Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q16

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q15 Q17
Latin English
Quaestio 16a UTRUM NON PROPTER HOC ACCIDERE FALSUM INVENIATUR SOLUM IN SYLLOGISMIS AD IMPOSSIBILE
Quaeritur, decimo sexto, utrum non propter hoc accidere falsum inveniatur solum in syllogismis ad impossibile.
1. Et arguitur quod non invenitur in demonstrationibus ostensivis: quia ubicumque nihil accidit falsum, ibi quocumque demonstrato non propter hoc accidit falsum; sed in demonstratione ostensiva nihil accidit falsum; igitur quocumque demonstrato non propter hoc accidit falsum.
2. Item, sicut dicit Aristoteles, numquam propter verum accidit falsum; sed quidquid sumitur in demonstratione ostensiva est verum; igitur non propter hoc accidit falsum.
3. Item, idem est non propter hoc accidere falsum et non causa ut causa; et tamen in syllogismo ostensivo potest sumi non causa ut causa cum illis praemissis quae sunt causae conclusionis, scilicet quando sumuntur praeter necessitatem, de quibus determinatum est in octauo Topicorum; igitur in syllogismo ostensivo potest sumi non propter hoc accidere falsum.
Oppositum determinat Aristoteles.
Dicendum est breviter quod haec oratio 'non propter hoc accidere falsum' est oratio imperfecta, nec vera nec falsa de virtute sermonis, nisi compleatur et exponatur. Primo ergo debet exponi haec dictio 'accidere', id est sequi, falsum. Aliter enim inveniretur non propter hoc accidere falsum et in syllogismis ostensivis, et in lapidibus, et in lignis: quia non propter talia sequitur falsum; ergo debet dici 'accidere, id est sequi falsum, non tamen propter hoc'. Et tunc debet exponi haec dictio 'hoc' ita quod demonstret vel referat aliquid acceptum quod volumus interimere propter falsum quod sequitur.
Et statim, per talem expositionem, apparet quod non propter hoc accidere falsum non invenitur in demonstratione ostensiva. Quia ibi nihil sequitur falsum, et tamen non propter hoc accidere falsum est sequi falsum, licet non propter hoc. Similiter in demonstratione ostensiva nihil accipimus quod intendamus destruere et cuius oppositum intendamus probare; et ideo in demonstratione ostensiva non invenitur illud quod debet demonstrari vel referri per hanc dictionem 'hoc'.
Postea dicendum est quod etiam in syllogismo ad impossibile bono et non superfluo non invenitur non propter hoc accidere falsum, quia in bono syllogismo ad impossibile sequitur falsum propter illud quod intendimus destruere et cuius oppositum nos volumus probare.
Ultimo dicendum est quod in syllogismo ad impossibile superfluo invenitur quandoque non propter hoc accidere falsum, ad sensum prius expositum. Quia possibile est quod cum praemissis ex quibus de necessitate sequitur falsum accipiatur aliqua propositio quam volumus interimere tamquam si illa esset necessaria ad concludendum illud falsum, licet secundum veritatem ad hoc nihil faciat. Et quia conclusio est falsa, concludimus aliquam praemissarum esse falsam; ideo si illae ex quibus necessario sequebatur conclusio falsa viderentur verae, quamvis non sint, concludemus illam superflue acceptam esse falsam, quam intendebamus interimere. Et sic manifestum est quod in tali syllogismo accidit falsum, et tamen non propter illud quod volebamus interimere, sed propter aliud, cum quibus illud accipitur.
Et contra ista dicta non procedunt rationes, quia non arguunt secundum expositionem datam.

Notes