Authors/Boethius/isagoge/CPorII/L3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | isagoge‎ | CPorII
Jump to navigationJump to search

LIBER TERTIUS DE SPECIE

Latin English
[ 3.01 ]
[3.01.01] Superior de genere disputatio videatur forsitan omnem etiam speciei consumpsisse tractatum. Nam cum genus ad aliquid praedicetur, id est ad speciem, cognosci natura generis non potest, si speciei quae sit intellegentia nesciatur. Sed quoniam diversa est in suis naturis eorum consideratio atque discretio, diversa in permixtis, idcirco sicut singula in prooemio proposuit, ita dividere cuncta persequitur. Ac primum post generis disputationem de specie tractat. De qua quidem dubitari potest. Si enim haec fuit ratio praeponendi generis reliquis omnibus, quod naturae suae magnitudine caetera contineret, non aequum erat speciem differentiae in ordine tractatus anteponere, quod differentia speciem contineret, cum praesertim differentiae ipsas species informent. Prius autem est quod informat quam id quod eius informatione perficitur. Posterior igitur est species a differentia, prius igitur de differentia tractandum fuit. Etenim prooemio etiam consentiret, in quo eum ordinem collocavit quem naturalis ordo suggessit, dicens utile esse nosse quid genus sit et quid differentia. Huic respondendum est quaestioni, quoniam omnia quaecumque ƿ ad aliquid praedicantur, substantiam semper ex oppositis sumunt. Ut igitur non potest esse pater, nisi sit filius, nec filius, nisi praecedat pater, alteriusque nomen pendet ex altero, ita etiam in genere ac specie videre licet. Species quippe nisi generis non est rursusque genus esse non potest, nisi referatur ad speciem; nec vero substantiae quaedam aut res absolutae esse putandae sunt genus ac species, ut superius quoque dictum est sed quicquid illud est quod in naturae proprietate consistat, id tunc fit genus ac species, cum vel ad inferiora vel ad superiora referatur. Quorum ergo relatio alterutrum constituit, eorum continens factus est iure tractatus.
[ 3.02 ]
[3.02.01] De specie igitur inchoans ait hoc modo:
SPECIES AUTEM DICITUR QUIDEM ET DE UNIUSCUIUSQUE FORMA, SECUNDUM QUAM DICTUM EST: 'PRIMUM QUIDEM SPECIES DIGNA IMPERIO'. DICITUR AUTEM SPECIES ET EA QUAE EST SUB ASSIGNATO GENERE, SECUNDUM QUAM SOLEMUS DICERE HOMINEM QUIDEM SPECIEM ANIMALIS, CUM SIT GENUS ANIMAL, ALBUM AUTEM COLORIS SPECIEM, TRIANGULUM VERO FIGURAE SPECIEM.
Sicut generis supra significationes distinxit aequivocas, ita idem in specie facit dicens non esse speciei simplicem significationem. Et ponit quidem duas, longe autem plures esse ƿ manifestum est, quas idcirco praeteriit, ne lectoris animum prolixitate confunderet. Dicit autem primum quidem speciem vocali uniuscuiusque formam, quae ex accidentium congregatione perficitur. Cautissime autem dictum est uniuscuiusque, hoc enim secundum accidens dicitur. Quae enim unicuique individuo forma est, ea non ex substantiali quadam forma species sed ex accidentibus venit. Alia est enim substantialis formae species quae humanitas nuncupatur, eaque non est quasi supposita animali sed tamquam ipsa qualitas substantiam monstrans; haec enim et ab bac diversa est quae uniuscuiusque corpori accidenter insita est, et ab ea quae genus deducit in partes. Postremumque plura sunt quae cum eadem sint, diversis tamen modis ad aliud atque aliud relata intelleguntur, ut hanc ipsam humanitatem in eo quod ipsa est si perspexeris, species est eaque substantialem determinat qualitatem; si sub animali eam intellegendo locaveris, deducit animalis in sese participationem separaturque a caeteris animalibus ac fit generis species. Quodsi uniuscuiusque proprietatem consideres, id est quam virilis uultus, quam firmus incessus caeteraque quibus individua conformantur et quodammodo depinguntur, haec est accidens species secundum quam dicimus quemlibet illum imperio esse aptum propter formae ƿ eximiam dignitatem. Huic aliam adiungit speciei significationem, id est eam quam supponimus generi. Nos vero triplicem speciei significationem esse subicimus, unam quidem substantiae qualitatem, aliam cuiuslibet individui propriam formam, tertiam s de qua nunc loquitur, quae sub genere collocatur. Credendum vero est propter obscuritatem eius quam nos adiecimus, quia nimirum altiorem atque eruditiorem quaereret intellectum, ea, tacita praetermissaque caeteras edidisse. Cuius quidem speciei haec exempla subiecit, ut hominem quidem animalis speciem, album, autem coloris, triangulum vero figurae; haec enim omnia species nuncupantur eorum quae sunt genera animal quidem hominis, albi autem color, trianguli figura.
QUODSI ETIAM GENUS ASSIGNANTES SPECIEI MEMINIMUS DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, ET SPECIEM DICIMUS ID QUOD SUB GENERE EST.
Dudum cum generis description em assignaret, in generis definitione speciei nomen iniecit dicens id esse genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicaretur, ut scilicet per speciei nomen definiret genus. Nunc vero cam speciem definire contendat, generis utitur nuncupatione dicens speciem esse quae sub genere ponatur. ƿ Cui quidem dicto illa quaestio iure videtur opponi. Omnis enim definitio rem declarare debet quam definitio concludit, eamque apertiorem reddere quam suo nomine monstrabatur. Ex notioribus igitur fieri oportet definitionem quam res illa sit quae definitur. Cum igitur per speciei nomen describeret vel definiret genus, abusus est vocabulo speciei velut notiore quam generis atque ita ex notioribus descripsit genus. Nunc vero cum speciem vellet termino descriptionis includere, generis utitur nomine rerumque convertit notionem, ut in generis quidem sit notius speciei vocabulum, in speciei autem descriptione sit notius generis, quod fieri nequit. Si enim generis vocabulum notius est quam speciei, in definitione generis speciei nomine uti non debuit. Quodsi speciei nomen facilius intellegitur quam generis, in definitione speciei nomen generis non fuit apponendum. Cui quaestioni occurrit dicens:
NOSSE ASTEM OPORTET <QUOD>, QUONIAM ET GENUS ALICUIUS EST GENUS ET SPECIES ALICUIUS EST SPECIES, IDCIRCO NECESSE EST ET IN UTRORUMQUE RATIONIBUS UTRISQUE UTI.
Omnia quaecumque ad aliquid praedicantur, ex his de quibus praedicantur, substantiam sortiuntur; quodsi definitio uniuscuiusque substantiae proprietatem debet ostendere, iure ex alterutro fit descriptio in his quae invicem referuntur. Ergo quoniam genus speciei genus est et substantiam suam et ƿ vocabulum genus ab specie sumit, in definitione generis speciei nomen est aduocandum, quoniam vero species id quod est sumit el genere, nomen generis in speciei descriptione non fuit relinquendum. Quoniam vero diversae sunt specierum qualitates -- aliae enim sunt species, quae et genera esse possunt, aliae, quae in sola speciei permanent proprietate neque in naturam generis transeunt -- idcirco multiplicem speciei definitionem dedit dicens:
ASSIGNANT ERGO ET SIC SPECIEM: SPECIES EST QUOD PONITUR SUB GENERE ET DE QUO GENUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDIAATUR. AMPLIUS AUTEM SIC QUOQUE: SPECIES EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR. SED HAEC QUIDEM ASSIGNATIO SPECIALISSIMAE EST ET QUAE SOLUM SPECIES EST, ALIAE VERO ERUNT ETIAM NON SPECIALISSIMARUM.
Tribus speciem definitionibus informavit, quarum quidem duae omni speciei conveniunt omnesque quae quolibet modo species appellantur, sua conclusione determinant, tertia vero non ita. Cum enim duae sint specierum formae, una quidem, cum species alicuius aliquando etiam alterius genus esse potest, altera, cum tantum species est neque in formam generis ƿ transit, priores quidem duae, illa scilicet in qua dictum est id esse speciem quod sub genere ponitur, et rursus in qua dictum est id esse speciem de quo genus in eo quod quid sit praedicatur, omni speciei conveniunt. Id enim tantum hae definitiones monstrant quod sub genere ponitur. Nam et ea quae dicit id esse speciem quod sub genere ponitur, eam vim significat speciei qua refertur ad genus, et ea quae dicit id esse speciem de quo genus in eo quod quid sit praedicatur, eam rursus significat speciei formam quam retinet ex generis praedicatione. Idem est autem et poni sub genere et de eo praedicari genus, sicut idem est supponi generi et ei genus praeponi. Quodsi omnis species sub genere collocatur, manifestum est omnem speciem hoc ambitu descriptionis includi. Sed tertia definitio de ea tantum specie loquitur quae numquam genus est et quae solum species restat. Haec autem species ea est quae de differentibus specie minime praedicatur. Nam si id habet genus plus ab specie, quod de differentibus specie praedicatur, si qua species praedicetur quidem de subiectis sed non de specie differentibus, ea solum erit superioris generis species, subiectorum vero non erit genus. Igitur praedicatio ea quam species habet ad subiecta, si talis sit, ut de differentibus specie non praedicetur, distinguit eam ab his speciebus ƿ quae genera esse possunt et monstrat eam solum speciem esse nec generis praedicationem tenere. Illa igitur tertia descriptio speciei quae magis species ac specialissima dicitur, definitur hoc modo: SPECIES EST QUOD DE PLURIBUS NUMERO DIFFERENTIBUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, UT HOMO; praedicatur enim de Cicerone ac Demosthene et caeteris qui a se, ut dictum est, non specie sed numero discrepant.
[ 3.03 ]
[3.03.01] Ex tribus igitur definitionibus duae quidem et specialissimis et non specialissimis aptae sunt, haec vero tertia solam ultimam speciem claudit. Ut autem id apertius liqueat, rem paulo altius orditur eamque congruis inlustrat exemplis:
PLANUM AUTEM ERIT QUOD DICITUR HOC MODO. IN UNOQUOQUE PRAEDICAMEUTO SUNT QUAEDAM GENERALISSIMA ET RURSUS ALIA SPECIALISSIMA ET INTER GENERALISSIMA ET SPECIALISSIMA SUNT ALIA. EST AUTEM GENERALISSIMUM QUIDEM SUPER QUOD NULLUM ULTRA ALIUD SIT SUPERVENIENS GENUS, SPECIALISSIMUM AUTEM, POST QUOD NON ERIT ALIN INFERIOR SPECIES, INTER GENERALISSIMUM AUTEM ET SPECIALISSIMUM ET GENERA ET SPECIES SUNT EADEM, AD ALIUD ƿ QUIDEM ET AD ALIUD SUMPTA. SIT AUTEM IN UNO PRAEDICAMENTO MANIFESTUM QUOD DICITUR. SUBSTANTIA EST QUIDEM ET IPSA GENUS, SUB HAC AUTEM EST CORPUS, SUB CORPORE VERO ANIMATUM CORPUS, SUB QUO ANIMAL, SUB ANIMALI VERO RATIONALE ANIMAL, SUB QUO HOMO, SUB HOMINE VERO SOCRATES ET PLATO ET QUI SUNT PARTICULARES HOMINES. SED HORUM SUBSTANTIA QUIDEM GENERALISSIMUM EST ET QUOD GENUS SIT SOLUM, HOMO VERO SPECIALISSIMUM ET QUOD SPECIES SOLUM SIT, CORPUS VERO SPECIES QUIDEM EST SUBSTANTIAE, GENUS VERO CORPORIS ANIMATI; ET ANIMATUM CORPUS SPECIES QUIDEM EST CORPORIS, GENUS VERO ANIMALIS. ANIMAL AUTEM SPECIES QUIDEM EST CORPORIS ANIMATI, GENUS VERO ANIMALIS RATIONALIS SED RATIONALE ANIMAL SPECIES QUIDEM EST ANIMALIS, GENUS AUTEM HOMINIS, HOMO VERO SPECIES QUIDEM EST RATIONALIS ANIMALIS, NON AUTEM ETIAM GENUS PARTICULARIUM HOMINUM SED SOLUM SPECIES. ET OMNE QUOD ANTE INDIVIDUA PROXIMUM EST, SPECIES ERIT SOLUM, NON ETIAM GENUS.
Praediximus ab Aristotele decem praedicamenta esse disposita, ƿ quae idcirco praedicamenta vocaverit, quoniam de caeteris omnibus praedicantur. Quicquid vero de alio praedicatur, si non potuerit praedicatio converti, maior est res illa quae praedicatur ab ea de qua praedicatur. Itaque haec praedicamenta maxima rerum omnium, quoniam de omnibus praedicantur, ostensa sunt. In unoquoque igitur horum praedicamentorum quaedam generalissima sunt genera et est longa series specierum atque a maximo decursus ad minima. Et illa quidem quae de caeteris praedicantur ut genera neque ullis aliis supponuntur ut species, generalissima genera nuncupantur, idcirco quia his nullum aliud superponitur genus, infima vero quae de nullis speciebus dicuntur, specialissimae species appellantur, idcirco quoniam integrum cuiuslibet rei vocabulum illa suscipiunt quae pura inmixtaque in ea de qua quaeritur proprietate sunt constituta. At quoniam species id quod species est ex eo habet nomen, quia supponitur generi, ipsa erit simplex species, si ita generi supponatur, ut nullis aliis differentiis praeponatur ut genus. Species enim quae sic supponitur alii, ut alii praeponatur, non est simplex species sed habet quandam generis admixtionem, illa vero species quae ita supponitur generi, ut minime speciebus aliis praeponatur, illa solum species simplexque est species atque idcirco et maxime species et specialissima nuncupatur. Inter genera igitur quae sunt generalissima et species, quae specialissimae sunt, in medio ƿ sunt quaedam quae superioribus quidem collata species sunt. Inferioribus vero genera. Haec subalterna genera nuncupantur. Quod ita sunt genera, ut alterum sub altero collocetur. Quod igitur genus solum est, id dicitur generalissimum genus, quae vero ita sunt genera, ut esse species possint, vel ita species, ut sint genera nonnumquam, subalterna genera vel species appellantur. Quod vero ita est species, ut alii genus esse non possit, specialissima species dicitur.
[ 3.04 ]
[3.04.01] His igitur cognitis sumamus praedicamenti unius exemplum. Ut ab eo in caeteris quoque praedicamentis atque in a caeteris speciebus in uno filo atque ordine quid eveniat possit agnosci. Substantia igitur generalissimum genus est; haec enim de cunctis aliis praedicatur. Ac primum huius species duae, corporeum, incorporeum; nam et quod corporeum est, substantia dicitur et item quod incorporeum est, substantia praedicatur. Sub corporeo vero animatum atque inanimatum corpus ponitur, sub animato corpore animal ponitur; nam si sensibile adicias animato corpori, animal facis, reliqua vero pars, id est species, continet animatum insensibile corpus. Sub animali autem rationale atque irrationale, sub rationali homo atque deus; nam si rationali mortale subieceris, hominem feceris, si immortale, deum, deum vero corporeum; hunc enim mundum ueteres deum vocabant et Iovis eum appellatione ƿ dignati sunt deumque solem caeteraque caelestia corpora, quae animata esse cum Plato, tum plurimus doctorum chorus arbitratus est. Sub homine vero individui singularesque homines ut Plato, Cato, Cicero et caeteri, quorum numerum pluralitas infinita non recipit. Cuius rei subiecta descriptio sub oculos ponat exemplum:
incorporea corpus animatum | inanimatum animatum corpus sensibile | insensibile animal rationale | irrationale rationale animal mortale | immortale homo | Plato Cato Cicero
Superius posita descriptio omnem ordinem a generalissimo usque ad individua praedicationis ostendit. In qua quidem substantia generalissimum dicitur genus, quoniam praeposita est omnibus, nulli vero ipsa supponitur, et solum genus propter eandem scilicet causam, homo autem species solum, quoniam Plato, ƿ Cato et Cicero, quibus est ipsa praeposita, non differunt specie sed numero tantum. Corporeum vero, quod secundum a substantia collocatur, et species esse probatur et genus, substantiae species, genus animati. At vero animatum genus est animalis, corporei species. Est enim animatum genus sensibilis, animatum vero sensibile animal est; ipsum igitur animatum propter propriam differentiam, quod est sensibile, recte genus esse dicitur animalis. Animal vero rationalis genus est et rationale mortalis. Cumque rationale mortale nihil sit aliud nisi homo, rationale fit animalis species. Hominis genus. Homo vero ipse Platonis, Catonis, Ciceronis non erit, ut dictum est, genus sed est solum species. Nec solum differentiae rationalis species est homo, verum etiam Platonis et Catonis caeterorumque species appellatur, propter diversam scilicet causam. Nam rationalis idcirco est species, quoniam rationale per mortale atque immortale dividitur, cum sit homo mortale. Idem vero homo species est Platonis atque caeterorum; forma enim eorum omnium homo erit substantialis atque ultima similitudo. Est autem communis omnium regula eas esse species specialissimas quae supra sola individua collocantur, ut homo, equus, coruus -- sed non avis; avium enim multae sunt species sed hae tantum species esse dicuntur -- quorum subiecta ita sibi sunt consimilia, ut substantialem differentiam habere non possint. In omni autem hac dispositione priora genera cum inferioribus coniunguntur, ut posteriores efficiant species; nam ƿ ut sit corpus substantia, cum corporalitate coniungitur et est substantia corporea corpus. Item ut sit animatum, corporeum atque substantia animato copulatur et est animatum substantia corporea habens animam. Item ut sit sensibile, eidem tria illa superiora iunguntur. Nam quod est sensibile, tantum est, quantum substantia corporea animata retinens sensum, quod totum animal est. Item superiora omnia rationi iuncta efficiunt rationale postremumque hominem superiora omnia nihilominus terminant; est enim homo substantia corporea, animata. Sensibilis, rationalis, mortalis. Nos vero definitionem hominis reddimus dicentes animal rationale, mortale, in animali scilicet includentes et substantiam et corporeum et animatum atque sensibile. Et in caeteris quidem speciebus atque generibus ad hunc modum vel genera dividuntur vel species describuntur.
[ 3.05 ]
QUEMADMODUM IGITUR SUBSTANTIA, CUM SUPREMA SIT, EO QUOD NIHIL SIT SUPRA EAM, GENUS ERAT GENERALISSIMUM, SIC ET HOMO, CUM SIT SPECIES POST QUAM NON SIT ALIA SPECIES NEQUE ALIQUID EORUM QUAE POSSUNT DIVIDI SED SOLUM INDIVIDUORUM -- INDIVIDUUM ENIM EST SOCRATES ET PLATO -- SPECIES ERIT SOLA ET ULTIMA SPECIES ƿ ET, UT DICTUM EST, SPECIALISSIMA. QUAE VERO SUNT IN MEDIO, EORUM QUIDEM QUAE SUPRA IPSA SUNT, ERUNT SPECIES, EORUM VERO QUAE POST IPSA SUNT, GENERA. QUARE HAEC QUIDEM HABENT DUAS HABITUDINES, EAM QUAE EST AD SUPERIORA, SECUNDUM QUAM SPECIES IPSORUM ESSE DICUNTUR, ET EAM QUAE EST AD POSTERIORA, SECUNDUM QUAM GENERA IPSORUM ESSE DICUNTUR. EXTREMA VERO UNAM HABENT HABITUDINEM. NAM ET GENERALISSIMUM AD EA QUIDEM QUAE POSTERIORA SUNT, HABET HABITUDINEM, CUM GENUS SIT OMNIUM ID QUOD EST SUPREMUM, EAM VERO QUAE EST AD SUPERIORA, NON HABET, CUM SIT SUPREMUM ET PRIMUM PRINCIPIUM, SPECIALISSIMUM AUTEM UNAM HABET HABITUDINEM, EAM QUAE EST AD SUPERIORA, QUORUM EST SPECIES, EAM VERO QUAE EST AD POSTERIORA, NON DIVERSAM HABET SED ETIAM INDIVIDUORUM SPECIES DICITUR SED SPECIES QUIDEM INDIVIDUORUM VELUT EA CONTINENS, SPECIES AUTEM SUPERIORUM, VELUT QUAE AB EIS CONTINEATUR.
[3.05.01] ƿ Ex proportione speciei nomen et generis ostendit. Nam ut genus, quoniam non habet genus supra se, generalissimum genus dicitur, ut substantia, ita species, quoniam non habet sub se speciem sed individua, specialissima species dicitur, ut homo. Quid est autem species non habere? His praeesse quae neque in dissimilia dividi possunt, ut genera dividuntur, neque in similia secantur, ut species. Quae vero inter genera generalissima speciesque specialissimas constituta sunt, ea et species et genera nuncupantur, quoniam et ipsa aliis supponuntur et his alia subiciuntur, quorum vel in dissimilia vel in similia possit esse partitio. Cumque duae sint habitudines et quasi comparationes oppositae, quae in omnibus generibus speciebusque versentur, una quidem quae ad superiora respiciat, ut specierum, quae suis generibus supponuntur, alia vero quae ad inferiora, ut generum, cum speciebus propriis praeponuntur, generalissima quidem genera unam tantum retinent habitudinem, eam scilicet quae inferiora complectitur, illam vero quae ad praeposita comparatur, non habent. Generalissimum enim genus nulli supponitur. Item species specialissima unam possidet habitudinem, per quam scilicet ad sola gellera comparatur, illam vero quae ad inferiora committitur, non habet; nullis enim speciebus ipsa praeponitur. At vero quae subalterna sunt genera, utraque habitudine funguntur. ƿ Nam et illam possident quae ad superiora respicit, quoniam quae subalterna sunt, habent superpositum genus, et illam quae de inferioribus praedicatur; habent enim subalterna genera suppositas species, ut corporeum ad substantiam quidem eam retinet habitudinem qua potest poni sub genere, ad animatum vero eam qua potest de specie praedicari. Specialissimae vero species licet ipsae individuis praeponantur, tamen praepositi habitudinem non habebunt, idcirco quoniam illa quae speciei ultimae supponuntur, talia sunt, ut quantum ad substantiam unum quiddam sint non habentia substantialem differentiam sed accidentibus efficitur, ut numero saltem distare videantur, ut paene dici possit et pluribus praeesse speciem et quodammodo nulli omnino esse praepositam. Nam cum species substantiam monstret unam, quae omnium individuorum sub specie positorum substantia sit, quodammodo nulli praeposita est, si ad substantiam quis velit aspicere. At si accidentia quis consideret, plures de quibus praedicetur species fiunt, non substantiae diversitate sed accidentium multitudine itaque fit ut genus quidem semper plurimas sub ƿ se habeat species; de differentibus enim specie praedicatur, differentia vero nisi pluralitati non convenit. At vero species etiam uni aliquando individuo praeesse potest. Si enim unus, ut perhibetur, est phoenix, phoenicis species de uno tantum individuo praedicatur; solis etiam species unum solem intellegitur habere subiectum. Ita nullam multitudinem species per se continet, cum etiam si unum sit tantum individuum, speciei tamen non pereat intellectus; quibusdam enim suis quasi similibus partibus praeest, ut si aeris virgulam dividas, secundum id quod aes dicitur, idem et partes esse intellegitur et totum. Idcirco dictum est speciem, licet sit individuis praeposita, unam tamen habitudinem possidere, unam scilicet qua species est. Quoniam enim praepositis subditur, species nuncupatur, et est superiorum species tamquam subiecta inferiorum quoque species, idcirco quoniam eorum substantiam monstrat. Speciem vero substantiam nuncupamus, nec ita est species substantia individuorum, quemadmodum speciei genus; illud enim pars substantiae est, ut animalis homo. Reliquae enim partes rationale sunt atque mortale, homo vero Socratis atque Ciceronis tota substantia est; nulla enim additur differentia substantialis ad hominem, ut Socrates fiat aut Cicero, ƿ sicut additur animali rationale atque mortale, ut homo integra definitione claudatur. Idcirco igitur species specialissima tantum species est atque hanc solam possidet habitudinem ad superiora quidem, quoniam ab his continetur, ad inferiora vero, quoniam eorum substantiam format et continet.
[ 3.06 ]
DETERMINANT ERGO GENERALISSIMUM ITA, QUOD CUM GENUS SIT, NON EST SPECIES, ET RURSUS, SUPRA QUOD NON ERIT ALIUD SUPERVENIENS GENUS, SPECIALISSIMUM VERO, QUOD CUM SIT SPECIES, NON EST GENUS ET QUOD CUM SIT SPECIES, NUMQUAM DIVIDITUR IN SPECIES ET QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR. EA VERO QUAE IN MEDIO SUNT EXTREMORUM, SUBALTERNA VOCANT GENERA ET SPECIES, ET UNUMQUODQUE IPSORUM SPECIEM ESSE ET GENUS PONUNT, AD ALIUD QUIDEM ET AD ALIUD SUMPTA. EA VERO QUAE SUNT ANTE SPECIALISSIMA USQUE AD GENERALISSIMUM ASCENDENTIA, ET GENERA DICUNTUR ET SPECIES ET SUBALTERNA GENERA, UT AGAMEMNON ATRIDES ET PELOPIDES ET TANTALIDES ET ULTIMUM IOVIS.
[3.06.01] Posteaquam naturam generum ac specierum diversitatemque monstravit, eorum ordinem definitionis descriptionisque commemorat. Ac primum quidem generalissimi generis terminum ƿ inducit, id esse generalissimum genus quod cum ipsum genus sit, non habet superpositum genus, hoc est speciem non esse, et rursus, supra quod non erit aliud superveniens genus. Si enim haberet aliud genus, minime ipsum generalissimum vocaretur. Specialissima vero species hoc modo: quod cum sit species, non est genus, ex opposito, quoniam opposita ex oppositis describuntur interdum. Nam quoniam praepositio opposita est suppositioni, genus autem praeponitur, species vero supponitur, si idcirco erit primum genus, quia ita superponitur, ut minime supponatur, idcirco erit ultima species, quia ita supponitur, ut praeponi non possit, oppositorum igitur recte ex oppositis facta est definitio. Est alia rursus descriptio: quod cum sit species, numquam dividatur in species, id est genus esse non possit. Si enim omne genus specierum genus est, si quid non dividitur in species, genus esse non poterit. Est rursus alia definitio: quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur. De qua definitione saepe est superius demonstratum.
Nunc ƿ illud attendendum est. Si, ut paulo superius dictum est, speciei unum individuum potest esse subiectum, ut phoenici atomum suum, ut soli corpus hoc lucidum, ut mundo vel lunae, quorum species singulis suis individuis superponuntur, qui convenit dicere speciem esse quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur? Sunt enim quaedam quae de numero differentibus minime dicuntur, ut phoenix, sol, luna, mundus. Sed de his illa ratio est de qua etiam superius pauca reddidimus, quae paululum inflexa commodissime nodum quaestionis absolvit. Omnia enim quae sub speciebus specialissimis sunt, sive infinita sint sive finito numero constituta sive ad singularitatem deducantur, dum est aliquod individuum, semper species permanebit neque individuorum deminutione, dum quodlibet unum maneat, species consumitur. ut enim dictum est, tametsi plura sint individua, substantiales differentias non habebunt. Id vero in genere dici non convenit, quod his praeest quae substantiali a se differentia disgregata sunti praeest enim speciebus quae diversis differentiis informantur. ƿ Si igitur earum una perierit et ad unitatem speciei reducta sit ratio, genus esse non poterit, quia de differentibus specie praedicatur. Non ita in speciebus. Si enim omnium individuorum natura consumpta sit et ad unius singularitatem individul superpositae speciei praedicatio peruenerit, est tamen species ac permanet. Talia enim sunt illa quae pereunt ac desunt, quale est id quod permansit et subiacet quod vero dicimus de pluribus numero differentibus speciem praedicari, duobus id recte explicabitur modis, uno quidem, quia multo plures sunt species quae de numerosis individuis praedicantur, quam hae quibus unum tantum individuum videtur esse suppositum, dehinc hoc, quia multa secundum potestatem dicuntur, cum actu non semper ita sint, ut risibilis homo dicitur; etiamsi minime rideat, quoniam ridere potest. Ita igitur species de numero differentibus praedicatur; nihilo enim minus phoenix de pluribus phoenicibus praedicaretur, si plures essent, quam nunc, quando unus esse perhibetur. Item solis species de hoc uno sole quem novimus, nunc dicitur, at si animo plures soles et cogitatione fingantur, nihilominus de pluribus solibus in dividuis nomen solis quam de hoc uno praedicabitur. Idcirco igitur species de pluribus numero differentibus dicitur praedicari cum sint aliquae quae de singulis individuis appellentur. Illa vero quae subalterna vocantur ita definiri queunt: subalternum ƿ genus est quod et genus esse poterit et species, ad eumque modum est ut in familiis, quae procreant et procreantur, ut etiam subiectum monstrat exemplum: UT AGAMEMNON ATRIDES ET PELOPIDES ET TANTALIDES ET ULTIMUM IOVIS. Atreus enim Pelopis filius tamquam eiusdem species quasi Agamemnonis genus est. Item Agamemnon Pelopides et Tantalides, cum Pelops ad Tantalum comparatus Tantalusque ad Iovem quasi species itemque Tantalus ad Pelopem, Pelops ad Atreum tamquam genera esse videantur, cum Iuppiter veluti sit horum generalissimum genus.
[ 3.07 ]
SED IN FAMILIIS QUIDEM PLERUMQUE AD UNUM REDUCUNTUR PRINCIPIUM, VERBI GRATIA AD IOVEM, IN GENERIBUS AUTEM ET SPECIEBUS NON SE SIC HABET. NEQUE ENIM EST COMMUNE UNUM GENUS OMNIUM ENS NEC OMNIA EIUSDEM GENERIS SUNT SECUNDUM UNUM SUPREMUM GENUS, QUEMADMODUM DICIT ARISTOTELES. SED SINT POSITA, QUEMADMODUM ƿ IN PRAEDICAMENTIS, PRIMA DECEM GENERA QUASI PRIMA DECEM PRINCIPIA; VEL SI OMNIA QUIS ENTIA VOCET, AEQUIVOCE, INQUIT, NUNCUPABIT, NON UNIVOCE. SI ENIM UNUM ESSET COMMUNE OMNIUM GENUS ENS, UNIVOCE ENTIA DICERENTUR; CUM VERO DECEM SINT PRIMA, COMMUNIO SECUNDUM NOMEN EST SOLUM, NON ETIAM SECUNDUM RATIONEM, QUAE SECUNDUM NOMEN EST.
[3.07.01] Cum de subalternis generibus diceret, familiae cuiusdam posuit exemplum, quae ab Agamemnone pervenit ad Iovem, quem quidem pro numinis reuerentia ultimum posuit. Quantum enim ad ueteres theologos, refertur Iuppiter ad Saturnum, Saturnus ad Caelum, Caelus vero ad antiquissimum Ophionem ducitur, cuius Ophionis nullum principium est. Ne igitur quod in familiis est, id in rebus quoque esse credatur, ut res omnes possint ad unum sui nominis redire principium, idcirco determinat hoc in generibus ac speciebus esse non posse; neque enim sicut familiae cuiuslibet, ita etiam omnium rerum unum esse principium potest. Fuere enim qui hac opinione tenerentur, ut rerum omnium quae sunt umlm putarent esse genus quod ens nuncupant, tractum ab eo quod dicimus 'est'; omnia enim ƿ sunt et de omnibus esse praedicatur. Itaque et substantia est et qualitas est itemque quantitas caeteraque esse dicuntur; nec de his aliquid tractaretur, nisi haec quae praedicamenta dicuit tur, esse constaret. Quae cum ita sint, ultimum omnium genus ens esse posuerunt, scilicet quod de omnibus praedicaretur. Ab eo autem quod dicimus 'est' participium inflectentes Graeco quidem sermone *on* Latine ens appellaverunt. Sed Aristoteles sapientissimus rerum cognitor reclamat huic sententiae nec ad unum res omnes putat duci posse primordium, sed decem esse genera in rebus, quae cum a semet ipsis diversa sint, tum ad nullum commune principium reducantur. Haec autem decem genera statuit substantiam, qualitatem, quantitatem, ad aliquid, ubi, quando, situm, facere, pati, habere. Quod vero occurrebat quoniam de his omnibus esse praedicaretur -- omnia enim quae superius enumerata sunt genera, esse dicuntur -- ita discussit ac reppulit dicens non omne commune nomen communem etiam formare substantiam nec ex eo debere genus esse commune arbitrari, quod de aliquibus nomen commune praedicaretur. Quibus enim definitio communis nominis convenit, illa communis nominis iure species iudicabuntur et communi illo vocabulo univoce praedicantur, quibus vero non convenit, vox his communis tantum est, nulla vero substantia. Id autem manifestius declaratur exemplis hoc modo. Animal hominis atque equi genus esse praedicamus; demus igitur ƿ animalis definitionem, quae est substantia animata sensibilis; hanc si ad hominem reducamus, erit homo substantia animata sensibilis, nec ulla falsitate definitio maculatur.
Rursus si ad equum, erit equus substantia animata sensibilis; id quoque verum est. Convenit igitur haec definitio et animali, quod commune est homini atque equo, et eidem equo atque homini, quae species ponuntur animalis. Ex quo fit ut homo atque equus utraque animalia univoce nuncupentur. At si quis hominem pictum hominemque vivum communi animalis nomine nuncupaverit, definiat si libet animal hoc modo, substantiam animatam esse atque sensibilem. Sed haec definitio ei quidem homini qui vivus est convenit, ei vero qui pictus est, minime; neque enim est animata substantia. Igitur homini vivo atque picto, quibus communis nominis definitio, id est animalis, non potest convenire, non est animal commune genus sed tantum commune vocabulum diciturque hoc nomen animalis in vivo homine atque picto non genus sed vox plura significans; vox autem plura significans aequivoca nuncupatur, sicut vox ea quae genus ostendit, univoca dicitur.
Itaque id quod dicitur ens, etsi de omnibus dicitur praedicamentis, quoniam tam en nulla eius definitio inveniri potest quae omnibus praedicamentis possit aptari, idcirco non dicitur univoce de praedicamentis, id est ut genus sed aequivoce, id est ut vox plura significans. Conuincitur etiam hac quoque ratione id quod dicimus, ens praedicamentorum genus esse non posse. ƿ Unius enim rei duo genera esse non possunt, nisi alterum alteri subiciatur, ut hominis genus est animal atque animatum, cum animal animato velut species supponatur. At si duo sint sibimet ita aequalia, ut numquam alterum alteri supponatur. Haec utraque eiusdem speciei genera esse non possunt. Ens igitur atque unum neutrum neutri supponitur; neque enim unius dicere possumus genus ens nec eius quod dicimus ens, unum. Nam quod dicimus ens, unum est et quod unum dicitur, ens est; genus autem et species sibi minime convertuntur.
Si igitur praedicatur ens de omnibus praedicamentis, praedicatur etiam unum. Nam substantia unum est, qualitas unum est. Quantitas unum est caeteraque ad hunc modum. Si igitur, quoniam esse de omnibus praedicatur, omnium genus erit, et unum, quoniam de omnibus praedicatur, erit omnium genus. Sed unum atque ens, ut demonstratum est, minime alterum alteri praeponitur; duo igitur aequalia singulorum praedicamentorum genera sunt, quod fieri non potest. Cum haec igitur ita sint, id Porphyrius determinavit dicens non ita in rebus, ut in familiis omnia ad unum principium posse reduci nec omnium rerum commune esse genus posse, ut Aristoteli placet; SED SINT POSITA, inquit, QUEMADMODUM IN PRAEDICAMENTIS dictum est, PRIMA DECEM GENERA QUASI DECEM PRIMA PRINCIPIA, scilicet ut nulla interim ratio perquiratur sed auctoritati Aristotelis concedentes haec decem genera nulli ƿ alii generi esse credamus subiecta, quae si quis entia nuncupat, aequivoce nuncupabit, non univoce; neque enim una eorum omnium secundum commune nomen definitio poterit adhiberi. Quae res facit, ut non univoce de his aliquid praedicetur. Si enim univoce praedicaretur, genus esset eorum commune nomen quod de omnibus praedicaretur; at si genus esset. Definitio generis conveniret in species. Quod quia non fit, commune his id quod dicimus ens, vocabulum est vocis significatione, non ratione substantiae.
[ 3.08 ]
DECEM QUIDEM GENERALISSIMA SUNT, SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT, NON TAMEN INFINITO, INDIVIDUA AUTEM QUAE SUNT POST SPECIALISSIMA, INFINITA SUNT. QUAPROPTER USQUE AD SPECIALISSIMA A GENERALISSIMIS DESCENDENTEM IUBET PLATO QUIESCERE, DESCENDERE AUTEM PER MEDIA DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS; INFINITA, INQUIT, RELINQUENDA SUNT; NEQUE ENIM HORUM POSSE FIERI DISCIPLINAM.
[3.08.01] ƿ Quoniam specierum nosse naturam ad sectionem generum pertinet quoniamque scientia infinita esse non potest -- nullus enim intellectus infinita circumdat -- idcirco de multitudine generum, specierum atque individuorum rectissima raitione persequitur dicens supremorum generum numerum notum -- decem enim praedicamenta ab Aristotele esse reperta quae rebus omnibus generis loco praeferenda sint -- species vero multo plures esse quam genera. Nam cum decem suprema sint genera cumque uni generi non una sed multae species supponantur proximaeque species supremis generibus subalterna sint genera usque dum ad ultimas species descendatur, nimirum unius generis multas species esse necesse est utrobique diffusas, specialissimas vero multo plures esse quam subalterna, quoniam per multitudinem generum subalternorum ad specialissimas descenditur species. Quas multo plures esse quam genera subalterna hoc maxime ostenditur, quod inferiores sunt; semper enim genera in plura subiecta dividuntur.
Decem vero generum species multo plures quam unius existere manifestum est, verum tamen etsi plures sunt, certo tamen numero continentur; quem facile si quis discutiat omniumque generum species persequatur, possit agnoscere. Individua vero quae sub unaquaque sunt specie, infinita sunt vel quod tam multa ƿ sunt diversisque locis posita, ut scientia numeroque includi comprehendique non possint, vel quod in generatione et corruptione posita nunc quidem incipiunt esse, nunc vero desinunt. Atque idcirco suprema quidem genera et subalterna et species eas quae specialissimae nuncupantur, quoniam finitae sunt numero, potest scientiae terminus includere, individua vero nullo modo idcirco igitur Plato a magis generibus usque ad magis species id est specialissimas praecipiebat facere sectionem; per ea enim quae finita essent numero, iubebat descendere dividentem, ubi autem ad individua veniretur, standum esse suadebat, ne, quod natura non ferret, infinita colligeret. Ita vero genera in species dividi comprobabat, ut specificis differentiis soluerentur. De specificis autem differentiis melius in eo tituro ubi de differentia disputatur, ac largius disseremus. Hic enim hoc tantum dixisse sufficiat, eas esse specificas differentias quibus species informantur, ut rationale vel mortale hominis. Cum igitur dividimus animal, rationali atque irrationali, mortali immortalique separamus. <Hoc ergo> caeteraque genera talibus differentiis quae subiectas species informent, Plato censuit esse dividenda usque dum ad specialissima ƿ veniretur, dehinc consistere nec infinita sequi, quoniam individuorum numquam esset nec disciplina nec numerus.
[ 3.09 ]
DESCENDENTIBUS IGITUR AD SPECIALISSIMA NECESSE EST DIVIDENTEM PER MULTITUDINEM IRE, ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST COLLIGERE MULTITURDINEM. COLLECTIVUM ENIM MULTORUM IN UNAM NATURAM SPECIES EST ET MAGIS ID QUOD GENUS EST, PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA E CONTRARIO IN MULTITUDINEM SEMPER DIVIDUNT QUOD UNUM EST; PARTICIPATIONE ENIM SPECIEI PLURES HOMINES UNUS, PARTICULARIBUS AUTEM UNUS ET COMMUNIS PLURES; DIVISIVUM EST ENIM SEMPER QUOD SINGULARE EST, COLLECTIVUM AUTEM ET ADUNATIVUM QUOD COMMUNE EST.
[3.09.01] Dividere est in multitudinem quod unum fuerat ante dis soluere, omoisque divisio e contrario compositionem coniunctionemque meditatur. Quod enim, cum sit unum, dispertiendo dividitur, id ipsum ex pluribus rursus partibus adunando componitur. ut igitur superius dictum est, individuorum quidem similitudinem species colligunt, specierum vero genera; similitudo vero nihil est aliud nisi quaedam unitas qualitatis. Ergo substantialem similitudinem individuorum species colligere manifestum est, substantialem vero similitudinem specierum genera contrahunt et ad se ipsa reducunt. Rursus ƿ generis adunationem differentiae in species distribuunt, specieique adunationem in singulares individuasque personas accidentia partiuntur. Cum igitur haec ita sint, necesse est semper cum a genere descendis ad speciem, dividendo semper facere multitudinem, cum vero ab speciebus ascendis ad genera, componendo colligere et plura quae in specierum differentiis fuerant similitudine qualitatis adunare. In speciebus etiam idem considerari potest. ut enim ipsae individua, quae sunt infinita, una similitudine substantiali colligunt, ita individua speciem propria infinitate distribuunt.
Omnia enim individua disgregativa sunt et divisiva, species vero et genera collectiva, species quidem individuorum collectiva atque adunativa, specierum vero genera, ut ita dicendum sit: genus quidem species distribuunt et species ab individuis in multitudinem deducuntur, rursus autem genus quidem multas species colligit, species autem particularem singularemque multitudinem ad singularitatis deducit unitatem. Igitur plus genus adunativum est quam species. Species namque sola individua colligit, genus vero tam species quam ipsarum quoque specierum individuas contrahit singularesque personas. Sed in hoc convenienti utitur exemplo dicens quoniam PARTICIPATIONE SPECIEI, id est hominis, Cato, Plato et Cicero PLURESQUE RELIQUI HOMINES UNUS, id est milia hominum ƿ in eo quod sunt homines, unus homo est; at vero unus homo, qui specialis est, si ad homivum multitudinem qui sub ipso sunt consideretur, plures fiunt. Ita et plures homines in speciali homine unus est et specialis unus in pluribus infinitus sic igitur quod singulare quidem est, divisivum est, quod vero commune, quoniam multorum unum est, ut genus ac species, collectivum atque adunativum.
[ 3.10 ]
ASSIGNATO AUTEM GENERE ET SPECIE, QUID EST UTRUMQUE, ET GENERE QUIDEM UNO, SPECIEBUS VERO PLURIBUS -- SEMPER ENIM IN PLURES SPECIES DIVISIO GENERIS EST -- GENUS QUIDEM SEMPER DE SPECIE PRAEDICATUR ET OMNIA SUPERIORA DE INFERIORIBUS, SPECIES AUTEM NEQUE DE PROXIMO SIBI GENERE NEQUE DE SUPERIORIBUS; NEQUE ENIM CONVERTITUR. OPORTET AUTEM AUT AEQUA DE AEQUIS PRAEDICARI, UT HINNIBILE DE EQUO, AUT MAIORA DE MINORIBUS, UT ANIMAL DE HOMINE, MINORA VERO DE MAIORIBUS MINIME; NEQUE ENIM ANIMAL DICES ESSE HOMINEM, QUEMADMODUM HOMINEM DICES ESSE ANIMAL. DE QUIBUS AUTEM SPECIES PRAEDICATUR, ƿ DE HIS NECESSARIO ET SPECIEI GENUS PRAEDICABITUR ET GENERIS GENUS USQUE AD GENERALISSIMUM; SI ENIM verUM EST SOCRATEM HOMINEM DICERE, HOMINEM AUTEM ANIMAL, ANIMAL VERO SUBSTANTIAM, VERUM EST ET SOCRATEM ANIMAL DICERE ATQUE SUBSTANTIAM. SEMPER IGITUR SUPERIORIBUS DE INFERIORIBUS PRAEDICATIS SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUO PRAEDICABITUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO, GENERALISSIMUM AUTEM ET DE GENERE ET DE GENERIBUS, SI PLURA SINT MEDIA ET SUBALTERNA, ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO. DICITUR ENIM GENERALISSIMUM QUIDEM DE OMNIBUS SUB SE GENERIBUS SPECIEBUSQUE ET DE INDIVIDUIS, GENUS AUTEM QUOD ANTE SPECIALISSIMUM EST, DE OMNIBUS SPECIALISSIMIS ET DE INDIVIDUIS, SOLUM AUTEM SPECIES DE OMNIBUS INDIVIDUIS, INDIVIDUUM AUTEM DE UNO SOLO PARTICULARI. INDIVIDUUM AUTEM DICITUR SOCRATES ET HOC ALBUM ET HIC VENIENS, UT SOPHRONISCI FILIUS, SI SOLUS EI SIT SOCRATES FILIUS.
[3.10.01] Breviter quaecumque superius dicta sunt commemorat hoc modo. Cum, inquit, assignaverimus quid sit genus et quid species, cumque suis ea definitionibus comprehenderimus docuerimusque unum genus semper in plurimas species solvi, ƿ illud, inquit, adiungimus quoniam omnia superiora de inferioribus praedicantur, inferiora vero de superioribus minime. Et ea quae sunt utilia de praedicationis modo rite pertractat. Ostendit autem genus in plurimas species semper solvi assignata generis definitione. Quod enim de pluribus rebus specie differentibus[1] in eo quod quid sit praedicaretur, esse definivit genus. Nihil autem sunt plurimae res specie differentes nisi plurimae species; de quibus autem praedicatur genus, in ea ipsa dissolvitur. Ostensum est igitur es definitionis assignatione unius generis esse species plures. Quae cum ita sint, genus quidem de specie praedicatur, species vero de individuis omniaque superiora de inferioribus, inferiora de superioribus nullo modo. Id quare eveniat paucis absolvam. Quae superiora sunt, substantialiter ea genera esse praediximus, qua vero sunt genera, ampliora sunt quam unaquaeque species. Neque enim in plurima divideretur genus, nisi ab unaquaque specie maius existeret. Id cum ita sit, nomen generis toti convenit speciei; non enim coaequatur solum speciei generis magnitudo, verum etiam speciem superuadit. Idcirco igitur omnis homo animal est, quoniam intra animalis vocabulum et homo et caetera continentur.
At vero nullus dixerit: omne animal homo est; non enim pervenit ad totum animal hominis nomen, quia, cum sit minus, nullo modo generis vocabulo coaequatur. Itaque quae maiora sunt, de minoribus praedicantur, quae minora, non convertuntur, ut de maioribus praedicentur. At vero si qua sint aequalia, ea secundum naturae parilitatem converti necesse est, ut hinnibile atque equus, quoniam ita sibimet ƿ coaequantur, ut neque equus non sit hinnibilis neque quod sit hinnibile, non sit equus. Fit ergo ut omne hinnibile equus sit et omnis equus hinnibilis. Quae cum ita sint, ea quae superiora sunt, non modo de sibi proximis inferioribus praedicantur, verum etiam de inferiorum inferioribus. Nam si illud recipitur, ut ea quae superiora sunt, de inferioribus praedicentur, inferiorum inferiora superioribus multo magis inferiora sunt, velut substantia praedicatur de animali, quod est inferius; sed animali inferius est homo, praedicabitur igitur etiam substantia de homine. Rursus Socrates inferius est homine, praedicabitur igitur substantia de Socrate. Itaque species quidem de individuis praedieantur, genera vero et de speciebus et de individuis. Quod converti non potest; nam neque individua de speciebus aut generibus praedicantur nec species de generibus. Ita fit ut genus quod est generalissimum, de omnibus subalternis generibus praedicari et de speciebus et de individuis possit, de ipso nihil. Ultimum vero genus id est quod ante specialissimas species collocatur et de solis speciebus specialissimis dici potest, species vero de individuis, ut dictun est, individua autem de singulis praedicantur, ut Socrates et Plato, eaque maxime sunt ƿ individua quae sub ostensionem indicationemque digiti cadunt, ut hoc scamnum, hic veniens atque quae ex aliqua proprie accidentium designantur nota, ut, si quis Socratem significatione velit ostendere, non dicat 'Socrates', ne sit alius qui forte hoc nomine nuncupetur sed dicat 'Sophronisci filius', si unicus Sophronisco fuit. Individua enim maxime ostendi queunt, si vel tacito nomine sensui ipsi oculorum digito tactuue monstrentur, vel el aliquo accidenti significentur vel nomine proprio, si solus illud adeptus est nomen, vel ex parentibus, si illorum est unicus filius, vel ex quolibet alio accidenti singularitas demonstratur. Eo quod ad esse unam praedicationem habeat eiusque dictio non transeat ad alterum, sicut generis quidem ad species, specierum vero ad individua.
[ 3.11 ]
INDIVIDUA ERGO DICUNTUR HUIUSMODI, QUONIAM EX PROPRIETATIBUS CONSISTIT UNUMQUODQUE EORUM, QUARUM COLLECTIO NUMQUAM IN ALIO EADEM ERIT. SOCRATIS ENIM PROPRIETATES NUMQUAM IN ALIO QUOLIBET ERUNT ƿ PARTICULARIUM, HAE VERO QUAE SUNT HOMINIS, DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS, PROPRIETATES ERUNT EAEDEM IN PLURIBUS, MAGIS AUTEM IN OMNIBUS PARTICULARIBUS HOMINIBUS IN EO QUOD HOMINES SUNT.
[3.11.01] Quoniam superius individuum appellavit, huius nominis rationem conatur ostendere. Ea enim sola dividuntur quae pluribus communia sunt; his enim unumquodque dividitur quorum est commune quorumque naturam ac similitudinem continet. Illa vero in quae commune dividitur, communi natura participant proprietasque communis rei his quibus communis est convenit. At vero individuorum proprietas nulli communis est. Socratis enim proprietas, si fuit caluus, simus, propenso aluo caeterisque corporis lineamentis aut morum institutione aut forma vocis, non conveniebat in alterum; hae enim proprietates quae ex accidentibus ei obuenerant eiusque formam figuramque coniunxerant, in nullum alium conveniebant. Cuius autem proprietates in nullum alium conveniunt, eius proprietates nulli poterunt esse commones, cuius autem proprietas nulli communis est, nihil est quod eius proprietate participet. Quod vero tale est, ut proprietate eius nihil participet, ƿ dividi in ea quae non participant, non potest; recte igitur haec quorum proprietas in alium non convenit, individua nuncupantur. At vero hominis proprietas, id est specialis, convenit et in Socratem et in Platonem et in caeteros, quorum proprietates ex accidentibus venientes in quemlibet alium singularem nulla ratione conveniunt.
[ 3.12 ]
CONTINETUR IGITUR INDIVIDUUM QUIDEM SUB SPECIE, SPECIES AUTEM SUB GENERE. TOTUM ENIM QUIDDAM EST GENUS, INDIVIDUUM AUTEM PARS, SPECIES vero ET TOTUM ET PARS SED PARS QUIDEM ALTERIUS, TOTUM AUTEM A NON ALTERIUS SED ALIIS; PARTIBUS ENIM TOTUM EST.
DE GENERE QUIDEM ET SPECIE ET QUID GENERALISSIMUM ET QUID SPECIALISSIMUM ET QUAE GENERA EADEM ET SPECIES SUNT, QUAE ETIAM INDIVIDUA, ET QUOT MODIS GENUS ET SPECIES DICITUR, SUFFICIENTER DICTUM EST.
[3.12.01] Hic retractat omnia breviter quae supra latius absolvit dicens individuum ab specie contineri, species vero ipsas a genere, huiusque causam reddens ait: OMNE ENIM GENUS TOTUM EST, INDIVIDUUM PARS. Totum enim genus in eo quod genus est. Continet, tametsi species esse potest; totum enim non ut genus species est sed ut ea quae supponitur generi. Genus igitur in eo quod genus est, totum est speciebus, semper enim continet eas. At vero individuum pars semper est, numquam ƿ enim ipsum aliquid sua proprietate concludit. Species vero et totum est et pars, pars quidem generis, totum vero individuis. Et cum pars est, ad singularitatem refertur, cum totum, ad pluralitatem. Quoniam enim unum genus pluribus speciebus superest, una quaelibet species pars est generis, id est unius, quoniam autem species pluribus individuis praeest, non est uni individuo totum sed plurimis. Idcirco enim totum dicitur, quia plura continet et cohercet. Nam ut pars sit aliquid, una ipsa unius pars esse poterit, ut vero totum sit, unum ipsum unius totum esse non poterit. Idcirco alterius quidem pars est species, aliis vero totum.
Et de genere quidem et specie dictum est et quid sit generalissimum genus, quoniam id cui nullum aliud superponitur genus, et quid specialissima species, quoniam ea cui species nulla supponitur, et quae genela eadem sunt, eadem et speries scilicet subalterna quibus aliquid superponitur, aliquid vero supponitur, quae etiam individua, ea scilicet quorum proprietates alteri nequeunt convenire, et quot modis genus vel species dicitur, genus quidem aut in multitudine aut in procreatione aut in participatione substantiae. Species vero aut ex figura aut ex generis suppositione, sufficienter dictum est. Quibus absolutis modum voluminis terminabo, ut quarti area libri differentiae reseruetur. ƿ


Notes

  1. <5> [3.10.01] differentibus] iffdiertenbus (?!)