Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L5/A13

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerPost‎ | L5
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 13

Latin English
ET CONSEQUENTIAE VERO SECUNDUM ORDINEM FIUNT ITA PONENTIBUS: ILLI ENIM QUAE EST POSSIBILE ESSE ILLA QUAE EST CONTINGERE ESSE, ET HOC ILLI CONVERTITUR, ET NON IMPOSSIBILE ESSE ƿ ET NON NECESSARIUM ESSE; ILLI VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE ET CONTINGERE NON ESSE EA QUAE EST NON NECESSARIUM NON ESSE ET NON IMPOSSIBILE NON ESSE; ILLI VERO QUAE EST NON POSSIBILE ESSE ET NON CONTINGENS ESSE ILLA QUAE EST NECESSARIUM NON ESSE ET IMPOSSIBILE ESSE; ILLI VERO QUAE EST NON POSSIBILE NON ESSE ET NON CONTINGENS NON ESSE ILLA QUAE EST NECESSE ESSE ET IMPOSSIBILE NON ESSE. CONSIDERETUR AUTEM EX SUBSCRIPTIONE QUEMADMODUM DICIMUS.
Haec Aristoteles consentienter his quae nos supra praemisimus addidit de consequentia propositionum. Quae etsi manifesta sunt acute perspicientibus, tamen ne nos nihil huic quoque loco addidisse videamur brevissima ea expositione percurrimus. Primum voluit demonstrare, quoniam quaecumque de possibili dicerentur eadem etiam de contingenti dici veracissime possint atque ideo ait: ILLI QUAE EST POSSIBILE ESSE consequentem esse illam quae dicit aliquid contingere. Et ne in his aliquid discrepans videretur, adiecit dicens: ET HOC ILLI CONVERTITUR, ut intellegeremus quod esset possibile hoc contingere et quod contingeret illud esse possibile. Quare quae sibi convertuntur, ea aequalia sunt atque eadem. Quicquid igitur in possibili dici potest, idem in contingenti praedicatur. Haec ergo, id est possibile atque contingens, sequi dixit illas propositiones quae dicerent non impossibile esse et eas quae necessarium negant id est non necesse esse aliquid ƿ praedicant. Ait enim:
ILLI ENIM QUAE EST POSSIBILE ESSE ILLA QUAE EST CONTINGERE ESSE, ET HOC ILLI CONVERTITUR, ET EA QUAE EST NON IMPOSSIBILE ESSE ET NON NECESSARIUM ESSE,
tamquam si hoc diceret: et possibile est sequitur contingentia et haec utraque sibi convertuntur sed has sequitur non impossibile esse et non necessarium esse. Hoc quam recte dictum sit neminem latet. Nam quod est possibile esse atque esse contingit, ut sit impossibile non est. Nam si esset impossibile, non diceretur posse esse, quod ut non esset ratio impossibilitatis adstringeret. Ergo id quod potest esse non est impossibile esse. Similiter non est necesse esse id quod posse esse dicitur. Hoc autem idcirco evenit, quia id quod possibile praedicamus ad utramque partem facile vertitur. Nam et ut sit fieri potest et ut non sit. At vero necessitas et impossibilitas in alterutra parte constringitur. Nam quod impossibile est esse numquam potest. Porro autem quod necesse est non esse numquam potest. Ergo id quod negamus impossibile esse consentire facimus possibilitati. Id autem quod negamus necessarium rursus eidem naturae vim possibilitatis adinugimus [ut sit hoc modo dicendum] et ut verius loquamur, ita dicendum est: quod possibile est et esse poterit et non esse, rursus quod impossibile est esse non potest, quod necesse est non esse non potest.
Ergo si impossibilem enuntiationem negationis adiectione frangamus dicentes non impossibile esse, illi partem possibilitatis ƿ adiungimus in qua esse posse aliquid dicitur, sin vero necessariae propositionis rigorem negatione minuamus dicentes non necesse esse, illud evenit ut ad eam partem necessariam propositionem applicemus, quae in possibilitate est, ut possit non esse. Quare possibilitatem sequitur non esse impossibile, idcirco quia quod possibile est fieri potest. Eandem rursus possibilitatem sequitur propositio quae dicit non necesse esse, idcirco quia quod possibile est poterit et non esse. Aliter idem dicimus: quod possibile est non est verum dicere, quoniam impossibile est, quia fieri potest rursus quod possibile est non est verum dicere, quoniam necesse est esse. Potest enim quod possibile est esse idem non esse. Quare si de possibilitate impossibilitas et necessitas recte dici non potest, eorum negationes possibilitati consentient, quae sunt non impossibile esse et non necessarium esse. Sed meminisse debemus eandem semper in omnibus de contingenti et de possibili esse rationem, de eo scilicet possibili quod cum adhuc non sit poterit tamen esse aut non esse. Aliam rursus consequentiam dicit hoc modo:
ILLI VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE ET CONTINGERE NON ESSE EA QUAE EST NON NECESSARIUM NON ESSE ET NON IMPOSSIBILE NON ESSE.
Propter eandem causam has quoque esse consequential dixit. Illi enim quae est possibile non esse et ei quae est contingere non esse illam consentire ait quae dicat non necesse esse non esse et non impossibile esse non esse. Hoc autem ideo quia quod potest non esse potest et esse et rursus quod contingit non esse contingit et esse. ƿ At vero quod necesse est non esse illud non potest esse, quod autem impossibile est non esse illud non esse nou poterit. Quare a possibili utraeque discrepant. Nam quia possibilitas posse esse aliquid promittit, contrarium sentit ea quae dicit necesse esse non esse.
Rursus quia possibilitas habet in se vim, ut id quod potest esse possit et non esse, dissentit ab ea multumque discrepat quae dicit impossibile esse non esse. Quod si propositio quae praedicat necesse esse non esse et rursus quae dicit impossibile es se non esse a possibilitate dissentiunt, recte nimirum harum negationes possibilitati consentire creduntur. Possibiles autem propositiones voco huiusmodi quae vel in affirmatione vel in negatione possibilitatem aliquam monstrant altera parte non interclusa, ut quae dicit possibile esse aliquid esse ab hac non intercluditur ea per quam dici poterit possibile esse non esse vel si quis dicat possibile aliquid non esse, ab hac rursus non interclusum est, ut esse possit atque ideo affirmationem quae praedicat posse esse possibilem voco nec minus eam quae dicit aliquid posse non esse. Et in istis propositionibus quas Aristoteles ponit, in quibus dicit possibile non esse, non videatur ita dicere tamquam si hoc modo pronuntiet, ut velit intendere aliquid impossibile esse cum dicit possibile non esse. Ita enim hanc propositionem dicit non quo possibilitatem illam auferat sed quo dicat possibile esse aliquid ut non sit. Subaudiendum enim est adiungendumque ad possibile verbum quod est esse, ut cum ƿ ille dicit possibile non esse nos intellegamus possibile esse non esse, id est possibile esse ut non sit.
Tertiam consequentiam ponit hanc in qua consentire dicit ILLI QUAE EST NON POSSIBILE ESSE ET NON CONTINGENS ESSE illam quae dicit NECESSARIUM NON ESSE ET IMPOSSIBILE ESSE. Hoc ita plenum est ut expositione non egeat. Quod enim non possibile est hoc fieri non potest, quod fieri non potest necesse est ut non sit, quod autem necesse est ut non sit ut sit impossibile est. Recte igitur dicitur eam propositionem quae dicit aliquid non posse esse et eam quae dicit non contingere esse consequi illas quae esse cum necesse est negant et quae impossibilitatem affirmant [non est contingens scilicet esse et non necessarium esse].
Reliquam consequentiam, in qua eas propositiones quae dicerent NON POSSIBILE ESSE aliquid NON ESSE ET NON CONTINGERE NON ESSE illas quae proponerent NECESSE ESSE ET IMPOSSIBILE NON ESSE, neque ullam habet obscuritatem. Nam quod non est possibile ut non sit hoc impossibile est ut non sit. Id quod enim dicimus impossibile esse idem valet tamquam si dicamus non possibile esse. Quod enim facit negatio in ea interpretatione in qua dicimus non possibile, idem facit privatio in ea in qua dicimus impossibile. Quod autem impossibile est non esse late patet, quia necesse est esse. Ergo et quod non est possibile ut non sit manifestum est quoniam esse necesse est. Idem quoque ƿ et de contingenti dicendum est. Describit autem eas hoc modo, ut non solum mente et ratione capiantur verum etiam subiectae oculis faciliores intellectu sint.
Nos autem, ut sit lucidior explanatio, de his duos facimus ordines. Et in primo quidem eas proposuimus quae praecedunt, in secundo vero eas quae sequuntur, ut sit multa facultas vel per se earum rationes non intellegentibus, ad descriptionem tamen respicientibus, quae quam sequatur agnoscere.

PRAECEDENTES: SEQUENTES:
Possibile esse Non impossibile esse
Contingens esse Non necesse esse
Possibile non esse Non necessarium non esse
Contingens non esse Non impossibile non esse
Non possibile esse Necessarium non esse
Non contingens esse Impossibile esse
Non possibile non esse Necesse esse
Non contingens non esse Impossibile non esse

Hac igitur descriptione facta, quid Aristoteles communiter de propositionibus universaliterque tractaverit, nulli sollertius intuenti videtur ambiguum. Caetera vero quae singillatim de eorum consequentiis disputavit, quoniam defetigari lectores nolumus, sextum volumen expediet.


Notes