Authors/Boethius/isagoge/CPorII/L4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | isagoge‎ | CPorII
Jump to navigationJump to search

LIBER QUARTUS DE DIFFERENTIA

Latin English
[ 4.01 ]
[4.01.01] ƿ De differentia disputanti non aeque illud debet occurrere quod in generis specieique tractatu de collocationis ordine quaerebatur. Illic enim meminimus inquisitum, cur esset omnibus praepositum genus, ut id primum ad disputationem veniret, cur post genus species esset iniecta, nunc vero superuacuum est dicere, cur post speciem differentia sumpta sit, cum illud iam fuerit inquisitum, cur non ante speciem collocata sit. Quodsi mirum videbatur speciem differentiae in disputationis loco fuisse praepositam, quod differentia continentior et magis amplior esset specie, quid est quod possit quisque mirari, si eandem differentiam ante proprium atque accidens collocaverit, cum proprium unius semper sit speciei, ut posterius demonstrabitur, accidens vero exteriorem quandam ostendat naturam nec omnino in substantia praedicetur, differentia vero utrumque contineat, et de pluribus speciebus et in substantia praedicari? sed haec hactenus, nunc ad ipsa Porphyrii verba veniamus.
DIFFERENTIA VERO COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS ƿ PROPRIE DICITUR. COMMUNITER QUIDEM DIFFERRE ALTERUM AB ALTERO DICITUR, QUOD ALTERITATE QUADAM DIFFERT QUOCUMQUE MODO VEL A SE IPSO VEL AB ALIO. DIFFERT ENIM SOCRATES A PLATONE ALTERITATE ET IPSE A SE VEL PUERO VEL IAM viRO ET FACIENTE ALIQUID VEL QUIESCENTE ET SEMPER IN ALIQUO MODO HABENDI ALTERITATIBUS. PROPRIE AUTEM DIFFERRE ALTERUM AB ALTERO DICITUR, QUANDO INSEPARABILI ACCIDENTI AB ALTERO DIFFERT. INSEPARABILE VERO ACCIDENS EST UT NASI CURUITAS, CAECITAS OCULORUM, CICATRIX, CUM ES UULNERE OBCALLUERIT. MAGIS PROPRIE DIFFERRE ALTERUM AB ALTERO DICITUR, QUANDO SPECIFICA DIFFERENTIA DISTITERIT, QUEMADMODUM HOMO AB EQUO SPECIFICA DIFFERENTIA DIFFERT RATIONALI QUALITATE.
Tribus modis aliud ab alio distare praediximus, genere, specie, numero, in quibus omnibus aut secundum substantiales quasdam differentias alia res distat ab alia aut secundum accidentes. Nam quae genere vel specie distant, substantialibus quibusdam differentiis disgregata sunt, idcirco quoniam genera et species quibusdam differentiis informantur. Nam quod homo ab arbore genere distat, animalis sensibilis qualitas in eo differentiam facit. Addita enim sensibilis qualitas ƿ animato animal facit, eidem detracta facit animatum atque insensibile, quod virgulta sunt. Igitur homo atque arbor genere differunt -- utraque enim sub animalis genere poni non possunt -- differentia sensibili secundum genus discrepant, quae unius ex propositis tantum genus, id est hominis informat, ut dictum est. Illa vero quae specie distant manifestum est quod ipsa quoque differentiis substantialibus discrepant, ut homo atque equus differentiis substantialibus discrepant, rationabilitate atque irrationabilitate. Ea vero quae individua sunt et solo numero discrepant, solis accidentibus distant. Haec autem sunt vel separabilia vel inseparabilia, separabilia quidem, ut moveri, dormire; distat enim alius ab alio, quod ille somno prematur, hic vigilet.
Distat item inseparabilibus accidentibus, quod hic staturae sit longioris, hic minimae. Quae cum ita sint, in ternarium numerum has differentiarum diversitates Porphyrius colligit hisque ipse nomina quibus post utatur, apponit dicens: OMNIS DIFFERENTIA VEL COMMUNITER VEL PROPRIE VEL MAGIS PROPRIE NUNCUPATUR, communiter quidem eam differentiam sumens quae quodlibet accidens monstret, quae in quadam alteritate consistit, ut si Plato a Socrate differat, quod ille sedeat, hic ambulet, vel quod ille sit senex, hic ƿ ivvenis. A se ipso etiam saepe aliquis differre potest, ut si nunc quidem faciat aliquid, cum ante quieuerit, vel si nunc adulescens iam factus sit, cum prius tenera vixisset infantia. Communes autem differentiae nuncupatae sunt, quoniam nullius propriae esse possunt differentiae sed separabilia accidentia sola significant. Nam et stare et sedere et facere aliquid ac non facere multorum atque adeo omnium et separabilia esse accidentia manifestum est. Quibus si qui differunt, communibus differentiis distare dicuntur.
Praeterea puerum esse atque adulescentem vel senem, ea quoque separabilia sunt accidentia. Nam ex pueritia ad adulescentiam atque hinc ad senectutem, ab hac denique ad decrepitam usque aetatem naturae ipsius necessitate progredimur. Illud forsitan sit dubitabile de uniuscuiusque forma corporis, an ullo modo separari queat. Sed ea quoque est separabilis, nullius enim diuturna ac stabilis forma perdurat. Idcirco nec peregrinus pater relictum domi puerum, si adulescentem redux viderit, possit agnoscere; forma enim semper quae ante fuerat, permutatur atque ipsa alteritas qua distamus ab altero, semper diversa est. Constat igitur hanc communem differentiam separabilibus maxime accidentibus applicari, propria vero est quae inseparabilia significat accidentia. Ea huiusmodi sunt, ut si quis caecis nascatur oculis, si quis incuruo naso; dum enim adest nasus atque oculi, ille caecus, ille erit semper incuruus. Atque haec per naturam. Sunt vero alia quae per accidens corporibus fiunt, ut si cui uulnus ƿ inflictum cicatrice fuerit obductum, haec si obcalluerit. Propriam differentiam facit; distabit enim alter ab altero, quod hic cicatricem habeat, ille vero minime. Postremoque in his omnibus vel separabilibus accidentibus vel inseparabilibus alia sunt naturaliter accidentia, alia extrinsecus, naturaliter quidem ut pueritia vel ivuentus et totius conformatio corporis, sic caeci oculi et curuitas nasi. Et superiora quidem exempla separabilis accidentis per naturam sunt, posteriora vero inseparabilis. Item extrinsecus vel ambulare vel currere; id enim nou natura sed sola affert voluntas, natura vero posse tantum dedit, non etiam facere.
Atque haec sunt separabilis accidentis extrinsecus venientis exempla, illa vero inseparabilis, ut si qua cicatrix obducta uulneri obcalluerit. Magis propriae autem differentiae praedicantur, quae non accidens sed substantiam formant, ut hominis rationabilitas; differt enim homo a caeteris, quod rationalis est vel quod mortalis. Hae sunt igitur magis propriae, quae monstrant uniuscuiusque substantiam. Nam si illae quidem idcirco communes dicuntur, quia separabiles atque omnium sunt, aliae autem propriae. Quoniam separari non possunt, quamvis sint in accidentium numero, illae iure magis propriae praedicantur, quae non modo a subiecto separari non possunt, verum subiecti ipsius speciem substantiamque perficiunt. Ex his igitur tribus differentiarum diversitatibus, id est communibus, propriis ac magis propriis, fiunt secundum genus vel speciem vel numerum discrepantiae. Nam ex communibus et propriis secundum numerum distantiae nascuntur, ex magis propriis vero secundum genus ac speciem. ƿ
[ 4.02 ]
UNIVERSALITER ERGO OMNIS DIFFERENTIA ALTERATUM FACIT CUILIBET ADVENIENS SED EA QUAE EST COMMUNITER ET PROPRIE, ALTERATUM FACIT, ILLA AUTEM QUAE EST MAGIS PROPRIE, ALIUD. DIFFERENTIARUM ENIM ALIAE QUIDEM ALTERATUM FACIUNT, ALIAE VERO ALIUD. ILLAE QUIDEM QUAE FACIUNT ALIUD, SPECIFICAE VOCANTUR, ILLAE VERO QUAE ALTERATUM, SIMPLICITER DIFFERENTIAE. ANIMALI ENIM DIFFERENTIA ADVENIENS RATIONALIS ALIUD FECIT ET SPECIEM ANIMALIS FECIT, ILLA VERO QUAE EST MOVENDI, ALTERATUM SOLUM A QUIESCENTE FECIT; QUARE HAEC QUIDEM ALIUD, ILLA VERO ALTERATUM SOLUM FECIT.
[4.02.01] Omnis differentia alterius ab altero distantiam facit. Sed haec vel est communis et continens vel cum quodam proprio et magis proprio differentiarum modo. Quare quicquid qualibet ratione ab alio diversum est, alteratum esse dicitur. Si vero accesserit illi diversitati ut etiam specifica quadam differentia sit diversum, non alteratum solum, verum etiam aliud esse praedicatur. Alteratio igitur continens est, aliud vero intra alterationis spatium continetur; nam et quod aliud est, alteratum est sed nou omne quod alteratum est, aliud dici potest. Itaque si accidentibus aliquibus fuerit facta diversitas, alteratum ƿ quidem effectum est, quoniam quidem quolibet modo vel ex quibuslibet differentiis considerata diversitas alterationem facit intellegi, aliud vero non fit, nisi substantiali differentia alterum ab altero fuerit dissociatum. Itaque communes et propriae differentiae, quoniam accidentium, ut dictum est, sunt, solum efficiunt alteratum. Aliud vero minime, magis propriae autem, quoniam substantiam tenent et in subiecti forma prnedicantur, non modo alteratum, quod est commune vel substantiali vel accidenti differentiae sed etiam aliud faciunt, quod ea sola retinet differentia quae substantiam continet formamque suhiecti.
Atque ilae quidem differentiao quae faciunt aliud, specificab nuncupantur idcirco, quod ipsae efficiunt speciem; quam cum substantialibus differentiis informaverint, faciunt ab aliis ita esse diversam, ut non aiterata solum sit, verum etiam tota alia praedicetur. Itaque fit huiusmodi divisio, differentiarum ut aliae alteratum faciant, aliae vero aliud. Et illae quidem quae faciunt alteratum, simpliciter pro nomine differentiae nuncupantur, illae vero quae aliud, specificae differentiae praedicantur.
Atque, ut planius liqueat quid sit alteratum, quid aliud, tali describuntur termino vel declarantur exemplo: aliud est quod tota speciei ratione diversum est, ut equus ab homine, quoniatll rationalis differentia animali advenieus hominem fecit aliudque eum quam equum esse constituit. Item si unus homo sedeat, alter assistat, non efficietur homo diversus ab homine sed eos alteratio sola disiungit, ut eum qui assistit ab eo qui ƿ sedet faciat alteratum. Item si ille sit nigris oculis, ille caesiis, nihil, quantum ad formam humanitatis attinet, permutatum est. Ita secundum has differentias alteratio sola consistit. At si equus quidem iaceat, homo vero ambulet, et aliud est equus ab homine et alteratum, dupliciter quidem alteratum, semel vero aliud. Alteratum est enim, vel quod omnino specie diversum est -- et est aliud; omne enim aliud, ut dictum est, etiam alteratum est -- vel quod accidentibus distat, quod ille iaceat, hic ambulet, semel vero est aliud, quod rationabili atque irrationabili differentiis disgregatur, quae specificae sunt et substantiales dicuntur. Est igitur alteratum quod ab alio qualibet ratione diversum est.
[ 4.03 ]
SECUNDUM IGITUR ALIUD FACIENTES DIVISIONES FIUNT A GENERIBUS IN SPECIES ET DEFINITIONES ASSIGNANTUR, QUAE SUNT EX GENERE ET HUIUSMODI DIFFERENTIIS, SECUNDUM AUTEM EAS QUAE SOLUM ALTERATUM FACIUNT, ALTERATIO SOLA CONSISTIT ET ALIQUO MODO SE HABENDI PERMUTATIONES.
[4.03.01] Quoniam in principio operis huius generis, speciei, differentiae, ƿ proprii accidentisque notitiam ad divisionem atque ad definitionem utilem esse praedixit, idcirco nunc differentiarum ipsarum facta divisione easdem partitur et segregat, quaenam differentiae divisionibus ac definitionibus accommodentur, quae vero minime. Quoniam igitur divisio generis ita in species facienda est, ut illae a se species omni substantiae ratione diversae sint, idcirco non probat assumendas esse eas ad divisionem differentias quae vel separabilis vel inseparabilis accidentis significationem tenent, idcirco quoniam, ut dictum est, solum faciunt alteratum, aliud vero perficere et informare non possunt.
Inutiles igitur sunt ad divisionem hae differentiae quae faciunt alteratum. Segregandae igitur sunt communes et propriae a generis divisione, illae assumendae tantum quae sunt magis propriae. Illae enim faciunt aliud, quod generis divisio videtur exposcere. Ad definitionem quoque eaedem magis propriae plurimum valent, communes et propriae velut inutiles segregantur; communes enim et propriae, quoniam accidens diversi generis ferunt, nihil substantiae ratione conformant, definitio vero omnis substantiam conatur ostendere. Specificae vero differentiae illae sunt quae, ut superius dictum est, speciem informant substantiamque perficiunt; hae sunt magis propriae. Eaedem igitur sicut in divisionem, ita etiam in definitionem assumuntur. ut enim dictum est, eaedem differentiae ƿ nunc quidem constitutivae ad definitionem specierum sunluntur, nunc divisivae ad partitionem generis accommodantur. Ita igitur cum divisivae sunt generis, aliud constituunt. In substantiae vero definitione speciei informationem faciunt, cumque magis propriae et aliud faciant et specificae sint, eo quidem quo aliud faciunt. Divisionibus aptae sunt. Eo vero quo speciem informant. Definitionibus accommodatae sunt. Communes autem et propriae quoniam neque aliud faciunt sed alteratum, neque omnino substantiam monstrant, aeque a divisione ut a definitione disiunctae sunt.
[ 4.04 ]
A SUPERIORIBUS ERGO RURSUS INCHOANTI DICENDUM EST DIFFERENTIARUM ALIAS QUIDEM ESSE SEPARABILES, ALIAS VERO INSEPARABILES. MOVERI ENIM ET QUIESCERE ET SANUM ESSE ET AEGRUM ET QUAECUMQUE HIS PROXIMA SUNT, SEPARABILIA SUNT, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM VEL RATIONALE VEL IRRATIONALE INSEPARABILIA. IN SEPARABILIUM AUTEM ALIAE QUIDEM SUNT PER SE, ALIAE ƿ VERO PER ACCIDENS; NAM RATIONALE PER SE INEST HOMINI ET MORTALE ET DISCIPLINAE ESSE PERCEPTIBILE, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM SECUNDUM ACCIDENS ET NON PER SE.
[4.04.01] Superius differentias triplici divisione partitus est dicens aut communes esse aut proprias aut magis proprias, dehinc easdem alia divisione in duas secuit partes dicens has quidem aliud facere, illas vero alteratum. Nunc tertiam earum quidem facit divisionem dicens alias esse separabiles, alias inseparabiles, posse autem de unoquoque cuius multae sunt differentiae, plurimas fieri divisiones ex ipsa differentiarum natura manifestum est. Nam si omnis divisio differentiis distribuitur quorum multae sunt differentiae, multas etiam divisiones esse necesse est. Fit autem ut animal dividatur quidem hoc modo: animalis alia quidem sunt rationabilia, alia irrationabilia, item alia mortalia, alia immortalia; item alia pedes habentia, alia minime; rursus alia herbis uescentia, alia carnibus, alia seminibus. Ita nihil mirum videri debet, si multiplex differentiae est facta partitio. Ac primum quidem cum in ternarium numerum differentiae membra secuisset, communes et proprias et magis proprias nuncupavit. Secunda vero divisio communes et proprias intra nomen alteratum facientis inclusit, magis proprias vero intra aliud facientis.
Haec vero tertia divisio, quae ait DIFFERENTIARUM ALIAS ESSE SEPARABILES, ALIAS INSEPARABILES, ƿ unam quidem ex alteratum facientibus separabilibus differentiis adiungit, caeteras vero intra inseparabilis differentiae vocabulum claudit. Una quidem ex alteratum facientibus, id est propria differentia, et reliqua quae aliud facere demonstrata est, id est magis propria, inseparabiles differentiae esse dicuntur. F quarum subdivisio fit. Inseparabilium differentiarum aliae sunt per se, aliae secundum accidens, per se quidem magis propriae, secundum accidens vero propriae. Per se autem aliquid inesse dicitur quod alicuius substantiam informat. Si enim idcirco quaelibet species est, quoniam substantiali differentia constituitur, illa differentia per se subiecto adest neque per accidens aut per quodlibet aliud medium sed sui praesentia speciem quam tuetur informat, ut hominem rationabilitas, homini enim huiusmodi differentia per se inest, idcirco enim homo est, quia ei rationabilitas adest; quae si discesserit, species hominis non manebit. Et has quidem quae substantiales sunt, inseparabiles esse nullus ignorat; separari enim a subiecto non poterunt, nisi interempta sit natura subiecti. Secundum accidens vero inseparabiles differentiae sunt hae quae propriae nuncupantur, ut aquilum esse vel simum; quae idcirco per accidens nuncupantur, quoniam iam constitutae speciei extrinsecus accidunt nihil subiecti substantiae commodantes.
[ 4.05 ]
ILLAE IGITUR QUAE PER SE SUNT, IN SUBSTANTIAE ƿ RATIONE ACCIPIUNTUR ET FACIUNT ALIUD, ILLAE VERO QUAE SECUNDUM ACCIDENS, NEC IN SUBSTANTIAE RATIONE DICUNTUR NEC FACIUNT ALIUD SED ALTERATUM. ET ILLAE QUIDEM QUAE PER SE SUNT, NON SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS, ILLAE vero QUAE PER ACCIDENS, VEL SI INSEPARABILES SINT, INTENTIONEM RECIPIUNT ET REMISSIONEM; NAM NEQUE GENUS MAGIS AUT MINUS PRAEDICATUR DE EO CUIUS FUERIT GENUS, NEQUE GENERIS DIFFERENTIAE, SECUNDUM QUAS DIVIDITUR; IPSAE ENIM SUNT QUAE UNIUSCUIUSQUE RATIONEM COMPLENT, ESSE AUTEM UNI CUIQUE UNUM ET IDEM NEQUE INTENTIONEM NEQUE REMISSIONEM SUSCIPIENS EST, AQUILUM AUTEM ESSE VEL SIMUM VEL COLORATUM ALIQUO MODO ET INTENDITUR ET REMITTITUR.
[4.05.01] Differentiis rite partitis earum inter se distantiam monstrat atque unam quidem repetit quam superius dixit. Cum enim tres esse dixisset differentias, communes, proprias, magis proprias, alteratum facere dixit proprias, sicut etiam communes, aliud mimme sed hoc solis magis propriis reservavit. Nunc igitur idem repetit dicens quoniam inseparabiles differentiae quae substantiam monstrant, id est quae per se subiectis speciebus insunt easque perficiunt, aliud faciunt, illae vero ƿ quae sunt propriae, id est secundum accidens inseparabiles differentiae, neque in substantia insunt nec aliud faciunt sed tantum, ut superius dictum est, alteratum. Item alia distantia est earum differentiarum quae secundum substantiam sunt, ab his quae secundum accidens, quoniam quae substantiam monstrant, intendi aut remitti non possunt, quae vero sunt secundum accidens, et intentione crescunt et remissione decrescunt.
Id autem probatur hoc modo. Unicuique rei esse suum neque crescere neque deminui potest; nam qui homo est, humanitatis suae nec crementa potest nec detrimenta suscipere. Nam neque ipse a se plus aut minus hodie vel quolibet alio tempore homo esse potest nec homo rursus ab alio homine plus homo potest esse vel animal. Utrique enim aequaliter animalia, aequaliter homines esse dicuntur. Quodsi uni cuique esse suum nec cremento ampliari potest nec inminutione decrescere, quod per id facile monstrari potest, quoniam quae genera sunt vel species. Nulla intentione vel remissione variantur, non est dubium quin differentiae quoque, quae uniuscuiusque speciei substantiam formant, nec remissionis detrimenta suscipiant nec intentionis augmenta. Itaque substantiales differentiae neque intentionem neque remissionem suscipiunt. Huius causa haec est. Quoniam esse unicuique unum et idem est, et intentionem remissionemue non suscipit huius exemplum. Genus ƿ enim dici non potest plus minusue cuilibet genus; omnibus enim genus aequaliter superponitur. Differentiae quoque quae dividunt genus et informant speciem, quoniam speciei essentiam complent, nec intentionem recipiunt nec remissionem. Quae vero secundum accidens differentiae sunt inseparabiles, ut aquilum esse vel simum vel coloratum aliquo modo, et intentionem suscipiunt et remissionem. Fieri enim potest ut hic paulo sit nigrior, hic vero amplius simus, ille minus aquilus, at vero quod non omnes homines aequaliter rationales mortalesque sint nec specierum nec differentiarum natura videtur admittere.
[ 4.06 ]
CUM IGITUR TRES SPECIES DIFFERENTIAE CONSIDERENTUR ET CUM HAE QUIDEM SINT SEPARABILES, ILLAE VERO INSEPARABILES, ET RURSUS INSEPARABILIUM CUM HAE QUIDEM SINT PER SE, ILLAE VERO PER ACCIDENS, RURSLLS EARUM QUAE SUNT PER SE DIFFERENTIARUM ALIAC QUIDEM SUNT SECUNDUM QUAS DIVIDIMUS GENERA IN SPECIES, ALIAE VERO SECUNDUM QUAS EA QUAE DIVISA SUNT SPECIFICANTUR, UT CUM PER SE DIFFERENTIAE OMNES HUINSMODI SINT, ANIMATI ET INANIMATI, ƿ SENSIBILIS ET INSENSIBILIS, RATIONALIS ET IRRATIONALIS, MORTALIS ET IMMORTALIS, EA QUIDEM QUAE EST ANIMATI ET SENSIBILIS DIFFERENTIA. CONSTITUTIVA EST SUBSTANTIAE ANIMALIS -- EST ENIM ANIMAL SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS -- EA VERO QUAE EST MORTALIS ET IMMORTALIS DIFFERENTIA ET RATIONALIS ET IRRATIONALIS, DIVISIVAE SUNT ANIMALIS DIFFERENTIAE; PER EAS ENIM GENERA IN SPECIES DIVIDIMUS.
[4.06.01] Fit nunc differentiarum plena et suprema divisio, quae est huiusmodi. Differentiarum aliae sunt separabiles, aliae inseparabiles, inseparabilium aliae sunt secundum accidens, aliae substantiales. Substantialium aliae sunt divisibiles generis, aliae constitutivae specierum. Quod vero ait: CUM IGITUR TRES SPECIES DIFFERENTIAE CONSIDERENTUR, ad hoc retulit, quod in prima differentiarum divisione partim eas communes esse, partim proprias, partim magis proprias disit, quas rursus tres differentias alias separabiles esse monstravit, alias inseparabiles, separabiles quidem commlmes, inseparabiles vero proprias ac magis proprias. Inseparabilium vero fecit divisionem dicens alias esse secundum accidens, quae propriae nuncupantur, magis proprias vero secundum substantiam considerari. Earum vero quae secundum substantiam sunt, subdivisionem facit, quod ƿ aliae earum genus dividant, aliae speciem informent. Ad cuius rei facilem cognitionem illa tertii libri specierum generumque dispositio transcribatur. Sitque primum substantia, sub hac corporeum atque incorporeum, sub corporeo animatum atque inanimatum, sub animato sensibile atque insensibile, sub quo animal, sub animali rationale atque irrationale, sub rationali mortale atque immortale et sub mortali species hominis, quae solis deinceps individuis praeponatur. In hac igitur divisione omnes hae differentiae specificae nuncupantur, generum enim specierumque differentiae sunt sed generum quidem divisivae, specierum autem constitutivae.
Id autem probatur hoc modo. Substantiam quippe corporei atque incorporei differentiae partiuntur, corporeum vero animati atque inanimati, animatum sensibilis atque insensibilis. Ita igitur genera substantiales differentiae partiuntur et dicuntur generum divisivae. At velo si eaedem differentiae quae a genere descendentes genus dividunt, colligantur et in unum quae possunt iungi copulentur, species informatur. Nam cum animal species sit substantiae -- omnia enim superiora de inferioribus praedicantur et quicquid inferius fuerit, species erit etiam superioris -- animatum tamen atque ƿ sensibile quae sunt differentiae, si referantur ad genera, divisivae sunt, constitutivae vero fiunt animalis eiusque substantiam formant atque constituunt definitionemque conformant, ut sit animal substantia animata sensibilis. Substantia quidem genus, animatum vero atque sensibile eiusdem differentiae constitutivae. Item animal rationabilitas atque irrationabilitas dividit, mortali etiam atque immortali dividitur sed iuncta rationabilitas atque mortalitas, quae animalis divisivae fuerant, fiunt hominis constitutivae eiusque perficiunt speciem atque omnem eius rationem definitionis informant atque perficiunt. At si irrationabilitas cum mortalitate iungatur, fiet equus aut quodlibet animal, quod ratione non utitur, rationabilitas vero atque immortalitas copulatae dei substantiam informant. Ita eaedem differentiae cum referuntur ad genera, divisivae generum fiunt, si vero ad inferiores species considerentur, informant species earumque substantiam convenienti copulatione constituunt. In hoc quaesitum est, quemadmodum dicerentur esse hae differentiae ƿ specierum constitutivae, cum irrationabilis differentia atque immortalis nullam speciem videantur efficere. Respondemus primum quidem placere Aristoteli caelestia corpora animata non esse: quod velo animatum non sit, animal esse non posse; quod vero non sit animal, nec rationale esse concedi. Sed eadem corpora propter simplicitatem et perpetuitatem motus aeterna esse confirmat. Est igitur aliquid quod ex duabus his differentiis conficiatur, irrationabili scilicet atque immortali. Quodsi magis cedendum Platoni est et caelestia corpora animata esse credendum, nullum quidem his differentiis potest esse subiectum -- quicquid enim irrationabile est corruptioni subiacens et generationi, immortale esse non poterit -- sed tamen hae differentiae, quoniam substantialium differentiarum in numero sunt, si iungi ullo modo potuissent, earum naturam et speciem quoque possent efficere.
Atque ut intellegatur, quae sit haec potentia effieiendae substantiae specieique formandae respiciamus ad proprias atque communes, quae tametsi iungantur, speciem substantiamque nulla ratione constituunt. Si quis enim loquatur ambulans, quae sunt duae communes differentiae, vel si albus ac longus, num idcirco isdem eius substantia constituitur? Minime. Cur? Quia non eiusdem sunt generis, quae alicuius possint constituere et conformare substantiam. ƿ Ita igitur hae, id est irrationale atque immortale, etiamsi subiectum aliquod habere non possunt, possent tamen substantiam efficere, si ullo modo iungi copularique potuissent. Praeterea irrationale iunctum cum mortali substantiam pecudis facit: est igitur constitutiva irrationalis differentia. Item immortale ac rationale coniuncta efficiunt deum: est igitur immorlale quod speciem formet. Quodsi inter se iungi nequeunt, non idcirco quod in natura earum est, abrogatur.
[ 4.07 ]
SED HAE QUIDEM QUAE DIVISIVAE SUNT DIFFERENTIAE GENERUM, COMPLETIVAE FIUNT ET CONSTITUTIVAE SPECIERUM; DIVIDITUR ENIM ANIMAL RATIONALI ET IRRATIONALI DIFFERENTIA ET RURSUS MORTALI ET IMMORTALI DIFFERENTIA. SED EA QUAE EST RATIONALIS DIFFERENTIA ET MORTALIS, CONSTITUTIVAE FIUNT HOMINIS, RATIONALIS VERO ET IMMORTALIS. DEI, ILLAE vero QUAE SUNT IRRATIONALIS ET MORTALIS, IRRATIONABILIUM ANIMALIUM. SIC ETIAM ET SUPREMAE SUBSTANTIAE CUM DIVISIVA SIT ANIMATI ET INANIMATI DIFFERENTIA ET SENSIBILIS ET INSENSIBILIS, ANIMATA ET SENSIBILIS CONGREGATAE AD SUBSTANTIAM ANIMAL PERFECERUNT.
[4.07.01] ƿ Geminum differentiarum usum esse demonstrat, unum quidem quo genera dividuntur, alium vero quo species informantur; neque enim hoc solum differentiae faciunt, ut genera partiantur, verum etiam dum genera dividunt, species in quas genera deducuntur efficiunt. Itaque quae divisivae sunt generum, fiunt constitutivae specierum, huiusque rei illud exemplum est quod ipse subiecit: animalis quippe differentiae sunt divisivae rationale atque irrationale, mortale atque immortale, his enim praedicatio diniditur animalis. Omne enim quod animal est, aut rationale aut irrationale aut mortale aut immortale est. Sed istae differentiae quae dividunt genus quod est animal speciei substantiam formam quae constituunt. Nam cum sit homo animal, efficitur rationali mortalique differentiis, quae dudum animal partiebantur. Item cum sit equus animal, irrationali mortalique differentiis constituitur, quae dudum animal dividebant. Deus autem cum sit animal, ut de sole dicamus. Rationali immortalique efficitur differentiis, quas dividere genus habita partitio paulo ante monstravit. Sed hic, ut diximus deum corpoleum intellegi oportet, ut solem et caelum caeteraque huiusmodi, quae cum animata et rationabilia Plato esse confirmat, tum in deorum vocabulum antiquitatis veneratione probantur assumpta, de primo quoque genere, id est substantia demonstrantur venire. Nam cum eius divisivae sint differentiae ƿ animatum atque inanimatum, sensibile atque insensibile, iunctae differentiae sensibilis atque animati efficiunt substantiam animatam atque sensibilem, quod est animal. Iure igitur dictum est, quae divisivae sunt differentiae generum, easdem esse constitutivas specierum.
[ 4.08 ]
QUONIAM ERGO EAEDEM ALIQUO MODO QUIDEM ACCEPTAE FIUNT CONSTITUTIVAE, ALIQUO MODO AUTEM DIVISIVAE, SPECIFICAE OMNES VOCANTUR. ET HIS MAXIME OPUS EST AD DIVISIONES GENERUM ET DEFINITIONES SED NON HIS QUAE SECUNDUM ACCIDENS INSEPARABILES SUNT, NEC MAGIS HIS QUAE SUNT SEPARABILES.
[4.08.01] Omnes a genere differentias procedentes genus ipsum a quo procedunt, dividere nullus ignorat. Ipsae autem quae dividunt genus, si ad posteriores species applicentur, informant substantias easque perficiunt. Eaedem igitur sunt constitutivae specierum, eaedem divisibiles generum, alio tamen modo atque alio consideratae, ut si ad genus relatae quidem in contrariam divisionem spectentur, divisibiles generis inveniuntur, si vero iunctae aliquid efficere possint, specierum constitutivae sunt. Quae cum ita sint, hae differentiae quae genus dividunt, rectissime divisivae nominanturÑquae enim constitumlt speciem, specificae sunt sed constituunt speciem hae differentiae quae ƿ sunt generis divisivae Ñ eaedemque sunt specierum constitutivae.
Quare iure quae generum divisivae sunt et quae specierum constitutivae, specificae nuncupantur. Has igitur in divisione generis et in definitione specierum accipi oportere manifestum est. Quoniam enim divisivae sunt, per eas dividi oportet genus, quoniam autem constitutivae, per eas species definiri; quibus enim unumquodque constituitur, isdem etiam definitur. Constituitur autem species per differentias generis divisivas, quae sunt specificae. Iure igitur specificae solae et in generis divisione et in specierum definitione ponuntur. Et de specificis quidem haec ratio est, de his autem quae vel separabilia vel inseparabilia continent accidentia, nihil in generum divisione vel definitione specierum poterit assumi, idcirco quoniam quae divisibiles sunt, substantiam generis dividunt, et quae constitutivae sunt. Substantiam speciei constituunt. Quae vero sunt inseparabilia accidentia, nullius substantiam informant. Unde fit ut multo minus separabilia accidentia ad divisiones generum vel specierum definitiones accommodentur; omnino enim dissimiles sunt substantialibus differentiis. Nam inseparabilia accidentia hoc fortasse habent commune cum specificis, hoc est substantialibus differentiis, quod aeque subiectum non relinquunt, sicut nec specificae differentiae. Separabilia autem accidentia ne hoc quidem; separari ƿ enim possunt, nec tantum potestate et mentis ratiocinatione sed actus etiam praesentia, et omnino veniendi vel discedendi varietatibus permutantur.
[ 4.09 ]
QUAS ETIAM DETERMINANTES DICUNT: DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE. HOMO ENIM AB ANIMALI PLUS HABET RATIONALE ET MORTALE: ANIMAL ENIM NEQUE IPSUM NIHIL HORUM EST -- NAM UNDE HABEBUNT SPECIES DIFFERENTIAS? -- NEQUE ENIM OMNES OPPOSITAS HABET -- NAM IN EODEM SIMUL HABEBUNT OPPOSITA -- SED, QUEMADMODUM PROBANT, POTESTATE QUIDEM OMNES HABET SUB SE DIFFERENTIAS, ACTU VERO NULLAM. AC SIC NEQUE EX HIS QUAE NON SUNT, ALIQUID FIT NEQUE OPPOSITA CIRCA IDEM SUNT.
[4.09.01] Specificas differentias definitione concludit dicens substantiales differentias a quibusdam tali descriptionis ratione finiri: DIFFERENTIA SPECIFICA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE. Sit enim genus animal, species homo: habet igitur homo differentias in se, quae eum constituunt, rationale atque mortale; omnis enim species constitutivas formae suae differentias in se retinet nec praeter illas esse potest, quarum congregatione perfecta est. Si igitur animal quidem solum genus est, homo vero est animal rationale mortale, plus habet homo ab animali id quod rationale est atque mortale. Quo igitur abundat species ƿ a genere, id est quo superat genus et quo plus habet a genere, hoc est specifica differentia. Sed huic definitioni quaedam quaestio videtur occurrere habens principium ex duabus per se propositionibus votis, una quidem, quoniam duo contraria in eodem esse non possunt, alia vero, quoniam ex nihilo nihil fit. Nam neque contraria pati sese possunt, ut in eodem simul sint, nec aliquid ex nihilo fieri potest; omne enim quod fit, habet aliquid unde effici possit atque formari.
Quae propositiones talem faciunt quaestionem. Dictum est differentiam esse id qua plus haberet species a genere. Quid igitur? Dicendum est genus eas differentias quas habent species, non habere? Et unde habebit species differentias quas genus non habet? Nisi enim sit unde veniant, differentiae in speciem venire non possunt. Quodsi genus quidem has differentias non habet, species autem habet, videntur ex nihilo differentiae in speciem comlenisse et factum esse aliquid ex nihilo, quod fieri non posse superius dicta propositio monstravit. Quod si differentias omnes genus continet, differentiae autem in contraria dissoluuntur, fiet ut rationabilitatem atque irrationabilitatem, mortalitatem atque immortalitatem simul habeat animal, quod est genus, et erunt in eodem bina contraria, quod fieri non potest. Neque enim sicut in corpore solet esse alia pars alba, alia nigra, ita fieri in genere potest; genus enim per se consideratum partes non habet, nisi ad species referatur. Quicquid igitur habet, non partibus sed tota sui magnitudine retinebit. Nec illud dubium est, quin in partibus suis genus habeat ƿ contrarietates, ut animal in homine rationabilitatem, in bove contrarium.
Sed nunc non de speciebus quaerimus, de quibus constat sed an ipsum per se genus eas differentias quas habent species, habere possit atque intra suae substantiae ambitum continere. Hanc igitur quaestionem tali ratione dissolvimus. Potest quaelibet illa res id quod est non esse sed alio modo esse, alio vero non esse, ut Socrates cum stat, et sedet et non sedet sedet quidem potestate, actu vero non sedet. Cum enim stat, manifestum est eum pon agere sessionem sed potius standi immobilitatem. Sed rursus cum stat sedet, non quia iam sedet sed quia sedere potest; ita actu quidem non sedet, potestate vero sedet. Et ouum animal est et non est animal. Non est quidem animal actu, adhuc namque ouum est nec ad animalis processit vivificationem sed idem tamen est animal potestate, quia potest effici animal, cum formam ac spiritum vivificationis acceperit. Ita igitur genus et habet has differentias et non habet, non habet quidem actu sed habet potestate.
Si enim ipsum per se animal consideretur, differentias non habebit; si autem ad species reducatur, habere potest sed distributim atque ut eius speciebus separatim nihil possit evenire contrarium. Ita ipsum genus si per se consideretur, ƿ differentiis caret; quod si ad species referatur, per distributas species vel in partibus suis contraria retinebit, atque ita nec ex nihilo venerunt differentiae quas genus retinet potestate nec utraque contraria in eodem sunt, cum contrarias differentias in eo quod dicitur genus, actu non habet: impossibilitas enim eius propositionis quae dicit contraria in eodem esse non posse, in eo consistit quod contraria actu in eodem esse non possunt. Nam potestate et non actu duo contraria in eodem esse nihil impedit. Quae vero nos contraria diximus, Porphyrius opposita nuncupavit. Est enim genus contrarii oppositum; omnia enim contralia, si sibimet ipsis considerantur, opposita sunt.
[ 4.10 ]
DEFINIUNT AUTEM EAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR; RATIONALE ENIM ET MORTALE DE HOMINE PRAEDICATUM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST HOMO DICITUR SED NOLL IN EO QUOD QUID EST. QUID EST ENIM HOMO INTERROGATIS NOBIS CONVENIENS EST DICERE ANIMAL, QUALE AUTEM ANIMAL INQUISITI, QUONIAM RATIONALE ET MORTALE EST, CONVENIENTER ASSIGNABIMUS.
[4.10.01] Tres sunt interrogationes ad quas genus, species, differentia, proprium atque accidens respondetur, haec autem sunt: quid sit, quale sit, quomodo se habeat. Nam si quis interroget: quid est Socrates? Responderi per genus ac speciem convenit aut animal aut homo. Si quis quomodo se habeat Socrates interroget, iure accidens respondebitur, id est aut sedet aut legit aut caetera. Si quis vero qualis sit Socrates interroget, aut differentia aut proprium aut accidens respondebitur, id est vel rationalis vel risibilis vel caluus. Sed in proprio quidem illa est observatio, quod illud proprium dici potest quod de una specie praedicatur, accidens vero tale est quod qualitatem designet quae non substantiam significet, differentia vero talis est quae substantiam demonstret. Interrogati igitur qualis unaquaeque res sit, si volumus reddere substantiae qualitatem, differentiam praedicamus. Quae differentia numquam de una tantum specie praedicatur, ut mortale vel rationale sed de pluribus. Quod igitur de pluribus speciebus inter se differentibus praedicatur ad eam interrogationem, quae quale sit id de quo quaeritur interrogat, ea est differentia cuius talem posuit definitionem: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS ƿ SPECIE DIFFERENTIBUS IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR.
[ 4.11 ]
[4.11.01] Cuius definitionis causam rationemque pertractans ait:
REBUS ENIM EX MATERIA ET FORMA CONSTANTIBUS VEL AD SIMILITUDINEM MATERIAE ET FORMAE CONSTITUTIONEM HABENTIBUS, QUEMADMODUM STATUA EX MATERIA EST AERIS, FORMA AUTEM FIGURA. SIC ET HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS EX MATERIA QUIDEM SIMILITER CONSISTIT GENERE, EX FORMA AUTEM DIFFERENTIA, TOTUM AUTEM HOC ANLMAL RATIONALE MORTALE HOMO EST, QUEMADMODUM ILLIC STATUA.
Dixit superius differentias esse quae in qualitate speciei praedicarentur, nunc autem causas exequitur, cur speciei qualitas differentia sit. Omnes, inquit, res vel ex materia formaque consistunt vel ad similitudinem materiae atque formae substantiam sortiuntur. Ex materia quidem formaque subsistunt ƿ omnia quaecumque sunt corporalia; nisi enim sit subiectum corpus quod suscipiat formam, nihil omnino esse potest. Si enim lapides non fuissent. Muri parietesque non essent, si lignum non fuisset, omnino nec mensa quidem, quae ex ligni materia est, esse potuisset. Igitur supposita materia ac praeiacente cum in ipsam figura superuenerit, fit quaelibet illa res corporea ex materia formaque subsistens, ut Achillis statua ex aeris materia et ipsius Achillis figura perficitur. Atque ea quidem quae corporea sunt, manifestum est ex materia formaque subsistere, ea vero quae sunt incorporalia, ad similitudinem materiae atque formae habent suppositas priores antiquioresque naturas, super quas differentiae venientes efficiunt aliquid quod eodem modo sicut corpus tamquam ex materia ac figura consistere videatur, ut in genere ac specie additis generi differentiis species effecta est. Ut igitur est in Achillis statua aes quidem materia, forma vero Achillis qualitas et quaedarn figura, ex quibus efficitur Achillis statua, quae subiecta sensibus capitur, ita etiam in specie, quod est homo, materia quidem eius genus est, quod est animal, cui superveniens qualitas rationalis animal rationale, id est speciem fecit. Igitur speciei materia quaedam est genus, forma vero et quasi qualitas differentia. Quod est igitur in statua aes, hoc est in specie genus, quod in statua figura conformans, id in specie differentia, quod in statua ipsa statua, quae ex aere ƿ figuraque conformatur, id in specie ipsa species, quae ex genere differentiaque coniungitur. Quodsi materia quidem speciei genus est, forma autem differentia, omnis vero forma qualitas est, iure omnis differentia qualitas appellatur. Quae cum ita sint, iure in eo quod quale sit interrogantibus respondetur.
[ 4.12 ]
DESCRIBUNT AUTEM HUIUSMODI DIFFERENTIAS ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD APTUM NATURA EST DIVIDERE QUAE SUB EODEM SUNT GENERE; RATIONALE ENIM ET IRRATIONALE HOMINEM ET EQUUM, QUAE SUB EODEM SUNT GENERE, QUOD EST ANIMAL, DIVIDUNT.
[4.12.01] Haec quidem definitio cum sit usitata atque ante oculos exposita, eam tamen plenius dilucideque declaravit. Omnes enim differentiae idcirco differentiae nuncupantur, quia species a se differre faciunt, quas unum genus includit, ut homo atque equus propriis discrepant differentiis; nam sicut homo animal est, ita etiam equus, ergo secundum genus nullo modo distant. ƿ Quae igitur secundum genus minime discrepant, ea differentiis distribuuntur. Additum enim rationale quidem homini, irrationale vero equo equus atque homo, quae sub eodem fuerant genere; distribuuntur et discrepant, additis scilicet differentiis.
[ 4.13 ]
ASSIGNANT AUTEM ETIAM HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A SE SINGULA; NAM SECUNDUM GENUS NON DIFFERUNT. SUMUS ENIM MORTALIA ANIMALIA ET NOS ET IRRATIONABILIA SED ADDITUM RATIONABILE SEPARAVIT NOS AB ILLIS, ET RATIONABILES SUMUS ET NOS ET DII SED MORTALE APPOSITUM DISIUNXIT NOS AB ILLIS.
[4.13.01] Vitiosa ratione et non sana quod uult explicat definitio quorundam. Id enim esse dicunt differentiam qua unaquaeque res ab alia distet. In qua definitione nihil interest quod ita dixit an ita concluserit: differentia est id quod est differentia. Etenim differentiae nomine in eiusdem differentiae usus est ƿ definitione dicens: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A SE SINGULA. Quodsi adhuc differentia nescitur, nisi definitione clarescat, differre quoque quid sit qui poterimus agnoscere? Ita nihil amplius attulit ad agnitionem qui differentiae nomine id eiusdem usus est definitione. Est autem communis et uaga nec includens substantiales differentias sed quaslibet etiam accidentes hoc modo: DIFFERENTIA EST QUA A SE DIFFERUNT SINGULA; quae enim genere eadem sunt, differentia discrepant, ut cum homo atque equus idem sint in animalis genere, quoninm utraque sunt animalia, differunt tamen differentia rationali, et cum dii atque homines sub rationalitate sint positi, differunt mortalitate. Rationale igitur hominis ad equum differentia est, mortale hominis ad deum, atque hoc quidem modo substantiales differentiae colliguntur. Quodsi Socrates sedeat, Plato vero ambulet, erit differentia ambulatio vel sessio, quae substantialis non est. Namque istam quoque differentiam definitio videtur incllldere, cum dicit: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT SINGULA; quocumque enim Socrates a Platone distiterit -- nullo autem alio distare nisi accidentibus potest -- id erit differentia secundum superioris terminum definitionis. Quam rem scilicet viderunt etiam hi qui definitionis huius uagum communemque finem reprehendentes certae conclusionis terminum subiecerunt. ƿ
[ 4.14 ]
INTERIUS AUTEM PERSCRUTANTES DE DIFFERENTIA DICUNT, NON QUODLIBET EORUM QUAE SUB EODEM SUNT GENERE DIVIDENTIUM ESSE DIFFERENTIAM SED QUOD AD ESSE CONDUCIT ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST; NEQUE ENIM QUOD APTUM NATUM EST NAVIGARE ERIT HOMINIS DIFFERENTIA, ETSI PROPRIUM SIT HOMINIS. DICIMUS ENIM 'ANIMALIUM HAEC QUIDEM APTA NATA SUNT AD NAVIGANDUM, ILLA VERO MINIME', DINIDENTES AB ALIIS SED APTUM NATUM ESSE AD NAVIGANDUM NON ERAT COMPLETIVUM SUBSTANTIAE NEC EIUS PARS SED APTITUDO QUAEDAM EIUS EST, IDCIRCO, QUONIAM NON EST TALIS QUALES SUNT QUAE SPECIFICAE DICUNTUR DIFFERENTIAE. ERUNT IGITUR SPECIFICAE DIFFERENTIAE QUAECUMQUE ALTERAM FACIUNT SPECIEM ET QUAECUMQUE IN EO QUOD QUALE EST ACCIPIUNTUR. -- ET DE DIFFERENTIIS QUIDEM ISTA SUFFICIUNT.
[4.14.01] Sensus propositionis huiusmodi est. Quoniam superius disit determinasse quosdam differentiam esse qua a se singllla discreparent, ait alios diligentius de differential perscrutantes non ƿ fuisse arbitratos recte esse superius propositam definitionem. Neque enim omnia quaecumque sub eodem posita genere differre faciunt, differentiae hae de quibus nunc tractatur, id est specificae, numerari queunt. Plura enim sunt quae ita dividunt species sub uno genere positas, ut tamen eorum substantiam minime conforment, quia non videntur esse differentiae specificae nisi illae tantum quae ad id quod est esse proficiunt et quae in definitionis alicuius parte ponuntur. Hae autem sunt nt rationale hominis. Nam et substantiam hominis conformat et ad esse hominis proficit et definitionis eius pars est.
Ergo nisi ad id quod est esse conducit et eius quod est esse rei pars sit, specifica differentia nullo modo poterit nuncupari quid est autem esse rei? Nihil est aliud nisi definitio. Unicuique enim rei interrogatae 'quid est?' si quis quod est esse monstrare voluerit, definitionem dicit. Ergo si qua definitionis pars fuerit, eius erit pars quae uniuscuiusque rei quid esse sit designet. Definitio est quidem quae quid unaquaeque res ƿ sit, ostendit ac profert, demonstraturque quid uni cuique rei sit esse per definitionis assignationem. Illae vero differentiae quae non ad substantiam conducunt sed quoddam quasi extrinsecus accidens afferunt, specificae non dicuntur, licet sub eodem genere positas species faciant discrepare, ut si quis hominis atque equi hanc differentiam dicat, aptum esse ad navigandum. Homo enim aptus est ad navigandum, equus vero minime, et cum sit equus atque homo sub eodem genere animalis, addita differentia 'aptum esse ad navigandum' equum distinxit ab homine. Sed aptum esse ad navigandum non est huiusmodi, quale quod possit hominis formare substantiam sed tantum quandam quodammodo aptitudinem monstrat et ad faciendum aliquid vel non faciendum oportunitatem. Idcirco ergo specifica differentia esse non dicitur. Quo fit ut non omnis differentia quae sub eodem genere positas species distribuit, specifica esse possit sed ea tantum quae ad substantiam speciei proficit et quae in parte definitionis accipitur. Concludit igitur esse specificas differentias quae alteras a se species faciunt per differentias substantiales. Nam si uni cuique id est esse quodoumque substantialiter fuerit, quaecumque differentiae substantialiter diversae sunt, illas species quibus assunt, omni substantia faciunt alteras ac discrepantes, atque hae in definitionis parte sumuntur. Nam si definitio substantiam monstrat ƿ et substantiales differentiae species efficiunt, substantiales differentiae erunt partes definitionum.
[ 4.15 ]
DE PROPRIO
PROPRIUM VERO QUADRIFARIAM DIVIDUNT. NAM ET ID QUOD SOLI ALICUI SPECIEI ACCIDIT, ETSI NON OMNI, UT HOMINI MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM, ET QUOD OMNI ACCIDIT, ETSI NON SOLI, QUEMADMODUM HOMINI ESSE BIPEDEM ET QUOD SOLI ET OMNI ET ALIQUANDO, UT HOMINI IN SENECTUTE CANESCERE, QUARTUM VERO, IN QUO CONCURRIT ET SOLI ET OMNI ET SEMPER, QUEMADMODUM HOMINI ESSE RISIBILE. NAM ETSI NON SEMPER RIDEAT, TAMEN RISIBILE DICITUR, NON QUOD IAM RIDEAT SED QUOD APTUS NATUS SIT; HOC AUTEM EI SEMPER EST NATURALE ET EQUO HINNIBILE. HAEC AUTEM PROPRIE PROPRIA PERHIBENT ESSE, ƿ QUONIAM ETIAM CONVERTUNTUR. QUICQUID ENIM EQUUS, HINNIBILE, ET QUICQUID HINNIBILE, EQUUS.
[4.15.01] Superius dictum est omnia propria ex accidentium genere descendere. Quicquid enim de aliquo praedicatur, aut substftntiam informat aut secundum accidens inest. Nihil vero est quod cuiuslibet rei substantiam monstret nisi genus, species et differentia, genus quidem et differentia speciei, species vero individuorum. Quicquid ergo reliquum est, in accidentium numero ponitur. Sed quoniam ipsa accidentia habent inter se aliquam differentiam, idcirco alia quidem propria, alia priore atque antiquiore nomine accidentia nunlcupantur. Et de accidentibus paulo post, nunc de propriis. Quae quadrifariam dividuntur, non tamquam genus aliquod proprium in quattuor species dividi secarique possit sed hoc quod ait dividunt, ita intellegendum est, tamquam si diceret 'nuncupant', id est propria quadrifariam dicunt. Cuius quadrifariae appellationis significationes enumerat, ut quae sit conveniens et congrua nuncupatio proprietatis ostendat. Dicit ergo proprium accidens quod ita uni speciei adest, ut tamen nullo modo coaequetur ei sed infra subsistat ac maneat, ut hominis dicitur proprium medicum esse, idcirco quoniam nulli alii inesse animalium ƿ potest. Nec illud attendimus, an hoc de omni homine praedicari possit sed illud tantum, quod de nullo alio nigi de homine dici potest medicum esse.
Et haec quidem significatio proprii dicitur inesse SOLI, ETSI NON OMNI; soli enim speciei, etsi non omni coaequatur, ut medicina soli quidem inest homini sed non omnibus hominibus ad scientiam adest. Aliud proprium est quod huic e contrario dicitur omni, etsi non soli; quod huiusmodi est, ut omnem quidem speciem contineat eamque transcendat. Et quoniam quidem nihil est subiectae speciei quod illo proprio non utatur, dicimus omni, quoniam vero transcendit in alias, dicimus non soli: hoc huiusmodi est quale homini esse bipedem, proprium est enim bomini esse bipedem. Omnis enim homo bipes est etiamsi non solus, aves enim bipedes sunt. Geminae igitur significationes proprii quae superius dictae sunt, habent aliquid minus, prima quidem quia non omni, secunda vero quia non soli. Quas si iungimus, facimus omni et soli. Sed demimus aliquid secundum tempus, si ei adiciatur aliquando, ut sit haec tertia proprii nuncupatio 'omni et soli sed aliquando', ut est in senectute canescere vel in ivuentute pubescere; omni enim homini adest in ivuentute pubescere, in senectute canescere, et soli. Pubescere enim solius hominis est sed aliquando, ƿ neque enim omni tempore sed in sola tantum ivuentute. Haec igitur determinatio proprii in eo quidem modo quod omni et soli inest, absoluta est sed ex eo minuit aliquid vel contrahit, cum dicimus ALIQUANDO. Quod si auferamus, fit proprii integra simplexque significatio hoc modo: proprium est quod omni et soli et semper adest. Omni autem et soli speciei et semper intellegendum est ut hornini risibile, equo hinnibile; omnis enim et solus homo risibilis est et semper. Neque illud nos ulla dubitatione perturbet, quod semper homo non rideat; non enim ridere est proprium hominis sed esse risibile, quod non in actu sed in potestate consistit. Ergo etiamsi non rideat, quia ridere tamen posse soli et omni homini semper adesse dicitur, convenienter proprium nuncupatur. Nam si actus separatur ab specie, potestas nulla ratione disiungitur.
[ 4.16 ]
[4.16.01] Quattuor igitur significationes proprii dixit. Nam prima quidem, quando accidens ita subiectae speciei adest, ut soli ei adsit, etiamsi non omni, ut homini medicina; secunda vero, ƿ cum soli quidem non adest, omni vero semper adiungitur, ut homini esse bipedem; tertia vero, cum omni et soli sed aliquando, ut omni homini in ivuentute pubescere; quarta, cum omni et soli et semper adest, ut esse risibile. Atque ideo caetera quidem converti non possunt: neque enim coaequatur quod soli sed non omni speciei adest. Species quidem de ipso dici potest, ipsum vero de specie minime. Qui enim medicus est, potest dici homo, homo vero qui est, medicus esse non dicitur. Rursus quod ita est alii proprium, ut omni adsit etiamsi non soli, ipsum quidem de specie praedicari potest, species vero de eo minime. Nam bipes praedicari de homine potest, homo vero de bipede nullo modo. Rursus quod ita adest, ut omni et soli sed aliquando assit, quoniam de tempore, habet aliquid deminutum nec simpliciter semper adest, reciprocari non poterit. Possumus enim dicere 'omnis qui pubescit homo est', non 'omnis homo pubescit': potest enim minime ad inllentutem nenire atque ideo nec pubescere; nisi forte non sit pubescere hominis proprium sed in ivuentute pubescere, aut, etiam cum nondum est in ivuentute aut etiam praeteriit, tamen sit ei proprium non tale quale tunc fieri possit, cum praeter ivuentutem est sed quale cum in ivuentnte consistit. Atque ideo hoc ƿ quod non in omne tempus tenditur, etiamsi tale est, ut omni speciei assit, quod tamen in tempus aliquod differatur, integrum atque absolutum proprium esse von dicitur. Quartum est quod ita alicui adest, ut et solam teneat speciem et omni assit et absolutum sit a temporis conditione, ut risibile quod a superiore plurimum distat; nam qui risibilis est, semper ridere potest. Rursus qui potest in ivuentute pubescere, cum ipsa ivuentus non sit semper, non ei adest semper ut in ivuentute pubescat. Haec autem quarta proprii significatio quoniam nulla temporis definitione constringitur, absoluta est atque ideo etiam convertitur et de se invicem proprium atque species praedicantur; homo enim risibilis est et risibile homo.
[ 4.17 ]
DE ACCIDENTI
ACCIDENS VERO EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM. DIVIDITUR AUTEM IN DUO, IN SEPARABILE ET IN INSEPARABILE. NAMQUE DORMIRE EST SEPARABILE ACCIDENS, NIGRUM VERO ESSE INSEPARABILITER CORUO ET AETHIOPI ACCIDIT, POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORUUS ALBUS ET AETHIOPS AMITTENS COLOREM PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM. DEFINITUR AUTEM SIC QUOQUE: ACCIDENS EST ƿ QUOD CONTINGIT EIDEM ESSE ET NON ESSE, VEL QUOD NEQUE GENUS NEQUE DIFFERENTIA NEQUE SPECIES NEQUE PROPRIUM, SEMPER AUTEM EST IN SUBIECTO SUBSISTENS.
OMNIBUS IGITUR DETERMINATIS QUAE PROPOSITA SUNT, DICO AUTEM GENERE, SPECIE, DIFFERENTIA, PROPRIO, ACCIDENTI, DICENDUM EST QUAE EIS COMMUNIA ADSINT ET QUAE PROPRIA.
[4.17.01] Quoniam, ut superius dictum est, quae de aliquo praedicantur, vel substantialiter vel accidentaliter dicuntur cumque ea quae substantialiter praedicantur, eius de quo dicuntur substantiam definitionemque contineant et sint eo antiquiora atque maiora, quod ex substantialibus praedicatis efficiuntur, cum ea quae substantialiter dicuntur pereunt, necesse est ut simul etiam ea interimantur quorum naturam substantiamque formabant.
[4.17.02] Quae cum ita sint, necesse est ut quae accidenter dicuntur, quoniam substantiam minime informant, et adesse et abesse possint praeter subiecti corruptionem. Ea enim tantum cum absunt subiectum corrumpere poterunt, quae efficiunt atque conformant quae sunt substantialia, quae vero ƿ non efficiunt substantiam, ut accidentia, ea cum adsunt vel absunt, nec informant substantiam nec corrumpunt. Est igitur accidens quod adest et abest praeter subiecti corruptionem. Id autem dividitur in duas partes. Accidentis enim aliud est separabile, aliud inseparabile, separabile quidem dormire sedere. Inseparabile vero ut Aethiopi atque coruo color niger. In qua re talis oritur dubitatio. Ita enim est definitum: accidens est quod adesse et abesse possit praeter subiecti corruptionem. Idem tamen accidens aliquando inseparabile dicitur; quod si inseparabile est, abesse non poterit. Frustra igitur positum est accidens esse quod adesse et abesse possit, cum sint quaedam accidentia quae a subiecto non valeant separari. Sed fit saepe ut quae actu disiungi non valeant, mente et cogitatione separentur. Sed si animi ratione disiunctae qualitates a subiectis non ea perimunt sed in sua substantia permanent atque perdurant, accidentes esse intelleguntur. Age igitur, quoniam Aethiopi color niger auferri non potest. Animo emn atque cogitatione separemus.
Erit igitur color albus Aethiopi. uum idcirco species consumpta sit? minime. Item etiam coruus, si ab eo colorem nigrum imaginatione separemus, permanet tamen avis nec interit species. Ergo quod dictum est et adesse et abesse, non re sed animo intellegendum est. Alioquin et substantialia, quae omnino separari non possunt, si animo et cogitatione disiungimus, ut si ab homine rationabilitatem auferamus -- ƿ quam licet actu separare non possumus, tamen animi imaginatione disiungimus -- statim perit hominis species quod idem in accidentibus non fit: sublato enim accidenti cogitatione species manet. Est alia quoque accidentis definitio caeterorum omnium privatione, ut id dicatur esse accidens quod neque genus sit neque species nec differentia nec proprium; quae definitio plurimum uaga est valdeque communis sic enim etiam genus definiri potest, quod neque species neque differentia nec proprium sit nec accidens, eodemque modo species ac differentia et proprium. Cum autem eadem similitudine definitionis plura definiri queant, non est terminans et circumclusa descriptio, praesertim cum longe sit a definitionis integritate seiunctum quod cuiuslibet rei formam aliarum rerum negatione demonstrat.
Quibus omnibus expeditis, id est genere, specie, differentia, proprio atque accidenti, descriptisque eorum terminis quantum postulabat institutionis brevitas, ea ipsa communiter pertractanda persequitur, ut quas inter se habeant differentias haec quinque, de quibus superius disputatum est, quas vero communiones, mediocri consideratione demonstret, ut non solum ƿ quid ipsa sint, verum etiam quemadmodum inter se comparentur, appareat.


Notes