Authors/Boethius/Periherm/CPerPost/L6/A14

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerPost‎ | L6
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 14

Latin English
UTRUM AUTEM CONTRARIA EST AFFIRMATIO NEGATIONI ET ORATIO ORATIONI QUAE DICIT QUONIAM OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST NULLUS HOMO IUSTUS EST AN OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST OMNIS HOMO INIUSTUS EST? CALLIAS IUSTUS EST, CALLIAS IUSTUS NON EST, CALLIAS INIUSTUS EST: QUAE HARUM CONTRARIA EST?
Post propositionum consequentias pertractatas easque subtili inquisitione dispositas illud exoritur inquirendum, quod magnam in se utilitatem ita praefert, ut quanta in eo vis utilitatis sit, prima quoque fronte legentium mentibus ingeratur. Nam cum sit manifestum, quoniam affirmationem opposita negatio semper oppugnat maximeque perimet universalem affirmationem universalis negatio quoniamque non ignoratur, quod affirmatio quae contrarium affirmat ipsa quoque contrarii perimat propositionem, quaeritur quae magis perimat magisque oppugnet affirmativam, utrumne ea quae universalis negatio est an ea quae contrarii vel privationis affirmatio. Sit enim positum hanc esse affirmationem quae proponit OMNIS HOMO IUSTUS EST, hanc ergo duae perimunt propositiones, et universalis scilicet negatio quae dicit quoniam NULLUS HOMO IUSTUS EST et ea quae privationem ƿ iustitiae praedicat affirmando, ea scilicet quae dicit OMNIS HOMO INIUSTUS EST. Affirmatio igitur quae proponit:

Omnis homo iustus est

perimitur et a negatione propria universali quae dicit:

Nullus homo iustus est

et ab affirmatione privatoria quae proponit:

Omnis homo iniustus est

Cum igitur ab utrisque perimatur, quod autem perimitur ei quod [eam] perimit videtur esse contrarium quoniamque a duobus, ut dictum est, perimitur et duae unius contrariae esse non possunt, quae duarum propositionum quas supra memoravimus, id est negationis universalis et privatoriae affirmativae, contraria sit universali affirmationi superius comprehensae? In qua re quam sit utilis quaestio nullus ignorat, qui cogitat, quia nisi hoc ab Aristotele quaesitum enodatumque esset, magnam fore dubitationem, an illud reciperetur, ut duo unius possent esse contraria, quod manifesto fieri non potest. Nam cum duo unam rem perimant, quis esset qui dubitaret aut unam rem duabus opponi aut duabus unam rem perimentibus quaeri oportere, quae magis earum videretur contraria? Contrarias autem nunc dicimus non secundum eum modum, quem Aristoteles in praedicamentis explicuit sed tantum ad id quod res rem vel propositio perimit propositionem, ut quasi hoc modo ƿ quaeratur: affirmatio universalis secundum quam magis perimitur, utrumne secundum eam quae universalis est negatio an secundum eam quae vel prirationem praedicat vel quodlibet aliud quod ex ipsa oppositione vim contrarii repraesentet?
Unde etiam illud latere non oportet, nulli esse dubium inter universalem affirmationem privatoriam et universalem negationem quae esset opposita contrarie. Supra enim iam dictum est affirmationi universali negationem universalem esse contrariam sed hic, ut dictum est, non hoc dicitur sed illud potius quae magis perimat rem. Nam quae magis perimit ea propemodum magis videbitur esse contraria. Atque ideo non solum de universalibus proposuit sed ne suspicaretur quis quod illam contrarietatem diceret quam vel in praedicamentis locutus est vel rursus supra cum de universali affirmatione et negatione loqueretur, de particularibus adiecit, quibus non erat contrariae oppositionis affirmatio atque negatio. Nam si recte superius comprehensa meminimus, affirmatio universalis et negatio universalis contrariae esse dicebantur. Nec solum hoc sed etiam secundum iustum et iniustum constituit quaestionem, quod habitus et privatio potius est quam ulla contrarietas. Quare, ut diximus, intellegendum est esse nunc in quaestione, quae propositio quam propositionem proxime efficaciusque destruat ac perimat. Huius inquirendae rei via exsistet hoc modo:
NAM SI EA QUAE SUNT IN VOCE SEQUUNTUR EA ƿ QUAE SUNT IN ANIMA, ILLIC AUTEM CONTRARIA EST OPINIO CONTRARII, UT OMNIS HOMO IUSTUS EI QUAE EST OMNIS HOMO INIUSTUS, ETIAM IN HIS QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONIBUS NECESSE EST SIMILITER SESE HABERE. QUOD SI NEQUE ILLIC CONTRARII OPINATIO CONTRARIA EST, NEC AFFIRMATIO AFFIRMATIONI ERIT CONTRARIA SED EA QUAE DICTA EST NEGATIO. QUARE CONSIDERANDUM EST, QUAE OPINATIO VERA FALSAE OPINIONI CONTRARIA EST, UTRUM NEGATIONIS AN CERTE EA QUAE CONTRARIUM ESSE OPINATUR. DICO AUTEM HOC MODO. EST QUAEDAM OPINATIO VERA BONI QUONIAM BONUM EST, ALIA VERO QUONIAM NON BONUM FALSA, ALIA VERO QUONIAM MALUM. QUAENAM ERGO HARUM CONTRARIA EST VERAE? ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA?
Haec investigatio, quae magis sit universali affirmationi contraria, utrumne privatoria universalis affirmatio an universalis negatio, hinc sumitur quod omnis fere proprietas, quam in vocibus venire necesse est, ex opinionibus venit quas voces ipsae significant. Quod igitur quaerendum in vocibus est, hoc prius est in opinionibus perspiciendum. Neque enim fieri potest ut, cum vocum significatio ex opinionibus veniat, quas scilicet voces ipsae significant, non prius proprietates vocum in opinionibus reperiantur. Requirendum igitur ƿ est quemadmodum se ista in opinionibus posita habeant, ut quod in his fuerit repertum ad voces rationabiliter transferatur.
Quaeratur igitur prius in opinionibus hoc modo: si opinio privatoriae universalis affirmationis magis est contraria opinioni simplicis universalis affirmationis quam opinio universalis negationis, manifestum quoniam privatoria universalis affirmatio magis perimit universalem simplicem affirmationem quam universalis negatio. Quod si illud magis ratio reppererit, quod opinio negationis universalis opinionem affirmationis universalis magis perimat potius quam opinio privatoriae affirmationis opinionem universalis affirmationis, constat quod universalis negatio magis contraria est universali affirmationi potius quam privatoria affirmatio. Hoc autem ut inveniatur, ita faciendum est: ponatur opinio quaedam vera, contra eam duae falsae, quarum una affirmatio sit privatoria, altera universalis negatio. De duabus igitur falsis quam mendaciorem ratio invenerit, eam dicimus verae opinioni magis esse contrariam. Sint igitur tres opiniones, una vera, duae falsae, et sit quidem vera haec quae id quod bonum est bonum esse arbitratur, ea scilicet quam dicit Aristoteles opinionem esse BONI QUONIAM BONUM EST; sit autem ex falsis una quae id quod bonum est non bonum esse arbitratur, quam Aristoteles dicit falsam opinionem ƿ boni quoniam NON BONUM EST; reliqua quae id quod bonum est malum esse arbitratur ea est quae ab Aristotele dicta est opinio boni quoniam malum est.
Ex his igitur tribus, una vera, duabus falsis, quaerendum est quae magis sit contraria verae. Sed quia contingit saepe et negationem et privationem unum significare, in his praesertim contrariis in quibus nulla medietas invenitur, addit: ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? Hoc autem huiusmodi est: in his contrariis in quibus nulla medietas est idem negatio valet quod etiam privatio, in his vero in quibus est quaedam medietas affirmatio privatoria et negatio non eiusdem significationis sunt. Age enim sint huiusmodi contraria quae sint immediata genitum esse et ingenitum esse. In contrariis igitur immediatis idem privatoria affirmatio quod negatio valet, in his autem quae medietatem habent non idem. Neque enim aequum est dicere quemlibet illum esse malum et rursus non esse bonum. nam cum bonum negatur, potest aliquid medium audientis animus suspicari; cum vero malum ponitur, tota audientis suspicio in contrarium reiecta est, atque ideo non idem significant. Sed quia saepe (ut dictum est) privatio vel contrarietas negationi consentit, quotiens tales quaedam propositiones reperiuntur, in quibus nihil negatione diserepet privatoria affirmatio, quaerendum est, ut Aristoteli videtur, secundum quam potius prolationem ƿ vel opinionem verae affirmationi vel opinioni contraria propositio vel opinio fiat. Quamquam enim interdum idem eignificent, alio tamen modo ipsis propositionibus utuntur. Nam qui negationem ponit id quod est dicit non esse, qui vero privationem id quod non est dicit esse.
Cum igitur diversum initium et diversa intentio quodammodo sit propositionum sub eadem significatione, et quae earum magis verae propositioni contraria sit et secundum quem motum animi magis vera propositio perimatur quaerendum est. Hoc est enim quod ait: ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? Non enim dicit quoniam omnino negatio et privatio idem sunt sed in his in quibus idem sunt, hoc est in immediatis contrariis, et quando idem significant, quoniam non secundum unum motum animi unam significationem dicunt, qui contrarium vel privationem ponunt et qui negationem, secundum quam contraria magis est propositio, utrumne secundum eam quae privationem ponit an secundum eam quae negationem? Post hoc quemadmodum sit contrarietatis natura designat.
NAM ARBITRARI CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO, QUOD CONTRARIORUM SUNT, FALAUM EST. BONI ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM EADEM FORTASSE ET VERA, SIVE PLURES SIVE UNA SIT. SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA SED NON EO QUOD CONTRARIORUM SINT CONTRARIAE SUNT SED MAGIS EO QUOD CONTRARIE.
ƿ Sensus quidem breviter expeditus sed summa rationis veritate contextus est. Cum enim de contrariis disputat, quemadmodum contrariae opiniones esse pos sint prima fronte disponit. Arbitratur enim quidam contrarias esso opiniones, quae de contrariis aliquid arbitrarentur sed hoc falsum esse conuincitur. Neque enim si bonum et malum contrarium est et aliqui de bono et malo opinetur, mox necesae est ut contrarietas subsequatur. Age enim quilibet de bono opinetur quoniam bonum est et rursus de malo opinetur quoniam malum est. Cum igitur idem de bono et de malo opinetur, illud quoniam bonum, illud quoniam malum, tamen contrariae opiniones non sunt. Neque enim contrarium est opinari id quod bonum est bonum esse et id quod malum est malum esse. Utraeque enim verae sunt, opinionum autem contrarietas in falsitate cognascitur. Quo autem modo huiusmodi opiniones contrariae esse possunt, quae de eadem quodammodo affectione animi proficiscuntur, id est opiniones cognoscentes quod verum est? Non igitur si quis contrariorum aliquam opinionem habeat et quicquam de contrariis arbitretur, statim necesse est subsequi in opinionibus contrarietatem. Ergo non est contrarietas opinionum in ea arbitratione, quae contrariorum est vel quae de contrariis habetur sed potius contrarietas in opinionibus tunc fit, quotiens de una eademque re contrarie quisquam opinatur. Ut ƿ quaelibet res sit proposita bona: de ea si quis contrario modo opinetur, quoniam bonum est, de eadem rursus quoniam malum est, opinio quae id quod est bonum bonum esse putat vera est, altera vero quae id quod est bonum malum esse arbitratur falsa est, vera autem et falsa contrariae sunt. Recte igitur has opiniones quas veritas falsitasque disiungit contrarias esse dicimus et sunt non contrariorum sed de una eademque re per contrarietatem ductae.
Recte igitur dictum est non oportere definire contrarias opiniones in eo quod contrariorum sint sed potius in eo quod de eadem re contrarie suspicentur. Ordo vero sermonum talis est: NAM ARBITRARI, inquit, CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO, QUOD CONTRARIORUM SINT, id est in eo quod quaedam de contrariis opinentur, FALSUM EST. Quomodo autem falsum sit ipse declarat. BONI ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM est EADEM FORTASSE est, id est non sibi sunt contrariae opiniones sed utraeque idem sunt. Quemadmodum autem idem sint ipse subiunxit dicens ET VERA. Idcirco enim idem sunt, quia verae sunt, contrarietas autem in veritate, ut dictum est, et falsitate est posita. Qua in re si consentiunt, idem in veritate et falsitate esse videbuntur. Nec hoc numerositas impediet. SIVE ENIM PLURES SIVE UNA SIT, in eo quod verae sunt idem sunt. SUNT AUTEM, inquit, ISTA CONTRARIA, id est quae in opinionibus versantur. ƿ SED NON EO QUOD VEL CONTRARIORUM SUNT vel do contrariis arbitrantur, contrariae opiniones inveniuntur sed ipsarum contrarietas inde nascitur, quod de una re contrario modo opinantur. Hoc est qund ait: sed magis eo quod contrarie. Hic enim contrarie adverbii loco positum est, tamquam si diceret: sed magis ea re contrariae sunt, quod contrarie opinantur, et subintellegimus de una scilicet re. Si enim non de una re contrarie opinentur sed de pluribus, poterunt non esse contrariae. Quod facile cauteque perspiciens unusquisque reperiet.
SI ERGO EST BONI QUONIAM EST BONUM OPINATIO, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM, EST VERO QUONIAM ALIQUID ALIUD QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE, ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINANTUR NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST (INFINITAE ENIM UTRAEQUE SUNT, ET QUAECUMQUE ESSE OPINANTUR QUOD NON EST ET QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST) SED IN QUIBUS EST FALLACIA. HAE AUTEM EX QUIBUS SUNT GENERATIONES. EX OPPOSITIS VERO GENERATIONES, QUARE ETIAM FALLACIA.
ƿ Validam quidem sententiam brevissimis sermonibus clausit, cuius, ut breviter dicendum sit, haec vis est: qui de contrarietate propositionum nosse quaerebat, debebat primo quae propositionum non esset infinita constituere atque ad eam vim contrarietatis aptare. In omnibus enim contrariis unum uni contrarium est. Si autem sit quaedam in propositionibus infinitas, illa. Tota infinitas propositionum uni propositioni contraria esse non poterit.
Hoc sumendo totum textum argumentationis ingreditur aitque non solum exspectari oportere in propositionibus quod falsa verae sit contraria sed quod inter omnes falsas illa falsa sit verae contraria, quae una est et non infinita. Possum esse infinitae propositiones et falsse, potest una finita eadem quoque falsa, quae verae contraria esse rationabiliter ponenda est.
Volens ergo constare, quoniam negatio potius contraria sit affirmationi quam ea affirmatio quae contrarium ponit, hoc dicit: potest, inquit, esse opinatio quaedam quae id quod est de unaquaque re esse opinetur. Est etiam alia quae id quod non est rem ullam esse arbitretur. Est alia quae id quod secum habet res ulla proposita non eam habere putet. Est rursus alia quae id quod est res ipsa non eam id esse arbitretur. Ut autem hoc per uagatum luceat exemplum, sumpsit propositum de quo opinaretur aliquis id quod est bonum. Si quis igitur hoc bonum bonum esse opinetur, vere opinabitur. Rursus si quis hoc esse bonum quod non est bonum putet, falsa opinabitur: ut si quis arbitretur quoniam bonum laedit, quoniam inutile est, quoniam bonum iniustum est, is ea de bono opinabitur quae non sunt et hoc falsum est.
Rursus qui id quod in se habet bonum non habere arbitratur, is opinabitur hoc modo: bonum non esse utile, bonum non esse iustum, bonum non esse expetendum, et is quoque fallitur. Quod si quis sit qui hoc ipsum quod est bonum, non esse bonum arbitretur, ut non putet bonum neque malum esse, id est quod non est, neque expetendum esse, id est quod in sese habet sed id quod est ipsum bonum non esse, ita arbitratur bonum non esse bonum. Caeterae igitur omnes opiniones infinitae sunt. Possumus enim permulta colligere falsa quae cum non sint de unaquaque re ea tamen esse dicamus, ut in eo ipso bono possum dicere, quia malum est, possum quia turpe, quia iniustum, quia vitabile, quia periculosum, et caetera quaecumque in bono nullus inveniet et haeo sunt infinita. Rursus possum dicere ea quae habet bonum non esse in bono, ut si dicam bonum non esse utile, bonum non esse expetendum, bonum non esse quod auget atque haec quidem rursus infinita sunt. Sed quando id quod est aliqua res aufert opinio, hoc facere nisi semel non potest. Neque enim aliqua per id effici possum, si quod bonum est non esse bonum arbitratur.
Ergo caeterae quaecumque aut id ƿ quod non est bonum esse arbitrantur aut id quod habet in sese bonum non esse arbitrantur falsae sunt sed in infinitum. Bonum autem ita nunc usurpat, tamquam si dicat bonitas. Si quis autem ipsam bonitatem non esse bonum arbitretur, is et falsus est et definito modo falsus est. Sed in falsis quae definita sunt et una numero, ea magis et proxime veris videntur esse contraria. Una enim res semper uni rei est contraria. Quocirca recte haec magis contraria est quae negat id quod est potius quam ea quae negat vel id quod in sese habet vel affirmat quod in se non habet. Hoc autem ut ostenderet non recto sermone usus est sed ad quiddam aliud orationem detorsit, quae res confusionem non minimam fecit. Nam cum dixisset non debere nos illas potius ponere contrarias verae opinioni quae infinitae sunt, subiunxit illud quod ait: SED IN QUIBUS EST FALLACIA. Haec autem est ex his ex quibus sunt et generationes. Hoc autem talem sententiam claudit: inquit opiniones veris opinionibus opponendum esse contrarias in quibus principium est fallaciae. Fallaciae autem ex his nascuntur ex quibus etiam et generationes, generationes autem in oppositis inveniuntur. Hoc autem tale est: omnis generatio ex permutatione eius quod fuit surgit. Nisi enim id quod fuit prius esse desierit, non potest esse generatio. Omne enim quod gignitur in aliam quodammodo formam substantiae permutatur.
Ergo cum non fuerit id quod fuit tunc gignitur et est quiddam aliud quam fuit et qui fallitur id quod est quaelibet ƿ res non esse arbitratur. Nam qui quod bonum est malum esse putat fallitur sed fieri aliter non potest ut sit malum, nisi non sit bonum et in caeteris eodem modo. Fallacia igitur est et principium fallaciae est, quod quis id quod est aliqua res non eam esse arbitratur. Haec autem fallacia ex his est ex quibus sunt generationes. Omnis enim, ut dixi, generatio ex detrimento surget, ut quod fit dulce non fit ex albo sed ex non dulci, et rursus quod fit album non fit ex duro sed ex non albo, et caeterae generationes es negationibus potius proficiscuntur et est prima inde fallacia. Quod si ubi prima fallacia [ex quibus sunt generationes], ibi integerrima falsitas est et proxima verae opinioni, haec autem in oppositis reperiuntur, hoc est in affirmationibus et negationibus, dubium non est quin negationis opinatio magis contraria sit ea opinione quae contrarium aliquid in arbitratione confirmat.
Et sensus quidem huiusmodi est, verba autem sese sic habent: SI ERGO EST, inquit, BONI QUONIAM EST BONUM OPINATIO, quae scilicet vera est, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM EST, quae falsa est ac definita, EST VERO QUONIAM ALIQUID ALIUD EST QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE, id est ea quae id esse adscribit quod non est, ALIARUM ƿ QUIDEM omnium NULLA PONENDA EST, dicit, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINATUR, id est quae id quod non est res proposita esse eam putat, NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST, id est neque ea quae id quod habet res proposita in opinionibus negat.
Cur autem istae non ponantur contrariae docet hoc modo: INFINITAE ENIM, inquit, UTRAEQUE SUNT, ET QUAE ESSE OPINANTUR QUOD NON EST, ET QUAE NON ESSE QUOD EST. Sed quae magis ponenda est? IN QUIBUS EST, inquit, FALLACIA, id est in quibus principium fallaciae. Principium autem fallaciae unde ducitur? Ex his ducitur, EX QUIBUS SUNT ET GENERATIONES. Unde autem sunt generationes? EX OPPOSITIS. Omnis enim, ut dictum est, generatio ex eo quoniam non est id quod fuit, quod scilicet ad negationem vergit. Quare, inquit, etiam fallacia et principium fallaciae in oppositis invenitur, ubi etiam generahones, ex quibus est ipsa fallacia.
SI ERGO QUOD BONUM EST ET BONUM ET NON MALUM EST, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS (ACCIDIT ENIM EI MALO NON ESSE), MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST, ETIAM FALSA, SIQUIDEM ET VERA. ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST ƿ BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST, ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EIUS QUOD EST SECUNDUM ACCIDENS. QUARE MAGIS ERIT FALSA DE BONO EA QUAE EST NEGATIONIS OPINIO QUAM EA QUAE EST CONTRARII.
Licet haec omnia in primae editionis secundo commentario diligentissime explicuerimus, ne tamen curta expositio huius libri esse videatur, hic quoque eadem repetentes explicabimus. Est namque ingressus huius argumentationis huiusmodi: si, inquit, posita vera propositione plures sint quae eam perimunt falsae, illa inter eas verae propositioni magis erit contraria, quaecumque magis est falsa.
Quaerendum igitur est quae inter plures falsas propositiones magis falsa sit, ut ea verae propositioni magis videatur esse contraria. Hoc autem per veritatem dicendum est. Nam cum vere et per ipsam rem aliquid dici possit et per accidens, illud tamen maxime veritatis naturam tenet, quod secundum rem ipsam dicitur potius quam quod secundum aecidens venit. Ut si quis de bono opinetur, quoniam bonum est, hic secundum ipsam rem veram opinionom habet, sin vero aliquis arbitretur, quoniam bonum utile est, verum quidem opinabitur sed ista veritas de bono per accidens fit boni. Accidit ƿ enim bono ut utile quoque sit. Quare illa quae bonum bonum esse arbitratur per se vera est, id est secundum ipsam rem vera est, illa vero quae id quod bonum est utile esse opinatur per accidens boni vera est. Quare propinquior naturae bonitatis est ea quae id quod bonum est bonum esse arbitratur quam ea quae id quod bonum est utile. Quod si ita est, verior illa est quae secundum ipsam rem vera est potius quam ea quae secundum accidens videtur.
His igitur ita constitutis et de falsitate idem dicendum. Falsa enim propositio quae illi verae contraria est, quae secundum se est, magis falsa est quam ea quae illam veram perimit, quae secundum accidens vera est. Nam si verior ea quae de ipsa natura rei verum aliquid opinatur, illa erit magis falsa quae perimit veriorem. Quod si illa, quamquam sit vera, minus tamen, quae de rei accidente pronuntiat, minus quoque illa erit falsa quae minus veriorem perimit.
His igitur ita constitutis videamus nunc quemadmodum se in his habeant opinionibus vel propositionibus de quibus nunc tractatur. Idem igitur sit exemplum: ut supra dictum, id quod est bonum et bonum est et non malum sed quod bonum est secundum ipsam rem est, quod vero malum non est accidit ei. Nam id quod bonum est per naturam bonum est, quod vero malum non est secundo loco et quasi accidenter est. Ergo opinio de bono quoniam bonum est verior erit propinquiorque naturae ea opinione quae est de bono ƿ quoniam malum non est. Si igitur ita est et ea quae veriorem opinionem perimit magis falsa est quam ea quae illam quae quamquam vera sit minus tamen est vera, manifestum est quoniam negatio magis est falsior quam ea affirmatio quae contrarium ponit.
Nam negatio dicit non esse bonum quod bonum est, affirmatio vero malum esse quod bonum est: negatio ea quae est non esse bonum quod bonum illam secundum se opinionem veram perimit quae dicit bonum esse quod bonum est, illa vero affirmatio contrarii quae est malum esse quod bonum est illam opinionem perimit veram quae de bono secundum accidens est, id est non malum esse quod bonum est. Constat igitur magis falsam esse opinionem quae dicit non esse bonum quod bonum est potius quam eam quae opinatur malum esse quod bonum est. Quod si haec falsior, magis contraria: magis igitur contraria est negationis opinio quam contrariae affirmationis.
Expedito igitur sensu verba ipsa discutienda sunt. SI ERGO, inquit, QUOD BONUM EST sit bonum et non sit malum, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, id est ut quod bonum est bonum sit, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS, hoc est quod bonum est ut malum non sit, (ACCIDIT ENIM EI MALUM NON ESSE), MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA, QUAE SECUNDUM SE EST, nam quod secundum uniuscuiusque naturam est propinquius ƿ est ei rei cui secundum naturam: quocirca et veritas secundum rem, quia rei proxima est, verior est quam est ea quae secundum accidens est (hoc est enim quod ait: MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST): quod si hoc ita est, ETIAM FALSA, id est etiam illa est falsitas magis falsior quae illam perimit opinionem vel propositionem quae secundum se vera est, siquidem illa secundum naturam rei vera verior est quam quae secundum accidens vera est, hoc est enim quod dixit: SIQUIDEM ET VERA.
Hoc igitur disponens exemplo confirmat: ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST, hoc est illa quae opinatur illi opinioni quae secundum se vera fuit. Hoc enim haec verba demonstrant, quod dixit: ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST, id est quae ipsum bonum negat bonum esse per se verae propositionis falsa est, id est opposita. Falsitas enim veritati opponitur. ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EIUS QUOD EST SECUNDUM ACCIDENS, hoc est illa opinio quae id quod bonum est malum arbitratur esse falsa est et apta ei propositioni quae est secundum accidens vera, id est quae ƿ opinabatur bonum non esse malum. QUARE MAGIS ERIT FALSA DE BONO EA QUAE EST NEGATIONIS OPINIO QUAM EA QUAE EST CONTRARII, id est magis contraria est negatio quam affirmatio contrarii, siquidem cum sint de bono utraeque praedicatae, falsior tamen negatio reperitur. Sed quod dixit bono accidere, ut malum non sit, non ita intellegendum est, quemadmodum solemus dicere substantiae aliquid acoidere. Neque enim fieri potest sed accidere hic intellegendum est secundo loco dici. Principaliter enim quod est bonum dicitur bonum, secundo vero loco dicitur non est malum. Hoc autem tractum est a similitudine substantiae et accidentis. Unaquaeque enim substantia principaliter quidem substantia est, secundo vero vel alba vel bipeda vel iacens vel quicquid substantiis accidere potest.
FALSUS EST AUTEM MAGIS CIRCA SINGULA QUI HABET CONTRARIAM OPINIONEM; CONTRARIA ENIM EORUM QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT. QUODSI HARUM CONTRARIA EST ALTERA, MAGIS VERO CONTRARIA CONTRADICTIONIS, MANIFESTUM EST QUONIAM HAEC ERIT CONTRARIA.
Vis omnis argumentationis, ut brevissime expediatur, huiusmodi est: omne verum aut secundum se verum est aut secundum accidens, quare necesse est etiam falsum aut secundum se falsum esse aut per accidens. Verum autem illud esse verius constat quod secundum se est potius quam illud quod per accidens. ƿ Qui vero contrariam de re aliqua habet opinionem quam res ipsa est, necesse est ut plurimum falsus sit. Etenim contrarietas opinionum, quotiens de una eademque re longissime a se absistentes opiniones sunt. Quod igitur magis falsum est, hoc erit etiam falsum contrarium. Illud enim quod magis a veritate abest, hoc magis falsum est. In opinionibus vero quae a se plurimum differunt, ea sunt contraria illa igitur in opinionibus contraria est quae plurimum falsa est. Est autem, ut dictum est, plurimum falsa, quae secundum se falsa est, id est quae illam perimit propositionem quae secundum se vera est. Quocirca (haec enim est negatio) negatio contraria est affirmationi potius quam ea affirmatio quae contrarium ponit.
Talis igitur sensus his verbis includitur: FALSUS EST AUTEM MAGIS, inquit, CIRCA SINGULA QUI HABET CONTRARIAM OPINIONEM. Quamquam enim possit esse quilibet falsus, etiamsi de eadem re contrariam non habeat opinionem, ille tamen magis fallitur qui contrarium aliquid opinatur. Hoc autem cur eveniat dicit: CONTRARIA ENIM EORUM SUNT QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT. Idcirco enim maxime falsa contraria opinantur, quia contrarietas non nisi in plurimum discrepantibus invenitur. QUOD SI HARUM CONTRARIA EST ALTERA, id est quod si harum propositionum, quae per se falsa est vel quae per accidens, unam contrariam esse necesse est, MAGIS VERO CONTRARIA CONTRADICTIONIS, hoc est magis autem falsa negatio ƿ (hoc enim quod ait: MAGIS VERO CONTRARIA hoc sensit tamquam si dixisset: magis vero falsa contradictionis est, id est magis vero falsa negatio est), concludit: si illa, ut dictum est superius, ita sunt, MANIFESTUM esse, QUONIAM HAEC, id est contradictionis, ERIT CONTRARIA.
ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EST QUOD BONUM IMPLICITA EST; ETENIM QUONIAM NON BONUM EST NECESSE EST FERE IDEM IPSUM OPINARI.
Postquam idcirco contrariam potius negationem esse monstravit, quod haec magis esset falsa quam ea quae contrarium affirmaret, et distinctione falsitatis contrariam esse propositionem opinionemque quae rem propositam negaret edocuit, nunc ex simplicibus implicitisque propositionibus opinionibusque idem nititur approbare. Dicit enim quod ea affirmatio quae contrarium ponit implicita et non simplex sit. Idcirco autem implicita est, quod quae arbitratur id quod bonum est malum esse mox illi quoque opinari necesse est id quod bonum est bonum non esse. Neque enim aliter esse malum potest, nisi bonum non sit. Quare qui quod bonum est malum esse arbitratur, et rem bonam malum putat et eandem ipsam non esse bonum. Non igitur simplex est haec opinio de bono, quoniam malum est. Continet enim intra se illam, quoniam non est bonum. Qui vero opinatur non esse bonum quod bonum est, non illi quoque necesse est opinari quoniam ƿ malum est. Potest enim et non esse aliquid bonum et malum non esse. Atque hoc quidem in his innititur rebus in quibus aliqua medietas poterit inveniri. Hoc quoque cautissime addidit.
His igitur ita positis quoniam contrarii opinio non est simplex, simplex vero est negationis, necesse est ut contra simplicem opinionem simplex potius videatur esse contrarium. Est autem simplex opinio boni quoniam bonum est vera, simplex vero boni quoniam non bonum est falsa. Simplici igitur opinioni de bono quoniam bonum est simplex erit contraria, negationis scilicet, quae est boni quoniam non est bonum. Tota vero vis huius argumentationis hinc tracta est: quotiens vera est quaedam propositio et duae quae eam perimere possint, si una earum nihil indigens alterius veram propositionem perimat, reliqua vero praeter alteram eandem veram propositionem perimere non possit, illa magis dicenda contraria est, quae sibi sufficiens nec reliquae indigens propositam propositionem perimere valet. Veram autem propositionem de bono quoniam bonum est sola perimere potest et ad illius verae interitum est sibi ipsa sufficiens illa quae opinatur non esse bonum quod bonum est. Illa vero quae opinatur malum esse sibi sola non sufficiet, nisi illa quoque ei auxilietur, quae est id quod bonum est bonum non esse. Idcirco enim contraria illa aufert, quia secum negationem trahit. Manifestum est hanc quae ad verae ƿ propositionis interitum sibi ipsa sufficit recte magis videri contrariam quam eam quae sibi ipsa non sufficit, nisi ei vis negativae propositionis addatur.
AMPLIUS, SI ETIAM IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDEBITUR BENE ESSE DICTUM; AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS AUT NUSQUAM. QUIBUS VERO NON EST CONTRARIA, DE HIS EST QUIDEM FALSA EA QUAE EST VERAE OPPOSITA, UT QUI HOMINEM NON PUTAT HOMINEM FALSUS EST. SI ERGO HAE CONTRARIAE SUNT, ET ALIAE CONTRADICTIONIS.
Quod de his, inquit, propositionibus dicimus si hoc in omnibus invenitur, firmum debet esse quod dicimus. Neque enim verisimile est in aliis quidem propositionibus negationes esse contrarias, in aliis vero affirmationes quae contrarium ponunt sed si hoc in omnibus propositionibus invenitur et contradictionibus, ut contradictio potius contraria sit, id est negatio, quam quae contrarium habet, nihil est dubium quin haec ratio consistat in omnibus: sin vero in aliis ea quae contrarium ponit magis contraria est quam negatio, hic quoque ita sese manifestum est non habere. Ubi enim inveniri potest contrarietas, in his dubitatio est, quaenam sit contraria, utrumne ea quae contrarium affirmat an ea quae id quod propositum est negat.
Ergo in his in quibus dubium non est quemadmodum ƿ sit hoc speculandum est. Dubium autem non est in his in quibus nulla est contrarietas, ut in substantiis. Hic enim solae sunt contrariae negationes. Si ergo huic opinioni quae est de homine quoniam homo est illa opponitur quae est de homine quoniam homo non est, manifestum est in aliis quoque in quibus contrarietas invenitur locum contrarietatis negationem potius optinere. [Nam si in his in quibus contrarietas est, ut in bono vel malo, manifestum est potius illam esse contrariam quae bonum negaret quam eam quae malum opponeret ei quae id quod bonum est bonum esse arbitretur, nec in his eam contrariam esse oporteret in quibus contrarietas nulla est.] Quid enim attinet cum de homine dicimus, quod contrarium non habet, ibi esse negationem contrariam, cum vero de bono, quod contrarium habet, ibi non esse sed potius eam quae contrarium poneret? Quodcumque enim convertitur a negatione suam vim in omnibus servare debet.
Quod ergo dicitur ab Aristotele, ut breviter explicem, tale est: si in aliis negatio est contraria, hie quoque negationem esse contrariam manifestum est quod si in aliis minime, in his quoque quae supra posuit. Sed in omnibus aliis in quibus contrarietas non invenitur contradictio contrarietatis locum tenet, et in his igitur in quibus est aliqua contrarietas eundem locum neque alium tenebit. Quod in his verbis ƿ explicuit:
AMPLIUS, SI ETIAM IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDEBITUR BENE ESSE DICTUM.
Nam si in caeteris omnibus ita se habere necesse est, et in his quae supra sunt dicta ita sese habet et id quod dictum est optime dictum esse videbitur.
AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS
* * * [1]
alicubi quidem contrariam reperiri, alicubi vero minime. QUIBUS VERO NON EST CONTRARIUM, ut in substantiis in quibus nulla est contraria (hoc enim nos, si bene meminimus, praedicamenta docuerunt), DE HIS EST QUIDEM FALSA EA QUAE EST VERAE OPPOSITA, id est in his invenitur quidem opposita falsa opinio verae opinion) sed quae sit ista manifestum est. Nam ubi nulla contrarietas, liquet contradictionis esse contrarietatem.
UT QUI HOMINEM NON PUTAT HOMINEM FALSUS EST.
Haec enim sola contrarietas verae propositionis invenitur. SI ERGO HAE CONTRARIAE SUNT, et illae aliae quae sunt CONTRADICTIONIS, id est si in his quae contrarietatem non habent negationes sunt contrariae (necesse est enim aliquas esse contraries), in aliis omnibus etiam in quibus est aliqua contrarietas, ut bono et malo, negatio locum optinet contrarietatis.
AMPLIUS SIMILITER SE HABET BOND QUONIAM BONUM EST ET NON BOND QUONIAM NON BONUM ƿ EST, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST. ILLI ERGO QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM VERAE OPINIONI QUAE EST CONTRARIA? NON ENIM EA QUAE DICIT QUONIAM MALUM; SIMUL ENIM ALIQUANDO ERIT VERA, NUMQUAM AUTEM VERA VERAE CONTRARIA EST; EST ENIM QUIDDAM NON BONUM MALUM, QUARE CONTINGIT SIMUL VERAS ESSE. AT VERO NEC ILLA QUAE EST NON MALUM; SIMUL ENIM ET HAEC ERUNT. RELINQUITUR ERGO EI QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM CONTRARIA EA QUAE EST NON BONI QUONIAM BONUM, QUARE ET EA QUAE EST BONI QUONIAM NON BONUM EI QUAE EST BONI QUONIAM BONUM.
Quaecumque superius dicta sunt, ea rursus validiore per proportionem argumentatione confirmat. Proportio autem est rerum inter se inuicem similitudo. Si igitur positae sint res quatuor, quarum duae sint praecedentes, reliquae sequentes, et sic se habeat prima ad secundam quemadmodum tertia ad quartam, necesse est ita sese habere primam ad tertiam quemadmodum fuerit secunda ad quartam. Hoc enim ipsum ƿ breviter facillimeque numeris agnoscamus. Sit enim primus numerus II, secundus VI, rursus inchoantibus tertius IIII, quartus XII.

II VI
IIII XII

In his igitur praecedentes quidem unt duo et quattuor, sequentes vero sex et duodecim. Sunt autem ut duo ad sex, ita quatuor ad duodecim. Nam sicut duo senarii tertia pars est, ita quaternarius duodenarii tertia pars est. Quocirca sicuti quaternarius praecedens ad sequentem, ita alius praecedens ad alium sequentem erit; ut praecedens ad praecedentem, ita sequens ad sequentem. Sed duo ad quatuor qui sunt praecedentes medietas est, et sex igitur ad duodecim medietas est. Igitur in omni proportione hoc respiciendum, quod si de quatuor propositis rebus sicut prima est ad secundam, ita tertia ad quartam, erit ut prima ad tertiam, ita secunda ad quartam. Ista igitur numerorum proportio ad propositionum vim naturamque transferatur sintque duae propositiones primae, quarum una praecedens, altera sequens, et aliae rursus duae, quarum una praecedens, altera similiter sequens, et in his sit aliqua similitudo. Sit enim prima boni quoniam bonum est, hanc sequatur boni quoniam ƿ bonum non est. Rursus sit praecedens tertia non boni quoniam non bonum est, hanc autem sequens quarta non boni quoniam bonum est.

I II
Boni quoniam bonum est Boni quoniam boni non est
III IIII
Non boni quoniam non bonum est Non boni quoniam bonum est

Praesciatur igitur in his quae sit proportionis similitudo. Est enim ut prima boni quoniam bonum est ad secundam boni quoniam bonum non est, ita tertia non boni quoniam bonum non est ad quartam non boni quoniam bonum est. Nam sicut boni quoniam bonum est vera propositio est, falsa autem boni quomam non est bonum, ita quoque non boni quoniam non est bonum vera propositio est, falsa autem non boni quoniam bonum est. Quod si ita est et eodem modo sese habet opinio boni quoniam bonum est ad opinionem quae est boni quoniam bonum non est, quemadmodum etiam opinio non boni quoniam non bonum est ad opinionem non boni quoniam bonum est, et quemadmodum se habet prima ad tertiam, ita sese habebit secunda ad quartam. Quemadmodum sese habet igitur boni quoniam bonum est ad eam quae est non boni quoniam non bonum est, cum utraeque sint verae, ita sese habet opinio boni quoniam bonum non est ad opinionem non boni quoniam bonum est, quod ipsae quoque utraeque sunt falsae. Nam ut istae ƿ simul verae, ita illae simul falsae. Quocirca ut est prima ad tertiam, ita secunda ad quartam.
Ostensa igitur hac proportione immutato ordine eaedem disponantur. Sed sit prior opinio ea quae est non boni quoniam bonum non est eamque sequatur boni quoniam bonum est et sub his praecedens tertia non boni quoniam bonum est, quarta sequens boni quoniam bonum non est.

I VERA II VERA
Non boni quoniam bonum est Boni quoniam bonum est
III FALSA IIII FALSA
Non boni quoniam bonum est Boni quoniam bonum non est

Ut igitur superius demonstratum est, ita se habet opinio non boni quoniam non bonum est ad eam opinionem quae est boni quoniam bonum est, quemadmodum non boni quoniam bonum est ad eam quae est boni quoniam non est bonum. Ut enim illae simul verae, ita hae simul falsae eademque proportio est. Quocirca erit sicut prima quae est non boni quoniam non bonum est ad tertiam eam quae est non boni quoniam bonum est, ita erit secunda boni quoniam bonum est ad quartam boni quoniam non est bonum. Requirendum igitur est quemadmodum hic nunc sit prima ad tertiam, ut ex eo speculemur, quemadmodum sit secunda ad quartam.
Dico enim, quoniam huic opinioni quae arbitratur non esse bonum quod bonum non est contraria illa est quae arbitratur id quod ƿ bonum non est bonum esse. Age enim, si potis est, contra eam opinionem quae id quod bonum non est non bonum putat sit ea quae id quod bonum non est malum putat. Sed hoc fieri non potest. Contrariae enim opiniones simul numquam verae sunt, possunt autem simul hae esse verae. Si quis enim parricidium quod non est bonum putet non esse bonum, idem quoque parricidium quod per naturam non est bonum malum putet, vere in utraque opinione arbitratur. Igitur non est contraria opinio ei quae id quod bonum non est non bonum putat ea quae id quod bonum non est malum arbitratur.
Rursus ponatur eidem opinioni de non bono quoniam non est bonum contraria ea quae arbitratur id quod non est bonum non esse malum. Id quoque interdum est. Fieri enim potest ut id quod bonum non est nec malum sit. Neque enim omnia quaecumque bona non sunt statim mala sunt sed est ut bona quidem non sint, nec tamen mala sint. Si quis enim lapidem nequiquam iacentem, quod per se bonum non est, non bonum esse putet, vere arbitrabitur, idem ipsum lapidem, quod per se bonum non est, si non malum putet, nihil eius opinioni falsitatis incurrit. Quare quoniam ea quae est non boni quoniam non bonum est et cum ea quae est non boni quoniam malum est et cum ea quae est non boni quoniam non est malum vera aliquotiens ƿ invenitur, neutri contraria est.
Restat igitur ut ei sit contraria opinio non boni quoniam non bonum est quae opinatur id quod non est bonum bonum esse, haec autem est non boni quoniam bonum est. Contraria igitur est non boni quoniam non bonum est ei quae est non boni quoniam bonum est. Sed hic ita sese habebat opinio non boni quoniam bonum est ad opinionem non boni quoniam non bonum est, quemadmodum opinio boni quoniam bonum est ad eandem opinionem quae est boni quoniam non est bonum. Sed prima tertisque contrariae, secunda igitur quartaque secundum similitudinem proportionis sunt sine ulla dubitatione contrariae. Potest vero et simplicius intellegi hoc modo: si boni quoniam bonum est opinio et non boni quoniam non est bonum opinio similes secundum veritatem sunt, boni autem quoniam non est bonum et rursus non boni quoniam bonum est ipsae quoque similes secundum falsitatem sunt, si una falsarum uni verarum opinionum inventa fuerit contraria, erit reliqua falsa reliquae verae contraria, quod sola efficit similitudo. Ostenditur autem una falsa uni verae, quemadmodum supra exposuimus, contraria, hoc est ea quae dicit id quod non est bonum bonum esse ei quae arbitratur id quod non est bonum non esse bonum.
Relinquitur igitur ea quae arbitratur id quod bonum est non esse bonum contraria esse ei quae opinatur id quod bonum est esse bonum. Qua in re colligitur negationem potius quam contrarium ƿ ponentem affirmationem verae affirmationi esse contrariam.
Perplexa igitur sententia his modis quibus diximus expedita est sed se sic habet ordo sermonum: AMPLIUS, inquit, SIMILITER SE HABET BONI QUONIAM BONUM EST ET NON BONI QUONIAM NON BONUM EST, quae utraeque verae sunt, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST, quae sunt utraeque mendaces. ILLI ERGO QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM est VERAE OPINIONI QUAENAM EST CONTRARIA? Hoc quasi interrogativo modo dictum est. NON ENIM EA QUAE DICIT QUONIAM MALUM est, quoniam simul aliquando esse poterit vera. Hoc autem in contrariis non potest inveniri. NUMQUAM enim VERA VERAE CONTRARIA EST. Quemadmodum autem fieri potest, ut simul sint verae? Quoniam est QUIDDAM NON BONUM MALUM, QUARE CONTINGIT SIMUL VERAS ESSE. AT VERO NEC ILLA QUAE EST NON MALUM; SIMUL ENIM ET HAE ERUNT, id est possunt aliquando simul esse verae, in his praesertim rebus quae inter bonum malumque sunt. RELINQUITUR ERGO EI QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM, quae scilicet vera est, CONTRARIA EA QUAE EST NON BONI QUONIAM BONUM est, quae falsa est et simul vera non potest inveniri. QUARE, ad similitudinem superius positam proportionis reuertitur, ut dicat ET EAM QUAE EST BONI QUONIAM NON BONUM EST EI QUAE EST BONI QUONIAM ƿ BONUM est contrariam. Quod si quis ea quae superius dicta sunt diligentius intuetur, nec in totius sententiae statu nec quicquam in ordine fallitur.
MANIFESTUM VERO QUONIAM NIHIL INTEREST, NEC SI UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM; HUIC ENIM UNIVERSALIS NEGATIO CONTRARIA ERIT, UT OPINIONI QUAE OPINATUR QUONIAM OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST EA QUAE EST QUONIAM NIHIL EORUM QUAE BONA SUNT BONUM EST.
In superiori argumentatione omnia de indefinitis explicuit sed quoniam fortasse aliquis poterat suspicari non eandem rationem esse posse in his propositionibus quae sunt definitae atque in his aliquid interesse, utrum eadem demonstratio in his quae indefinitae sunt eveniret, hoc addit nihil interesse, utrum eandem demonstrationem, quam ipse superius in propositionibus indefinitis fecit, quisquam faciat in universalibus, quae iam sine dubio definitae sunt. Si quis enim secundum indefinitarum propositionum superiorem dispositionem definitas disponat easque secundum praedictum modum speculetur, non aliam universatis affirmationis opinioni contrariam reperiet quam eam quae est universalis negationis opinio. Nihil enim interest inter indefinitas definitasque propositiones, nisi quod indefinitae quidem sine determinatione, definitae ƿ vero cum augmento determinationis sunt, vel universalitatis vel particularitatis. Hoc est enim quod ait: NIHIL INTEREST, NEC SI UNIVERSALITER ponatur affirmatio. Universali namque affirmationi universalis contraria erit negatio, UT OPINIONI QUAE OPINATUR QUONIAM OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST, quae scilicet est universalis affirmationis, EA SIT CONTRARIA QUAE EST QUONIAM NIHIL EORUM QUAE BONA SUNT BONUM EST, hoc est opinio universalis negationis. Hoc autem cur fiat ostendit.
NAM EA QUAE EST BOVI QUONIAM BONUM, SI UNIVERSALITER SIT BONUM, EADEM EST EI QUAE OPINATUR QUICQUID EST BONUM QUONIAM BONUM EST. NIHIL DIFFERT AB EO QUOD EST OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN NON BONO.
Gradatim indefinitam propositionem ad similitudinem universalis adduxit. Dicit autem: quaecumque fuerit indefinita propositio, ei si quod in sermone solemus dicere quicquid addatur, universalis fit, ut nihil omnino distet ea quae ad rem in affirmatione omne praedicat. Ut ea opinio vel propositio quae est de bono quoniam bonum est hoc scilicet opinatur, quoniam bonum bonum est, huic si addatur quicquid, ut ita dicamus: quicquid bonum est bonum est, nihil differt ab ea quae opinatur omne bonum bonum esse. Quare eadem vis est superioris demonstrationis in ƿ propositionibus indefinitis, quae etiam in universalibus, quae paruulum quiddam distant, quod non ad qualitatem nec ad vim propositionis sed ad quantitatem refertur. Universalitas enim quantitatis ponitur. Et sensus quidem huiusmodi est, verba vero sic sunt. Superius proposuerat nihil interesse, an indefinita esset propositio an universalis.
Cur autem nihil intersit hoc modo dicit: NAM EA QUAE EST BONI QUONIAM BONUM est, id est indefinita affirmatio, SI UNIVERSALITER SIT BONUM, id est si bonum universaliter proferatur, EADEM EST EI QUAE OPINATUR QUICQUID BONUM EST QUONIAM BONUM EST, id est nihil discrepat ab ea opinione quae opinatur quicquid bonum est bonum esse. Huiusmodi autem opinio NIHIL DIFFERT AB ea, quae aperte universaliter proponitur, quae est OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN NON BONO, id est non bonum quoque eadem ratione dicimus. Ea namque propositio vel opinio quae opinatur non bonum esse quod non bonum est, si ei adicitur universalitas, nihil differt ab ea quae dicit quicquid non bonum est non est bonum. Haec autem nullo distat ab ea, quae universaliter aperte proponitur, quae est omne quod bonum non est non est bonum.
QUARE SI IN OPINIONE SIC SE HABET, SUNT AUTEM HAE QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONES ET ƿ NEGATIONES NOTAE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA, MANIFESTUM EST, QUONIAM ETIAM AFFIRM ATIONI CONTRARIA QUIDEM NEGATIO CIRCA IDEM UNIVERSALIS, UT EI QUAE EST QUONIAM OMNE BONUM BONUM EST VEL QUONIAM OMNIS HOMO BONUS EA QUAE EST VEL QUONIAM NULLUM VEL NULLUS, CONTRADICTORIE AUTEM AUT NON OMNIS AUT NON OMNE.
Superiores omnes argumentationes ad unum colligit redigitque ad conclusionem omnem quaestionis vim. Supra enim negationes et affirmationes earumque contrarietates de opinionibus pensari oportere praedixerat, nunc vero quoniam in opinionibus repperit illam contrariam esse, quae esset universalis negatio, idem refert ad propositiones, quas manifestum est, quoniam voces sunt et significativae, passiones animi designare.
In principio enim libri significativas voces passiones animae monstrare veraciter docuit, nunc ea velut probaturus est: quoniam in opinionibus illa potius contraria universali affirmationi reperta est, quae esset universalis negatio potius quam ea quae contrarium universali affirmationi affirmaret, idem quoque arbitratur in vocibus provenire, hoc est affirmationi universali non affirmationem contrariam rem ponentem sed universalem negationem esse contrariam, ƿ contradictorias vero eas quae, cum affirmatio universalis esset, particularis negatio inveniretur.
Atque hoc quidem planissime dictum est nec aliquis in verbis error est sed nos, ut caetera nihil ambiguum relinquentes ipsorum quoque verborum, eorum ordinem persequemur. Ait enim: QUARE SI IN OPINIONE SE SIC HABET, id est quod opinio negationis contraria invenitur opinioni affirmationis potius quam contrarium ponens affirmatio, SUNT AUTEM HAE QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONES ET NEGATIONES NOTAE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA (nam sicut in voce affirmatio et negatio est, ita quoque etiam in opinione, cum ipse animus in cogitatione sua aliquid affirmat aut quid negat, quod nos alio loco diligentius expediemus): ergo quoniam affirmationes et negationes quae sunt in voce notae earum sunt affirmationum vel negationum quae sunt in anima, MANIFESTUM EST, QUONIAM ETIAM AFFIRMATIONI CONTRARI. QUIDEM EST NEGATIO CIRCA IDEM UNIVERSALIS. CIRCA IDEM autem addidit, ne disiunctas affirmationes et negationes contrarias diceremus sed ut affirmatio et negatio de una eademque re illa quidem universaliter affirmaret, illa vero universaliter negaret. Earum autem exempla haec sunt: UT EI QUAE EST QUONIAM ƿ OMNE BONUM BONUM EST VEL QUONIAM OMNIS HOMO BONUS EST EA QUAE EST QUONIAM NULLUM, id est nullum bonum bonum est, quae contraria est, VEL NULLUS, hoc est quoniam nullus homo bonus est. CONTRADICTORIA AUTEM AUT NON OMNIS, id est non omnis homo bonus est contra eam quae dicit:

Omnis homo bonus est

AUT NON OMNE, hoc est non omne bonum bonum est contra eam quae dicit quoniam omne bonum bonum est.
Constat igitur in his propositionibus quas supra proposuit illam magis esse contrariam, affirmationi quae dicit:

Omnis homo iustus est

eam quae dicit:

Nullus homo iustus est

potius quam eam quae dicit:

Omnis homo iniustus est

MANIFESTUM AUTEM QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM NEC OPINIOVEM NEC CONTRADICTIONEM. CONTRARIAE ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE EUNDEM; SIMUL AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA.
Post haec libri terminum expedit in ea speculatione et demonstratione, per quam, licet verum sit manifestumque omnibus duas propositiones veras non esse contrarias, tamen id ipsum demonstrare conatur. Est autem huius argumentationis ingressus huiusmodi: ea quae sunt contraria opposita sunt, opposita vero non possunt eidem simul inesse: contraria igitur eidem simul inesse non possunt. De quibus autem aliquid simul verum dici potest, illa simul eidem inesse possunt, quae vero simul eidem inesse ƿ non possunt, de his simul verae propositiones, affirmatio et negatio, esse non possunt. Sed contraria simul eidem inesse non possunt: quae igitur simul verum dicunt contrariae non sunt, idcirco quoniam de quibus et affirmatio et negatio simul verae esse possunt, illa simul eidem insunt. Quocirca quae simul verae sunt contrariae non sunt.
Sensus hic est, verba autem sic constant: MANIFESTUM AUTEM EST, inquit, QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM, id est duas veras propositiones non posse esse contrarias? NEC OPINIONEM NEC CONTRADICTIONEM: si opinio non est vera verae contraria, multo magis nec contradictio quae ex opinionibus venit. Contradictio autem hic pro contrarietate posuit: de ea enim non agebatur. CONTRARIAE ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, id est omne contrarium oppositum. CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE, idcirco quod de his solis et negatio et affirmatio verae simul esse possunt, quae eidem simul esse contingit, SIMUL AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA, ut concludatur: quoniam de quibus affirmatio et negatio simul verae sunt, ea simul eidem inesse possunt, contraria vero simul eidem inesse non possunt, quae simul verae sunt non possunt esse contraria.
Noster quoque labor iam tranquillo constitit portu. Nihil enim, ut arbitror, relictum est quod ad plenam ƿ huius libri notitiam pertineret. Quare si rem propositam studio diligentiaque perfecimus, erit perutile his qui harum rerum scientia complectendarum cupiditate tenebuntur: sin vero minus id eiecimus, quod nobis propositum fuit, ut obscurissimas libri sententias enodaremus, labori nostro nihil ut aliis nocituro, et si non proderit, obloquitur.

Notes

  1. Smith: Meiser notes a possible lacuna here.