, qua haec quam posuit. Refellitur autem haec hoc modo: ait enim: SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST EST NON HOMO ALBUS, ALTERA VERO EIUS QUAE EST EST ALBUS HOMO. Inter duas enim negationes quas posuit, illam scilicet quae dicit:

Non est non homo albus

et eam quae proponit:

Non est homo albus

illa quae dicit:

Non est non homo albus

negatio est affirmationis infinitum habentis subiectum quae dicit:

Est non homo albus

alia vero scilicet quae proponit:

Non est homo albus

eius est ƿ negatio quae est:

Est albus homo

Cum ea enim verum dividit atque falsum. Quare erunt duae negationes unius affirmationis. Sed hoc impossibile est.
QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST: superiorem argumentationem hac huius sententiae conclusione confirmans. Fecit autem hunc syllogismum in secundo modo hypothetico quem indemonstrabilem vocat hoc modo: si primum est, secundum est; sed secundum non est, primum igitur non est, id est si transpositis verbis et nominibus non sunt eaedem propositiones, unius affirmationis duae sunt negationes; sed hoc impossibile est: non igitur diversae sunt propositiones transpositis verbis atque nominibus.

Notes