Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 8/Cap3
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 8
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
SDD 8.3: DE QUAESTIONIBUS SCIBILIBUS ET DE PRAECOGNITIONIBUS | |
SDD 8.3.1 | |
Sequitur tractare de demonstrationibus; haec enim erit tertia materia huius tractatus. Tractabo autem primo de quaestionibus scibilibus et de praecognitionibus, secundo de convenientia et differentia demonstrationum ad argumentationes dialecticas et scientiae ad opinionem, tertio de principiis demonstrationis in demonstrabilibus, quarto de dici de omni et per se, et de universali, sive secundum quod ipsum, quinto de pluribus definitionibus demonstrationum, sexto de demonstratione propter quid in speciali, septimo de demonstratione quia et an contingat demonstrare circulariter, octauo de demonstratione ad impossibile et quibusdam aliis, nono de quibusdam comparationibus demonstrationum; decima ostendit per quem modum terminari possit unaquaeque quaestionum scibilium. | |
Expeditis duabus materiis huius octavi tractatus, scilicet de divisionibus et de definitionibus, sequitur tertia materia, scilicet de demonstrationibus. Et continet ista materia decem capitula, quae manifeste nominata sunt in hac prima parte huius tertii capituli. Hoc ergo tertium capitulum erit de quaestionibus scibilibus et de praecognoscendis materiis necessario praeviis ipsis demonstrationibus. Continebit autem istud capitulum septem partes principales. Prima proponit dicenda in hac materia tota secundum distinctionem capitulorum, et est plana de se, secunda enarrabit quaestiones scibiles quadam generali enarratione et enumeratione, et declarabit sufficientiam huius enarrationis et enumerationis, tertia declarabit quo modo omnes illae quaestiones sunt quaestiones medii, quarta distinguet ea ex quibus necessarium est demonstrationem integrari, quinta ostendet quid aut quae oportebit de illis praecognoscere, sexta manifestabit ex cuius illorum unitate scientia dicatur una, septima declarabit an praemissae sciantur prius tempore quam conclusio vel simul. Secunda ibi "Aristoteles ergo", tertia ibi "omnis autem", quarta ibi "uolentes autem", quinta ibi "dicamus ergo", sexta ibi "cum ergo", septima ibi "quibusdam autem". Prima ergo pars patet, sicut dictum fuit. | |
SDD 8.3.2 | |
(1) Aristoteles ergo enumerat quattuor quaestiones scibiles, scilicet si est, quid est, quia est et propter quid est, quae sic possunt distingui. (2) Quia quaestio quaerit vel de esse vel de quidditate, et quaerens de esse vel quaerit de esse secundo adiacente, ut 'utrum deus est?' vel 'utrum uacuum est?', et hanc vocamus 'quaestionem si est', capiendo 'si' pro 'utrum', vel quaerit de esse tertio adiacente, ut 'utrum deus est infinitus?' vel 'utrum motus est res distincta a mobili?', et hanc vocamus 'quaestionem quia est'. Quaestio autem quaerens de quidditate rei vel quaerit de quidditate rei expressae in quaestione, ut si quaeramus 'quid est homo?' vel 'quid est deus?', et hanc vocamus 'quaestionem quid est', vel quaerit de quidditate causae rei expressae in quaestione, et hanc vocamus 'quaestionem propter quid', ut si quaero 'propter quid homo est?' vel 'propter quid est homo risibilis?', ego non quaero quid homo est vel quid est hominem esse risibilem, sed quaero quae sit causa essendi hominem vel essendi hominem risibilem. (3) Aliter etiam possunt distingui dictae quaestiones per ponere in numerum vel non ponere in numerum, sicut tangit Aristoteles in secundo Posteriorum. | |
Haec autem secunda pars est de numero et distinctione quaestionum scibilium, et habet tres clausulas. Prima proponit numerum quaestionum scibilium et nomina consueta earum. Et apparet quod nomina sunt satis proprie posita, praeter unum. Quaerimus enim si est, capiendo 'si' pro 'utrum', ut 'utrum homo est?' vel 'utrum infinitum est?', et quaerimus quid est, ut 'quid homo est?' vel 'quid infinitum est?', et quaerimus propter quid est, ut 'propter quid somnus est?', aut 'caelum'; sed videtur quod non quaerimus 'quia homo est?', vel 'quia homo risibilis est?', sed 'utrum homo est?', vel 'utrum homo risibilis est?'. | |
Et potest ad hoc responderi multipliciter. Primo, quia nomina significant ad placitum, ideo Aristoteles, vel translator eius, ad placitum usus fuit hoc nomine 'quia est' pro quaestione de 'est' tertio adiacente, sive hoc consonet usui communi sive non, sicut etiam aliquando lineam vocamus 'B'. | |
Secundo modo respondetur quod, loquendo proprie, nos quaerimus illud quod invenire volumus. Nos autem volumus invenire scientiam non huius orationis formatae ad modum dubii, scilicet 'utrum triangulum habet tres ... et caetera vel non habet?', quia nec ipsa est scibilis (immo indifferens est ad partem scibilem et ad partem non scibilem), sed nos uolumus invenire scientiam propositionis verae, ut quod triangulus habet tres ... et caetera. Ideo non quaerimus scire utrum triangulus habet tres ... et caetera, sed quod triangulus habet tres ... et caetera. Et ad hoc notandum Aristoteles sic vocavit istam quaestionem, et Lincolniensis, in sua expositione, bene notat istam sententiam. | |
Tertio modo dicitur quod differenter dialecticus quaerit et demonstrator. Dialecticus enim quaerit sub disiunctione de utraque parte contradictionis, dans electionem respondenti; ideo quaerit utrum sit vel non sit. Demonstrator autem proponit assertive propositionem demonstrandam, et illa tunc est quaestio, quia est dubitabilis propositio, et eadem post demonstrationem est conclusio. Et ad hoc notandum vocavit Aristoteles hanc quaestionem 'quia est', tamquam propositam modo assertivo. | |
Sed de numero quaestionum, secundum quem ponuntur quattuor et non ponuntur plures quam quattuor, apparet statim quod hoc non est intelligendum de numero quaestionum simpliciter contra invicem distinctarum. Sic enim aliae sunt in me, aliae sunt in te, aliae in geometria, aliae in arithmetica. Nec est hoc intelligendum de numero specialissimarum quaestionum. Patet, quia sic etiam sunt aliae in arithmetica, aliae in geometria, et in geometria valde multae; omnes enim conclusiones demonstratae in geometria erant quaestiones, scilicet antequam demonstrarentur, cum proponebantur demonstrandae. Sed sic dicuntur quattuor secundum quattuor communes rationes supponentes pro omnibus quaestionibus demonstrabilibus et non coincidentes in supponendo pro eadem vel pro eisdem quaestione vel quaestionibus. Sunt autem illae quattuor rationes quibus correspondent ista quattuor nomina 'si est', 'quia est', 'quid est' et 'propter quid est'. | |
Secunda autem clausula declarat quae sint illae quattuor rationes. Prima enim est quae significat, sive cui subordinatur, haec oratio 'quaestio quaerens de suo subiecto hoc verbum 'est' secundum adiacens', ut 'utrum deus est?' vel 'utrum uacuum est?'. Et hanc rationem, vel quaestionem pro qua haec oratio supponit, vocamus ad placitum 'si est'. | |
Secunda ratio est quam significat haec oratio 'quaestio quaerens de suo subiecto praedicatum mediante hoc verbo 'est' tertio adiacente per modum simplicis inhaerentiae', ut 'utrum homo est substantia?' vel 'utrum omnis triangulus habet tres ...' et caetera; nam 'habet' resolvitur in 'est habens', iuxta illud, in quinto Metaphysicae, quod idem significat 'uadere' et 'esse uadens', 'secare' et 'esse secans'. Et hanc rationem, vel quaestionem pro qua ipsa supponit, vocamus ad placitum nostrum 'quia est'. | |
Tertia ratio est quam significat haec oratio 'quaestio quaerens mediante hoc verbo 'est' tertio adiacente praedicatum de suo subiecto per modum praedicati quidditativi'. Quod enim quaeratur praedicatum de 'est' tertio adiacente apparet, quia si convenienter respondeas quaerenti quid est homo, respondebis quod homo est animal vel quod homo est animal rationale, et haec responsio est de 'est' tertio adiacente. Hanc autem rationem vel quaestionem pro qua ipsa supponit uocamus 'quid est'. | |
Quarta ratio est quam significat haec oratio 'quaestio quaerens praedicatum causale', scilicet significans causam essendi illud de quo quaeritur, sive hoc sit essendi simpliciter, quantum ad 'est' secundum adiacens, ut 'propter quid homo est?' vel 'propter quid somnus est?', sive hoc sit essendi cum addito, quantum ad 'est' tertium adiacens, ut 'propter quid luna eclipsatur?' vel 'propter quid grave movetur deorsum?. Et hanc rationem vel quaestionem pro qua ipsa supponit placet nobis vocare 'propter quid'. Unde non oportet semper hanc quaestionem formare sub hac voce 'propter quid', sed possumus quaerere a quo est homo, effective, vel efficienter, vel ex quo, materialiter, uel propter quid, formaliter, vel cuius gratia, finaliter. | |
Tales autem quaestiones 'qualis est homo?', vel 'quantus?', vel 'ubi?', vel 'quo modo se habet?', et huius modi, pertinent ad illam quaestionem quam vocamus 'quia est'. Unaquaeque enim talium quaestionum quaerit de subiecto suo praedicatum accidentale, quod non habet modum praedicati quidditativi, sed denominativi. | |
Alii autem has quattuor quaestiones distinguunt faciliter sic. Quaestio 'si est' quaerit 'est' secundum adiacens; quaestio 'quid est' quaerit praedicatum quidditativum, ideo dicetur quod ad hanc quaestionem pertinet utrum homo est animal; quaestio quia est quaerit praedicatum denominativum; et quaestio propter quid quaerit causam vel praedicatum causale, ut dictum est. | |
Quaestiones autem de praeterito vel futuro reducendae sunt ad quaestiones de praesenti et quaestiones de possibili ad quaestiones de inesse. | |
In tertia autem clausula notatur quod adhuc illae quaestiones possunt distingui secundum alias rationes. Quaestio enim vel est ponens in numerum vel non ponens in numerum. Quod sic debet intelligi: omnis quaestio quaerit aliquid de aliquo; si ergo quod quaerit significat aliud vel connotat aliquam aliam dispositionem circa illud subiectum de quo quaeritur, tunc talem quaestionem placet nobis hic vocare 'quaestionem ponentem in numerum', et si non, tunc vocamus eam 'non ponentem in numerum'. Duplex ergo est quaestio ponens in numerum: una quaerens de subiecto suo praedicatum accidentale, seu denominativum, et vocatur 'quia est', aliam quaerens causam de causato, vel quaerens praedicatum causale de eo quod supponit pro causato, et vocatur 'propter quid'. | |
Similiter illa non ponens in numero est duplex, scilicet si est, quae quaerit 'est' secundum adiacens, et quid est, quae quaerit praedicatum quidditativum. Praedicatum enim quidditativum, licet bene significet plura quam subiectum, ut 'animal' plura significat quam 'homo', tamen circa homines 'animal' nihil plus significat vel connotat quam 'homo', nec etiam plus significat vel connotat hominem esse quam 'homo', nisi quantum ad modos significandi grammaticales. Unde si non esset nisi A, tunc omne A esset A esse et omne A esse esset A. Et haec videnda sunt in Metaphysica. | |
Sed etiam sciendum est quod membra praedictarum divisionum quaestionum possunt subdividi, et augmentabitur numerus. Possum enim quaerere 'est' secundum adiacens, vel etiam quid est aut de termino incomplexo, ut 'quid est homo?', 'quid est simum?', vel etiam 'utrum homo est?', 'utrum simum est?', aut de complexione distante, ut 'quid est somnum esse?', vel 'quid est hominem dormire?'. Similiter, quantum ad quia est, possum quaerere praedicatum quantitatis, vel qualitatis, vel ad aliquid, et sic de aliis praedicamentis. Similiter, quantum ad propter quid, possum quaerere causam efficientem, vel materialem, et caetera, et hoc iterum quantum ad 'est' secundum adiacens vel tertium adiacens, ut 'propter quid somnus est?' vel 'propter quid luna eclipsatur?'. | |
Iterum possunt aliis modis dividi quaestiones sicut problemata dividuntur in secundo Topicorum, quia alia universalis affirmativa, alia universalis negativa, alia particularis affirmativa, alia particularis negativa. Quaestiones autem de hypotheticis reducendae sunt ad quaestiones de suis categoricis, quia propositio hypothetica componitur ex categoricis, vel illae non comprehenduntur in his divisionibus et enumerationibus. Quod autem dicit Aristoteles "quaestiones sunt aequales numero his quae vere scimus" debet sic intelligi quod in omnibus modis generalibus praedictis quaestionum aliquae inveniuntur quaestiones scibiles; vel sic quod omnis quaestio demonstrabilis potest fieri conclusio scita et omnis conclusio scita uel scibilis potest esse quaestio demonstrabilis ei qui nondum scivit eam. | |
SDD 8.3.3 | |
(1) Omnes autem dictas quaestiones dicit Aristoteles esse quaestiones medii. (2) Quia cum quaerimus si est vel quia est, quaerimus si medium est, cum autem quaerimus quid est, quaerimus quid medium est. Quod autem in quaestione propter quid quaeramus medium quid est, hoc probat Aristoteles: (3) primo, quia in omni quaestione propter quid quaerimus causam essendi, aut simpliciter aut secundum quid, et causa est medium dicens quid est, etiam vel simpliciter vel secundum quid; (4) secundo, quia in omni quaestione propter quid quaeritur medium propter quid est, et omne medium propter quid est est medium quid est, ideo in omni quaestione propter quid est quaeritur medium quid est. | |
Verba huius tertiae partis et sententia habent obscuritatem et summam difficultatem. Et haec pars habet tres clausulas. In prima ponitur haec conclusio quod omnis quaestio est quaestio medii. Et haec conclusio est satis manifesta si volumus hic loqui de conclusionibus demonstrabilibus, de quibus in hoc tractatu intendimus; quaestio enim est dubitabilis propositio, quae per demonstrationem efficitur conclusio certa et scita. Talis autem propositio est mediata, cuius medio invento et convenienter in demonstratione extremitatibus applicato, ipsa cessat esse quaestio et efficitur conclusio scita. Constat autem quod in omni quaestione illud quaeritur quo invento cessat esse quaestio, sive dubitatio. Ergo omni quaestione demonstrabili medium illud quaeritur vel eius applicatio ad extremitates; ideo omnis quaestio demonstrabilis est quaestio medii. | |
Adhuc illa conclusio declaratur sic. Supponamus primo quod propositiones indemonstrabiles non sunt quaestiones proprie, licet uoce per modum quaestionis proferri possint; non enim quaerimus mente quod manifeste habemus. Secundo supponimus, sicut habetur in fine septimi Metaphysicae, quod necesse est in omni nostra quaestione esse nobis aliquid notum et aliquid dubium (non enim quaereres cultellum si nullum haberes de eo conceptum), et per illud quod scimus nitimur invenire illud quod dubitamus. Tertio supponimus quod si ea quae tu scis et eo modo quo tu ea scis sufficeret ad sciendum quaesitum finaliter, tunc statim, sine mora, sequeretur scientia illius quaesiti finalis, et tunc statim cessaret tibi illa quaestio. Ergo quam diu quaeris quaesitum aliquod finale et tibi possibile invenire, tam diu inter ea quae tu scis et quaesitum finale manet tibi adhuc aliquid non scitum, quod tamen oportet scire et invenire ad inveniendum finale quaesitum, et hoc vocatur 'medium', quod oportet quaerere et invenire uolentem invenire finale quaesitum. Et hoc medium inveniendum ad finalis quaesiti inventionem est causa vel causatum, vel terminus significativus, vel alicuius horum applicatio ad terminos in quaestione positos. Ergo apparet quod quaerentem aliquid tamquam quaesitum finale oportet etiam quaerere aliquod medium per quod inveniatur illud quaesitum finale. | |
Secunda clausula exponit quot media quaeramus in dictis quattuor quaestionibus. Et est haec clausula manifesta si consideremus quod dicit Aristoteles. Et nos ad placitum vocamus quaestionem de 'est' secundo adiacente 'quaestionem si est' et illam de 'est' tertio adiacente 'quaestionem quia est'. Tamen aliquando Aristoteles utramque vocat 'si est' et aliquando utramque 'quia est'. Et bene utraque vocatur 'si est' (capiendo 'si' pro 'utrum'), quia quaerimus 'utrum tempus est?' et 'utrum tempus est motus?'. Bene etiam utraque uocatur 'quia est', quoniam proponendo quod intendimus demonstrare proponimus quod tempus est et quod tempus est motus. Manifestum est ergo quod quaerens si est quaerit medium si est, id est quaerit medium faciens scire si est, et quaerens quia est quaerit medium quia est, id est medium faciens scire quia est, et, per consequens, ipse quaerit medium si est, ex quo diximus quod quaestio quia est convenienter uocatur 'si est'. | |
Sed iterum etiam manifestum est quod quaestio quid est quaerit medium quid est, id est quaerit medium faciens scire quid est, et quaestio propter quid quaerit medium propter quid, id est medium faciens scire propter quid. Sed tamen plus dicitur in ista clausula, quia dicitur quod quaestio propter quid quaerit non solum medium propter quid, sed etiam medium quid est. Et hoc est dubitabile; ideo ad hoc probandum ponuntur aliae duae clausulae, quae sunt duae rationes hoc probantes. | |
Et propter primam illarum rationum, quae ponitur in tertia clausula, notandum est quod cum dico "causam essendi aut simpliciter aut secundum quid", per 'esse simpliciter' intelligo 'esse secundum adiacens' in proposito, et per 'esse secundum quid' intelligo 'esse tertium adiacens'. Cum ergo quaero propter quid homo est risibilis, quaero causam essendi hominem non simpliciter, sed essendi ipsum risibilem; et sic patet satis maior illius rationis. Sed cum dicitur in minore quod illa causa est medium dicens quid est homo, sic intelligo quod hic, large loquendo, vocamus 'definitionem dicentem quid est' non solum definitionem pure quidditativam, sed etiam definitionem causalem, et omnis causa in unaquaque demonstratione propter quid pertinere potest et debet ad definitionem causalem eius de quo quaeritur, quae quidem definitio causalis est conveniens medium in demonstratione propter quid. Et addebatur "uel simpliciter vel secundum quid", quia si definio 'hominem' vel 'triangulum' simpliciter definitione causali, illa est conveniens definitio ad demonstrandum propter quid homo est, sine additione; sed si definitione tali definio illos non simpliciter, sed cum additione, ut definiendo 'hominem' per esse risibilem, vel 'triangulum' per habere tres ... et caetera, illa definitio est conveniens ad demonstrandum propter quid homo est risibilis, vel propter quid triangulus habet tres ... et caetera. | |
Et ex his etiam dictis potest esse manifesta secunda ratio, quae ponitur in quarta clausula. Et Aristoteles etiam ad eius manifestationem ponit istam propositionem "in omnibus enim his manifestum est quod idem est quod quid est et propter quid est", et hoc est dictum quod omnis definitio causalis significat causam propter quam est quod significatur per definitum. | |
SDD 8.3.4 | |
(1) Volentes autem dicere de praecognoscendis ante demonstrativam scientiam conclusionis, ostendimus primo ex quot et ex quibus necesse est constitui demonstrationem passionis de subiecto. (2) Et manifestum est quod primo necessarium est in ea esse subiectum et passionem et medium. (3) Secundo oportet in ea esse conclusionem constitutam ex subiecto et passione, quae si ante proponebatur erat quaestio. (4) Tertio oportet in ea esse duas praemissas, unam constitutam ex medio et passione, aliam ex subiecto et medio. (5) Quarto necesse est illas praemissas esse ordinatas in figura et in debito modo syllogistico, ut de necessitate sequatur conclusio ex praemissis. (6) Hae autem praemissae et termini earum solent dici 'materia' demonstrationis, ordinatio autem in figura syllogistica et debito modo solet vocari 'forma' eius. | |
In ista quarta parte distinguuntur ea ex quibus demonstratio integratur. Et sunt in ea sex clausulae. Prima proponit intentionem partis et causam intentionis; et est satis manifesta. Proponitur autem in speciali de demonstratione passionis de subiecto. Quia saepe quaerimus tales demonstrationes in scientiis demonstrativis propter quid et per ea quae dicuntur de tali demonstratione poterunt apparere illa quae essent dicenda de aliis. | |
Secunda clausula distinguit terminos in tali demonstratione subiicibiles et praedicabiles. Et est totum manifestum per hoc quod demonstratio est syllogismus. In aliis autem demonstrationibus sunt termini subiectum et praedicatum conclusionis cum medio, sed illud praedicatum non se habet ad illud subiectum tamquam passio ad suum subiectum. | |
Tertia etiam clausula et quarta distinguunt propositiones demonstrationem integrantes, quae sunt conclusio et duae praemissae, constitutae ex terminis praedictis. Et illud totum est manifestum. | |
Quinta clausula ponit quod illos terminos oportet ordinari in syllogismo. Et hoc est quod oportet omnem demonstrationem esse syllogismum, ut post patebit. | |
Sexta clausula ostendit quid praedictorum se habeat in constitutione demonstrationis per modum materiae. Et est ista clausula satis manifesta. Non enim oportet hic disputare de distinctione reali vel non reali dictae formae et dictae materiae ad invicem. Sed finaliter potest dici sicut diceremus materiam domus esse lapides, ligna et lateres, formam autem horum compositionem vel ordinationem. Vel potest dici quod sicut in propositione subiectum et praedicatum se habent per modum materiae et copula per modum formae, si propositio sit categorica, ita in demonstratione (quae est propositio hypothetica, ut alias de syllogismo dictum est), praemissae et conclusio se habent per modum materiae, et coniunctio coniungens eas in faciendo propositionem hypotheticam se habet per modum formae, ut haec dictio 'ergo', vel huius modi, in demonstratione vocali, et conceptus correspondens illi dictioni in demonstrationi mentali. | |
SDD 8.3.5 | |
(1) Dicamus ergo secundum Aristotelem quod omnis doctrina et omnis disciplina intellectiva fit ex praeexsistenti cognitione. (2) Dupliciter autem necessarium est praecognoscere in doctrinis demonstrativis: alia namque quia sunt, ut dignitates, alia vero quid est quod dicitur per nomen, ut passiones, et alia utraque, scilicet quid est et quia est, ut subiecta. (3) Sed non oportet in omni syllogismo demonstrativo praecognoscere de subiecto conclusionis quia est (immo hoc in quaestione si est docetur per demonstrationem), (4) sed oportet hoc praecognoscere in omni scientia totali de subiecto primo illius scientiae. | |
Haec quinta pars ostendit quae debeamus praecognoscere de praedictis demonstrationem constituentibus antequam habeamus scientiam conclusionis per demonstrationem. Et habet quattuor clausulas. | |
Prima praemittit unam proprietatem communem omni doctrinae et disciplinae. Et notandum est quod idem habitus vocatur 'doctrina' et 'disciplina', sed nomina differunt secundum rationem. Quia vocatur 'doctrina' secundum quod per doctorem acquiritur et dicitur 'disciplina' secundum quod a discipulo recipitur, sicut idem motus dicitur 'actio' ut ab agente producitur et 'passio' ut in passo recipitur, prout habetur tertio Physicorum. Dicitur etiam 'doctrina', multum communiter, de omni notitia quam aliquis acquirit ab alio, et est quaedam sensitiva, quaedam intellectiva. Sensitiva sicut ioculator docet canem suum sedere vel ballare, vel sicut mater loquendo saepe cum puero docet ipsum suum idioma; de hac autem doctrina non intendebat Aristoteles, neque nos in hac arte demonstrativa, ideo dicebatur "omnis doctrina et omnis disciplina intellectiva". Et quia omnis talis fit ex cognitione sensitiva praevia, ideo sic posset esse probata propositio illa quae in prima clausula proponebatur. | |
Sed adhuc Aristoteles in hac propositione intendebat loqui magis proprie de doctrina et disciplina; ideo non pro omni notitia intellectiva, sed pro notitia veritatis alicuius propositionis, quae cum primo nobis proponitur est nobis dubia vel apparet falsa, et post per doctorem manifestatur nobis eius veritas; et hoc non potest facere doctor nisi per probationem ex praemissa vel praemissis eam concludentibus, et oportet illas praemissas esse prius notas antequam conclusio fiat per eas nota; ideo sic omnem doctrinam necesse est fieri ex praeexsistente cognitione, scilicet praemissae vel praemissarum. | |
Et iterum talis propositio quae sic est dubia cum proponitur et cuius post manifestatur veritas non vocatur proprie 'quaestio', ut dictum fuit in tertia parte huius capituli: quia in omni nostra quaestione aliquid est nobis notum et aliquid dubium, et per illud quod praescimus nitimur invenire ac demonstrare illud quod dubitamus, et hoc cum inventum est per adiutorium doctoris ostendentis nobis medium per quod invenitur et applicationem eius ad extremitates generatur doctrina; ideo etiam sic doctrina fit ex praeexsistente cognitione. | |
Secunda clausula distinguit praecognitiones in scientiis demonstrativis. Et dicitur communiter, secundum Aristoteles, quod necessario in scientiis demonstrativis sunt duae praecognitiones ante scientiam conclusionis per demonstrationem, scilicet quid est et quia est. Et in hoc dicendo tu debes accipere 'quid est' et 'quia est' non in recto casu sed in genitivo. Ipsorum enim quid est et quia est sunt praecognitiones, et ipsa sunt praecognita de subiecto, dignitate et passione; quod enim oportet ante praecognoscere, hoc praecognoscitur et eius est praecognitio. Et cum dicit Aristoteles "dupliciter autem necessarium est praecognoscere, alia namque quia sunt ..." et caetera, cum autem sic enumerantur duae praecognitiones, debet hoc poni proportionaliter sicut prius posuimus demonstrationem quattuor quaestionum, in secunda parte huius capituli. | |
Cum etiam dicimus necessario praecognoscendum esse quid est de subiecto et passione, non debemus per 'quid est' intelligere definitionem quidditativam aut definitionem causalem. Illae enim saepe dubitantur et quaeruntur et demonstrantur; ideo sic dictum fuit quid est esse quaestionem. Sed per 'quid est' debemus intelligere quid est quod dicitur per nomen, et hoc non solum est praecognoscendum de subiecto et passione, immo universaliter de omni termino significativo quo volumus uti in demonstratione. Si enim discipulus non noverit significationes nominum, non poterit intelligere doctorem sibi demonstrare volentem. | |
Cum etiam dicimus praecognoscendum esse de dignitate quia est, nos intelligimus hic per 'dignitatem' praemissam demonstrationis indemonstrabilem. Et extendendo hoc nomen 'dignitatis', nos hic possumus omnes propositiones quae fiunt praemissae in demonstrationibus aliarum conclusionum vocare 'dignitates' in respectu illarum conclusionum, licet non dicantur simpliciter et proprie dignitates nisi sint indemonstrabiles. Cum ergo praemissae debeant manifestare conclusionem in sua veritate, et hoc non possint nisi fuerint ante nobis manifestae, ideo necesse est ante notitiam ueritatis conclusionis sic praecognoscere et scire dignitates. Et hoc intendimus quod necesse est praecognoscere dignitatem quia est, id est quia est vera, vel quod ita est sicut per eam significatur, ad sensum alias expositum. | |
Deinde cum dicitur quod de subiecto oportet praecognoscere quia est, uolumus dicere, cum illud subiectum sit unus terminus significativus, quod de illo termino significative sumpto oportet praecognoscere hoc uerbum 'est' secundum adiacens, ut si 'magnitudo' sit primum subiectum in geometria, oportet praecognoscere magnitudinem esse et scire quod ita est antequam habeamus scientiam demonstrativam alicuius conclusionis geometricae. Nam, ut dicitur sexto Metaphysicae, nullius scientiae est demonstrare si est aut non est genus circa quod uersatur, neque etiam quid est, sed haec accipiunt scientiae tamquam nota sensu vel supponentes ea ex superiori scientia. | |
Tertia autem clausula et quarta exponunt de quo subiecto oporteat praecognoscere quia est et de quo non. Et innuunt duplex dici 'subiectum' quantum spectat ad propositum; unum enim dicitur subiectum propositionis, scilicet de quo dicitur praedicatum, alterum dicitur subiectum scientiae. Et tunc tertia clausula bene manifeste ostendit quod loquendo de subiecto propositionis non oportet in omni demonstratione praecognoscere quia est de subiecto conclusionis, immo hoc quaeritur et demonstratur in quaestione si est, quo modo manifestabitur post. | |
Sed de subiecto scientiae notandum est quod hic non intendimus loqui de subiecto cui scientia inhaeret. Nam omnis scientiae humanae tale subiectum est anima, de qua nihil oportet praecognoscere vel considerare in geometria. Sed 'subiectum' scientiae hic vocamus genus circa quod primo versatur intentio considerantis in illa scientia. Et sic dico "primo" quia de nullis aliis considerat nisi prout habent attributionem ad ipsum, scilicet vel sicut partes, vel sicut passiones, vel sicut principia, vel sicut opposita, aut sicut passiones partium vel passionum, et caetera. Et hoc solet nominari 'subiectum obiectum' et 'genus obiectum' et 'materia obiecta', scilicet respectu intellectus de ipso principaliter considerantis quantum ad illam scientiam, et 'subiectum' respectu primarum et principalium passionum ad illam scientiam pertinentium. | |
Et solet vocari 'genus' altero duorum modorum, quorum unus est quia communiter tale subiectum habet plures species sub se de quibus illa scientia considerat, ut 'magnitudo', quae sic ponitur subiectum geometriae, habet sub se 'corpus', 'superficiem' et 'lineam', de quibus est consideratio in geometria. Alius modus est prout subiectum solet vocari 'genus' suarum passionum. Hos enim duos modos sumendi 'genus' exprimit Aristoteles quinto Metaphysicae, cum aliis duobus modis prioribus, dicens "amplius autem dicitur genus ut superficies figurarum genus superficialium et solidum solidarum, et caetera, amplius ut in rationibus, id est in definitionibus quidditativis, quod primum inest quod dicitur in eo quod quid est ...", et caetera. Et tale subiectum vocat Aristoteles 'genus' quarto Metaphysicae, capitulo primo, versus finem, ubi dicit quod omnis sensus unus et omnis scientia una unius generis est, ut grammatica, una ens, omnes speculatur voces, et etiam in primo Posteriorum ubi dicit "una autem scientia est quae est unius generis ..." et caetera. | |
Quod autem in omni tali scientia una oporteat tale subiectum primum et unicum assignare dicetur in alia parte. Quod etiam de tali subiecto oporteat in illa scientia praesupponere quia est posset sciri per inductionem: nec enim metaphysica demonstrat ens esse, nec physica ens mobile esse, nec geometria magnitudinem, nec arithmetica numerum, et caetera. | |
Iterum tale subiectum est de quo primo et principaliter considerat talis scientia, et nullus valeret laborare ad inveniendum unam talem scientiam magnam de eo quod non crederet esse, vel saltem fuisse vel fore. | |
Iterum oportet omnia alia considerare secundum quod reducuntur ad tale subiectum, et nullus valet reducere entia ad non ens, nec terminos pro aliquo supponentes ad terminum quem crederet pro nullo supponere. | |
Sed tu diceres "nonne possum ego habere unam talem scientiam magnam de uacuo, seu de isto termino 'uacuum', licet uacuum non sit? ", et iterum "talem scientiam posset aliquis habere de rosa et de eius partibus et passionibus, et non perderet eam licet modo nulla esset rosa, sicut non amittimus scientiam nostram de eclipsibus lunae licet pro infinito tempore nulla sit eclipsis lunae". | |
Respondetur breviter ad primam instantiam quod nulla scientia potest considerare de isto termino 'uacuum' significative sumpto tamquam de primo et principali considerato, sed oportet prius et principalius considerare de loco. Quia non potest haberi conceptum uacui, nec quid nominis 'uacui', nisi habendo conceptum loci; est enim conceptus uacui complexus ex conceptu loci et corporis, ut alias dictum est. | |
Ad secundam instantiam dicendum est quod in demonstrationibus non utimur hoc verbo 'est' pro tempore restricto ad hanc horam vel diem, sed pro infinito, seu quantocumque, tempore praesenti. Sed de hoc dicetur magis in quinto capitulo huius tractatus. | |
Sed adhuc dubitatur an oporteat praecognoscere de passione quia est, sicut de subiecto. Et ego dico quod de aliquibus hoc praecognoscitur tamquam sensu manifestum, sed non de omnibus. Quia licet sciamus continuum esse, cuius passio est esse in infinitum divisibile, tamen quaestio est dubitabilis an in infinitum sit divisibile. Immo etiam nec de omnibus partibus subiectivis primi subiecti oportet praesupponere quia est. Quamvis enim et 'motus' et 'tempus' et 'infinitum' sint partes subiectivae 'entis', quod est primum subiectum metaphysicae, tamen posset aliquis dubitare an motus est, an infinitum est aut an tempus est, et habet demonstrare metaphysica quod sic. | |
Non oportet autem dubitare circa praedicta propter dicta Aristotelis, in primo Physicorum, dicentis quod quasdam scientias nihil prohibet quaedam horum despicere, ut genus non supponere esse si sit manifestum quoniam est, et passiones non accipere quid significent, quoniam notum est. Aristoteles enim in his verbis uult dicere quod si praedicta non fuerunt manifesta et communiter apud omnes concessa, expedit ea in initiis librorum supponere non solum mente, sed etiam in scribendo aut narrando, aut etiam declarando si aliqua indigeant declaratione. Si tamen fuerunt communiter apud omnes evidentia, tunc licet mente praecognoscantur, nihil inconveniens est ea despicere, et non supponere, quantum ad eorum narrativam praeordinationem in initiis librorum ante demonstrationes quaestionum. | |
SDD 8.3.6 | |
(1) Cum ergo scientiam magnam ex multis processibus, divisionibus, definitionibus, demonstrationibus et conclusionibus aggregatam dicamus unam scientiam, ut metaphysicam, physicam vel geometriam, et cum etiam talia multa non dicantur unum propter continuitatem vel inhaerentiam unius ad alterum, nec propter unitatem subiecti in quo aggregantur, necesse est talem magnam scientiam dici unam propter unitatem alicuius eorum de quibus illa scientia considerat, ad quod alia, prout in illa scientia considerantur, habent ordinationem et attributionem, sicut exercitus dicitur unus ex ordinatione omnium aliorum in unum principem, vel ducem, (2) ideo videndum est quid sit illud unum ex cuius unitate talis scientia dicitur una. (3) Hoc autem non est aliquod principium complexum, ut dignitas, quia multae sunt in eadem scientia et non reducibiles ad invicem, (4) nec hoc est medium demonstrativum, pari ratione, (5) nec conclusio, nec aliqua passio, quia plures sunt et posteriores praemissis. (6) Oportet ergo hoc esse unum primum genus, scilicet subiectum, illi scientiae proprium et adaequatum. Haec est determinatio Aristotelis, primo Posteriorum, in isto capitulo "una autem scientia". | |
Quia scientiae diversae dicuntur distingui ex distinctione aliquorum consideratorum, cum enumerata sint plura de quibus scientiae demonstrativae principaliter considerant, expedire videtur in hac sexta parte etiam ponere sermonem de unitate et pluritate scientiarum. Habet autem haec pars sex clausulas. | |
Prima, quae est magna, probat istam conclusionem quod necesse est scientiam unam continentem multas demonstrationes et conclusiones dici unam ex unitate alicuius eorum de quibus illa scientia considerat. Ad cuius evidentiam notandum est quod non intendimus hic agere de unitate simplicis scientiae demonstrativae, cuius modi dicimus esse scientiam unitate conclusionis demonstratae, sed de unitate scientiae ex multis simplicibus aggregatae, sicut esset totalis geometria, composita ex partialibus scientiis omnium vel plurium conclusionum geometricalium. Cum ergo unaquaeque harum scientiarum simplicium sit actu una scientia et sit alterius conclusionis altera, quo modo poterit geometria, ex omnibus illis partialibus scientiis aggregata, esse una? Non enim dicitur una quia sit aliquod unum proprie loquendo, sicut nec domus nec exercitus dicitur proprie aliquod unum; multa enim non dicuntur simpliciter et proprie aliquod unum nisi vel propter continuitatem, si sint innata continuari, ut partes lineae sunt una linea, et plures partes aquae una aqua, et plures gradus caliditatis una caliditas (imaginantur enim habere continuitatem intensionis, sicut partes magnitudinis habent continuitatem extensionis), vel propter commixtionem graduum formarum contrariarum, sicut aliqui gradus caliditatis et aliqui gradus frigiditatis essent una tepiditas, et gradus albedinis et nigredinis unus medius color, vel propter inhaerentiam unius ad alterum, ut forma et materia sunt una substantia per se subsistens, scilicet unum animal, unus lapis, unus aer. | |
Nullo autem istorum modorum duae scientiae partiales, sive simplices, duarum diversarum conclusionum sunt unum et una scientia. Sed nec talis scientia, sicut totalis geometria, dicitur una solum per modum accumulationis et congregationis in eodem loco vel subiecto, quia isto modo non magis sunt unum duae conclusiones geometricales quam una geometricalis et una moralis vel medicinalis; ideo non esset magis dicendum quod illae duae geometricales essent una scientia quam una geometricalis et una moralis vel medicinalis, quod est falsum. Nec apparet colligatio sive conglutinatio vel alius modus rationalis quare omnes conclusiones geometricales dicuntur esse de una scientia de qua non sunt morales vel medicinales, et e converso, nisi quia omnes conclusiones geometricales habent ordinem et attributionem in earum consideratione ad unum aliquid ad quod non sic habent attributionem in sua consideratione conclusiones morales vel medicinales, et e converso. Ideo conclusio proposita bene concluditur in hac clausula. | |
Secunda ergo clausula proponit considerandum esse quid sit illud unum ex cuius unitate propter attributionem aliorum ad ipsum talis scientia dicitur esse una. | |
Tertia clausula removet unam opinionem, scilicet dicentem quod illud unum sit aliquod unum principium complexum, proprium illi scientiae et primum, a quo alia dependent: tota enim congregatio debet sumere unitatem magis a primo quam ab aliquo alio et attributio debet esse magis posteriorum ad priora quam e converso; subiectum autem vel passio non est primum, sed principia prima sunt priora; ergo ... et caetera. Haec autem opinio non est vera. Non enim in tali scientia est unicum principium complexum primum et indemonstrabile ad quod omnia alia reducuntur, sed tot sunt quot sunt conclusiones, sicut dicetur post. Nec etiam aliquid illorum in aliud illorum reducitur, nisi forte haec omnia in aliquod aliud reducantur; nullum enim eorum probatur per alterum. Et iterum principia communissima, scilicet metaphysicalia, descendunt in scientias speciales propter diversas appropriationes. Non ergo ex diversitate illorum principiorum dicuntur illae scientiae diversae, sed potius ex aliis principiis distinctis illarum scientiarum; apponuntur enim illis principiis diversae appropriationes illa principia diversificantes. | |
Sed nec illa principia complexa sunt prima inter considerata; immo priores sunt termini ex quibus componuntur. Et ideo quantum ad unitatem scientiae reducit Aristoteles, primo Posteriorum, principia complexa ad genus subiectum, dicens "altera autem scientia est ab altera quarumcumque principia neque ex eisdem neque ex alteris sunt; huius autem signum est cum in indemonstrabilia veniant; oportet enim ipsa esse in eodem genere his quae demonstrantur", scilicet si debeant esse una scientia. Et in fine capituli dicit "principia enim sunt duplicia, ex quibus et circa quae", ex quibus, scilicet dignitates, et circa quae, scilicet genera subiecta, "ex quibus igitur communia sunt, quae autem circa quae propria, ut numerus et magnitudo", scilicet numerus in arithmetica et magnitudo in geometria. | |
Quarta clausula removet aliam opinionem, scilicet dicentem quod talis scientia dicitur una ex unitate primi medii demonstrativi, scilicet primae demonstrationis. Et haec opinio habet quandam apparentiam, ex eo quod eadem conclusio, quae scilicet est eiusdem subiecti et eiusdem passionis, ut quod terra est sphaerica, pertinet ad diversas scientias, scilicet naturalem et astrologicam, secundum quod demonstratur per diversa media, ut apparet secundo Caeli et in tractatu de Sphaera. Et iterum dicitur, primo Posteriorum, quod demonstrationes augentur non per media sed in post assumendo aut in latus, quasi in una scientia exsistente unico primo medio, licet sint in ea multae demonstrationes et conclusiones. | |
Sed tamen nec ista opinio est tenenda: licet enim sub uno medio multae possint capi minores extremitates et sub illis aliae, et sic possint multiplicari demonstrationes ortum habentes ex uno medio et una praemissa constituta ex illo medio et maiori extremitate primae demonstrationis in illo ordine, tamen non omnes demonstrationes unius talis scientiae dependent sic ex uno medio et una praemissa. Verbi gratia, in nullam praemissam unam et in nullum medium unum resoluuntur demonstrationes primae conclusionis quam posuit Euclides et istius conclusionis quod quattuor quantitates proportionales sunt proportionaliter commutabiles; et sic de multis aliis. | |
Et iterum primum ad quod debet esse omnium aliorum reductio debet esse praecognitum; medium autem demonstrativum non est de primis cognitis; immo cognitis subiecto et passione quantum ad quid nominis, et subiectum etiam quantum ad quia est, adhuc saepe deficit nobis et quaerimus ipsum medium, et saepe difficulter invenimus, secundum quod dictum est prius quod omnis quaestio est quaestio medii. | |
Nec prosunt persuasiones illius opinionis. Quia si eadem conclusio, ut quod terra est sphaerica, probatur in diversis scientiis, hoc non est primo propter diversitatem mediorum, sed propter reductionem terrae secundum eius diversas considerationes in primo subiecto illarum diversarum scientiarum. Terra enim uno modo consideratur ut simpliciter gravis et naturaliter mobilis ad medium mundi, et sic reducitur ad primum subiectum naturalis philosophiae, quod est ens mobile vel motus; et sic pertinet eius consideratio ad naturalem, et convenit sibi medium naturale per quod probatur esse sphaerica. Alio modo consideratur secundum habitudinem situalem ad caelum, prout est in medio eius sicut centrum, et sic reducitur ad primum subiectum astrologiae, quod est magnitudo caelestis vel aliquod tale; ideo sic pertinet ad astrologiam, et convenit sibi medium astrologicum per quod probatur esse sphaerica. | |
Non enim est inconveniens quod idem terminus secundum eius diversas considerationes pertineat ad diversas scientias propter reductionem eius ad diversa prima subiecta illarum, et quod sit subiectum primum in una et pars vel passio subiecti in alia. Ut 'quantitas' considerata secundum rationem mensurae vel mensurabilis non resolvitur in subiectum superioris vel aliud, sed est subiectum primum mathematicae scientiae, considerata tamen secundum quod ens et aliquid pertinet ad metaphysicam, quia reducitur ut sic ad subiectum primum metaphysicae, quod est ens. Ideo metaphysicus non habet scire quae res est quantitas, magnitudo vel numerus, sed hoc considerat solus mathematicus. Si autem quantitas, numerus, magnitudo vel figura considerentur prout diversae magnitudines, figurae ... et caetera conveniunt diversis motibus vel operationibus naturalibus, tunc pertinent ad physicam, quia sic considerantur in attributione ad motum uel ens mobile, quod ponitur primum subiectum scientiae naturalis. | |
De alia autem obiectione, quae est de augmentatione demonstrationum, dictum est aliqualiter, et magis dicetur post. | |
Sed restat dubitatio quo modo tale genus subiectum potest dici proprium et adaequatum illi totali scientiae, cum non appareat sumi in qualibet demonstratione vel conclusione illius scientiae. Et ego respondeo quod non dicitur proprium illi scientiae per convertibilem praedicationem vel quia formaliter sumatur in qualibet demonstratione uel conclusione illius scientiae. Sed sic dicitur proprium et adaequatum illi scientiae quia illa scientia non excedit considerationem illius subiecti et sibi attributorum secundum rationem secundum quam ponitur in illa scientia primum subiectum, nec deficit a consideratione eorum; considerat enim de illo subiecto et de eius partibus et passionibus et principiis, et omnibus aliis quae ad ipsum habent per se attributionem secundum illam rationem secundum quam ponitur ibi primum subiectum, et de nullis aliis. | |
Unde si Aristoteles, primo Physicorum, considerat de termino superiori ad motum vel ad ens mobile, vel de multitudine entium, contra Melissum et Parmenidem, hoc non est per naturalem scientiam, sed per metaphysicam, ut ibidem confitetur; et si etiam, secundo de Anima, definimus animam quod ipsa est actus primus substantialis corporis physici, hoc facimus induentes habitum primae philosophiae, de qua sunt illi termini, et non de physica. Unde notandum est quod nulla scientia potest definire suum subiectum nisi induendo habitum superioris scientiae, cum oporteat primam partem definitionis excedere definitum. | |
Quinta clausula removet alia duo quae forte cavillatores possunt dicere, unum scilicet quod ab unitate passionis et aliud quod ab unitate conclusionis scientia diceretur una. Hoc enim non est rationabile, cum nullum illorum sit de quo primo intendit consideratio scientiae, et quia subiecto manente uno et scientia una multiplicantur conclusiones non reducibiles una in aliam, ut diximus prius, et etiam passiones, ut quod 'entis' in quantum ens sunt passiones, etiam proprie convertibiles, plures, ut 'idem', 'diversum', 'prius' vel 'posterius', 'causa' vel 'causatum', 'contingens' vel 'necessarium'. Tamen hoc est bene concedendum quod ad unitatem simplicis scientiae requiritur unitas conclusionis. | |
Sexta clausula infert ex praedictis quod talis scientia dicitur una ex unitate primi generis subiecti illius scientiae. Propter quod debiliter considerantes et ad pauca inspicientes de facili enuntiant quidam modernorum dicentes in tali magna scientia una non esse quaerendum unum subiectum proprium, sed tot quot sunt conclusiones in ea diversorum subiectorum. Tales enim non possunt artificialiter distinguere scientias, nec dicere quare tales conclusiones sunt de geometria et tales non, sed de medicina, et deficiunt non distinguentes etiam inter subiectum propositionis et subiectum scientiae et subiectum passionis. | |
SDD 8.3.7 | |
Quibusdam autem visum est quod non prius sciremus praemissas quam conclusionem, prout hoc imponitur Platoni. Nos autem hanc opinionem non tenemus, sed dicimus necessario nos prius scire praemissas quam sciamus conclusionem. Fit enim in nobis scientia conclusionis per scientiam praemissarum et illud per quod aliquid fit prius est naturaliter eo quod fit. Maiorem autem scimus prius tempore quam conclusionem, sed minorem addentes maiori scitae scimus simul tempore conclusionem, licet sit prius natura. | |
Haec ultima pars ostendit quo modo praecognoscimus praemissas ante conclusionem. Et circa hoc notandum est quod propositio formata in mente est quaedam notitia complexa, de qua non loquimur hic, quia conclusionem demonstrandam possumus habere in mente formatam antequam habeamus in mente aliquam praemissarum. Immo sic communiter doctores proponunt suas conclusiones demonstrandas antequam demonstrant eas. Sed haec notitia non est scientia, immo scientia est assensus certus et evidens superveniens propositioni mentali, quo illi cum certitudine et evidentia assentimus. Cum ergo propositio in mente formata sit nobis dubia et intellectus non sit ex sua natura determinatus ad assentiendum ei, necesse est si debeat ei assentire cum certitudine et evidentia quod ad hoc determinetur per alias propositiones illam concludentes quibus sic assentiat. Et sic oportet intellectus prius assentire illis praemissis quam illi conclusioni; et hoc est prius scire praemissas quam conclusionem. | |
Haec igitur ultima pars habet tres clausulas. Prima proponit opinionem nobis contrariam, cuius opinionis narrantur quattuor rationes, quae uel quarum aliquae solent Platoni attribui. Prima est quia Plato dicit (sicut et nos) deum in generatione hominis creare intellectum humanum; deus autem, cum sit agens perfectissimum, omnipotens et optimum, cuius potentiae nihil est quod possit resistere, rationabile est quod agat effectum perfectum si per se agit et creat illum. Intellectus autem humanus non crearetur perfectus nisi crearetur repletus virtutibus simul et scientiis. Ergo sic est intellectus ab instanti suae creationis, propter quod non prius scivit principia quam conclusiones. Et cum quaereretur a Platone "quare ergo indigemus addiscere et studere?", dicebat quod intellectus mole carnis oppressus et sepultus non poterat exercere opera scientiarum propter quod obliviscebatur eas et non poterat prius illis scientiis uti nisi per studium et demonstrationes esset exercitatus et ad memoriam, seu reminiscentiam, reductus. | |
Secunda ratio eius erat quia si intellectus non praecognovisset conclusionem ante demonstrationem sequeretur quod praesentata, vel oblata, sibi conclusione in demonstratione, ipse non magis caperet eam in assentiendo ei quam oppositam si sibi offerretur, quod falsum est. Et probabat consequentiam per exemplum de seruo fugitivo quem dominus quaerens si numquam cognovit eum, non magis capiet eum si sibi occurrat quam quemlibet alium, etiam sibi prius ignotum. | |
Tertia ratio erat quia non sunt causae sufficientes alicuius effectus sine illo effectu; positis enim causis sufficientibus, ponitur effectus. Causae autem sufficientes scientiae conclusionis sunt scientiae praemissarum una cum intellectu agente et possibili, et huius modi, quae posita sunt. Ergo positis scientiis praemissarum, ponitur simul scientia conclusionis, et non posterius. | |
Quarta ratio fuit quia fiat tale argumentum 'omnis binarius est numerus par, denarii in bursa mea exsistentes sunt binarius' (quod probo per ostensionem eorum); 'ergo denarii in bursa mea exsistentes sunt numerus par'. Ostendo ergo quod tu sciebas illam conclusionem antequam tibi demonstraretur per praedictam rationem: quia omnem binarium praesciebas esse numerum parem, et denarii in bursa mea sunt binarius, ut probatur per ostensionem; ergo denarios in bursa mea praesciebas esse numerum parem. Et iste processus est manifestus, quia est syllogismus in prima figura. | |
De his autem rationibus pertranseundeum est superficialiter, quia non sunt de logica, nisi quarta. De prima ergo ratione manifestum est quod non est loqui naturaliter dicere quod corpus humanum, quod est proprium et conveniens subiectum animae humanae, debeat ipsam impedire ab eius operatione. Sed tamen, loquendo supernaturaliter, concedimus deum creare intellectum humanum non modo naturali, sed voluntarie et libere, et non oportet tale agens producere effectum quantumcumque potest perfectum, sed quantum uult. Immo repugnat infinitae potentiae divinae facere effectum sic perfectissimum quin possit facere perfectiorem, quia sequeretur quod eius potentia esset finita. Negatur ergo quod deus creet intellectum scientiis repletum, sed potius nudum, potentem tamen per se perfici, sicut habetur tertio de Anima. | |
Ad secundam rationem dicitur quod sicut ignis est ex sua natura determinatus ad calefaciendum, vel comburendum si sibi apponatur combustibile, sic intellectus, ex sua naturali inclinatione ad ueritatem, est determinatus ad assentiendum primis principiis, scilicet indemonstrabilibus, vel ad hoc determinatur per aliqualem praecedentem declarationem, ut dicetur post. Sed sic non est per suam naturam determinatus ad assentiendum conclusionibus, sed indiget determinari ad hoc per praemissas eas concludentes, quibus ex sua natura praeassentit. Quare ergo non ita bene assentit oppositis illarum conclusionum si sibi occurrant?. Dico quod hoc est quia illa opposita non sic concluduntur sibi per praemissas quibus prius naturaliter assentiat; ideo nec ex sua natura nec per aliud determinatur ad assentiendum illis. Et sic videtis quod similitudo prima non valebat. | |
Ad tertiam rationem dicendum est quod ad esse causarum sufficientium et eo modo quo sunt sufficientes ad esse effectus sequitur effectum esse; et similiter ad esse causarum sufficientium et eo modo quo sunt sufficientes ad facere effectum sequitur illum effectum fieri, sed non oportet sequi ipsum esse. Excipiamus tamen agentia libera, quae non est necesse effectus suos ad quos libere se habent producere, quamvis nihil deficiat requisitum ad producendum. Sed quando dicitur quod causae sufficientes scientiae conclusionis sunt scientiae praemissarum, una cum intellectu ... et caetera, ego dico quod non, sicut dicetur post. Sed quamvis concederentur esse sufficientes simul sumptae et in manifesta consequentia ordinatae, forte quod haec essent sufficientia ad facere scientiam conclusionis, non ad eam esse, et si sufficeret ad eam esse, tamen essent priores natura, ut dicitur in Praedicamentis, quia essent causae eius. Et iterum maior non sufficit sine minore; ideo potest scientia maioris longo tempore praecedere scientiam conclusionis. | |
Sed hic dubitant aliqui bonam dubitationem."Si enim ex causis sufficientibus sequitur effectus de necessitate, videtur quod sciens principia supponenda in principio geometriae debet statim vel cito scire conclusiones geometriae, etiam sine aliquo doctore, quod est falsum. Consequentia ex hoc patet quia scientia illorum principiorum cum intellectu ... et caetera sunt causae sufficientes ad scientiam primae conclusionis; ideo statim sequitur scientia primae conclusionis. Si autem dicas quod illa non sunt causae sufficientes, sed requiritur ordinatio illorum principiorum in debita et manifesta consequentia, tunc ego dicam quod saltem scientiae illorum principiorum cum intellectu ... et caetera sunt causae sufficientes ad faciendum illam ordinationem; et sic debet statim sequi illa ordinatio, et consequenter scientiam primae conclusionis. Cum autem haec sufficiant ad scientiam secundae conclusionis, vel ad ordinationem pro secunda conclusione, ergo debet statim sequi ordinatio pro tertia conclusione et scientia tertiae conclusionis, et sic deinceps". | |
Et ego respondeo quod cum intellectus ... et caetera, et scientiae praemissarum, non solum secundum habitum, sed etiam secundum actualem considerationem, et conclusio formata in mente, et ordinatio earum in consequentia necessaria, et actualis scientia quod illa consequentia sit necessaria bene sint causae sufficientes ad scientiam conclusionis, ideo necesse est his stantibus esse vel sequi statim scientia conclusionis, sed aliquo horum deficiente, reliqua non sunt adhuc causae sufficientes. Deficit autem saepe illa ordinatio in consequentia, vel etiam deficit evidentia consequentiae. | |
Nec est facile aliquando ordinare illas praemissas in consequentia ad illam conclusionem, cuius causa est quia quamvis intellectus possit ualde multas propositiones scire in habitu, tamen non sic multas potest simul scire per actualem considerationem. Sciat ergo actuali consideratione haec prima principia A, B, C, D, E, F, quorum duo sola ualent ad demonstrandum conclusionem G, quam volumus demonstrare, et sint illa C, D, sed nesciat quod sunt illa. Intellectus ergo non potest omnes combinationes illorum principiorum facere simul; et credam forte quod ad illam conclusionem valeat A, et combinabo A cum B, et deinde cum C, et caetera, et non inveniam bonam consequentiam. Deinde voluntas libera determinabit ad considerandum de principio B, et putabit intellectus quod valeat, et faciet multas combinationes, et nihil proficiet. Et intellectus ex tali consideratione occupatus cadet ab actuali consideratione principiorum C et D, et non erit eorum scientia nisi habitualis, propter quod intellectus non poterit invenire suam demonstrationem, et ex adtaediatione, vel propter aliam causam, voluntas trahet intellectum ad considerandum de aliis, vel phantasia circa alia sensibilia occupata cessabit monstrare intellectui phantasmata necessaria ad considerandum de illis geometricis, et sic potest contingere quod numquam perveniam ad demonstrationem illius primae conclusionis. | |
Ad quartam rationem dicit Aristoteles quod quodam modo scitur conclusio antequam demonstratur et quodam modo non scitur. Scitur enim uirtualiter in scientia praemissarum, quia habent virtutem faciendi formalem scientiam conclusionis (sicut dicimus solem esse calidum uirtualiter, quia habet virtutem calefaciendi), sed non scimus eam in propria forma eius. Vel dicamus, respondendo ad formam rationis, quod differt dicere 'scio omnem binarium esse numerum parem' et dicere 'omnem binarium scio esse numerum parem'. Prima enim vocatur 'composita' et secunda 'divisa'. Est autem bonus syllogismus sic 'omnem binarium scio esse numerum parem, denarii in bursa tua sunt binarius; ergo denarii in bursa tua scio esse numerum parem'. Sed non ualet syllogismus sic 'scio omnem binarium esse numerum parem et denarii in bursa tua sunt binarius; ergo scio denarios in bursa tua esse numerum parem'. Nam sensus maioris est quod ego scio hanc propositionem 'omnis binarius est numerus par', ad quam non sequitur quod ego scio istam propositionem 'denarii in bursa tua sunt numerus par', immo illam addiscam per istam demonstrationem 'omnis binarius est numerus par et denarii in bursa tua sunt binarius; ergo denarii in bursa tua sunt numerus par'. Dico ergo quod in proposito denarios bursae tuae scio esse numerum parem, sed nescio eos esse numerum parem donec demonstraveris. Hoc dictum sit de illa opinione et de eius rationibus. | |
Secunda clausula satis ostendit, opinione praedicta remota, quod oportet praemissas esse prius scitas, saltem secundum naturam, quam conclusionem. | |
Tertia clausula ponit quod maiorem scimus prius tempore quam conclusionem, sed minorem simul cum conclusione. Sed hoc indiget expositione et moderatione. Dico enim primo quod utraque praemissa potest sciri prius tempore conclusione et sine scientia conclusionis, quia potest sciri sine alia praemissa, sine qua non scitur conclusio. Immo possibile est scire minorem praemissam ante maiorem et sine scientia maioris, quia neutrius praemissae scientia dependet ex scientia alterius praemissae. | |
Secundo dico quod impossibile est scire primitus conclusionem demonstrabilem non scitis ambabus praemissis simul et secundum actualem considerationem. Quia scientia unius praemissae non sufficit ad faciendum primo scientiam conclusionis, nec sufficiunt scientiae ambarum praemissarum in habitu, sed requiruntur in actu, et tamen oportet causas agentes et actuales esse simul cum effectu, ut habetur secundo Physicorum. Iterum scientiae praemissarum non habent potestatem faciendi scientiam conclusionis nisi sciamus, etiam secundum actualem considerationem, conclusionem sequi ex illis praemissis, quod non scimus sine actuali consideratione illarum. | |
Tertio dico quod possibile est me scire ambas praemissas simul et in syllogismo ordinatas et quod tamen nesciam conclusionem. Quia possibile est cum hoc me dubitare quod non sit bonus syllogismus. | |
Sed quarto ego dico, ad intentionem huius clausulae et Aristotelis sic loquentis, quod procedendo in demonstratione convenientissimo ordine, ego debeo prius tempore scire maiorem quam minorem, et, per consequens, quam conclusionem, secundum actualem considerationem. Quia non formo simul ambas praemissas, immo unam post aliam, licet postea remaneant simul formatae. Convenientissimo igitur ordine formo prius maiorem et eius veritatem considero et ei assentio, et consequenter minorem, licet, ordine minus convenienti, possim facere ordine converso. Formata autem et scita maiore, et consequenter minore, et manentibus eis simul scitis, et cum hoc considerata consequentia conclusionis ex illis praemissis et scita, necesse est simul tempore, id est sine tempore intermedio, esse vel fieri scientiam illius conclusionis per scientias illarum praemissarum. Dico "esse" si scientia illius conclusionis generatur instantanee, scilicet tota simul, et dico "fieri" si generatur successive, sicut forma gradualis. Et credendum est quod simul cum scientia illius conclusionis maneant aliquo tempore scientiae praemissarum. |
|