Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L5/A11

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerPost‎ | L5
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 11

Latin English
AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO. DICO AUTEM UNUM NON SI UNUM NOMEN SIT POSITUM, NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS, UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT; EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM. QUARE NEC SI UNUM ALIQUID DE HIS AFFIRMET ALIQUIS ERIT UNA AFFIRMATIO SED VOX QUIDEM UNA, AFFIRMATIONES VERO MULTAE, NEC SI DE UNO ISTA SED SIMILITER PLURES.
Multos talis loci huius caligo confudit, ut digne exsequi et quod ab Aristotele dicebatur expedire non ƿ possent. Nos autem supra iam diximus magnae fuisse curae apud Peripateticae sectae principes diiudicare, quae esset una affirmatio vel negatio, quae plures. Neque enim vocis sonitu cognoscuntur aut numero terminorum. Est enim ut una quidem res de una re praedicetur et non sit una enuntiatio. Potest item fieri ut vel plures de una re praedicentur vel una de pluribus, una tamen ex his omnibus enuntiatio fiat. Quae res magnae apud eos cautelae fuit, ut ubi incidisset perspecta regula non lateret. Nam si quis dicat:

Canis animal est

non est una enuntiatio. Canis enim multa significat.
Si quis vero dicat:

Homo animal rationale mortale est

vel animal rationale mortale homo, singulae enuntiationes sunt, idcirco quoniam unum ex omnibus quiddam fieri potest. Nam de animali, mortali et rationali simul iunctis unus homo perficitur. Item alia sunt quae plurima praedicantur, de quibus unum aliquid effici constituique non possit. Neque si illa de altero praedicentur neque si de illis aliud, una affirmatio vel una negatio est sed tot dicendae sunt esse affirmationes quot sunt hae res quae vel de una praedicantur vel de quibus una dicitur, ut cum dicimus:

Socrates calvus philosophus ambulat

Ex calvitia et philosophia et ambulatione nihil unum coniungitur, ut haec quasi alicuius speciem forment. Quocirca sive haec de uno praedicentur sive unus de istis, non poterit esse una enuntiatio. Et communiter quidem totius propositi sensus huiusmodi est.
Nunc autem ad ipsa Aristotelis verba veniamus. Dicit enim:
AT ƿ VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM ES PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO.
Si, inquit, plura de uno praedices, ut cum dicis:

Philosophus simus calvus Socrates est

vel rursus cum unum de pluribus praedicas, cum dicis:

Socrates philosophus simus calvus est

si ex his pluribus quae vel praedicas vel subicis unum aliquid non fit, quemadmodum fieri unum potest de his quae praedicamus substantia animata sensibilis id quod est animal, non fit una negatio nec una affirmatio, quandoquidem plura vel praedicantur vel subiciuntur, ex quibus congregatis una species non exsistat. Quod si unum de uno aliquis praedicaverit, quorum unum nomen plura significet, ex quibus pluribus unum aliquid non fiat, rursus non est una affirmatio nec una negatio.
Si quis enim dicat:

Canis animal est

nomen canis significat et latrabilem et caelestem et marinum, ex quibus iunctis nihil unum efficitur. Quare quoniam ex his pluribus unum aliquid effici non potest, ex illo quoque nomine non fit una affirmatio et una negatio, quod praedicatur aut subicitur, cum multa significet ex quibus unum fieri non possit. Quod per hoc ostendit quod ait:
DICO AUTEM UNUM NON SI UNUM NOMEN SIT POSITUM NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS.
Potest enim fieri ut unum nomen de uno praedicetur sed si unum ipsorum plura significet, ex quibus unum non sit, non est una affirmatio nec una negatio. Neque enim vox una perficit enuntiationem sed eius quod significatur simplicitas, vel si plura sins, in unum collectorum ƿ aliquid unum faciendi potentia. Huius autem rei subiecit exemplum quo plurimos fefellit dicens:
UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT, EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM.
Putaverunt enim alii ita hunc dixisse, ut ostenderet exempli gratia se hanc quasi definitionem dedisse, ne forte aliquis arbitraretur hanc quasi veram hominis definitionem posuisse, quae est animal bipes mansuetum. Idcirco enim, inquiunt, dixit FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM EST, ne quis omnino putaret huiusmodi esse hominis definitionem Aristotelem arbitrari. Alii vero hoc non ita dictum acceperunt sed potius in hanc sententiam scripturamque Aristotelis dictum interpretati sunt: UT HOMO EST AEQUE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT, ut ita intellegeretur: homo quidem aequaliter se habet ad id quod homo est et ad id quod animal bipes mansuetum est. Quocirca si idem et aequum est dicere hominem, quod animal bipes mansuetum, necesse est quotiens de uno haec plura praedicantur, id est animal bipes mansuetum de homine, quoniam aequale est homini, quod unum est, unum quiddam praedices, quamuis tres voces praedicare videaris.
Sed omnes hi nihil omnino intellegunt sed est melior expositio quam Porphyrius dedit. Volens, inquit, Aristoteles monstrare, quae una esset affirmatio, quae non una, dixit primo, quoniam plura de uno praedicare vel plura uni subicere non est ad unam enuntiationem, nisi ex illis pluribus unum aliquid fieret. Videns item quod adhuc possint plures esse affirmationes etiam his praedicatis, quae cum ƿ plura sint, unum tamen ex his fieri possit, hoc dixit FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES EST ET MANSUETUM quod autem dico tale est: manifestum quidem sit, quoniam si plura de uno praedicentur, ex quibus unum fieri non possit, vel si plura uni subiciantur, ex quibus unum non sit, quoniam non est una affirmatio rel negatio.
Nunc autem tractemus de his pluribus ex quibus unum aliquid fieri potest. Inveniemus enim et in his in modo ipso enuntiandi plures aliquotiens enuntiationes et non unam reperiri, quamquam ex pluribus unum fieri aliquid possit. Si quis enim sic dicat: animal rationale mortale homo est, simul iungens animal rationale mortale, quoniam continve dictum est et ex his unum aliquid fit, una est affirmatio. Sin vero sit aliquid interualli, ut ita quis dicat: homo animal et rursus rationale et aliquantulum requiescens dicat mortale est, non est una affirmatio nec una negatio. Haec enim intercapedo plurimas efficit enuntiationes.
Rursus si cum coniunctione dicantur homo animal et rationale et mortale est, sic quoque multae propositiones sunt. Nec differt aliquid vel requiescendo vel interponendo coniunctiones dicere quam si quis sic dicat:

Homo animal est
Homo rationalis est
Homo mortalis est

quae perspicue propositiones multae sunt. Videns ergo hoc Aristoteles ita dixit: HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM. Ad hoc inquit fortasse tamquam si ita diceret: de homine quidem et bipede et mansueto fit unum sed est aliquotiens forte ut plures propositiones sins, cum ea coniunctio quaedam separat atque discernit. ƿ Erit enim fortasse homo et animal, ut haec una sit propositio, et bipes ut altera et mansuetum ut rursus altera. Sed ex his unum aliquid fit, quae cum continve prolata sunt, quoniam ex his unum aliquid conficitur, una est propositio. Non autem idem evenit in omnibus. EX ALBO enim ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM FIT.
Si quis enim dicat:

Socrates homo albus ambulat

non est una affirmatio, quoniam ex homine albedine et ambulatione nulla omnino species fit. Quare conclusio est, quoniam nec si de his pluribus, ex quibus unum non fit, unum aliquid praedicetur, ut ex terreno latrabili et caelesti et merino quoniam unum non fit et de his unum aliquid praedicatur, quod dicimus canis, huiusmodi nomen quod plura significat, ex quibus unum non fit, si de altero praedicetur vel si subiciatur alteri, non fit una affirmatio nec una negatio sed erit quidem vox una, affirmationes vero plurimae. Sive enim unum de pluribus praedicetur, ex quibus non fit unum, vel plura huiusmodi de uno, vel si unum de uno praedicetur, quod praedicatum plura significet, ex quibus unum non fit, sive illud praedicatum alteri subiciatur, omnino non fit una affirmatio nec una negatio. Est autem regula huiusmodi: una affirmatio est, si aut duo termini singulas res significent aut si plura ita de uno praedicentur vel uni subiciantur, ut ex his aliquid unum fieri possit, aut unum nomen quod vel praedicatur vel subicitur talia significet plura, quae omnia unam quodammodo speciem valeant congregare. ƿ
SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, PROPOSITIO VERO UNIUS CONTRADICTIONIS EST, NON ERIT UNA RESPONSIO AD HAEC; NEC UNA INTERROGATIO, NEC SI SIT VERA. DICTUM AUTEM IN TOPICIS DE HIS EST. SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST, QUONIAM NEC HOC IPSUM QUID EST DIALECTICA EST INTERROGATIO. OPORTET ENIM DATUM ESSE EX INTERROGATIONE ELIGERE UTRAM VELUT CONTRADICTIONIS PARTEM ENUNTIARE QUIA OPORTET INTERROGANTEM DETERMINARE, UTRUM HOC SIT HOMO AN NON HOC.
Quisquis dialectica utitur interrogatione, hic aut simpliciter interrogat atque unam propositionem in interrogatione ponit, ut contra eam sit una responsio, aut utrasque interrogans dicit, ad quas non fit simplex responsio sed una tota propositio respondetur. Si quis enim dicat interrogans:

Socrates animal est?

Contra hanc talis est responsio:

Aut ita aut non

Si quis vero hoc modo interroget:

Socrates animal est an non?

Contra hanc non est una responsio. Si enim respondetur ita, de qua adnueris ignoratur, de affirmatione an de negatione; rursus si non responderis, nescitur quam negare volueris, affirmationem an negationem. Quare contra huiusmodi interrogationes tota propositio respondenda est, id est altera pars contradictionis, ƿ aut tota affirmatio aut tota negatio, ut dices aut est animal Socrates aut, si hoc non videtur, respondeas non est animal Socrates. In his igitur quae multa sunt, ex quibus unum fieri nequit, si fiat interrogatio, et ipsa reprehensibilis est et contra eam una responsio. Quisquis enim ea plura interrogat, ex quibus unum esse non possit, multas facit interrogationes. Contra quam si simpliciter respondeatur, etiam si vera sit ipsa responsio, tamen iure reprehenditur.
Contra enim multiplicem interrogationem multiplex debet esse responsio. Si quis enim dicat interrogans:

Socrates philosophus est et legit et ambulat?

Quia potest fieri ut sit quidem philosophus et legat, non autem ambulet vel ambulet sed non legat, potest item fieri ut et legat et ambulet, contra huiusmodi propositionem non est una responsio. Nam qui ita interrogavit:

Socrates philosophus est et legit et ambulat?

Aut imperite aut captiose interrogavit. Contra quam interrogationem, si contigerit Socratem philosophum esse et ambulare et legere, si respondeatur: ita est, haec quoque responsio reprehenditur. Contra plures enim interrogationes una responsio non debet adhiberi, etiam si vere per illam unam respondeatur sicut in hac quoque, si et philosophus est et legit et ambulat. Quocirca si interrogatio dialectica responsionis petitio est, per quam responsionem fiat propositio, ut cum quis dixerit interrogans:

Dies est?

Alius respondeat non, fiat inde negatio:

Dies non est

vel certe altera pars propositionis, cum ita interrogatur: ƿ

Dies est an dies non est?

Ut congrue scilicet respondeatur diem esse aut diem non esse, id est tota propositio: hae quae ex his pluribus fiunt atque interrogantur, ut unum ex his fieri non possit, non sunt simplices interrogationes. Quocirca nec ad eas simplex est reddenda responsio. De his autem se in Topicis dixisse commemorat.
Rursus QUIA DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO (ut supra dictum est) VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, quod paulo post demonstrabitur, imperite illi interrogant qui ita dicunt:

Quid est animal?

vel:

Quid est homo?

Oportet enim qui dialectice interrogat dare interrogatione optionem, an sibi respondens affirmationem eligere velit an negationem. Qui vero sic interrogat, ut quid est aliqua res volit dicere respondentem, non est illa interrogatio dialectica. Interrogant autem quidam hoc modo:

Putasne anima ignis est?

Cum respondens negaverit, addet:

Nonne tibi aliquid videtur esse inter ignem atque aerem, medium corpus, ut sit anima?

Cum respondens hoc quoque abnuerit, ille persequitur:

An fortasse magis tibi videtur aquam esse animam vel terram?

Cum ille neque terram neque aquam animam esse consenserit, tunc defessi interrogationibus ita interrogant:

Quid est ergo anima?

Haec autem non est interrogatio dialectica sed potius discipuli ad magistrum aliquid addiscere cupientis. Qui enim aliquid cupit addiscere interrogat eum qui docere potest quid sit de quo ambigit.
Dialecticus ƿ autem (ut dictum est) ita interrogare debet, ut respondenti sit optio an affirmationem an negationem velit eligere. Oportet autem scire, quoniam omnis INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, dialectica vero non cuiusdam responsionis sed eius quae in utraque parte habeat optionem. Ergo hoc ipsum quid est non est dialectica interrogatio. Oportet enim ita interrogare, ut ex interrogatione responsor possit eligere alteram contradictionis partem. Debet enim terminare et definire is qui interrogat, an hoc sit quod dicitur an non, ut:

Homo animal est an non?

Ut ille aut affirmationem respondeat aut negationem. Quod autem dixit dialecticam interrogationem petitionem esse responsionis, vel propositionis vel alterius partis contradictionis, huiusmodi est: quisquis interrogat affirmationem; aut eandem exspectat ut auditor sibi respondeat aut contradictionem, ut si quis sic interroget:

Homo animal est?

Si ille adnuerit, propositionem reddidit, eam scilicet quam proposuit interrogans; si vero interrogante aliquo, an homo animal sit, respondens dixerit:

Non est

contradictionem respondisse videbitur. Ille enim affirmationem interrogavit, ille negationem respondet, quod est contradictio.
Rursus si negationem interroget et ille respondeat negationem, eandem propositionem reddidit, quam is qui interrogabat ante proposuerat; sin vero interrogante alio negationem ille affirmationem responderit, contradictio responsa est. Hoc est igitur quod ait interrogationem responsionis petitionem esse et cuius responsionis ƿ addidit VEL PROPOSITIONIS, si idem respondeat, quod ille interrogat, VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, si cum ille affirmationem interrogat, ille responderit negationem, vel si cum ille negationem in interrogatione posuerit, ille affirmationem in responsione reddiderit.
Interrogationis autem secundum Peripateticos duplex species est: aut cum dialectica interrogatio est aut cum non dialectica. Non dialecticae autem interrogationis duae sunt species, sicut Eudemus docet: una quidem quando sumentes accidens interrogamus, cui illud accidat, ut quando videmus domum Ciceronis, si interrogemus:

Quis illic maneat?

vel quando subiectum quidem ipsum et rem sumimus, quid autem illi accidat interrogamus, ut si ipsum Ciceronem quis videat et interroget:

Quo divertat

Et haec una species est eorum, quae secundum accidens non dialectice interrogamus. Altera vero quando proponentes nomen quid sit quaerimus aut genus aut differentiam aut definitionem requirentes, ut si quis interroget:

Quid sit animal

vel quando definitionem aut aliquid superius dictorum sumimus et quaerimus, cuius illa sint, ut si quis quaerat, animal rationale mortale cuius sit definitio.
QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR, ALIA VERO NON, QUAE DIFFERENTIA EST? DE HOMINE ENIM VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET EXTRA BIPES ET UT UNUM ET HOMINEM ET ALBUM ET HAEC UT UNUM. ƿ SED NON, SI CITHAROEDUS ET BONUS, ETIAM CITHAROEDUS BONUS. SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR, MULTA ET INCONVENIEN IA ERUNT. DE HOMINE ENIM ET HOMINEM VERUM EST DICERE ET ALBUM, QUARE ET OMNE. RURSUS SI A BUM, ET OMNE. QUARE ERIT HOMO ALBUS ALBUS ET HOC IN INFINITUM. ET RURSUS MUSICUS ALUS AMBULANS; ET HAEC EADEM FREQUENTER IMPLICITA. AMPLIUS SI SOCRATES SOCRATES ET HOMO, ET SOCRATES SOCRATES HOMO. ET BIPES, ET HOMO BIPES.
Multa sunt quae cum singillatim vere praedicentur, si quis ea coniungat et praedicet, veram praedicationem tenent. Sunt autem alia quae, si per se et disiuncta praedicentur, vera sunt; sin vero coniuncte dicantur, veritatem in praedicatione non retinent. Quae ergo horum sit differentia oportet agnosci. Si quis enim dicat Socratem animal esse, verum dixerit, si quis rursus praedicet, quoniam Socrates bipes est, hoc ƿ quoque verum est. Quae si coniuncta dicantur, ut est:

Socrates animal bipes est

a propria veritate non discrepat. Atque haec quidem in genere et ea differentia quae substantialis est Socrati. Quod si de accidenti quoque dicatur, potest idem nihilominus evenire. Si quis enim sic dicat:

Socrates homo est

verum est, rursus:

Socrates calvus est

hoc quoque verum est. Quod si iungat dicens:

Socrates homo calvus est

veram rursus ex coniunctis faciet praedicationem.
Atque in his quidem ea quae singillatim vere dicebantur, iuncta veraciter praedicata sunt. Sunt autem alia in quibus singillatim quidem praedicata vera sunt, iuncta vero qualitatem veritatis amittunt. Ut si quis dicat quoniam Socrates bonus est, verum est, rursus Socrates quoque citharoedus est, sit hoc quoque verum. Haec coniungere non necesse est, ut sit verum Socrates bonus citharoedus est. Potest enim bonus quidem esse homo et cum sit citharoedus, non tamen esse bonus sed in alia re quidem bonus, in alia tantum artis illius cognitor, non tamen in ipsa perfectus. Hoc autem facilius tall liquebit exemplo: si quis enim dicat quoniam Tiberius Gracchus malus est, verum est, rursus Tiberius Gracchus orator est, hoc quoque verum est. Si coniungens dicat: Tiberius igitur malus orator est, falso dixerit, optimus enim orator fuit.
Sed ne quis nos ita dicentes ignorare putet oratoris esse definitionem utrum bonum dicendi peritum, aliter ista dicta sunt, ad exemplum potius quam ad veritatem. Atque ƿ haec quidem proposita ab Aristotele sunt, cuius in textu verba sic constant: QUONIAM VERO, inquit, ALIA QUIDEM PRAEDICANTUR coniuncta et COMPOSITA, ut ex his unum praedicamentum fiat eorum quae extra vere dicta sunt, alia vero cum extra singillatimque vere praedicarentur iuncta veram non faciunt praedicationem, inquirendum est quae eorum sit differentia. Exempla autem horum talia sunt. Eorum quidem, quae extra praedicantur vere nec si coniuncta sunt naturam veritatis amittunt, tale exemplum est: DE HOMINE VERUM EST DICERE, quoniam et animal est et bipes rursus quoniam animal bipes verum est de eodem homine dicere, ut de Socrate. De eodem quoque Socrate et hominem extra et album, si ita contingit, verum est dicere et de eo praedicare animal bipes a veritate non discrepat.
Atque haec quid em extra singillatimque praedicantur vere et iuncta vera sunt. Quod si de aliquo praedicetur, quoniam citharoedus est, et verum sit et rursus quoniam bonus est, et verum sit non necesse est dici quoniam bonus citharoedus est potest enim esse solum quidem citharoedus, bonus autem homo. Hucusque quidem ista disposuit. Quoniam autem videbantur quidam arbitrari, quod omnia quae singillatim vere praedicarentur eadem quoque composita recte dicerentur, contra hos dicit, quoniam multa erunt inconvenientia multaque impossibilia sunt si quis dicat omne quod singillatim praedicatur veraciter id iunctum vere praedicari. De homine enim verum est dicere quoniam homo est. Nam de Socrate ƿ qui homo est vere dicitur quoniam homo est.
Rursus de eodem vere potest dici quoniam albus est. Quare et si haec iungas et ut unum praedices, verum est dicere de aliquo homine quoniam homo albue est. Sed homo qui albus est verum est de eo dicere quoniam albus est: quare etiam haec si iungas: erit igitur praedicatio "Socrates homo albus albus est"! Nam de Socrate verum erat dicere quoniam homo albus est. Sed de homine albo verum est dicere quoniam albus est. Haec iuncta homo albus albus faciunt. Quod si de eodem homine albo album rursus praedicari velis, verum est: quocirca et si iungas: erit igitur praedicatio homo albus albus albus est. Atque hoc idem in infinitum.
Rursus si quis de aliquo homine dicat quoniam ille homo musicus est, si verum dicat adiciatque quoniam idem homo ambulans est, verum dicit, si iungat quoniam ille homo ambulans musicus est. Sed si verum est de aliquo homine praedicare quod sit ambulans musicus, de ambulante autem musico verum est dicere quoniam musicus est, erit ille homo homo ambulans musicus musicus. Sed de eodem verum est dicere quoniam ambulans est, verum igitur erit de eo rursus dicere quoniam homo ambulans ambulans musicus musicus est.
Amplius quoque Socrates Socrates est et rursus homo: erit igitur Socrates Socrates homo. Sed et bipes: erit igitur Socrates Socrates homo bipes. Sed de Socrate verum est dicere quoniam Socrates homo bipes est. Sed cum dixi hominem de eo, iam et bipedem ƿ dixi (omnis enim homo bipes est): verum est ergo de eo dicere quoniam bipes est. Sed verum erat dicere quoniam Socrates Socrates homo bipes est: vera erit igitur praedicatio Socrates homo bipes bipes est. Sed rursus hominem dixi atque in eo aliud bipes nominavi (omnis enim homo bipes est): Socrates igitur homo bipes bipes bipes est. Et hoc in infinitum protractum superfiva loquacitas invenitur. Non igitur fieri potest ut modis omnibus quicquid extra dicitur id iunctum vere praedicetur.
QUONIAM ERGO SI QUIS SIMPLICITER PONAT COMPLEXIONES FIERI PLURIMA INCONVENIENTIA CONTINGIT DICERE MAVIFESTUM EST; QUEMADMODUM AUTEM PONENDUM, NUNC DICIMUS. EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM, UT HOMO ALBUS EST ET MUSICUS SED NON EST IDEM ALBUM ET MUSICUM; ACCIDENTIA ENIM SUNT UTRAQUE EIDEM. NEC SI ALBUM MUSICUM VERUM EST DICERE, TAMEN NON ERIT ALBUM MUSICUM UNUM ALIQUID; SECUNDUM ACCIDENS ENIM MUSICUM ALBUM. QUARE NON ERIT ALBUM MUSICUM. QUOCIRCA NEC CITHAROEDUS BONUS SIMPLICITER SED ANIMAL BIPES; NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS. AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALTERO. QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE ƿ HOMO HOMO ANIMAL VEL BIPES; INSUNT ENIM IN HOMINE BIPES ET ANIMAL.
Quae superius comprehendit ea nunc apertissima ratione determinat dicens de his solis extra praedicatis veraciter non posse unam praedicationem fieri veram, si coniuncta sins, quaecumque aut accidentia sunt eidem, aut cum unum alii accidit, accidens aliud de illo accidenti praedicatur. Si quis enim de Socrate dicat quoniam Socrates citharoedus est, rursus Socrates bonus est, si utraque veraciter praedicet, duo accidentia de uno subiecto praedicavit, id est de Socrate. Quocirca non potest ex his una fieri praedicatio, ut dicatur Socrates citharoedus bonus est.
Rursus si de Socrate praedicetur musicus (sit enim Socrates musicus), de musico autem si praedicetur albus, et hoc fortasse sit verum, non tamen iam necesse est musicum album esse. Si enim sit musicus Socrates, si de eodem musico albus praedicetur, praedicatur quidem de Socrate subiecto musicus, de musico autem quod est accidens praedicatur album, rursus aliud accidens: ergo non potest hic una fieri vera propositio ut dicatur: Socrates musicus albus est. Neque enim semper musicus albus esse potest sed hanc naturam habent accidentia, ut veniant et recedant. Ergo si eius, qui musicus albus est, in sole stantis cutem calor fuscaverit, non erit quidem albus cum sit musicus.
Quocirca neque tunc cum vere praedicabatur, quoniam Socrates musicus albus est, neque tunc fuit recta veraque praedicatio. Non enim habet permanendi naturam accidens, ut semper vere praedicetur. Ratio autem verborum sic constat: quoniam ergo, inquit, si quis ƿ dicat omnino quomodolibet complexiones fieri, id est ut quod singillatim praedicaveras hoc complexum conexumque proponas, plurima inconvenientia dicere contingit (multa enim concurrunt impossibilia, sicut supra ipse monstravit, tunc quando ad nimiam loquacitatem perduxit eos eadem frequenter nomina repetentes), quemadmodum ponendum est nunc dicimus, id est quemadmodum autem debent quae singillatim vere dicuntur iuncta praedicari, nunc, inquit, dicimus.
Omnia, inquit, quae praedicantur de alio et rursus de quibus alia praedicantur duplici modo sunt: aut enim accidentia sunt aut substantialia. Et aliae quidem praedicationes sunt secundum accidens, quotiens aut duo accidentia de substantia aut accidens de accidenti alicui substantiae praedicatur, alia vero non secundum accidens, quotiens aliquid de atliquo substantialiter dicetur.
Eorum igitur quaecumque secundum accidens dicuntur, eorum si vel duo sint accidentia et de eodem praedicentur vel si alterum accidens de altero accidenti dicatur, ex his non potest una fieri propositio neque erit unum si iuncta sint. Homo enim et albus est et musicus sed album musicum, quoniam in unam formam non concurrunt, non facient unam propositionem. Non enim idem album et musicum. Utraque enim eidem sunt accidentia, non tamen idem sunt. Nec si album de musico praedicemus, id est accidens de accidenti, et hoc verum sit, non tamen necesse est id quod musicum est esse album. Neque enim unum est aliquid. Accidenter enim id quod musicum est ƿ album est. Quoniam enim id ipsum cui musicum accidit album est, idcirco musicum album dicitur. Non est autem idem musicum album. Quocirca eadem ratione tenetur, ut non possit idem esse citharoedus bonus nec in unum corpus coniuncta faciant aliquid unum, quamquam singillatim vere praedicentur.
Quod si quis aliquid substantialiter praedicet duasque res singillatim dicat, possunt in unam propositionem redire, quae substantialiter vere seiuncte separatimque praedicantur. Homo enim, cum et animal sit et bipes, est animal bipes et fit ex his una praedicatio. Nam neque animal secundum accidens inest homini nec bipes. Quod per hoc ostendit quod ait: SED ANIMAL BIPES; NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS. Addit quoque illud quoniam nec ea iuncta recte praedicantur, quaecumque vel latenter vel in prolatione in aliquo terminorum continentur, qui in propositione positi sunt. Idcirco enim de homine albo non debet dici albus, ut veniat praedicatio homo albus albus, quoniam iam in homine albo continetur album.
Rursus de homine idcirco non debet praedicari bipes, quoniam licet non sit prolatum, tamen qui homo est bipes est. Sed de homine si quis bipes praedicet, de re duos habente pedes deque hac differentia quod est bipes praedicat bipes. Quocirca erit hic quoque homo bipes bipes. Homo enim continet intra se bipes et qui dicit hominem cum sua differentia dicit. Si quis ergo ad hunc praedicet bipes, de re duos habente pedes bipedem praedicavit. Erit igitur homo bipes bipes. Sed ita praedicari non debet. Continetur enim in homine bipes, ƿ ad quod si rursus bipes praedices, molestissimam facies repetitionem. Hoc enim est quod ait: AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALIO: continentur vel prolatione, ut in eo quod est homo albus (continetur in eo albus, quoniam per prolationem iam dictum est) aut potestate et vi, ut in eo quod est homo continetur bipes, quamquam dictum penitus non sit.
VERUM AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM; NON SEMPER AUTEM SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO, NON VERUM SED FALSUM EST, UT MORTUUM HOMINEM HOMINEM DICERE, QUANDO AUTEM NON INEST, VERUM.
Haec quaestio contraria superiori est. Illic enim quaerebatur, si quae singillatim praedicabantur, an semper eadem vere coniuncta compositaque dicerentur; hic autem converso ordine idem quaerit, an ea quae composita vere praedicantur singillatim dicta vere dicantur. Post obitum enim Socratis possumus dicere hoc cadaver homo mortuus est et hominem mortnumque inugentes unam inde veram facere praedicationem. Solum autem hominem dicere cadaver illud non est verum.
Rursus eundem Socratem vivum verum est dicere quoniam animal bipes est et singillatim verum ƿ est dicere quoniam animal est. Quare quaeritur quae sit huius quoque differentia praedicationis, ut cum coniuncta dicuntur et vere de subiectis praedicantur alias quidem et extra dici vere possint, alias vero praeter illam coniunctionem simplicia si dicantur falsa sint. Hoc autem quasi dubitans dixit. Ita enim legendum est, quasi si dubitans diceret sic: verum est autem dicere de aliquo compositum coniunctumque aliquid, ut de aliquo homine hominem aut de aliquo albo album, ita ut et horum aliquid simpliciter praedicetur, an certe non semper?
Et dat regulam qua pernoscamus, an quae composita dicuntur eadem singillatim dici possint an minime. Quotiens enim talia sunt quae praedicantur cum alio, ut in se non habeant contradictionem praedicata, possunt dici et separata veraciter. Quodsi habeant in se aliquam contradictionem quae praedicantur et composita dicuntur vere, separata vere praedicari non possunt. Qui dicit cadaver hominem mortuum vere dicit, solum autem hominem dicere vere non potest, idcirco quoniam prius cum coniunctione praedicavit dicens hominem mortuum, mortuusque quod adiacet hominis praedicamento (cum homine enim praedicatum est mortuus) contradictionem tenet contra hominem. Est enim homo animal, mortuus vero non animal: ergo mortuus et homo contradictionem quandam inter se habent. Illud est enim animal, illud vero non animal. Quocirca quoniam inter se haec habent quandam contrarietatem, ƿ separatus homo de mortuo homine solus non dicitur.
Eodem quoque modo est et si quis dicat manum esse marmoream statuae: verum dicit, solum autem manum dicere esse eam quae statuae est falsum est. Habet enim manus potestatem dandi accipiendique sed illa marmorea non habet. Ergo est quaedam contradictio inter manum et manum marmoream, quod illa dare atque accipere potest, illa non potest. Haec enim sibi contradictionis opponuntur modo.
Ergo quotienscumque tale aliquid praedicatur, ut homo de cadavere, cui tale aliquid coniunctum sit atque adiaceat, quod faciat contradictionem contra praedicatum (ut hic adiacet mortnus homo simulque praedicatur de cadavere, ut faciat contra ipsum hominem contradictionem eamque in se contineat), non potest separari una praedicatio, ut singillatim dicatur, sin vero non sit ista contradictio, potest: ut in eo quod est:

Socrates animal bipes est

Animal et bipes nulla contradictione opponuntur: quocirca potest de eo et animal singillatim atque simpliciter et bipes dici. Sensus quidem huiusmodi est, ordo autem se sic habet.
Dubitans enim dixit: VERUM AUTEM DICERE DE ALIQUO composite et connexe et rursus simpliciter, ut quendam hominem hominem aut quendam album album, an certe non semper sed tunc quando in adiecto, id est in eo quod adiectum cum aliquo praedicatur, inest aliquid oppositorum talium quaecumque consequitur contradictio, id est quam oppositionem mox contradictio consequatur, ut oppositionem hominis et mortui sequitur contradictio, animal scilicet et non animal: si igitur sic sint, non est ƿ verum simpliciter praedicari sed falsum, ut mortuum hominem, quem coniuncte vere dicere possis, eundem hominem solum non vere praedicabis. Quando autem haec oppositio in his quae praedicantur non inest, verum est quod coniuncte praedicaveris et simpliciter praedicare. Adiectum est autem in quo venit aliquotiens oppositio huiusmodi, ut in eo quod est homo mortuus mortuus adicitur homini. Aliter enim vere homo de cadavere non potest praedicari.
VEL ETIAM QUANDO INEST QUIDEM SEMPER NON VERUM, QUANDO VERO NON INEST, NON SEMPER VERUM, UT EOMERUS EST ALIQUID, UT POETA. ERGO ETIAM EST AN NON? SECUNDUM ACCIDENS ENIM PRAEDICATUR ESSE DE HOMERO; QUONIAM POETA EST SED NON SECUNDUM SE, PRAEDICATUR DE HOMERO QUONIAM EST. QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS DICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE. QUOD AUTEM NON EST, QUONIAM OPINABILE EST, NON VERUM DICERE ESSE ALIQUID. OPINATIO ENIM EIUS NON EST, QUONIAM EST SED QUONIAM NON EST.
Quoniam supra dixerat, quando esset in adiecto contradictio, non esse verum simpliciter praedicare, quando vero non esset, verum esse quod coniuncte ƿ diceretur simpliciter dicere, hoc ipsum quoniam videbatur in aliquibus non esse verum, consequenter emendat. Ait enim verum esse illud quod supra dictum est, quandocumque in adiecto esset aliqua contradictio, non esse verum simpliciter praedicare, quod coniuncte diceretur, quando autem non inest contradictio, non semper verum esse praedicare simpliciter, quod coniuncte vere diceretur sed aliquotiens verum, aliquotiens vero falsum.
Huius rei tale exemplum est: cum dico:

Homerus poeta est

est et poeta coniuncte de Homero vere praedicavi. Sin vero dixero:

Homerus est

falsum est, quamquam non sit aliqua contradictio inter est et poetam, neque in adiecto est ulla talis est oppositio quam consequatur contradictio.
Cur autem hoc eveniat, talis ratio est: de Homero enim poetam quidem principaliter praedicamus, cum dicimus Homerus poeta est, est autem verbum de poeta quidem praedicamus principaliter, de Homero autem secundo loco. Non enim idcirco praedicamus esse, quia Homerus est sed quia poeta est. Sublato igitur eo quod principaliter praedicatur, id est poeta, licet nullam contradictionem habeat est, quod adiacet poetae, contra poetam, non fit vera praedicatio dicendo Homerus est. Secundum accidens enim est praedicatur, non principaliter. Sublata autem principali praedicatione, quod secundum accidens praedicabatur, falsum continuo reperitur.
Quod autem addit:
QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS DICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, ƿ IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE
huiusmodi est. Ea quae superius dixit una ratione collegit dicens: quaecumque eo modo praedicantur, ut neque in nominibus neque in definitionibus propriis aliquam teneant contrarietatem, haec et extra simpliciterque praedicata vera sunt, ut in eo quod est homo mortuus mortuus atque homo: haec quidem nominibus nullius contrarietatis contradictionisue sunt sed si horum pro no minibus definitiones sumantur, mox contrarietas oppositionis agnoscitur. Si quis enim dederit hominis definitionem, dicit animal esse rationale, si quis mortui, dicit esse corpus, verum vita privatum atque inanimum atque ex hoc tota vis contradictionis apparet.
Quocirca si sumantur definitiones pro nominibus et in his aliqua contrarietas inesse videbitur vel si secundum accidens aliquid praedicetur, ut est de Homero, cum de poeta principaliter praedicetur, non praedicabuntur simpliciter vere quaecumque composita praedicabantur. Quod si neque contrarietas ulla sit et per se praedicentur et non per accidens, quicquid composite vere dicitur, hoc simpliciter vere praedicatur. Quoniam autem fuerunt quidam qui hoc ipsum quod non est esse dicerent totum syllogismum his propositionibus coniungentes:
Quod non est opinabile est Quod autem opinabile est est Igitur est quod non est
hoc igitur dicit: si verum est praedicare, inquit, de ƿ eo quod non est quoniam opinabile est, est quidem verbum de opinabili praedicamus, de eo autem quod non est secundum accidens. Quoniam enim quod non est opinabile est, idcirco secundo loco de eo quod non est verbum est praedicamus. Quare non possumus simpliciter dicere esse quod non est. Idcirco enim opinabile est, quia non est. Scibile enim esset, si per se esset, non opinabile, sicut Homerus idcirco esse dicitur, quia poeta est, non quia per se est. Vel certe idcirco dicitur Homerus esse poeta, quia poesis ipsius exstat et permanet, sicut aliquos in filiis suis saepe vivere dicimus. Quocirca id quod non est idcirco esse dicitur opinabile, quoniam ipsius est opinatio, non autem quoniam id quod non est per se aliquid esse potest.
His igitur ante perstructis atque ordine terminatis ad propositionum modos, rem in dialectica utilissimam, de propositionibus tractatum disputationemque convertit. Restat nunc de propositionum modis oppositionumque disserere. Multis enim dubitatum est rationibus, an idem modus esset propositionum sine modo positarum, qui illarum quoque quae propriis modis et qualitatibus terminantur. Inchoat autem de his rebus dubitationem sic.

Notes