Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q10
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Quaestiones in analytica priora | Liber 1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio 10a UTRUM OMNIS PROPOSITIO PARTICULARIS AFFIRMATIVA POSSIT CONVERTI SIMPLICITER | |
Decima quaestio est utrum omnis propositio particularis affirmativa possit converti simpliciter. | |
1. Et arguitur quod non: quia ista propositio 'quoddam B est omne A*' convertitur in istam 'omne A est quoddam B*', et tamen hic non est conversio simplex, immo per accidens, quia mutatur quantitas. | |
2. Item, posito quod sola mulier currat, haec est vera 'quoddam currens est homo', et tamen convertens esset falsa, scilicet ista 'quidam homo est currens'. | |
3. Item, universalis affirmativa non convertitur simpliciter; ergo nec particularis affirmativa. Consequentia probatur per simile: quia universalis est perfectior et potentior particulari; ideo videtur quod magis possit inferre sibi simile. | |
4. Item, particularis negativa non convertitur; igitur nec particularis affirmativa. Consequentia videtur esse nota per simile, per illam regulam, primo Posteriorum*, "sicut affirmatio est causa affirmationis, ita negatio est causa negationis". | |
5. Item, singularis non convertitur simpliciter, ut ista 'Socrates est homo', quia mutatur quantitas; igitur nec particularis convertitur simpliciter. Consequentia patet primo per simile, secundum quod communiter dicitur quod idem est iudicium de singularibus, indefinitis et particularibus. Et istae rationes petunt causam diversitatis propter quam haec magis convertatur quam illa. | |
Item, ex puris particularibus nihil sequitur, ut dicitur primo huius; ergo adhuc minus videtur quod ex unica particulari aliquid sequatur. | |
Oppositum determinat Aristoteles. | |
Notandum est, ut dictum fuit in alia quaestione, quod solum hic intendimus de illis particularibus affirmativis quae sunt de inesse, et de praesenti, et de terminis rectis, et ubi non est praedicatum ampliativum suppositionis subiecti ad praeteritum vel futurum. | |
Tunc pono aliquas conclusiones. Prima est quod particularis affirmativa de praedicato distributo convertitur in universalem affirmativam, ut 'quoddam B est omne A*; ergo omne A est B', sicut si diceremus 'quoddam animal est omnis phoenix; ergo omnis phoenix est animal' vel 'quidam planeta est omnis luna; ergo omnis luna est planeta'. Et causa est quia propositio affirmativa designat identitatem subiecti ad praedicatum quantum ad ea pro quibus supponunt. Si enim dico 'homo est animal', designo quod homo est idem animali in numero. Ergo si praedicatum sit distributum, designatur quod subiectum pro aliquo eius supposito identificatur praedicato pro omni eius supposito; ideo convertitur quod etiam praedicatum pro omni eius supposito identificabitur subiecto pro illo eius supposito. | |
Verum est tamen quod de hoc est differentia inter diversas opiniones. Quia aliqui* ponunt quod si in praedicato ponatur terminus communi cum signo universali, ut dicendo 'B est omne A', praedicatum non est nisi iste terminus communis 'A', et signum est dispositio praedicati; et tunc est verum illud quod dixi. | |
Alii ponunt quod in casu praedicto praedicatum est totum compositum ex termino communi et signo, ita quod in hac propositione 'B est omne A' praedicatum est hoc totum 'omne A'. Et tunc non esset proprie dicta conversio illud quod dicebatur, licet esset bona consequentia, quia non fieret de praedicato subiectum: quia si dico sic 'B est omne A', ibi hoc totum 'omne A' est praedicatum, et quando converto sic 'omne A est B', ibi solum 'A' est subiectum. Et sic habetis quid sit dicendum secundum utramque opinionem. | |
Secunda conclusio est quod particularis affirmativa de praedicato discreto convertitur bene in singularem ut 'aliquis homo est Socrates; ergo Socrates est homo'. Quia si aliquis homo est idem Socrati, oportet quod Socrates sit idem illi homini. Et eadem particularis affirmativa potest etiam converti in universalem, ut 'quoddam animal est hic homo; ergo omne quod est hic homo est animal'. Tamen de hac conversione est dubitatio in terminis divinis, sed in aliis non . | |
Tertia conclusio est quod particularis affirmativa de praedicato communi non distributo non potest converti in universalem, saltem gratia formae. Quod statim patet per instantiam: quia non sequitur 'quidam homo est animal; ergo omne animal est homo', quia antecedens est verum et consequens falsum. Et causa est quia ad terminum non distributum non sequitur ille terminus distributus, ut 'homo ...; ergo omnis homo ...'. | |
Quarta conclusio est quod omnis particularis affirmativa potest converti simpliciter in aliam particularem affirmativam, ut 'quoddam B est A; ergo quoddam A est B'. Quod probatur per syllogismum expositorium: quia si quoddam B est A, signetur illud B quod est A, et sit hoc C; tunc arguitur sic: hoc C est B et hoc idem C est A; ergo illud A est B, et sic quoddam A est B. Et causa huius conversionis est quia praedicatio affirmativa designat identitatem; modo si hoc est idem illi, oportet quod, e converso, illud sit idem huic. | |
Et notandum est quod debent fieri modificationes et observationes sicut dictum fuit in alia quaestione, ut 'totum est partes; ergo partes sunt totum', 'quidam homo est animal; ergo quoddam animal est homo'; similiter 'quoddam currens est homo': non dicemus 'ergo quidam homo est currens', quia restringeretur homo ad masculinem genus, qui ante sumebatur sine restrictione, sed dicemus 'quoddam currens est homo; ergo homo est currens', vel dicemus, sub disiunctione, 'ergo quidam vel quaedam homo est currens'. Et fiat explicatio copulae si implicita fuerat, et mutetur locutio per appositionem istorum terminorum 'qui', vel 'quae', vel 'quod' in casibus oportunis, sicut dictum fuit in alia quaestione. | |
1-2. Et per hoc solutae sunt rationes prima et secunda. | |
3. Ad aliam, quae arguit quod universalis affirmativa non convertitur simpliciter, concedo si non fuerit praedicatum distributum, quia tunc est defectus, ex eo quod ex non distributo concluderetur distributum. | |
4. Ad aliam, concedo quod particularis negativa non convertitur, propter eandem causam: quia subiectum non est distributum, et quando in convertente fieret praedicatum, distribueretur, et non est consequentia bona de non distributo ad distributum. Ideo non est simile de negativa ad affirmativam. | |
5. Ad aliam, concedo quod singularis non convertitur simpliciter. Et dico quod ista regula est falsa quod de particularibus, indefinitis et singularibus idem sit iudicium; nec enim similiter convertuntur, nec similiter ex eis syllogizatur. Sed Aristoteles* bene ponit istam regulam veram quod de particularibus et indefinitis idem est iudicium, nec dicit de singularibus, quia falsum diceret. | |
6. Ad ultimam, conceditur quod ex puris particularibus nihil sequitur per medium diversum a terminis conclusionis. Sed tamen ubi conclusio participat utroque termino cum praemissis, bene sequitur ex universali et ex particulari vel indefinita, et etiam ex singulari, aliqua conclusio. |