Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q7 Q9
Latin English
Quaestio 8a UTRUM CONVERSIO SIT POSSIBILIS
Octaua quaestio est utrum conversio sit possibilis.
1. Et arguitur quod non: quia tunc oporteret facere de subiecto praedicatum et de praedicato subiectum, quod est impossibile: quia dicit Aristoteles, in Praedicamentis, "quod semel dictum est amplius resumi non potest"*.
2. Item, illud totum est impossibile cuius partes sunt impossibiles, cum totum non possit esse sine suis partibus; sed multae sunt conversiones quarum partes sunt impossibiles, scilicet tam convertens quam conversa; verbi gratia, haec est bona conversio 'omnis homo est asinus; ergo quidam asinus est homo', et constat quod huius modi conversionis partes sunt impossibiles, scilicet tam convertens quam conversa; igitur ipsa conversio est impossibilis.
3. Item, si conversio esset possibilis, oporteret ex una propositione sequi aliam, scilicet ex conversa convertentem; sed hoc est impossibile: quia dicitur, in primo huius*, quod ex uno nihil sequitur, scilicet nec ex uno termino nec ex una propositione.
4. Item, si conversio esset possibilis, illa esset vel simplex, vel per accidens, vel per contrapositionem; sed non simplex, quia omnis conversio est composita ex convertente et conversa; nec per accidens, quia omnis conversio bona debet esse consequentia bona et necessaria, et omne necessarium est per se, ut habetur primo Posteriorum*; nec per contrapositionem, quia illam non posuit Aristoteles, quam tamen posuisset si esset bona.
Oppositum arguitur per Aristotelem et per alios logicos.
In ista quaestione praemittenda sunt quaedam communia. Primo notandum est quod 'conversio'* dicitur multipliciter. Uno modo 'conversio' attribuitur rebus quae non sunt propositiones, nec orationes, neque termini significativi, ut solem dicimus converti de uno tropico ad alterum tropicum, et homo de bono ad malum; et multis aliis modis dicitur, de quibus nihil est ad propositum in hoc libro.
Secundo modo, 'conversio' attribuitur terminis significativis. Unde termini dicuntur ad invicem convertibiles*, et hoc est quando pro quibuscumque unus supponit pro eisdem alter supponit, et e converso, ut isti termini 'homo' et 'risibile'. Et aliquando etiam, modo speciali, 'conversio' attribuitur terminis relativis; unde dictum est quod relativa dicuntur ad convertentiam, et hoc nihil aliud est quam utrumque dici relative ad reliquum.
Tertio modo 'conversio' attribuitur syllogismis et constituit unam potestatem syllogismorum; ideo in secundo huius determinabitur de syllogismis conversivis, qui tali conversione convertuntur.
Quarto modo, 'conversio' attribuitur propositionibus, et illa est duplex. Una vocatur 'conversio in oppositam qualitatem', quae est appropriata propositionibus de contingenti ad utrumlibet, de qua postea determinabitur in hoc libro. Alia vocatur 'conversio in terminis', sive 'secundum terminos', id est conversio secundum transpositionem terminorum,ita quod de subiecto fiat praedicatum et, e converso, de praedicato subiectum, et de illa propositione intendimus ad praesens.
Notandum est igitur quod ad hanc conversionem tria exiguntur: primo, quod propositio convertens et propositio conversa sint duae categoricae utroque termino participantes; secundo, quod illae participent illis terminis ordine converso, et hoc est dictum quod de subiecto unius fiat praedicatum alterius, aut saltem aliud sibi consimile, et e converso; tertio, requiritur quod de illa propositione quae convertitur ad illam in quam convertitur sit bona consequentia. Et ex istis debet colligi descriptio 'conversionis' talis: conversio est duarum propositionum utroque termino participantium ordine converso unius ad aliam necessaria consequentia. Et ideo quicumque aliquam illarum condicionum omittitur in describendo conversionem, ipsi male describunt eam.
Postea debetis scire quod huius modi conversio dividitur secundum auctores in conversionem simplicem, per accidens et per contrapositionem. Tamen illud ultimum membrum non apponitur ab Aristotele, nec debet apponi; quia in ea non fit de subiecto praedicatum nec e converso, sed mutantur termini finiti in terminos infinitos, ideo non est proprie loquendo conversio; et adhuc si illa diceretur conversio, tamen non est consequentia necessaria gratia formae*, sicut postea videbitur; ideo non est consequentia bona gratia formae.
Sed conversio simplex non vocatur 'simplex' quia non sit composita ex aliquibus. Similiter conversio per accidens non vocatur 'per accidens' ex eo quod non sit propositio per se vera; immo ipsa est ita necessaria et ita per se vera sicut conversio simplex. Et ideo videtur mihi quod ista nomina sunt mere ad placitum usitata, ita quod, mere ad placitum et ad voluntatem audientium sive loquentium, conversio vocatur 'simplex' in qua convertens et conversa sunt eiusdem quantitatis, et vocatur 'per accidens' si sint diversae quantitatis. Et si quis quaerit quae res sit conversio, ego dico quod conversio est una consequentia; et consequentia* est una propositio hypothetica coniungens plures categoricas per hanc dictionem 'si', vel 'ergo', vel 'igitur', vel aequivalentem.
Tunc pono breviter duas conclusiones de quaesito. Prima conclusio est ista quod si quaeratur de possibilitate essendi, tunc conversio est possibilis, sed non necessaria, quia conversio potest esse et non esse.
Secunda conclusio est quod si quaeratur de possibilitate aut necessitate prout possibilitas et necessitas solent attribui appropriate propositioni vel propositionibus, tunc omnis bona conversio est propositio non solum possibilis, sed etiam necessaria. Quoniam omnis propositio hypothetica formata ad modum consequentiae est necessaria si sit bona consequentia et est impossibilis si non sit bona consequentia; modo dictum est quod omnis conversio bona est bona consequentia; ideo est propositio necessaria.
Ad rationes.
1. Ad primam, respondendum est quod in conversione non oportet de subiecto primae fieri praedicatum secundae, sed sufficit quod hoc fiat de termino consimili.
2. Ad aliam, conceditur quod si loquamur de possibilitate essendi, tunc totum non est possibile si partes non sunt possibiles; sed si loquamur de possibilitate prout attribuitur appropriate propositionibus, tunc bene propositio, saltem hypothetica, est possibilis vel necessaria licet suae partes non sint possibiles, sicut haec est necessaria 'si asinus volat, asinus habet alas', quamvis partes eius videantur impossibiles, tamen ipsa est necessaria.
3. Ad aliam, dico quod quando Aristoteles dicit, in isto libro*, quod ex una propositione nihil sequitur, ipse intelligit syllogistice, vel de consequentia formali cuius antecedens et consequens non participant utroque termino; sed ubi participant utroque termino, multae sunt consequentiae formales ex una propositione ad aliam, ut apparebit de conversionibus et aequipollentiis.
4. Ad ultimam oppositionem dictum est satis in positione quaestionis.

Notes