Authors/Boethius/isagoge/CPorII/L2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | isagoge‎ | CPorII
Jump to navigationJump to search

LIBER SECUNDUS DE GENERE

Latin English
[ 2.01 ]
[2.01.01] ƿ Quaeri in ei positionum principiis solet, cur unumquodque caeteris in disputationis ordine praeponatur, velut nunc in genere dubitari potest, cur genus speciei, differentiae, proprio accidentique praetulerit; de eo enim primitus tractat. Respondebimus itaque iure factum videri; omne enim quod universale est, intra semet ipsum caetera concludit, ipsum vero non clauditur. Maioris itaque meriti est ac principalis naturae quod ita caetera cohercet, ut ipsum naturae magnitudine nequeat ab aliis contineri. Genus igitur et species intra se positas habet et earum differentias propriaque, nihilominus etiam accidentia, atque ita de genere inchoandum fuit, quod caetera naturae suae magnitudine cohercet et continet. Praeterea illa semper priora putanda sunt quae si auferat quis, caetera perimuntur, illa posteriora quibus positis ea quae caeterorum substantiam perficiunt, consequuntur, ut in genere et caeteris. Nam si animal auferas, quod est hominis genus, homo quoque, quod species est, et rationale, quod differentia, et risibile, quod proprium, et grammaticum, quod accidens, non manebit et ƿ interemptum genus cuncta consumit. Si vero hominem esse constituas vel grammaticum vel rationale vel risibile, animal quoque esse necesse est. Sive enim homo est, animal est, sive rationale, sive risibile, sive grammaticum, ab animalis substantia non recedit. Sublato igitur genere et caetera consumuntur, positis caeteris sequitur genus; prior est igitur natura generis, posterior caeterorum. Iure est igitur in disputatione praepositum.
[ 2.02 ]
[2.02.01] Sed quoniam generis nomen multa significat -- hoc est enim quod ait:
VIDETUR AUTEM NEQUE GENUS NEQUE SPECIES SIMPLICITER DICI.
Ubi enim non est simplex dictio, illic multiplex significatio est -- prius huius nominis significationes discernit ac separat, ut de qua significatione generis tractaturus est, sub oculis ponat. Sed cum neque genus neque species neque differentia nec proprium nec accidens significatione simplici sint, cur de his tantum duobus, genere inquam ac specie, dixit non simpliciter dici, cum proprium, differentia atque accidens ipsa quoque sint significatione multiplici? Dicendum est quoniam longitudinem vitans tantum speciem nominavit eamque idcirco, ne solum genus significationis esse multiplicis putaretur. Enumerat autem primam quidem generis significationem hoc modo:
GENUS ENIM DICITUR ET ALIQUORUM QUODAMMODO SE HABENTIUM AD UNUM ALIQUID ET AD SE INVICEM COLLECTIO, ƿ SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM DICITUR GENUS AB UNIUS SCILICET HABITUDINE, DICO AUTEM ROMULI, ET MULTITUDINIS HABENTIUM ALIQUO MODO AD INVICEM EAM QUAE AB ILLO EST COGNATIONEM SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS DICTAE.
Una, inquit, generis significatio est quae in multitudinem venit a quolibet uno principium trahens, ad quem scilicet ita illa multitudo coniuncta est, ut ad se invicem per eiusdem unius principium copulata sit, ut cum Romanorum dicitur genus; multitudo enim Romanorum ab uno Romulo vocabulum trahans et ipsi Romulo et ad se invicem quasi quadam nominis hereditate coniuncta est. Eadem enim quae a Romulo societas descendit, Romanos inter se omnes uno generis nomine devincit et colligat. Videtur autem secuisse hanc generis significationem in duas partes, cum copulativam coniunctionem admiscuit dicens: GENUS DICITUR ET ALIQUORUM QUODAMMODO SE HABENTIUM AD UNUM ALIQUID ET AD SE INVICEM COLLECTIO, tamquam et illud genus dicatur ad unum se aliquo modo habere et hoc rursus genus dicatur, quod ad se invicem unius generis significatione coniuncti sint. Hoc vero minime; eadem enim a quolibet uno propagata societas et ad illum qui princeps est generis, totam multitudinem refert et ipsam ƿ inter se multitudinem uno generis nomine conectit et continet. Quocirca non est putandus divisionem fecisse sed omne quicquid in hac generis significatione intellegendum fuit, aperuisse. Ordo autem verborum ita sese habet (qui est hyperbaton intellegendus): 'genus enim dicitur et aliquorum ad unum se aliquo modo habentium collectio et ad se invicem aliquo modo habentium' -- rursus 'collectio' subaudienda; est enim zeugma -- cuius significationis adiecit exemplum: SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM DICITUR GENUS AB UNIUS SCILICET HABITUDINE, DICO AUTEM ROMULI, ET MULTITUDINIS RURSUS HABITUDINE HABENTIUM ALIQUO MODO AD INVICEM COGNATIONEM, EAM SCILICET QUAE AB ILLO EST, ID EST ROMULO, SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS DICTAE, scilicet multitudinis. Haec enim multitudo aliquo modo ad unum et ad se invicem habens genus dicta est, ut ab aliis discerneretur, ut Romanorum genus ab Atheniensium caeterorumque separatur, ut sit integer verborum ordo: 'genus enim dicitur et aliquorum collectio ad unum se quodammodo habentium et ad se invicem, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine, dico autem Romuli, et multitudinis secundum divisionem ab aliis generibus dictae, habentium scilicet hominum aliquo modo ad invicem eam quae ab illo est, id est Romulo, cognationem.' ƿ Atque haec hactenus; nunc de secunda generis significatione dicendum est.
DICITUR AUTEM ET ALITER RURSUS GENUS, QUOD EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM VEL AB EO QUI GENUIT VEL A LOCO IN QUO QUIS GENITUS EST. SIC ENIM ORESTEM QUIDEM DICIMUS A TANTALO HABERE GENUS, HYLLUM AUTEM AB HERCULE, ET RURSUS PINDARUM QUIDEM THEBANUM ESSE GENERE, PLATONEM VERO ATHENIENSEM; ETENIM PATRIA PRINCIPIUM EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS, QUEMADMODUM ET PATER. HAEC AUTEM VIDETUR PROMPTISSIMA ESSE SIGNIFICATIO; ROMANI ENIM SUNT QUI EX GENERE DESCENDUNT ROMULI, ET CECROPIDAE, QUI A CECROPE, ET HORUM PROXIMI.
Quattuor omnino sunt principia quae unumquodque principaliter efficiunt. Est enim una causa quae effectiva dicitur, velut pater filii, est alia quae materialis, velut lapides domus, tertia forma, velut hominis rationabilitas, quarta, quam ob rem, velut pugnae victoria. Duae vero sunt quae per accidens uniuscuiusque ƿ dicuntur esse principia, locus scilicet ac tempus. Quoniam enim omne quod nascitur vel fit, in loco ac tempore est, quicquid loco vel tempore natum factumue fuerit, eum locum vel id tempus accidenter dicitur habere principium. Horum omnium in hac secunda generis significatione duo quaedam ex alterutris assumit, quae ad significationem generis videbuntur accommoda, ex his quidem quae principalia sunt, effectivum,; ex his vero quae accidentia, locum. Ait enim 'genus dicitur et a quo quis genitus est', quod est effectiva principalium causa, 'et in quo quis loco est procreatus', quae est accidens causa principii. Itaque haec secunda significatio duo continet, eum a quo quis procreatus est, et locum in quo quis editus, ut exempla quoque demonstrant. Orestem enim dicimus a Tantalo genus ducere; Tantalus quippe Pelopem, Pelops Atreum, Atreus Agamemnonem, Agamemnon genuit Orestem. Itaque a procreatione genus hoc dictum est. At vero Pindarum dicimus esse Thebanum, scilicet quoniam Thebis editus tale generis nomen accepit. Sed quoniam diversum est illud, a quo quis procreatus est, locusque in quo quis editus, videtur diversa esse generis significatio procreantis et loci, quam in secunda scilicet parte enumerans unam fecit. Sed ne videretur duplex, per similitudinem coniunxit dicens:
ETENIM PATRIA PRINCIPIUM EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS, ƿ QUEMADMODUM ET PATER.
Sed quoniam in significationibus evenit fere, ut sit aliquid quod intellectui significatae rei propinquius esse videatur, quoniam duas generis apposuit significationes, multitudinis scilicet et procreantis, cui generis nomen convenientius aptetur, iudicat atque discernit dicens hanc esse promptissimam generis significationem quae a procreante deducta sit; hi enim maxime Cecropidae sunt qui a Cecrope descendunt, hi Romani, qui a Romulo. Quae cum ita sint, confundi rursus generis significationes videntur. Si enim hi sunt maxime Romani qui a Romulo originem trahunt, et haec significatio illa est quae a procreante deducitur, ubi est reliqua, quam primam quoque enumeravit, quae est 'multitudinis ad unum et ad se invicem quodammodo se habentium collectio'? Sed acutius intuentibus plurimae admodum differentiae sunt. Aliud est enim a quolibet primo procreante genus ducere, aliud unum genus esse plurimorum. Illud enim et per rectam sanguinis lineam fieri potest et non in multa diffundi, ut si per unicos familia descendat, huic enim aptabitur secunda illa generis significatio, quae a procreante deducitur; prima vero illa non nisi in multitudine consistit. Illud quoque est, quod prima procreationis principium non requirit sed, ut ipse ait, sufficit aliquo modo se habere ad id unde huiusmodi generis principium sumitur, secunda vero significatio nullam vim nisi procreante sortitur. Item in illa primae significationis multitudine huius secundae particularitas continetur, ut in ƿ Romanorum genere Scipiadarum genus; nam cum sint Romani, Scipiadae sunt. Quoniam enim ad Romulum et ad caeteros Romanos secundum Romuli habitudinem iuncti sunt, Romani sunt, Seipiadae vero dicuntur ad secundam generis significationem, quia eorum familiae Scipio et sanguinis principium fuit.
ET PRIUS QUIDEM APPELLATUM EST GENUS UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM, DEHINC ETIAM MULTITUDO EORUM QUI SUNT AB UNO PRINCIPIO, UT A ROMULO; NAMQUE DIVIDENTES ET AB ALIIS SEPARANTES DICEBAMUS OMNEM ILLAM COLLECTIONEM ESSE ROMANORUM GENUS.
Sensus facilis et expeditus, si tamen ambiguitas una solvatur. Cum enim prius multitudinis significationem retulerit ad generis nomen, post autem ad procreationis initium, nunc contrario modo illam prius a se enumeratam significationem dicere videtur quae est procreationis, illam vero posteriorem quae est multitudinis; quod contrarium videri potest, si quis ad ordinem superius digestae disputationis aspexerit. Sed hic non de se loquitur sed de humani consuetudine sermonis, in quo prius eam significationem generis fuisse dicit quae a procreante sit tracta, accedente vero aetate loquendi usu nomen generis etiam ad multitudinem habentem se quodammodo ad aliquem fuisse translatum, hoc vero idcirco, quoniam ƿ superius dixerat: haec enim videtur promptissima esse significatio, ut ab hac, id est secunda, quam promptissimam significationem esse dixit, illa quoque nuncupata videretur, quae est multitudinis. Prius enim genus inter homines appellatum est quod quis a generante deduceret, post autem factum est, ut per loquendi usum etiam multitudinis ad aliquem quodammodo se habentis genus diceretur propter divisionem scilicet gentium, ut esset inter eas nominis societatisque discretio.
[ 2.04 ]
[2.04] His igitur expletis venit ad tertium genus quod inter philosophos tractatur cuiusque ad dialecticam facultatem multus usus est. Horum quippe generum historia magis vel poesis tractat exordium, tertium vero genus apud philosophos consideratur. De quo hoc modo loquitur:
ALITER AUTEM RURSUS GENUS DICITUR CUI SUPPONITUR SPECIES, AD HORUM FORTASSE SIMILITUDINEM DICTUM. ETENIM PRINCIPIUM QUODDAM EST HUIUSMODI GENUS EARUM QUAE SUB IPSO SUNT SPECIERUM, VIDETUR ETIAM MULTITUDINEM CONTINERE OMNEM QUAE SUB EO EST.
Duplicem significationem generis supra posuit, nunc tertiam monstrare contendit, hanc autem ad superiorum similitudinem ƿ dictam esse arbitratur. Superius autem dictae significationes sunt una quidem, cum nomen generis quadam principii antiquitate ad se iunctam multitudinem contineret, alia vero, cum genus ab unoquoque procreante duceretur, quod eorum quae procreantur principium est. Cum igitur sint superius duae generis propositae significationes, tertium nunc addit de quo inter philosophos sermo est, illud scilicet cui supponitur species, quod idcirco genus vocatum esse sub opinionis credit ambiguo, quoniam habet aliquam similitudinem superiorum. Nam sicut illud genus quod ad multitudinem dicitur, uno suo nomine multitudinem claudit, ita etiam genus plurimas species cohercet et continet. Item ut genus illud quod secundum procreationem dicitur, principium quoddam est eorum quae ab ipso procreantur, ita genus speciebus suis est principium. Ergo quoniam utrisque est simile, idcirco nomen quoque generis etiam in hac significatione a superioribus mutuatum esse veri simile est.
TRIPLICITER IGITUR CUM GENUS DICATUR, DE TERTIO APUD PHILOSOPHOS SERMO EST; QUOD ETIAM DESCRIBENTES ASSIGNAVERUNT ƿ GENUS ESSE DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, UT ANIMAL.
Iure tertium genus philosophi ad disputationem sumunt; hoc enim solum est quod substantiam monstrat, caetera vero aut unde quid existat aut quemadmodum a caeteris hominibus in unam quasi populi formam dividatur ostendunt. Nam illud quod multitudinem continet genus, illius multitudinis quam continet substantiam non demonstrat sed tantum uno nomine collectionem populi facit, ut ab alterius generis populo segregetur. Item illud quod secundum procreationem dictum est, non rei procreatae substantiam monstrat sed tantum quod eius fuerit procreationis initium. At vero genus id cui supponitur species, ad speciem accommodatum speciei substantiam informat. Et quia inter philosophos haec maxima est quaestio, quid unumquodque sit -- tunc enim unumquodque scire videmur, quando quid sit agnoscimus -- idcirco reiectis caeteris de hoc genere quam maxime apud philosophos sermo est, quod etiam describentes assignaverunt ea descriptione quam subter annexuit. Diligenter vero ait describentes, non definientes; definitio enim fit es genere, genus autem aliud genus habere non poterit. Idque obscurius est quam ut primo aditu dictum pateat. Fieri autem potest ut res quae ƿ alii genus sit, alii generi supponatur, non quasi genus sed tamquam species sub alio collocata. Unde non in eo quod genus est, supponi alicui potest sed cum supponitur, ilico species fit. Quae cum ita sint, ostenditur genus ipsum in eo quod genus est, genus habere non posse. Si igitur voluisset genus definitione concludere, nullo modo potuisset; genus enim aliud quod ei posset praeponere, non haberet, atque idcirco descriptionem ait esse factam, non definitionem.
Descriptio vero est, ut in priore volumine dictum est ex proprietatibus informatio quaedam rei et tamquam coloribus quibusdam depictio. Cum enim plura in unum convenerint, ita ut omnia simul rei cui applicantur aequentur, nisi ex genere vel differentiis haec collectio fiat, descriptio nuncupatur. Est igitur descriptio generis haec: genus est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur. Tria haec requiruntur in genere, ut de pluribus praedicetur, ut de specie differentibus, ut in eo qund quid sit de qua re quoniam ipse posterius latius disputat, nos breviter huius rei intellegentiam significemus exemplo. Sit enim nobis in forma generis animal. Id de aliquibus sine dubio praedicatur, homine scilicet, equo, bove et caeteris. Sed haec plura sunt. Animal igitur de pluribus praedicatur, homo vero, equus atque bos talia sunt, ut a se discrepent, nec qualibet mediocri re sed tota specie, id est tota forma suae substantiae. De quibus dicitur animal; homo enim et equus et bos animalia nuncupantur. Praedicatur ergo animal de pluribus specie differentibus.
Sed quonam modo fit ƿ haec praedicatio? Non enim quicquid interrogaveris, mox animal respondetur: non enim si quantus sit homo interrogaveris, 'animal' respondebitur, ut opinor; hoc enim ad quantitatem pertinet, non ad substantiam. Item si 'qualis' interrogess ne huic quidem responsio convenit animalis, caeterisque omnibus interrogationibus hanc animalis responsionem ineptam atque inutilem semper esse reperies, nisi ei tantum apta est quae quid sit interroget. Interrogantibus enim nobis quid sit homo, quid sit equus, quid sit bos, 'animalia' respondebitur. Ita nomen animalis ad interrogationem 'quid sit' de homine, equo atque bove ac de caeteris praedicatur, unde fit ut animal praedicetur de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit. Et quoniam generis haec definitio est, animal hominis, equi, bovis genus esse necesse est. Omne autem genus aliud est quod in semet ipso atque in re intellegitur, aliud quod alterius praedicatione. Sua enim proprietas ipsum esse constituit, ad alterum relatio genus facit, ut ipsum animal, si eius substantiam quaeras, dicam substantiam esse animatam atque sensibilem. Haec igitur definitio rem monstrat per se sicut est, non tamquam referatur ad aliud. At vero cum dicimus animal genus esse, non, ut arbitror, tunc de re ipsa hoc dicimus sed de ea relatione qua potest animal ad caeterorum quae sibi subiecta ƿ sunt praedicationem referri. Itaque character est quidam ac forma generis in eo quod referri praedicatione ad eas res potest, quae cum sint plures et specie differentes, in earum tamen substantia praedicatur.
[ 2.05 ]
[2.05.01] Huius autem definitionis rationem per exempla subiecit dicens:
EORUM ENIM QUAE PRAEDICANTUR, ALIA QUIDEM DE UNO DICUNTUR SOLO, SICUT INDIVIDUA UT SOCRATES ET HIC ET HOC, ALIA VERO DE PLURIBUS, QUEMADMODUM GENERA ET SPECIES ET DIFFERENTIAE ET PROPRIA ET ACCIDENTIA COMMUNITER SED NON PROPRIE ALICUI. EST AUTEM GENUS QUIDEM UT ANIMAL, SPECIES VERO UT HOMO, DIFFERENTIA AUTEM UT RATIONALE, PROPRIUM UT RISIBILE, ACCIDENS UT ALBUM, NIGRUM SEDERE.
Omnium quae praedicantur quolibet modo, facit Porphyrius divisionem idcirco, ut ab reliquis omnibus praedicationem generis seiungat ac separet, hoc modo. Omnium, inquit, quae praedicantur, alia de singularitate, alia de pluralitate dicuntur. ƿ De singularitate vero, inquit, praedicantur quaecumque unum quodlibet habent subiectum de quo dici possint, ut ea quibus singula subiecta sunt individua, ut Socrates, Plato, ut hoc album quod in hac proposita nive est, ut hoc scamnum in quo nunc sedemus, non omne scamnum -- hoc enim universale est -- sed hoc quod nunc suppositum est, nec album quod in nive est -- universale est enim album et nix -- sed hoc album quod in hac nive nunc esse conspicitur; hoc enim non potest de quolibet alio albo praedicari quod in hac nive est, quia ad singularitatem deductum est atque ad in dividuam formam constrictum est individui participatione. Alia vero sunt quae de pluribus praedicantur, ut genera, species, differentiae et propria et accidentia communiter sed non proprie alicui.
Genera quidem de pluribus praedicantur speciebus suis, species vero de pluribus praedicantur individuis; homo enim, quod est animalis species, plures sub se homines habet de quibus appellari possit. Item equus, qui sub animali est loco speciei, plurimos habet individuos equos de quibus praedicetur. Differentia vero ipsa quoque de pluribus speciebus dici potest, ut rationale de homine ac de deo corpolibusque caelestibus, quae, sicut Platoni placet, animata sunt et ratione vigentia. Proprium item etsi de una specie praedicatur, de multis tamen individuis dicitur, quae sub convenienti specie collocantur, ut risibile de Platone, Socrate et caeteris individuis quae homini supponuntur.
Accidens etiam ƿ de multis dicitur; album enim et nigrum de multis omnino dici potest quae a se genere specieque seiuncta sunt. Sedere etiam de multis dicitur; homo enim sedet, simia sedet, aves quoque, quorum species longe diversae sunt. Accidens autem quoniam communiter accidens esse potest et proprie alicui, idcirco determinavit dicens et accidentia communiter sed non proprie alicui. Quae enim proprie alicui accidunt, individua fiunt et de uno tantum valentia praedicari, ea quae communiter accipiuntur, de pluribus dici queunt. Ut enim de nive dictum est, illud album quod in hac subiecta nive est, non est communiter accidens sed proprie huic nivi quae oculis ostensionique subiecta est. Itaque ex eo quod communiter praedicari poterat -- de multis enim album dici potest, ut albus homo, albus equus, alba nix -- factum est, ut de una tantum nive praedicari illud album: possit cuius participatione ipsum quoque factum est singulare.
Omnino autem omnia genera vel species vel differentiae vel propria vel accidentia, si per semet ipsa speculemur in eo quod genera vel species vel differentiae vel propria vel accidentia sunt, manifestum est quoniam de pluribus praedicantur. At si ea in his speculemur in quibus sunt, ut secundum subiecta eorum formam et substantiam metiamur, evenit ut ex pluralitate praedicationis ad singularitatem videantur adduci. Animal enim, ƿ quod genus est, de pluribus praedicatur sed cum hoc animal in Socrate consideramus -- Socrates enim animal est -- ipsum animal fit individuum, quoniam Socrates est individuus ac singularis. Item homo de pluribus quidem hominibus praedicatur sed si illam humanitatem quae in Socrate est individuo consideremus, fit individua, quoniam Socrates ipse individuus est ac singularis. Item differentia ut rationale de pluribus dici potest sed in Socrate individua est. Risibile etiam cum de pluribus hominibus praedicetur, in Socrate fit unicum. Communiter quoque accidens, ut album, cum de pluribus dici possit, in unoquoque singulari perspectum individuum est. Fieri autem potuit commodior divisio hoc modo. Eorum quae dicuntur, alia quidem ad singularitatem praedicantur, alia ad pluralitatem, eorum vero quae de pluribus praedicantur, alia secundum substantiam praedicantur, alia secundum accidens. Eorum quae secundum substantiam praedicantur, alia in eo quod quid sit dicuntur, alia in eo quod quale sit, in eo quod quid sit quidem, genus ac species, in eo quod quale sit, differentia. Item eorum quae in eo quod quid sit praedicantur, alia de speciebus praedicantur pluribus, alia minime; de speciebus pluribus praedicantur genera, de nullis vero species. Eorum autem quae secundum accidens praedicantur, alia quidem sunt quae de pluribus praedicantur, ut accidentia, ƿ alia quae de uno tantum, ut propria.
Posset autem fieri etiam huiusmodi divisio. Eorum quae praedicantur, alia de singulis praedicantur, alia de pluribus. Eorum quae de pluibus, alia in eo quod quid sit, alia in eo quod quale sit praedicantur. Eorum quae in eo quod quid sit, alia de differentibus specie dicuntur, ut genera, alia minime, ut species, eorum autem quae in eo quod quale sit de pluribus praedicantur, alia quidem de differentibus specie praedicantur, ut differentiae et accidentia, alia de una tantum specie, ut propria. Eorum vero quae de differentibus specie in eo quod quale sit praedicantur, alia quidem in substantia praedicantur, ut differentiae, alia in communiter evenientibus, ut accidentia. Et per hanc divisionem quinque barum rerum definitiones colligi possunt hoc modo. Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur. Species est quod de pluribus minime specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur. Differentia est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit in substantia praedicatur. Proprium est quod de una tantum specie in eo quod quale sit non in substantia praedicatur. Accidens est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit non in substantia praedicatur.
[ 2.06 ]
[2.06.01] ƿ Et nos quidem has divisiones fecimus, ut omnia a semet ipsis separaremus, Porphyrio vero alia fuit intentio. Non enim omnia nunc a semet ipsis disiungere festinabat sed tantum ut caetera a generis forma et proprietate separaret. Idcirco divisit quidem omnia quae praedicantur aut in ea quae de singulis praedicantur, aut in ea quae de pluribus, ea vero quae de pluribus praedicantur, aut genera esse dilit aut species aut caetera, horumque exempla subiciens adiungit:
AB HIS ERGO QUAE DE UNO SOLO PRAEDICANTUR, DIFFERUNT GENERA EO QUOD DE PLURIBUS ASSIGNATA PRAEDICENTUR, AB HIS AUTEM QUAE DE PLURIBUS, AB SPECIEBUS QUIDEM, QUONIAM SPECIES ETSI DE PLURIBUS PRAEDICANTUR SED NON DE DIFFERENTIBUS SPECIE SED NUMERO; HOMO ENIM CUM SIT SPECIES, DE SOCRATE ET PLATONE PRAEDICATUR, QUI NON SPECIE DIFFERUNT A SE INVICEM SED NUMERO, ANIMAL VERO CUM GENUS SIT, DE HOMINE ET BOVE ET EQUO PRAEDICATUR, QUI DIFFERUNT A SE INVICEM ET SPECIE QUOQUE, NON NUMERO SOLO. A PROPRIO VERO DIFFERT GENUS, QUONIAM PROPRIUM QUIDEM DE UNA SOLA SPECIE, CUIUS EST PROPRIUM, PRAEDICATUR ET DE HIS QUAE SUB UNA SPECIE SUNT INDIVIDUIS, QUEMADMODUM ƿ RISIBILE DE HOMINE SOLO ET DE PARTICULARIBUS HOMINIBUS, GENUS AUTEM NON DE UNA SPECIE PRAEDICATUR SED DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE. A DIFFERENTIA VERO ET AB HIS QUAE COMMUNITER SUNT ACCIDENTIBUS DIFFERT GENUS, QUONIAM ETSI DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE PRAEDICANTUR DIFFERENTIAE ET COMMUNITER ACCIDENTIA SED NON IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICANTUR SED IN EO QUOD QUALE QUID SIT INTERROGANTIBUS ENIM NOBIS ILLUD DE QUO PRAEDICANTUR HAEC, NON IN EO QUOD QUID SIT DICIMUS PRAEDICARI SED MAGIS IN EO QUOD QUALE SIT. INTERROGANTI ENIM QUALIS EST HOMO, DICIMUS RATIONALIS, ET IN EO QUOD QUALIS EST CORUUS, DICIMUS QUONIAM NIGER. EST AUTEM RATIONALE QUIDEM DIFFERENTIA, NIGRUM VERO ACCIDENS. QUANDO AUTEM QUID EST HOMO INTERROGAMUR, ANIMAL RESPONDEMUS; ERAT AUTEM HOMINIS GENUS ANIMAL.
Nunc genus a caeteris omnibus quae quolibet modo praedicantur ƿ separare contendit hoc modo. Quoniam enim genus de pluribus praedicatur, statim differt ab his quidem quae de uno tantum praedicantur quaeque unum quodlibet habent individuum ac singulare subiectum; sed haec differentia generis ab his quae de uno praedicantur, communis ei est cum caeteris, id est specie, differentia, proprio atque accidenti idcirco, quoniam ipsa quoque de pluribus praedicantur. Horum igitur singulorum differentias a genere colligit, ut solum intellegendum genus quale sit sub animi deducat aspectum, dicens:
AB HIS AUTEM QUAE DE PLURIBUS PRAEDICANTUR, DIFFERT GENUS, AB SPECIEBUS QUIDEM PRIMUM, QUONIAM SPECIES ETSI DE PLURIBUS PRAEDICANTUR, NON TAMEN DE DIFFERENTIBUS SPECIE SED NUMERO.
Species enim sub se plurimas species habere non poterit, alioquin genus, non species appellaretur. Si enim genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur, cum species de pluribus dicatur et in eo quod quid sit, huic si adiciatur ut de specie differentibus praedicetur, speciei forma transit in generis; id quoque exemplo intellegi fas est. Homo enim praedicatur de Socrate, Platone et caeteris quae a se non specie disiuncta sunt, sicut homo atque equus sed numero: quod quidem habet dubitationem quid sit boc quod dicitur numero differre. Numero enim differre aliquid videbitur quotiens numerus a ƿ numero differt, ut grex boum qui fortasse continet triginta boves, differt numero ab alio boum grege, si centum in se contineat boves; in eo enim quod grex est, non differunt, in eo quod boves, ne eo quidem: numero igitur differunt, quod illi plures, illi vero sunt pauciores. Quomodo igitur Socrates et Plato specie non differunt sed numero, cum et Socrates unus sit et Plato unus, unitas vero numero ab unitate non differat? Sed ita intellegendum quod dictum est numero differentibus, id est in numerando differentibus, hoc est dum numerantur differentibus. Cum enim dicimus 'hic Socrates est, hic Plato', duas fecimus unitates, ac si digito tangamus dicentes 'hic unus est' de Socrate, rursus de Platone 'hic unus est', non eadem unitas in Socrate numerata est quae in Platone. Alioquin posset fieri ut secundo tacto Socrate Plato etiam monstraretur. Quod non fit. Nisi enim tetigeris Socratem vel mente vel digito itemque tetigeris Platonem, non facies duos, dum numerantur ergo differunt qute sunt numero differentia. Cum igitur species de numero differentibus, non de specie praedicetur, genus de pluribus et differentibus specie dicitur, ut de bove, de equo et de caeteris quae a se specie invicem differunt, non numero solo. Tribus enim modis unumquodque vel differre ab aliquo dicitur vel alicui idem esse, ƿ genere, specie, numero. Quaecumque igitur genere eadem sunt, non necesse est eadem esse specie, ut si eadem sint genere, differant specie. Si vero eadem sint specie, genere quoque eadem esse necesse est, ut cum homo atque equus idem sint genere -- uterque enim animal nuncupatur -- differunt specie, quoniam alia est hominis species, alia equi. Socrates vero atque Plato cum idem sint specie, idem quoque sunt genere; utrique enim et sub hominis et sub animalis praedicatione ponuntur. Si quid vero vel genere vel specie idem sit, non necesse est idem esse numero, quod si idem sit numero, idem et specie et genere esse necesse est; ut Socrates et Plato, cum et genere animalis et specie hominis idem sint, num ero tam en reperiuntur esse disiuncti. Gladius vero atque ensis idem sunt numero, nihil enim omnino aliud est ensis quam gladius. Sed nec specie diversi sunt, utrumque enim gladius est, nec genere, utrumque enim instrumentum est, quod est gladii genus. Quoniam igitur homo, bos atque equus, de quibus animal praedicatur, specie differunt, numero ergo etiam eos differre necesse est. Idcirco hoc plus habet genus ab specie, quod de specie differentibus praedicatur. Nam si integram generis definitionem demus, dabimus hoc modo: genus est quod de pluribus ƿ specie et numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur, at vero speciei sic: species est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur.
A PROPRIO VERO DIFFERT GENUS, QUONIAM PROPRIUM QUIDEM DE UNA SOLA SPECIE, CUIUS EST PROPRIUM, PRAEDICATUR ET DE HIS QUAE SUB UNA SPECIE SUNT INDIVIDUIS.
Proprium semper uni speciei adesse potest neque eam relinquit nec transit ad aliam, atque idcirco proprium nuncupatum est, ut risibile hominis; itaque et de ea specie cuius est proprium praedicatur et de his individuis quae sub illa sunt specie, ut risibile de homine dicitur et de Socrate et Platone et caeteris quae sub hominis nomine continentur. Genus vero non de una tantum specie, ut dictum est sed de pluribus. Differt igitur genus a proprio eo quod de pluribus speciebus praedicatur, cum proprium de una tantum de qua dicitur appelletur et de his quae sub illa sunt individuis.
A DIFFERENTIA VERO ET AB HIS QUAE COMMUNITER SUNT ACCIDENTIBUS DIFFERT GENUS.
Differentiae atque accidentis discrepantiam a genere una separatione concludit. Omnino enim quia haec in eo quod quid sit minime praedicantur, eo ipso segregantur a genere; nam in caeteris quidem propinqua sunt generi, nam et ƿ de pluribus praedicantur et de specie differentibus sed non in eo quod quid sit. Si quis enim interroget: qualis est homo? respondetur rationalis, quod est differentia; si quis: qualis est coruus? dicitur niger, quod est accidens. Si autem interroges: quid est homo? animal respondebitur, quod est genus. Quod vero ait: HAEC NON IN EO QUOD QUID SIT DICIMUS PRAEDICARI SED MAGIS IN EO QUOD QUALE SIT, hoc magis quaestioni occurrit huiusmodi. Aristoteles enim differentias in substantis putat oportere praedicari. Quod autem in substantia praedicatur, hoc rem de qua praedicatur, non quale sit sed quid sit ostendit. Unde non videtur differentia in eo quod quale sit praedicari sed potius in eo quod quid sit. Sed solvitur hoc modo. Differentia enim ita substantiam demonstrat, ut circa substantiam qualitatem determinet, id est substantialem proferat qualitatem. Quod ergo dictum est magis, tale est tamquam si diceret: videtur quidem substantiam significare atque idcirco in eo quod quid sit praedicari sed magis illud est verius, quia tametsi substantiam monstret, tamen in eo quod quale sit praedicatur.
[ 2.07 ]
QUARE DE PLURIBUS PRAEDICARI DIVIDIT GENUS AB HIS QUAE DE UNO SOLO EORUM QUAE SUNT INDIVIDUA PRAEDICANTUR, DIFFERENTIBUS VERO SPECIE SEPARAT AB HIS QUAE ƿ SICUT SPECIES PRAEDICANTUR VEL SICUT PROPRIA; IN EO AUTEM QUOD QUID SIT PRAEDICARI DIVIDIT A DIFFERENTIIS ET COMMUNITER ACCIDENTIBUS, QUAE NON IN EO QUOD QUID SIT SED IN EO QUOD QUALE SIT VEL QUODAMMODO SE HABENS PRAEDICANTUR DE QUIBUS PRAEDICANTUR.
[2.07.01] Tria esse diximus quae significationem hanc tertiam generis informarent, id est de pluribus praedicari, de specie differentibus et in eo quod quid sit. Quae singulae partes genus a caeteris quae quomodolibet praedicantur distribuant ac secernunt, quod ipse breviter colligens dicit; id, enim quod' de pluribus praedicatur, genus ab his dividit quae de uno tantum praedicantur individuo. Individuum autem pluribus dicitur modis. Dicitur individuum quod omnino secari non potest, ut unitas vel mens; dicitur individuum quod ob soliditatem dividi nequit, ut adamans; dicitur individuum cuius praedicatio in reliqua similia non convenit, ut Socrates: nam cum illi sint caeteri homines similes, non convenit proprietas et praedicatio Socratis in caeteris. Ergo, ab his quae de uno tantum praedicantur, genus differt eo quod de pluribus praedicatur restant igitur quattuor, species et proprium, differentia et accidens, ƿ quorum a genere differentias colligamus. Singulis igitur differentiis ab his rebus segregabitur genus. Ea quidem differentia qua de specie differentibus genus dicitur, separat ab his quae sicut species praedicantur vel sicut propria. Species enim omnino de nulla specie dicitur, proprium vero de una tantum specie praedicatur atque ideo non de specie differentibus. Item genus a differentia et accidenti differt, quod in eo quod quid sit praedicatur; illa enim in eo quod quale sit appellantur, ut dictum est. Itaque genus quidem ab his quae de uno praedicantur differt in quantitate praedicationis, ab speciebus vero et proprio in subiectorum natura, quoniam genus de specie differentibus dicitur, proprium vero et species minime. Item genus in qualitate praedicationis a differentia accidentique dividitur. Qualitas enim praedicationis quaedam est vel in eo quod quid sit vel in eo quod quale sit praedicari.
[ 2.08 ]
NIHIL IGITUR NEQUE SUPERFLUUM NEQUE MINUS CONTINET GENERIS DICTA DESCRIPTIO.
[2.08.01] Omnis descriptio vel definitio debet ei quod definitur aequari. Si enim definitio definito non sit aequalis et si quidem maior sit, etiam quaedam alia continebit et non necesse est ut semper definiti substantiam monstret; si minor, ad omnem definitionem ƿ substantiae non pervenit. Omnia enim quae maiora sunt, de minoribus praedicantur, ut animal de homine, minora vero de maioribus minime; nemo enim vere dicere potest 'omne animal homo est'. Atque idcirco si sibi praedicatio convertenda est, aequalis oportebit sit. Id autem fieri potest, si neque superfluum quicquam habet neque diminutum, ut in ea ipsa generis descriptione. Dictum est enim esse genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicetur, quae descriptio cum genere converti potest, ut dicamus quicquid de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicetur, id esse genus. Quodsi converti potest, ut ait, nec plus neque minus continet generis facta descriptio.


Notes