Authors/Courtrai/Summa Modorum Significandi

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

From Les Oeuvres de Siger de Courtrai (etude critique) Louvain 1914, ed. G. Wallerand.

Paris, Bibl. Nat, lat., 16222

Latin English
Quoniam grammatica est sermocinalis scientia, sermonem et passiones [f2ra] eius in communi ad exprimendum principaliter mentis conceptus per sermonem coniugatum considerans, conceptus autem mentis duplex est: unus est simplex et indivisibilis, scilicet, conceptus dictionum seu partium quae per simplicem sermonem exprimuntur, de quo et passionibus eius Priscianus determinat in Maiore Volumine; alius est conceptus mentis compositus seu constitutus, scilicet, orationum quae per sermonem compositum exprimuntur, de quo et passionibus eius determinat Priscianus in Minore Volumine.
Concipitur autem mente simplici primo ens, ut dicit Avicenna, primo Metaphysicae suae; ideo modi essendi seu proprietates rerum seu entium praecedunt modum intelligendi, sicut causa effectum: quibus rerum proprietatibus partes orationis invicem distinguuntur, ut dicit Priscianus, secundo Maioris, capitulo de oratione: Igitur non aliter possunt distingui partes orationis a se nisi uniuscuiusque proprietates significationum attendamus. Nunc, modum essendi seu proprietatem rei sequitur modus intelligendi sicut ipsam rem intellectus rei. Modus autem intelligendi est duplex: quidam [94] est activas et quidam est passivus, nam, dicit Priscianus, VIII° Maioris, capitulo de tempore, quod gerundia tam ab activis quam a communibus descendentia tam activam quam passivam habent significationem, nunc est gerundium a verbo nascens activo secundum grammaticos; ideo modus intelligendi quidam est activus, quidam est passivus. Modus autem intelligendi activus est modus quo intellectus comprehendit modum essendi seu proprietatem ipsius rei. Modus autem intelligendi passivus est ipse modus essendi ab ipso intellectu apprehensus seu modus intelligendi relatus ad modum essendi.
Modum autem intelligendi sequitur modus seu ratio signandi quia prius intelligitur res et etiam concipitur antequam per vocem signetur quia voces sunt signa passionum, ut dicitur primo Perihermeneias. Modus autem seu ratio signandi duplex est propter causam prius dictam. Modus seu ratio signandi activus est ratio quaedam seu ens rationis concessum voci ab intellectu secundum quod talis vox talem rem signat, per quam rationem signandi vox formaliter dicitur dictio. Vox autem in prolatione est vox ex actu proferendi; ideo dicit Priscianus, primo Maioris, capitulo de voce, quod philosophi diffiniunt vocem aerem tenuissimum ictum esse. Modus autem seu ratio signandi passivus est ipsa res mediante ratione signandi passiva per vocem signata seu ratio signandi relata ad ipsam rem.
Modum autem signandi sequitur modus significandi sicut rem sequitur modus rei, qui etiam duplex est ob causam prius dictam. Modus autem significandi activus est ratio quaedam concessa voci ab intellectu secundum quod talis vox talem modum essendi significat. Modus autem significandi passivus est ipse modus essendi per vocem, mediante modo significandi activo, significatus, seu modus significandi relatus ad modum essendi; ita quod sicut vox, mediante modo significandi, significat ipsam rem, sic, mediante modo significandi activo significat modum essendi seu proprietatem rei, sicut pannus rubeus pendens ante tabernam: unde pannus significat vinum, unde rubeus, rubedinem vini.
Vox autem formaliter dicitur pars orationis[1] per modum significandi activum; non tamen modi significandi activi sunt in voce sicut in subiecto quia modi significandi activi sunt quidam conceptus ipsius intellectus; nunc conceptus intellectus manent in intellectu et sunt in eo et non transeunt extra, tamen voces denominant et per eas[2] invicem construuntur [95] sicut universale existens in intellectu denominat rem extra, et actio quae est in passo sicut in subiecto denominat agens.
Modorum significandi alius est absolutus, alius est respectivus. Modus significandi absolutus est modus significandi attributus ipsi voci ab intellectu solo per comparationem ad modum essendi quem significat et non per comparationem ad modum significandi alterius dictionis sibi proportionalem, sicut qualitas in nomine, quae[3] est modus significandi specificus nominis, et tales modi significandi ad constructionem non operantur nisi dispositive. Modus significandi respectivus est modus significandi attributus ipsi voci ab intellectu per comparationem ad modum essendi quem significat et non per comparationem ad modum significandi alterius dictionis sibi proportionatae.
Modorum autem alius essentialis, alius accidentalis. Modus significandi essentialis est modus significandi conferens ad essentiam partis vel aliquorum ipsius partis. Modus significandi accidentalis est modus significandi adveniens[4] alicui post suum completum esse. Modorum significandi essentialium alius generalis, alius specialis seu specificus. Modus significandi essentialis generalis est modus significandi pertinens ad essentiam plurium partium[5] orationis sicut substantia ad nomen et ad pronomen. Modus significandi specificus est modus significandi qui additus modo significandi generali constituit speciem, ut qualitas in nomine. Sicut enim ad constitutionem speciei concurrunt genus et differentia specifica, sic ad constitutionem partis concurrunt modus significandi generalis et specificus. Pars autem est dictio et vox, ideo modus consignificandi per quem pars est pars praesupponit rationem significandi, vocem et significatum, quia modus consignificandi non potest esse vocis non significativae et ita ad partem concurrunt[6] modus consignificandi praesupponens modum [f.2rb] essendi[7] et ratio significandi praesupponens significatum, et tertio, vox praesupponens rem natam per eam significari.
Modus significandi essentialis generalis NOMINIS est modus significandi substantiae, permanentis habitus seu entis, accipiendo ens secundum ratio- nem eius maxime universalem, scilicet ad ens in anima et extra animam et ad omne id quod mente potest capi: sive sit privatio, sive negatio, sive purum figmentum, aliquod est ens, ut vult Aristoteles, IV° Metaphysicae. Iste modus significandi est principium constructionis suppositi cum appo [96]sito, quia modus significandi per niodum fieri seu motus seu esse in apposito proportionatur modo significandi per modum substantiae, permanentis habitus seu entis.
Modus autem significandi specialis est modus qualitatis seu distinctae apprehensionis a quolibet alio, quia qualitatis seu formae est distinguere, in quo modo significandi nomen differt a pronomine, ut post apparebit; ideo « nomen » [8] per syncopam, id est notamen, eo quod nomine notamus uniuscuiusque substantiae qualitatem, ut dicit Priscianus, capitulo de nomine, vel eo quod vocabulo suo res notas eflficiat; nisi enim nomen scieris cognitio rerum perit, ut dicit Isidorus I° Etymologiarum. Iste modus significandi non est principium constructionis quia est absolutus.
Modorum significandi accidentalium nominis quam plurimorum solum maiores et communiores enumerans, Donatus pro accidentibus posuit sex, scilicet: qualitatem, comparationem, genus, numerum et figuram et casum; Priscianus autem quinque, scilicet: speciem, genus, figuram, numerum, casum, sed de hoc non est vis.
Species autem prout hic sumitur est modus significandi accidentalis nominis designans proprietatem determinandi ab aliquo vel a nullo. Ideo, dicit Commentator, secundo Maioris, capitulo de nomine, quod species est proprietas determinandi ab aliquo vel a nullo, et quod species est positio vocabuli primaria aut secundaria et dividitur in primitivam et determinativam. Species autem primitiva est modus significandi accidentalis nominis designans modum essendi ut est primus et formalis et non ab alio descendens; ideo dicit Commentator, ibidem, quod species primitiva est proprietas determinandi a nullo et positio primaria. Species autem determinativa est modus significandi accidentalis nominis designans modum essendi ut secundarium, seu rivulus, et ab alio descendens sive sit descensus a parte vocis solum, sive ex parte proprietatis et passivae significationis, sive ex parte utriusque; ideo dicit Commentator, ibidem, quod species determinativa est proprietas determinandi ab aliquo et positio secundaria. Species autem nec primitiva nec determinativa est principium alicuius constructionis cum sit modus significandi absolutus. Conceptus tamen mentis convenientius exprimitur aliquando per primitivam quam per determinativam vel e converso. Species autem sunt communes tam appellativorum quam propriorum, ut dicit Priscianus, praedicto capitulo.
Qualitas autem propria est modus significandi accidentalis nominis designans circa rem modum essendi vel quod ei repugnat reperiri in plu [97]ribus. Ideo, dicit Donatus quod proprium uniuscuiusque stipat rei nomen, et Isidorus quod propria dicta sunt quia specialia sunt: unius enim tantum personam significant, et Priscianus dicit quod proprium est quod naturaliter uniuscuiusque privatam substantiam vel qualitatem significat. Species autem sunt IV propriorum nominum, scilicet: pronomen, nomen, cognomen, agnomen, ut apparet intuenti literam Prisciani[9] Ista autem propria qualitas est principium constructionis cum verbo vocativo, ex parte post, ut vult Priscianus, primo Minoris, capitulo de interrogativis. Qualitas autem appellativa est modus significandi accidentalis nominis designans circa rem modum essendi prout rei non repugnat reperiri in pluribus; ideo dicit Donatus quod appellativum est nominum multorum, et Isidorus quod appellativa inde vocantur quia in multorum significatione consistunt, et Priscianus: appellativum est id quod naturaliter multorum commune est; propter quod Commentator distinguit communionem in naturalem quando est communitas nomine et significatione, ut in homine, et in casualem quando est communitas solum nomine, a casu tamen, ut: Pyrrhus imponitur filio Achillis et regi Epirotarum, et rationalem quando est communitas solum nomine ex consilio vel proportione etc., de quibus dictum est in Praedicamentis. Ista autem qualitas appellativa est principium constructionis cum signis universalibus ut: omnis, quilibet, nullus, etc., quae cum propriis nominibus, unde propria sunt, congrue non ordinantur; unde incongrue dicitur: omnis Socrates. Species autem appellativorum sunt quamplurimae quarum quaedam conveniunt propriis, ut dicit Priscianus in Maiore Volumine, ut: syno nymum, aequivocum, adiectivum, ad aliquid, quasi ad aliquid, gentile, patrium, interrogativum, infinitum, relativum, dividuum[10] seu distributivum, factitium sive fictitium, generale, speciale, ordinale, numerale, absolutum, temporale, locale, quae sunt communes primitivis et determinativis; patronymicum, possessivum, comparativum, superlativum, diminutivum, denominativum, participiale, adverbiale, quae conveniunt proprie determinativis.
Adiectivum est modus significandi accidentalis nominis designans circa rem modum essendi adiacentis, ut adiacens, sive proprie[11] adiaceat, ut: albus, et consimilia, sive improprie magis, ut: animatum, et similia; ideo dicit Priscianus, secundo Maioris, capitulo de nomine, quod adiectiva inde vocantur quod aliis appellativis quae substantiam significant vel etiam propriis adiici solent ad manifestandam laudem vel vituperium vel medium vel accidens unicuique[12]; ideo, ibidem, dicit Commentator quod, cognitis substantialibus [98] vel accidentalibus essentialibus, adinventa fuerunt adiectiva ut proprietates accidentales circa ea demonstrent.
Substantivum autem est modus significandi accidentalis nominis, desi gnans circa rem modum per se entis et abstracti sive sit proprie ens [f.2va] per se, sicut substantiae, sive sint entia per se distincta ab illo in quo sunt[13] et ut sic significata, ut in accidentibus abstractis. Nunc quia adiectivum in neutro genere significatur magis per modum essentiae quia rem includit, et per modum abstracti quia neutrum, ideo dicitur posse substantiari in neutro genere: nondum tamen est subiectum eiusdem penitus rationis cum aliis substantivis, quia alia substantiva significant cum omnimoda praecisione subiecti, neutrum vero determinat sibi subiectum indeterminatum, cum adiectiva significatione, ut: magister, et huiusmodi; licet simpliciter sunt adiectiva, tamen quia personas, quarum sunt, determinant, ut vult Priscianus, primo Minoris, capitulo de interrogativis, ideo dicuntur substantiva, et ad interrogationem factam per « quis », convenienter respondentur. Isti modi significandi sunt principium constructionis ad invicem, et substantivum est principium constructionis suppositi cum apposito, adiectivum vero non, quia omne verbum significat rem suam per modum dependentis, ut post apparebit, qui, modo significandi per se et non modo significandi adiacentis proportionatur.
Gradus autem in modis significandi sumitur ad similitudinem gradus proprie dicti. Sicut enim per gradus proprie dictos fit ascensus de infimo ad summum et e converso descensus, ita in gradibus grammaticae considerationis fit ascensus in forma comparabili de infimo ad summum, et e converso. Gradus autem est modus significandi accidentalis nominis designans circa rem modum essendi prout est in excessu vel cum excessu, et dividitur in positivum, comparativum et superlativum.
Positivus autem est gradus comparationis designans circa rem modum essendi prout est sine augmento vel sine excessu: qui modus significandi non est principium constructionis ut sic, licet ratione alterius modi significandi existentis in ipso positivo, positivus bene est principium constructionis, ut apparet in hoc nomine: dignus, et consimilibus.
Comparativus est gradus comparationis designans circa rem sui positivi modum essendi cum augmento vel excessu; ideo dicit Priscianus, III° Maioris, capitulo de comparativo, quod comparativus est quod cum intellectu sui positivi significat adverbium: magis, id est, augmentum indetermina tum, ut hoc adverbium: magis; et quia « magis » seu comparatio non [99] est respectu unius, ideo proprium quod unius est non comparatur, sed appellativum, et quia in substantia non reperitur magis, eo quod contrarium non habet, ut dicitur in Praedicamentis, ideo nomina significantia substantiam non comparantur, et quia magis non determinatur inesse nisi per respectum ad substantiam, ideo adiectiva solum comparantur et non substantiva seu abstracta, ut dicit Philosophus, in Praedicamentis, et Commentator, III° Maioris, capitulo de comparativo, et quia « magis » attenditur penes accessum et recessum a contrario, quod solum in qualitate reperitur, vel penes extensionem in quanto, quod solum quantitati advenit, ideo nomina appellativa adiectiva significantia aut qualitatem aut quantitatem solum comparantur, ut dicit Priscianus in Maiore Volumine, et Donatus. Iste autem modus significandi est principium constructionis cum ablativo utriusque numeri, eo quod omne id quod significat rem suam per modum excessus congrue construitur cum omni illo quod significat rem suam ut a quo exceditur, et quia ablativus utriusque numeri significat rem suam ut « a quo », ut post apparebit, ideo comparativus cum ablativo utriusque numeri congrue construitur. Si autem dicatur construi cum nominativo, hoc adverbio: « quam » interposito, ut: Achilles est fortior quam Eneas, hoc est magis virtute huius adverbii: « quam », quod est adverbium comparationis vel similitudinis, quam virtute comparativi; ideo dicit Priscianus, secundo Minoris: quodlibet nominativum, nominativo, interposito « quam » adverbio, comparare. Credo tamen nominativum magis regi a verbo subintellecto quam a comparativo.
Superlativum est gradus comparationis designans circa rem positivi modum essendi prout est in vi excessus, et esse in vi excessus respectu aliorum illam formam participantium est quod partitivum, et quia partitivum construitur cum genitivo, ut patet in « uterque », « alter » etc., ideo superlativus cum genitivo construitur; quia partitivum non est respectu unius, sed respectu plurium, ideo construitur cum genitivo plurali sicut[14] alia partitiva; quia etiam partitio proprie accipiendo est alicuius unius in plura, ideo construitur cum genitivo plurali sui generis extendendo genus, vel cum genitivo singulari nominis collectivi, ut: fortissimus gentis; ideo dicit Priscianus, 111° Maioris, capitulo de superlative, quod superlativum est vel quod ad plures sui generis comparatum omnibus superponitur, vel, per se prolatum, intellectum habet, cum « valde » adverbio, positivi, et Commentator exponit: « sui generis », id est, suae gentis vel proprietatis. Genus autem, prout hic accipitur, est modus significandi accidentalis [100] nominis designans circa rem modum essendi indifferentem, se habentem quodammodo ad modos essendi speciales generum, de quibus post apparebit. Cum enim dicitur genus a generando, ut dicit Priscianus, IV° Maioris, capitule de genere, ad generationem autem proprie sumendo concurrunt masculus habens potentiam activam generationis et femella habens potentiam passivam, ideo dicit Priscianus quod duo sunt principalia genera quae novit ratio naturae scilicet masculinum et femininum. Alia autem dicuntur genera per attributionem ad ista. Masculinum genus, genus est nominis designans circa rem modum essendi masculi seu potentiae activae generationis, vel ad unius modum essendi habentem aliqualem similitudinem cum praedictis; ideo dicit Priscianus quod nomina pertinentia ad mares solum sunt masculini generis. Femininum autem est genus nominis designans circa rem modum essendi femellae, ratione passivae generationis, vel ad unius modum essendi habentem aliqualem similitudinem cum praedictis; ideo dicit Priscianus quod nomina pertinentia ad feminas solum sunt feminini generis. Genus autem neutrum est genus nominis designans circa rem modum essendi indeterminate se habentem ad praedicta; ideo dicitur neutrum quasi « nec utrum » quia nec determinate significat [f. 2vb] modum essendi masculini nec feminini, ut patet in hoc nomine: aliud, et quia ipsi rei vox consona debeat esse, ideo dicit Priscianus, praedicto capitulo, quod neutrum nec est masculinum nec femininum quantum ad ipsius qualitatem.
Commune Priscianus dividit in commune duorum ut: hic et haec sacerdos, et in commune trium ut: hic et haec et hoc felix, quod Donatus appellat omne. Omne autem duorum est genus nominis designans circa rem modum essendi actualiter et simul includentem modum essendi masculini et feminini et amborum servat constructionem et distinguitur ab eisdem sicut totum a partibus. Omne seu commune trium est genus nominis designans circa rem modum essendi actualiter et simul includentem modum essendi masculini et feminini et neutri; ideo omnium eorum servat compositionem.
Epicoenum dicitur ab « epi », quod est: supra, et « coenos »[15]: commune, quasi « supra commune », quia sub uno dictorum modorum essendi et uno articule significat rem utriusque generis, mixtim tamen repraesentat, ut apparat in hoc nomine: piscis; ideo epicoenum dicitur promiscuum, quia mixtim seu promiscue modum essendi masculini et feminini importat; ideo aliquando significatur sub modo essendi masculini, ut patet in hoc nomine: piscis, [101] nichilominus tamen, modum significandi feminini mixtim seu promiscue importat, et aliquando significatur sub modo essendi feminini, tamen mixtim seu promiscue modum masculini importat, ut patet in hoc nomine: aquila.
Dubium genus est genus nominis designans circa rem modum essendi masculini vel feminini et sub distinctione seu divisim; ideo aliquando invenitur habere constructionem masculini, aliquando feminini, ut evidenter apparet in istis nominibus: dies, finis, etc.
Genus autem est principium constructionis cum genere proportionali, scilicet, masculini cum masculino etc., cuius ratio est tum quia in re masculus et femella proportionem non habent ad invicem, sed cum masculo masculus, femella cum femella, tum quia illa quae dependent in esse ab aliquibus, ab illis habent esse et per consequens generationem ordinatam ad esse, et genus quidem[16] a generando dicitur; nunc autem adiectiva dependent in esse a suis substantivis, ideo debent esse eiusdem generis cum suis substantivis. Intelligendum tamen quod eadem res bene potest habere plures modos essendi seu plures proprietates eo quod modi essendi seu proprietates accedunt rebus et unius rei bene sunt plura accidentia propria; propter quod una et eadem res, sub alio et alio modo essendi designata, bene potest esse alterius et alterius generis.
Numerus autem est modus significandi accidentalis nominis designans circa rem modum essendi unius aut multi, et quia unum et multum sunt de praedicamento quantitatis, ideo dicit Priscianus, quinto Maioris, capitule de numero, quod numerus est forma dictionis quae discretionem quantitatis facere potest, et quia modus significandi praesupponit vocem, ideo vult Commentator quod numerus duobus modis dicitur, tum quod secundum rem, ut singularitas et pluralitas, tum secundum vocem prout est forma dictionis ex qua discernitur utrum ad unum vel ad plura pertineat locutio. Si autem utrobique sit eadem determinatio vocis, tantum discernitur numerus ex adiuncto.
Numerus singularis est numerus designans circa rem modum essendi unius, extendendo unum ad unum aequivocum, univocum, denominativum, sive sit in anima sive extra animam, quoque modo sit unum, sicut ipsum ens quod convertitur cum eo prius fuit extensum; ex quo patet quod numerus prout hic accipitur habet similitudinem cum numero formarum, extendendo formam ut prius extensum est unum, et non cum numero qui est species quantitatis distinctae, et quia ipsum unum est magis principium [102] talis numeri quam numerus eo quod in uno proprie numerus non reperitur, ut dicit Priscianus, ideo numerus singularis proprie numerus non dicitur, sed abusive, nisi aliquis dicat quod pro tanto dicitur numerus tum quia ipse multiplicatus et geminalus materialiter facit omnes numeros, tum omnes numeri ab ipso componuntur et in ipsum resolvuntur.
Numerus enim pluralis est numerus designans circa rem modum essendi multi, extendendo multum sicut et unum, et quia multum seu numerus crescit in infinitum per additionem unitatis, ut probatur primo Physicorum, ideo numerus pluralis, ut dicit Priscianus, est infinitus; propter quod nomina numeralia adinventa fuerunt ad praedictam infinitatem determinandam.
Numerus autem est principium constructionis adiectivi cum substantivo et appositi cum supposito quia illa quae in esse dependent ad invicem in numero, prout hic accipitur, ad invicem dependebunt. Nunc adiectiva dependent inesse a suis substantivis sicut accidentia a substantiis, ergo in numero ad invicem dependebunt, ideo dicit Boetius quod accidens numeratur numeratione substantiae. Intelligendum tamen quod dicit Priscianus quod quaedam sunt singularia natura, et[17] nomina quaedam usu, ut: sanguis pulvis, nomina metallorum, seminum et humidorum ad mensuram vel pensum pertinentium, quibus numerus pluralis natura non deficit sed solum usu; quaedam sunt pluralia natura, ut: Gemini, Pisces, signis celestibus, quaedam usu, ut: arma etc. Notandum quod dicit Priscianus quod quaedam sunt singularia voce, intellectu pluralia, ut: populus, exercitus; ideo talia licet materialiter important multa, quia tamen sub modo unius sunt significata eo quod collectio est quaedam unio, ideo cum plurali constructionem congruam habere possunt, ut: turba ruunt. Alia sunt voce pluralia, intellectu singularia, ut: Athenae etc., quae natura non prohibet singulariter proferri, sed solum usus.
Figura autem est modus significandi accidentalis nominis designans circa rem modum essendi indivisionis [f. 3ra] vel compositionis, et sumitur secundum similitudinem figurae quae est quarta species qualitatis, habens esse circa quantitatem, ideo dicit Priscianus,V° Maioris,capitulo de figura dictionis: in quantitate[18] comprehenditur,et Commentator quod figura est qualitas quantitatis dictionis. Figura autem simplex est figura designans circa rem modum essendi indivisionis intelligendo indivisionem non solum quantum ad rem sed quantum ad intellectum, ut apparet in « u » et « x » et huiusmodi, cuius partes separatae nihil significant nec valent significare. Figura composita est figura [103] designans circa rem modum essendi compositionis, compositionis inquam rei, intellectus et vocis, si secundum se partes considerantur; unde licet partes nominis compositae figurae, ut partes, propinque, sunt et in actu talis nominis nichil significant separatae, quia sunt partes incompositae, ut vult Avicenna in Logica sua, tamen partes nominis compositione figurae, remote, in potentia, partes secundum se consideratae, bene aliquid significant separatae et idem quod in composite vel non penitus idem[19], propter quod dicit Philosophus in Perihermeneias, capitulo de nomine, quod in hoc nomine quod est « equiferus » partes per se nihil significant, in quibus sunt partes in actu eius, quemadmodum in oratione quae est « equusferus ». Non enim quemadmodum in simplicibus sic se habent in compositis; in illis enim nullo modo per se sunt significativa, in iis autem, vult quidam, est nullius separati ut in eo quod est « equiferus ». Item, dicit Priscianus quod figura composita per se componitur ex divisis dictionibus separatim intelligendis, sub uno accentu unam rem significantibus, ut est: « respublica », quae per se prolata integra sunt et intellectum habent plenum. Figura decomposita non designat circa rem aliquem modum essendi distinctum a praedictis, ideo Donatus non posuit nisi duas figuras scilicet: simplicem et compositam. Graeci tamen decompositam appellantes « parasyntheton »[20] id est, a composita determinatam, distinguebant eam a praedictis, et Priscianus, simpliciter eosdem sequens, decompositam a simplici separat quia illud non potest esse simplicis figurae quod a composita determinatur, ut « magnanimitas » a « magnanimo » determinatur. Ergo non potest esse simplicis figurae et a composita, quia id non potest esse composite quod non potest dividi in partes intelligibiles; nunc magnanimitas est huiusmodi quia « animitas » per se non dicitur, ideo non potest esse compositae figurae; est ergo decompositae pro tanto quia a composito determinatur, ideo dicit Commentator quod sola determinatio ex composito est figura decompositae figurae.
Figura autem non est principium constructionis, quia figura est modus significandi absolutus et non respectivus ad alium modum significandi sibi proportionalem, ut de se patet. Intelligendum tamen quod Priscianus vult, et eius Commentator, quod aliquid unum et idem potest esse compositae et decompositae figurae, diversis tamen respectibus, quia si consideretur « impietas » ut potest resolvi in ipsum: « in » et « pietas » et sic est compositae figurae; si consideratur ut formaliter et componatur ab « impius, impii », « i » in « e » et addita « tas », fit « impietas », est decompositae figurae.
[104] Casus autem, prout hic sumitur, est modus significandi accidentalis designans circa rem modum essendi cadentis, inquam rei, intellectus et vocis, seu eiusdem nominis, propter quod dicit Isidorus, primo Etymologiarum, quod casus dicti sunt a cadendo, quia per eos inflexa, nomina variantur et cadunt, et Priscianus, V° Maioris, quod casus est declinatio nominum vel aliarum casualium dictionum, quae maxime fit in fine.
Nominativus dicitur casus, secundum Priscianum[21] tum quia cadit a sua terminatione in alias, tum quia facit alios casus, tum naturam habet ut cadere possit et cadendo facit omnes casus, quippe cum casus non dicitur solum illud in quo cadit aliquid sed etiam ipsa res quae cadit. Iste autem casus dicitur rectus quia primus nascitur vel impositione, vel ab eo facta reflexione nascuntur omnes obliqui; unde idem potest dici casus et rectus sicut stylum manu cadentem recte cecidisse dicere possimus; dicitur etiam nominativus quia per eum fit nominatio. Est igitur nominativus nominis designans circa rem modum essendi « ut quod ». Iste autem modus significandi est principium constructionis intransitivae cum verbo personali finiti modi, quia tale verbum significat rem suam per modum significandi « ut illud » qui circumloquitur per personam et modum finitum. Modus autem significandi « ut illud » apponitur modo nominativi designantis modum « ut quod »; ideo dicit Priscianus, primo Minoris, quod in talibus verbis semper inest intellectus nominativi, sed in prima et secunda finitus, in tertia vero infinitus, nisi sint verba externae actionis, ut: fulminat, tonat, et huiusmodi, et quia est principium constructionis solum intransitivae, ut dicit Priscianus, primo Minoris, nominativum esse absolutum scilicet a transitione. Si autem nominativus sit principium constructionis cum aliis, hoc non est in quantum nominativus, ut post apparebit.
Genitivus autem casus dicitur genitivus tum quia naturale vinculum possidet, tum quia nascitur a nominativo et generat alios obliquos, tum quia apud Graecos omnes denominationes ab eo solent fieri. Est genitivus casus nominis designans circa rem[22] modum essendi « ut cuius » et quia « ut cuius » multipliciter dicitur; ideo genitivus multipliciter dicitur, et, per consequens, multas habet constructiones. Primo enim, dicitur « ut cuius » ut possessor qui ad possessionem refertur, et ut sic, genitivus est principium constructionis cum nominibus significantibus possessionem, et quia omne nomen significat rem suam per modum possessionis, exigit genitivum significantem per modum possessoris, ut: capa Socratis, quam constructionem Priscianus, secundo Minoris, appellat transitivam, eo quod [105] constructibilia constructionis denotantur esse diversa, et non [f. 3rb] eadem, quod apparet per eius interpretationem; idem enim est: capa Socratis, quod: Socrates possidet capam, et quia transitio est motus, et motus denominatur a termino ad quem, ut probatur VI° Physicorum, ideo talis constructio dicitur possessoria; requiritur tamen a possessione ex vi possessionis. Secundo, dicitur « ut cuius » ut possessio quae ad possessorem refertur quia omne nomen significans rem suam per modum possessoris exigit genitivum casum, significatum per modum possessionis, ut: mulier egregiae formae; et quia possessio est accidens et essentia quae per genitivum demonstratur, ideo talis constructio dicitur fieri ex vi demonstrationis essentiae; requiritur tamen a possessore, et quia subiectum et accidens eius in tali constructione denotantur esse diversa, ideo est constructio transitiva. Tertio, « ut cuius » dicitur ut partitivum quod ad partitionem refertur, ideo genitivus, ut sic, est principium constructionis cum nominibus significantibus partitionem, eo quod omne[23] nomen significans rem suam per modum significandi partitionis exigit genitivum casum significatum per modum significandi partiti, ita quod constructio dicatur partitiva licet regimen fiat ex vi partitionis, ut prius dictum est in constructione superlativi, ut: fortissimus Graecorum, id est, fortis super omnes Graecos. Quarto, « ut cuius » dicitur illius cuius est actus conversus in habitum, quod ad actum conversum in habitum refertur; ideo genitivus, ut sic, est principium constructionis cum nominibus significantibus actum conversum in habitum, sive sint verbalia in « or » vel in « rix » desinentia, sive participialia a verbis transitivis descendentia, sive similem vim cum praedictis habentia, cum tamen non desinant in « lis »[24] vel in « dus » quia talia cum dativo vel cum ablativo construuntur, ut: amator illius, trix illius, amans pacis, doctus grammaticae, prodigus animae, profusus sui, et similia, eo quod omne nomen significans rem suam per modum significandi actus conversi in habitum exigit genitivum significatum per modum respectu cuius est talis actus; ideo dicitur regimen fieri ex vi actus conversi in habitum. Quinto, « ut cuius » est respectu aliquorum quae obtinentur, ut: dives, copiosus, etc., vel desiderantur[25] ut: avarus, cupidus, etc., vel contraria iis, ut: egenus, inops, et similia; eo quod omne nomen significans rem suam per modum significandi huiusmodi, ut per praedicta unus modus significandi secundum speciem circumloquitur, exigit genitivum significatum ut cuius sunt huiusmodi, et quia « ut cuius » primo et principaliter reperitur in possessore, ideo constructiones genitivi omnes generaliter, tam [106] Graeci quam Latini, appellant possessorias. Istae autem V constructiones genitivi cum nominibus traditae a Prisciano[26], secundo Minoris, apparent in iis versibus:
:Possidet et monstrat, partitur, vertitur actus,
:Obtineat, cupiat[27] et contra verba[28] secundi.
Dativus dicitur dativus quia amicis convenit et est casus nominis designans circa rem modum essendi « ut cui », et quia « ut cui » multipliciter reperitur; ideo dativus multipliciter dicitur. Primo, « ut cui » dicitur ut possessor, et ut sic, dativus est principium constructionis cum omni illo quod significat rem suam per modum possessionis, mediante verbo substantivo vel participio eius, ut: Evandro filius fuit Pallas, eo quod omne nomen significans rem suam per modum significandi possessionis exigit dativum significatum per modum possessoris. Secundo, « ut cui » est respectu cuius gratiam vel utilitatem alicuius vel contra aliquod fieri volumus significare et, ut sic, dativus est principium constructionis cum omni illo quod significat rem suam per modum gratiae, vel utilitatis, vel contra, ut: fortis patriae, commodus illi, fidus, inutilis, et similia, eo quod omne nomen significans rem suam per modum utilitatis, vel gratiae, vel contra, exigit dativum significatum per modum significandi ut cui utilitas, vel gratia, vel contra iis[29] acquiritur. Tertio, dicitur « ut cui » respectu adverbialium desinentium in « lis » vel in « dus » similium futuris participiorum; ideo dativus, ut sic, est principium constructionis cum talibus, ut: amabilis mihi, docilis, amandus, etc., eo quod omne nomen designans rem suam per modum significandi verbalis in « lis »[30] vel in « dus » vel participium huiusmodi, exigit dativum significatum per modum ut cui talia acquiruntur. Quarto, « ut cui » est ad aliquid, ideo dativus est principium constructionis cum omni illo quod significat rem suam per modum significandi ad[31] aliquid, sive sint relativa, aequiparantiae sive suppositionis vel subiectionis, ut: pater, filius, dominus, tyrannus, armiger, cliens, patronus, et similia, eo quod omne nomen significans rem suam per modum significandi ad aliquid exigit dativum significatum per modum ad quod refertur, ut: unum esse et cognitionem capere ab alio,quae « ad aliquid » similiter possunt construi cum genitivo,quia unum est principium existendi alterius; et quia « ut cui » reperitur principaliter in acquisitione, ideo Graeci et Latini constructiones dativi appellant acqui[107] sitas. Istae autem constructiones IV dativi cum nominibus apparent in hoc versu:
:Possidet, utile dat, verbale, relatio trium.
Accusativus dicitur accusativus quia inimicorum est quorum est accusatio et est casus nominis designans circa rem modum essendi « ut quem » et quia non est principium constructionis sive figura cum nominibus, ad praesens omittatur.
Vocativus dicitur vocativus quia per eum aliquem vocamus et est casus nominis designans circa rem modum essendi excitati, qui non est principium constructionis cum nominibus sed est casus absolutus, sicut et nominativus, et construitur intransitive ex parte ante cum verbo finiti modi secundae personae sive adiunctione pronominis, nisi sint verba substantiva vel vocativa, de cuius constructione dictum est in: O magister[32], ideo ad praesens omittatur.
Ablativus autem dicitur ablativus quia per eum significamus aliquid ab aliquo auferri, et est casus Latinorum, tamen a vetustissimis Graecorum, ut dicit Priscianus, V° Maioris, capitulo de casu, et est ablativus casus nominis, designans circa rem modum essendi ut « a quo » et quia « ut a quo » multipliciter reperitur. Primo enim, « a quo » est quando aliquid evenire demonstratur, ideo ablativus, ut sic, est principium constructionis cum omni illo quod [fl. 3 va] significat rem suam per modum significandi ut quod alicui advenit, ut: acutus oculis, id est, per oculos, validus viribus, id est, per vires, etc., eo quod omne nomen significans rem suam per modum significandi ut quod alicui advenit exigit ablativum significatum per modum ut a quo aliquid illi evenire demonstratur. Secundo, « a quo » est quando aliquid habere demonstratur, ideo ablativus, ut sic, est principium constructionis cum omni illo quod significat rem suam per modum ut habens illud, ut: vir magna virtute, id est, magnam virtutem habens, de qua constructione eodem modo imaginandum est sicut de secunda constructione genitivi, ipso tamen « cuius » converso in « a quo ». Tertio, « ut a quo » est in constructione ut in designatione consequentiae, quod est principium constructionis ablativi absoluti, de qua constructione dictum est in sophismate: MAGISTRO LEGENTE[33], ideo ad praesens supersedeo. Quarto, « a quo » est ut a quo est passio, ideo ablativus, ut sic, est principium constructionis cum nominibus vim passivam habentibus ut: lassus labore, [108] fessus cursu, etc., eo quod omne nomen significans substantiam, habens vim passionis, exigit ablativum significatum per modum significandi ut a quo est illa passio. De quinta et ultima constructione cum comparativis dictum est prius.
Et haec de constructione et regimine casuum sufficiant. De constructione autem et regimine casuum cum aliis partibus orationis, post dicetur.
Verbum sequitur immediate ipsum nomen, quia proprium sequitur immediate illud cuius est proprium, ut apparet in verbis. Nunc esse est proprius actus ipsius entis; cum nomen significat rem suam per modum substantiae seu entis, et verbum per modum significandi fieri seu esse, verbum immediate debet sequi ipsum nomen.
Modus autem significandi generalis essentialis verbi est modus significandi per modum fluxus, fieri seu motus, seu esse, quod idem est extendendo ista sicut prius modus significandi entis extendebatur; qui modus significandi dicitur generalis quia participio convenit. Modus autem specificus verbi est modus significandi essentialis de aliquo seu significare per modum distantis vel facientis alterum extremum orationis, quod idem est, in quo differt a participio quod significat rem suam per modum distantis et facientis unum extremum orationis cum supposito.
Unde quia verbum actionis simul et passionis est significativum[34] quae non sunt absolutae et per se existentes sed ad altera relationes habentes, ideo de illis alteris dicuntur, propter quod dicit Philosophus, in Perihermeneias, quod verbum est quod consignificat tempus et est semper nota eorum quae de altero dicuntur; ex quo patet quod in verbo est realis distantia et per consequens secundum intellectum et modum significandi; et quia omne verbum significat rem suam per modum fieri, et ipsum fieri est dependens, ideo omne verbum significat rem suam per modum significandi dependentis et per consequens nullum verbum, in quantum tale, poterit supponere verbo, immo, omne verbum requirit aliquid in ratione suppositi quod dependentiam eius sustentat.
Modorum significandi accidentalium verbi quamplurimorum notiores et communiores Donatus enumerat VII, scilicet: modum, coniugationem, genus, numerum, figuram, tempus, personam; Priscianus VIII, scilicet: significationem seu genus, tempus, modum, coniugationem, speciem, numerum, figuram, personam. [109] Genus autem seu significatio dividitur in activum, passivum, neutrum, deponens et commune.
Activum autem est modus significandi accidentalis verbi signatus per vocem quae desinit in « o » et potest recipere « r » et facere ex se passivum, designans circa rem modum essendi agentis, ideo activa dicuntur[35]; et quia significant per modum transeuntis qui est communis activis, passivis etc. et quibusdam deponentibus et neutris, ideo dicuntur transitiva. Activa igitur desinunt in « o » nisi: metuo et metuor, timeo et timeor, et huiusmodi, quae sunt activa et passiva. Voce actionem significant: nichil enim aliud est « timeo » quam « timorem patior » et « timeor » quam « timorem facio », ut dicit Priscianus in Minore, quae licet non proprium actum significent sed magis sui passionem demonstrant, tamen quia activam habent vocem et cum hoc modum significandi agentis, accusativis coniunguntur et dicit Priscianus ibidem: similiter, crepido, formido, horreo, fugo, et huiusmodi, quae significationem contrariam habent, et per consequens modum significandi, suis vocibus. Verba similiter ad virtutes cognascitivas passivis pertinentia, ut: intelligere, sentire, et huiusmodi, sub activa voce passionem et passiva voce actionem significant; cum enim dico: audio te, ostendo quod vocis tuae actum patiuntur aures meae, et: audior a te, id est, vox mea aliquid agit in aures tuas, tamen quia talia verba mixtim aliquo modo significantur per modum agentis et patientis, ut dictum est in fallacia figurae dictionis, ideo construuntur cum accusativo et ablativo, ut: audio a te lectionem. Unde Priscianus, secundo Minoris: nec mirum verba sensum significantia quae aliquid habent passionis accusativo coniungi cum multa alia et activa et neutra quae, quamvis in ipsa vi intellectus ipsius aliquid pati videntur, accusativis tamen coniunguntur, ut: amo, desidero, et huius modi. Iste autem modus significandi non solum est principium construc tionis cum accusativo, ut: oro te, immo aliquando cum genitivo, ut: abstineo meretricis, aliquando cum dativo, ut: provideo tibi, aliquando cum ablativo, ut: intelligo a te, in quo ablativus significat personam a qua fit remotio, non personam agentem, sicut in passivis. Intelligendum tamen quod aliquid potest esse activum et absolutum, diversemode, ut: vergo, simulo. Cum enim construuntur cum accusativo sunt activa, cum autem sine casu proleruntur sunt absoluta. [fl. 3vb] Nec mirum absoluta posse obliquis adiungere cum et transitiva licet absolute proferre, maxime cum aliquam sui passio nem in ipso significant, ut dicitur fine Minoris.
Passivum autem genus est genus verbi signatum per vocem quae [110] desinit in « r », et, ea dempta, redit in activum, designans circa rem modum essendi patientis, exceptis verbis prius dictis. Iste autem modus significandi est principium constructionis cum ablativo mediante praepositione « a » vel « ab », quia praepositio non regit ablativum sed ei deservit, sed verbum regit mediante praepositione, ut dicit Commentator, VIIIo Maioris, capitule de significatione verbi, constructionis inquam transitivae ex parte post cum ablativo, quia passivum est genus significatum per modum patientis, ablativus ut « a quo »[36] est passio, ideo ablativus casus dicitur proprius passivorum ; aliquando autem principium constructionis cum dativo ut: servior tibi, aliquando cum accusativo ut: doceor a te litteras, et: pascor carnem, ut dicitur fine Minoris. Intelligendum tamen quod aliquid potest esse passivum et absolutum diversimode: cum enim coniungatur ablativo, passivum est, ut: videor a te, si per se proferatur, absolutum, ut: videor esse bonus.
Neutrum autem est genus verbi signatum per vocem quae desinit in « o », ut activum, sed, accepta « r », latinum non est, ut: sto, curro, nam: stor, curror, non dicitur, designans circa rem modum essendi nec agentis, nec patientis, immo quasi medio modo se habentem inter ista; ideo Donatus dicit quod verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu, aut agere aut pati aut neutrum significans, et quia media cum his quae sunt distincta ab extremis participant aliquo extremorum et aliquando magis accedunt ad unum extremum, aliquando magis ad aliud, ideo vult Priscianus, VIII° Maioris, capitulo de significatione verborum, quod quaedam sunt neutra quae activam habent significationem, ut: curro, ceno, ambulo, etc., quae passiva non habent nisi in tertia persona: non enim possumus dicere: aror, curror etc., sed bene dicitur: aratur terra, curritur spatium, et huiusmodi, et sunt passivi generis in tertia persona, non simpliciter passivi generis, ut dicit Commentator, eodem capitulo; quia tamen in homines non transit eorum actus sed in muta et in carentia anima, ideo cum talibus construuntur accusativi, ut: curro spatium, aro terram etc., et aliquando sine illis proferuntur, ut: curro, caeno, etc. Alia sunt neutra quae activam habent significationem, non tamen ex se faciunt passiva in aliqua persona, ut: noceo, facio[37], malefacio, officio etc., quae transitive ex parte post cum obliquis construuntur, ut: facio[38] domum, noceo tibi. Alia sunt neutra quae passivam habent significationem, ab extrinsecus illatam, ut: exulo, vapulo, veneo, quae obliquo transitive ex parte post, sicut et passiva, construuntur, ut: exulo a te, nubo tibi, id est: maritor tibi et ducor a te in nuptam, quae ab aliquibus dicuntur neutro-passiva[39] quia sunt neutra et passionem signi[111]ficant. Aliquibus tamen hoc non placet, eo quod per neutrum nunquam duo componuntur nisi alter sit substantivum ut: respublica, ut dicit Commentator, VIII° Maioris, capitulo de coniugatione temporum, quod tamen videtur esse contra Priscianum, V° Maioris, capitulo de figura, in hoc quod est « alteruter », quod componitur ex duobus nominativis, et « uterque » est adiectivum; propter quod huiusmodi verba neutro-passiva bene possunt nominari, sed neutro-passiva appellat Priscianus, VIII° Maioris, capitulo de coniugatione temporum, in « o » desinentia in quibus praeteritum perfectum per participium solet demonstrari. Sunt autem haec sola: gaudeo, soleo, fido, fio, neutro-passiva: passiva in quantum ad vocem solum, in neutro quantum ad significationes modorum significandi. Alia sunt neutra quae passivam videntur habere significationem, non tamen ab extrinsecus allatam, ut: rubeo, flueo, caleo etc., ideo ex parte post non construuntur cum obliquis. Sunt autem alia neutra quae nec nos in alium extrinsecus nec nos aliquid agere significant, ut: ambulo, unio, et huiusmodi, quae non egent adiunctione casuum cum absolutam et plenam per se prolata sententiam demonstrant, quae proprie vocantur neutra, ut dicit Priscianus, capitulo praedicto.
Deponens autem est genus verbi signatum per vocem quae desinit in « r » ut passivum, sed, ea dempta, latinum non est, designans circa rem modum essendi indifferenter se habentem ad modum essendi activum et passivum et neutrum, ideo dicit Priscianus, praedicto capitulo, quod deponentia unam dumtaxat habent significationem, sed non omnia eamdem, cum quaedam vim activam possident, quae aut genitivum,ut: misereor mei, aliud dativum, ut: medicor tibi, aut plerumque accusativum assumunt, ut: concupiscor te, sequor te etc.; et quaedam possident vim passivam quae ablativum cum « a » vel « ab » praepositionibus assumunt, ut: nascor a te, orior a te, et quandoque dativum ut: nascor tibi, quaedam autem vim absolutam vel neutralem possident quae sine obliquis proferuntur, ut: morior, labor, vaticinor, etc. Sunt etiam alia quae videntur habere activam constructionem cum genitivo vel dativo vel accusativo, tamen vim passivam intrinsecus, non alio agente, videntur habere ut: obliviscor mei et te, misereor eius et te.
Commune autem genus, est genus verbi signatum[40] per vocem quae desinit in « r » ut deponens, [f. 4ra] designans circa rem modum essendi activi et passivi simul et coniunctim, ideo dicit Donatus quod communia[41] in duas formas cadunt, agentis vel patientis, ut: osculor te et a te, criminor te et a te. Intelligendum quod, secundum Priscianum, aliquid potest esse commune et [112] absolutum diversimode, ut: moror; si iungatur accusativo simul et ablativo, ut: moror te, moror a te, commune est, si per se proferatur, absolute est.
Ex dictis autem sufficienter apparet quod ad genus in verbo non sufficit vox sola sed cum hac significatio et modus significandi, ut dicit Commentator, capitulo prius dicto. Intelligendum tamen quod dicit Priscianus, fine Minoris, quod omnibus verbis licet ablativum adiungere cum causam per eum indicamus ipsius actus vel passionis, ut: iste ambulat pedibus, id est, per pedes.
Tempus autem est modus significandi accidentalis verbi designans circa rem modum essendi praesentialitatis vel praeteritionis vel futuritionis et dicitur in praesens, praeteritum et futurum.
Tempus autem praesens est tempus designans circa rem modum essendi praesentialitatis quod quidem praesens alio nomine dicitur instans, quasi non stans; ideo dicit Priscianus, et eius Commentator, quod plerumque nobis incertum est et cognitio eius nobis angustissima et dubia, propter quod intellectus noster non potens certe distinguere inter praesentia, una voce contentus est.
Praeteritum autem tempus est designans circa rem modum essendi praeteritionis. Praeterita autem nobis sunt multum certa, ut dicit Philosophus et eius Commentator; ideo distinguimus ipsum in praeteritum imperfectum, quod est praeteritum tempus designans circa rem modum praeteritionis imperfectae, et praeteritum perfectum est designans circa rem modum essendi praeteritionis perfectae, et in praeteritum plus quam perfectum quod est designans circa rem modum essendi praeteritionis plus quam perfectae.
Futurum autem tempus est tempus designans circa rem modum essendi futuritionis, quod quia plerumque incertum, est intellectus noster in una voce in ipso contentus. Iste autem modus significandi qui est tempus est principium constructionis cum adverbiis temporis proportionalibus temporibus praedictis.
Modus autem in verbo est modus significandi accidentalis verbi designans circa rem modum essendi variae inclinationis animi, varios eius affectus demonstrans et dicitur in indicativum, imperativum, optativum, coniunctivum, infinitivum.
Indicativus autem est modus verbi designans circa rem verbi modum essendi indicantis; ideo dicit Priscianus, VIII° Maioris, capitulo de modo, quod indicativus est quo indicamus vel definimus quod agitur a nobis vel ab aliis. Iste autem modus perfectus tam personis quam temporibus habet omnia tempora diversa quippe hoc modo quem agimus vel egimus vel [113] acturi sumus absque ullo impedimento indicamus; talem etiam affectum animi significat indicativus, scilicet, indicationem quae[42] omni tempori convenit. Iste autem modus est principium constructionis cum adverbiis vel coniunctionibus[43] affirmativis vel causalibus quae substantiam vel essentiam comprobant, vel abnegativis quae eam abnuunt, quae cum aliis modis constructionem habent frequentius quam cum indicative.
Imperativus autem est modus designans circa rem verbi modum essendi imperantis, ideo dicit Priscianus, praedicto capitule, quod imperativus dicitur quia per eum imperamus aliis ut faciant aliquid vel patiantur. Iste autem modus caret prima persona in singulari quia nemo potest sibi ipsi imperare nisi figurative, tamen in plurali non caret, quia potest aliquis per connumerationem se illis quibus imperat adiungere, ut dicendo: pugnemus; caret etiam praeterito tempore eo quod ea quae proprie imperamus sunt quae statim in praesenti fieri volumus sine aliqua dilatione, vel in futuro, et hoc per se manifestum in verbis activis et neutralibus quia tempus praeteritum in imperativis non potest haberi nisi per circumlocutionem participii praeteriti temporis: nunc praedicta verba tali participio carent, ideo imperativa praeterito carent; tamen omnia habentia participia praeteriti temporis in imperativo possunt habere praeteritum tempus per circumlocutionem, ut: doctus sis vel esto, doctus sit vel esto, veneratus sit vel esto, ausus sis vel esto, etc., et similiter per omnes personas. Iste autem modus est principium constructionis cum adverbiis hortativis, ut: Eia, age, agite. Unde, verbi gratia, IV° Aeneidos:
:Eia age, rumpe moras, variutn et mutabile semper
:Femina.
Optativus autem est modus designans circa rem modum essendi optantis, habens omnia tempora, quia ea optativus, quae in praesens vel in futurum nobis dari volumus, habet secundum praeteritum tempus, quia advenit saepe quod de absentibus vel ignotis rebus precari volumus, ut litera ante nobis posita possit in notitiam venire, unde Priscianus: si filio meo Romae in praesenti legente optans dicam: « Utinam filius meus Romae legisset auctores propter quos nunc ibi moratur ». Quamvis igitur optativus habeat omnia tempora tamen habet ea coniuncta, scilicet praesens cum praeterito imperfecto ad imitationem Graecorum; cum enim desiderium seu optativum est imperfectum praesens in optativo existens, quod imper[114]fectum nimiam cognationem habebit cum praeterito imperfecto. Nunc illa quae multum cognata sunt intellectus noster accipit ut eadem, ut dicitur IV° Physicorum, capitulo de loco, tune in isto modo una vox istis duobus temporibus tam apud Graecos quam apud nos imposita est. Praeteritum etiam perfectum cum praeterito plus quam perfecto in hoc modo coniun gitur eo quod praeteritum perfectum in isto modo [f.4rb] nec certum principium nec certum finem habere potest, propter quod quae multum aut paulo ante perfecta sunt quasi eadem intelligimus et una voce significamus. Iste autem modus est principium constructionis cum hoc adverbio optandi: utinam, quia dicit Priscianus, secundo Minoris, quod optativa verba significant et rem et votum, adverbium vero « utinam » votum solum, ideo ampliorem denominationem voci additur verbis optativis per hoc adverbium: utinam.
Coniunctivus autem, subiunctivus, seu dubitativus, habens omnia tempora diversa sicut indicativus, propter consimilem causam, non sortitur denominationem a modo essendi quem significat circa rem verbi sicut praedicti modi, propter diversitatem significationum ipsius, quia aliquando significat dubitationem, aliquando confirmationem seu comprobationem, aliquando possibilitatem, ut dicit Priscianus, VIII° Maioris, capitulo de modo, et secundo Minoris, sed ab eius constructione, ut dicit Priscianus, principio Minoris, quod verba subiunctiva magis acceperunt denominationem ab ordine quam a demonstratione, propter quod dicitur subiunctivus quia iure eget non solum adverbio vel coniunctione sed altero verbo ut perfectum significet sensum, ut dicit Priscianus, capitulo praedicto; ex quo apparet ipsum esse principium constructionis cum adverbiis, cum coniunctionibus et verbis omnium modorum.
Infinitivus autem est modus designans circa rem verbi modum essendi infiniti seu indefiniti et indifferenter se habentem ad modum essendi aliorum modorum, sicut neutrum in nomine designat circa rem modum essendi indifferenter se habentem ad modum essendi masculini et feminini; ideo dicit Priscianus, VIII° Maioris, capitulo de coniugatione temporum, quod infinitiva nominata sunt ab eo quod carent significatione, ita, tam numerorum quam personarum, sicut neutra quoque nomina appellamus eo quod carent utroque genere, et, secundo Minoris, dicit Priscianus quod verbum infinitivum est generale et pro omni posse accipi modo verborum. Iste autem modus in actionibus seu passionibus videtur quoquo modo assimilari materiae in substantiis, ideo sicut materia non habet entitatem perfectam ex se, sed trahit eam ab adiunctis et per consequens numerum formarum, sic infinitivus carens significatione certa et diffinita et certo affectu animi, numero et per sona necessario carebit, et non e converso.
[115]
Tempora etiam habet coniuncta sicut et optativus, eo quod rem imperfectam importat sicut et optativus. Unde, sicut materia imperfecta exigens debitam unionem quae dat ei esse perfectum, sic[44] infinitivus affectum animi imperfectum importans congruam constructionem habet cum verbis aliorum modorum certum affectum animi importantium, ut: amo, philosophari, etc., et etiam cum participiis, participialibus et supinis eamdem formam cum verbis a quibus descendunt significantibus, ut: amans discere; quia etiam infinitivus designat circa rem verbi modum essendi indeterminati et « ut aliquem », accusativus autem modum essendi determinati et « ut quem », congrue cum accusativo construitur, non tamen accusativus quia transitivus, sed in quantum est causans actum, ut: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse, et: vellem accipere pugnantes, et: Socrates currere est possibile, et ex parte ante in ratione suppositi,et quia « currere » est verbum et significat rem suam per modum fieri cui proportionatur modus habitus, et par modum dependentis cui proportionatur modus per se entis, et per modum infiniti cui aliquando proportionatur accusativus, ideo infinitum per se verbo supponere non potest, licet tum propter rem verbi quam significat currere cursum, tum propter ipsius materialitatem per se supponere verbo videatur. Item, infinitivus verbi personalis, ut: legere, et impersonalis dicti ab activo vel neutro, ut: legi, iri et infinitivum verbi passivi. Hoc interest quod licet infinitivus verbi personalis et infinitivus impersonalis significent actum imperfectum tamen infinitivus impersonalis, more impersonalium, significat per modum fieri seu passionis recipientis subiectum extra in ratione efficientis, ideo non solum eget verbo ad perfectionem, sed etiam ablativo, ut: amari a me volo, cum quo intransitive construitur, et ex parte ante in ratione suppositi, sicut etiam infinitivus verbi personalis cum accusativo; potest tamen transitive aliquando proferri ut: amari a me vis, pro: amare, ita quod infinitivum semper verbi personalis resolvitur in infinitivum[45] verbi passivi cum ablativo; ex parte post transitive construitur ut: doceri a me cupis, in quo accusativus aliquando subauditur, qui in ratione suppositi ex parte ante intransitive cum infinitivo construitur, tamen intelligendum, quod si aliquis modus significandi, et per consequens constructio, debeatur alicui verbo per modum specialem ipsius verbi, necessario in omnibus modis reperitur.
Sed quia gerundia participialia seu supposita vim infinitivorum habent et funguntur voce eorum, ut dicit Priscianus, VIII° Maioris, capitulo de tempore, et secundo Minoris, ideo ad praesens de illis dicendum est.
Gerundia autem, participialia seu supina secundum Donatum verba [116] sunt quia significant per modum fieri distantis eamdem habentia significationem cum verbis a quibus nascuntur. Gerundia autem seu participialia secundum eum sunt talia, scilicet, in « di », in « do », in « dum » et duo supina in « um » et in « u » desinentia. Secundum vero Priscianum ista V: « di », « do », « dum », « um », « u », nomina, gerundia, participialia seu supina dicuntur, sed diversimode. Nomina, quia significant per modum habitus et distincti sine tempore et sine fieri, translata ad significandum idem quod verba ut habeant constructionem eorum. Gerundia seu gerundiva, quia gerunt omnimodam significationem suorum verborum, tum quia si veniant a verbis activis vel communibus utrumque gerunt significationem, scilicet activam et passivam, ut vult Priscianus et eius Commentator, VIII° Maioris, capitulo de tempore et de modo. Participialia autem dicuntur, tum quia penitus eadem [f. 4va] sunt voce cum participiis obliquorum casuum[46]: « legendus da dum » vel formam participiorum habent, ut: « lectum tu », tum quia actionem et passionem important, si ab activis vel communibus nascuntur, participia autem vel nomina huiusmodi solum passionem, ut: legendus Vergilius a me, id est, legetur, participium est; legendus a me, pro dignus legi, nomen. Participialia similiter si passionem important, hoc est sine tempore, participia autem semper cum tempore. Participia similiter seu nomina assumunt divisionem de eisdem accidentibus, ut: causa legendi Vergilii studeo, participialia vero non, ut: causa legendi Vergilium venio; tamen quia omnia similia sub modo passionis importari videntur, si autem dicantur participialia quae cum participiis similem habent vocem, hoc est extenso nomine participialis. Supina vero, id est, versata seu retroversata seu derivata dicuntur, tum quia a passivis participiis nascuntur quae quidem supina solent nominare, ut dicit Priscianus, praedicto capitulo, tum quia actionem et passionem mixtim videntur importare, quae quidem passio est quasi supina actio, quod enim est passio in patiente quasi converso modo videtur in agente, tum quia significationem suorum verborum important per respectum ad locum sive ad terminum, et de loco sive a termino: quid enim aliud « venatum » nisi « ad venandum » et < venatu » nisi « de venando ». Unde apparet quod gerundia, participialia seu supina sunt nomina, gerundia, participialia seu supina. Unde nomina neutri generis singularis numeri secundae declinationis quae in « di », in « do », jn « dum », desinunt: in « di », genitivi casus, in « do », dativi et ablativi casus, tamen sola productione in « dum », accusativi, debent dici, ideo congrue adduntur istis praepositiones per appositionem sicut Graeci eis apposuerunt articulos [117] talium casuum, quod in gallico evidenter apparet; in « um » vero et in « u » neutri generis singularis numeri quartae declinationis, in « um », accusativi casus, in « u » ablativi, debent dici, tamen quia in suo significato habitudinem praepositionum sicut propria nomina civitatum important, ut prius dictum est,ideo praepositiones per appositionem eis non adduntur sed cum adverbiis localibus, ad locum, ut « quo » vel de loco, ut « unde », in generali significantibus congrue ordinantur. Unde autem gerundia, participialia seu supina non sunt alicuius casus nec numeri nec declinationis determinatae, sapiunt numerum verborum a quibus nascuntur, quoad genus, scilicet coniugationem, et indifferenter ponuntur, et si significent actionem et passionem, simul congrue construuntur cum accusativo et ablativo, ut: legendum est Musas ab illo, et: vado auditum Musas ab illo, et: venio auditu Musam, vado auditum ab illo, id est, ad locum in quo audiar ab illo, et: venio auditu ab illo, propter quod per huiusmodi supina in vi « unde » circumloquuntur praeterita verbi impersonalis cum hoc verbo « est » personali, non per participia praeteriti temporis, eo quod neutra habent personalia, tamen praeteriti temporis participia non habent. Futura autem quaedam verbi impersonalis per huiusmodi supina in vi accusativi, mediante hoc verbo « ire » vel « iri », quod motum ad locum sicut supina significat, circumloquuntur. Sic ergo apparet quod gerundia, participialia et supina sunt extra regulam aliorum nominum et verborum; propter quod de istis sicut de aliis non est iudicandum.
Species autem in verbo sicut in nomine duae sunt scilicet primitiva et derivativa. Est enim primitiva quae primam positionem ab ipsa natura accepit, ut: lego, et huiusmodi, quam Donatus appellat formam verborum perfectam. Derivativa vero quae a positivis derivatur et ut communiter dicatur secundum Priscianum, species derivatorum sunt sex, scilicet:
Verba inchoativa, in « sco » desinentia, initium actus vel passionis significant et omnia tertiae coniugationis existentia. Fiunt a secunda persona singularis numeri, primitivi indicativi modi, addita « co », ut: « calleo les calesco » « flueo es fluesco »; ab « integro integras », activo: « integrasco » passivam significationem habens, excepto « hisco as » quod ab « hio hias », nisi esset hiatus, deberet facere « hiasco », nunc facit « hisco » cuius compositum secundum antiquos: « fatiscor ris fessus sum » , id est, abundanter hiare, secundum nos vero: « fatisco as » ex quo « defatiscor ris defessus sum » quod quidam a « fateor » esse derivatum volunt, sui primitivi formam ostendunt. Inveniuntur tamen quaedam primitiva inchoativorum, formam habentia, non tamen sunt inchoativa, ut: quiesco, posco, pasco, etc.
[118]
Meditativa autem in « rio » desinentia quartae coniugationis meditationem significant et a participio praeteriti temporis vel supino in « u » terminante, assumptione « rio » solent fieri, ut: « lectus u lecturio ». Inveniuntur tamen quaedam formam meditativorum habentia, non sunt tamen meditativa, ut: luxurio, ut dicit Commentator. Istae autem formae neutri generis carent praeterito et futuro, non tamen eadem ratione; quantum autem inchoativa significant inchoationem, meditativa vero meditationem, praeteritum vero actus perfectionem, repugnat eis natura praeteriti, carent autem futuro coniunctivi non quia repugnat eis natura futuri, sed quia origine futurum eis solum deficit; et quia istae formae deficiunt praeteritis, deficient duobus supinis extremis et per consequens participiis ab eis descendentibus, ut dicit Priscianus, XI° Maioris, capitulo de participio.
Frequentativa autem in « co », « so » vel « xo » desinentia et primae coniugationis frequentiam actus significantia plerumque propter neutra et deponentia ex se faciunt passiva et a supinis mutatione extremae « u » in « o » derivantur, ut: « scriptu scripto scriptas », « cursu curso sas », nisi primitiva sint primae coniugationis quae « a » longam in[47] « i » cortam mutant, ut: « rogatu rogito », et in « gi » praeterita desi[f. 4vb]nentia quae a praesentis secunda persona abiecta « s » et addita « to >> faciunt frequentativum, ut: « legi legito », « quaero » tamen « quaerito » facit, causa differentiae, quia a « quaeso » fit « quaesito », « sequor » etiam « secutu », non « secutor », causa differentiae, ne nomen putaretur, sed « sector aris » propter syncopam ipsius « u » facit, vel a « seco cas cui sectura », « u » in « or » contra regulam; « scio » etiam « scis », non facit « scito tas » sed additur « r » contra regulam communem et dicitur « scitor aris » deponens, id est: inquirere, investigare, contra regulam communem frequentativorum; a « scio > autem « scis », « scisco » inchoativum, a quo « sciscitor aris » deponens, id est: scitari et inquirere et frequentativum contra regulam; tamen quia non desinit in « to », « so » vel « xo », sed in « tor », nec frequentiam actus significant, nec faciunt ex se passivum quia deponens est; tamen quia a supino ad minus ficto huius verbi: « hisco ois » debent formari sicut ab « egeo ges egesco », deficientibus supinis, formatur « egesco cas », quasi ab « aegrotu » supino. Unde Priscianus, X° Maioris, in tertia coniugatione: « scisco eis » debent facere « scim > et « scitum » a quo deberet « scito tas » non « sciscitor aris » formari, id est, nunc a secunda persona inchoativi « scisco eis » ablata « s » formatur « scissitor », a « nosco » autem « cis » ab ultimo [119] supino eius recte formatur « noto notas » frequentativum nisi quod « notum tu » primam producit, sed « noto as » primam corripit in[48] « noscito tas » aliud frequentativum, non recte formatum, quod secundum communem formationem talium frequentativorum ab ultimo supino primi frequentativi: « notatum u », «> a » in « i », et « u » in « o » correpta deberet facere « notito tas », nunc facit « nosco cis » non tamen causa alicuius differentiae, sed quia « nosco » videtur habere formam inchoativorum; sicut « sciscitor » a « scisco », sic « noscito » a « nosco » formatur. Omnia autem frequentativa servant significationem primitivorum licet quaedam in alium sensum transire videntur, ut: traho, tracto, cogo, cogito. Si quis tamen intentius aspiciat, non penitus absistunt a primitivorum significatione, ut dicit Priscianus, nam « cogitare » nichil aliud est quam frequenter animum cogere; « tractare », sententiam hac et illac frequenter trahere; « dictari » quoque est frequenter dicere, ut dicit Commentator, ibidem.
Desiderativa autem licet frequentativorum formam videntur habere, ut: « viso sis » a « video », « facesso » a « facio », « capesso » a « capio », « arcesso » ab « arceo », « acesco » ab « acuo », et huiusmodi, coniugatio tamen et significatio ea non frequentativa esse ostendunt, quia non significant frequentationem sed desiderium, ut: « viso sis » id est: cupio videre.
Diminutiva autem in « lo » desinentia diminutionem significant, ut: a « sorbeo », « sorbillo », i. e. parum sorbeo, a « garrio », « garrulo », a « cavio » « cavillo ».
Imitativa autem dicuntur imitationem significantia, ut:. « patrissor », id est, « patrem imitor > et > graecisor », id est, <^ Graecos imitor ».
Verborum autem multae aliae sunt derivationes, diversas terminationes habentes tam a nominibus quam verbis necnon aliis partibus orationis quae causa brevitatis omittantur. Intelligendum quod haec verba primo et principaliter significant rem primitivi, secundario meditationem, inchoationem, et huiusmodi; ea tamen pars ex secundario significato denominat quia modus significandi a modo essendi denominatur licet principaliter significent rem sui primitivi, ut dicit Commentator; et quod species non est principium constructionis, ut dictum est in nomine, nisi dispositive.
Figura autem et numerus sunt modi significandi accidentales communes nomini et verbo et aliis partibus orationis, ideo dicta de eis in nomine ad praesens sufficiant.
Coniugatio, ut ait Priscianus, est consequens verborum declinatio quae [120] apud Graecos tam consonantibus quam vocalibus comprehenditur; ideo apud illos coniugatio nominatur propter coniugatas consonantes, propter quod quattuor in verbo posuerunt coniugationes, apud nos autem solum tres, vocalibus scilicet: « a » « e » « i » coniugationes distinguuntur. Ideo apud nos nominatur coniugatio quasi una eademque ratione declinationis plurima verba coniunguntur. Coniugatio autem non distinguitur par « o » quia coniugationis terminatio omnium verborum regularium est in « o » et in « or », nec etiam per « u » tum quia Graeci penes « u » coniugationem non distinguunt quia « u » habet debilem sonum et aliquando vim suam amittit, ut apparet in « quis », tum quia turpem habet sonum; ideo ex ea commode discerni coniugatio non putatur.
Prima igitur coniugatio ex parte vocali, in secunda discernetur prima, et sic deinceps per ordinem. In prima igitur coniugatione « o » in « as » et « or » in « aris » producta penultima; in secunda « o » in « es » et « or » in « eris » producta penultima; in tertia « o » in « is » correpta et « or » in « eris » correpta penultima; in quarta « o » in « is » producta et « or » in « iris » producta penultima, faciunt secundas personas. Non tamen dicitur quarta quia quarta vocali discernitur, sed quia per « i » longam quae natura posterior est « i » brevi, ut dicit Commentator; unde dicit Priscianus[49] in suo Maiore Volumine: altera est species tertiae coniugationis quae « i » productam enuntiat quam nonnulli quartam coniugationem ponunt; illas autem IV coniugationes Graecorum Priscianus ad nostras IV reducit evidenter. Prima penultima producta, ut vult Commentator, VIII° Maioris, capitulo de persona, fuit imposita histrionibus qui, diversos ornatus assumendo in thea tris propter concavitatem larvarum, personabant; [f. 6ra] deinde, ratione ornamenti et voci fuit ad designandam quamdam dignitatem; ultimo, fuit translata ad designandum modum significandi qui convenit rei habenti similitudinem cum praedictis significationibus: omnes enim transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, ut fine VIi Topicorum.
Persona igitur est modus significandi accidentalis verbi[50] designans circa rem modum essendi prout convenit alicui sub aliquo modo loquendi et in[51] hoc convenit cum prima significatione; dicitur autem in primam, secundam et tertiam et in hoc convenit cum secunda significatione. Prima autem persona verbi est persona designans circa rem verbi modum loquendi prout convenit alicui sub modo loquendi de se vel ut de se. Secunda persona verbi est persona designans circa rem verbi modum essendi prout convenit alicui sub modo loquendi ad alium vel ut ad alium. Tertia est [121] persona verbi designans circa rem verbi modum essendi prouti[?] convenit alicui sub; modo loquendi de alio vel ut de alio. Prima est principium con structionis ex parte ante cum supposito sub modo proportionali loquendi; sed quia privatio cognoscatur per habitum, ut dicitur tertio De Anima, impersonale vero est privatio personae seu personalis, ideo de verbis imper sonalibus ad praesens dicendum est.
Verbum autem impersonale existens unum verbum per se, sicut fre quentativum vel inchoativum, actum significat semper finitum et perfectum, et omnes modos sub modis significandi dependentis et fieri distantis et omnibus modis significandi verbi a quo nascitur, persona tamen et numero solummodo deficiens, infinitum seu indefinitum quoad personas et numeros additione eorum habetur, et loco perfecti verbi per omnes modos accipitur necnon perfecti verbi fungitur voce. Impersonale vero suae cuiusdam significationis solet vel a neutris vel actionem vel absolutam vim habentibus[52] non tamen passivam, vel ab activis plerumque nasci, a passivis vero, communibus vel deponentibus nunquam, ut dicit Priscianus, VIII° Maioris, capitulo de modo. Impersonalium quaedam habent passivam vocem eo quod per modum passionis significantur: « curritur » enim idem est quod « cursus fit »; quaedam autem habent vocem activam. Impersonalium passivam vocem habentium quaedam nascuntur ab activis, ut: legitur, et huiusmodi; quae dam a neutris, ut: curritur et huiusmodi. Impersonalia[53] autem passivam vocem habentia nata ab activis constructionem transitivam ratione activae significationis habent, sicut et verba a quibus nascuntur, ut: legitur, verbi gratia, eo quod tali modo significandi impersonalia non privantur; ratione autem passivae significationis quia « legitur » idem est quod « lectio fit », fieri autem et pati constructionem habent more passivorum cum ablativo ex parte post mediante praepositione « a » vel « ab », vel cum dativo, ut dictum est prius, ut: legitur a me, verbi gratia, quia tamen li « legitur » significat rem suam per modum dependentis et fieri seu actus seu esse indeterminati, infiniti seu confusi quoad personas et numeros, et li « a me » significat rem suam per modum per se entis et habitus et determinatae personae, scilicet primae, se habentis in ratione causae efficientis praedictum actum, congrue invicem construuntur et intransitive ex parte ante in ratione suppositi ita quod unum et idem penes diversos modos significandi cum eodem diversimode construitur, ut patet in: velle me accipere pugnantes, et: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse. Impersonalia autem passivam vocem habentia nata a neutris solum habent construc[122]tionem cum ablativo mediante praepositione « a » vel « ab », vel dativo; propter causam praedictam; nisi autem impersonalibus passivae vocis addatur nominativus transitivae fit alia persona ad aliam personam et incipit esse passivum, ut: liber legitur a me, ut dicitur secundo Minoris. Intelligendum autem quod si nominativus rei verbi in impersonalibus intelligatur, ut: legitur lectio, curritur cursus, ut ait Priscianus, secundo Minoris, auctoritate Theoctisti, doctoris sui, non intelligatur ratione impersonalis cum talis res in omnibus verbis intelligitur ratione significationis dictionis, non ratione alicuius modi significandi. Impersonalia[54] vero activam vocem habentia[55] in omnibus servant constructionem verborum a quibus discendunt absque constructionibus personarum et, per consequens, numerorum, propter quod impersonalia verborum perfectorum si ab activis nascantur, ut: iuvat, contingit, pro: simul tangit, attinet, pro: valde tenet, vel a neutris non proprie dictis, ut: placet, decet,. etc., ex parte post cum obliquo transitive construuntur, sicut verba a quibus nascuntur, ut: iuvat illum, contingit illum, pro: simul tangit, attinet illum, pro: valde tenet, placet illi, docet illum, contingit illi, pro: accidit, etc. Si autem nascantur impersonalia a verbis in usu frequenti non existentibus, sive a neutris proprie dictis, non possunt habere constructionem ex parte post cum obliquo, sicut nec verba a quibus nascuntur, sed si quam habent, hoc est, ex parte ante intransitive habent, ut: vacat, linquit, liquet, licet, libet, etc.; oportet dicitur ab « opus » et « porto », quod est activum occasione cuius posset « oportet » construi cum accusativo ex parte post, ut: oportet illum. Ista tamen V: poenitet,taedet, etc. simul construuntur cum accusativo et genitivo, ita quod cum accusativo construitur intransitive, ut dicit Commentator, secundo Minoris, cuius ratio est quia accusativo significatur persona in quam fit passio, genitivo vero, ex qua fit passio, ut dicit Priscianus, secundo Minoris; recta etiam ordinatio exigit ut nomen vel pronomen supponitur, quippe cum substantia vel persona ipsius agentis vel patientis quae per nomen vel pronomen significantur prior debet esse universaliter quam ipse actus qui est accidens substantiae, ut dicit Priscianus, primo Minoris; « interest » autem et « refert » cum genitivis construuntur, exceptis V pronominibus derivativis quorum genitivi [f. 5rb] primitivorum, similes genitivis derivativorum, ne coincidant genitivo singulari possessivi pro genitivo primitivi, uniuntur. Unde intelligendum quod obliquus, unde obliquus, verbo supponere non potest, omnis enim obliquas ad verbum refertur et non e converso, ut vult Priscianus, primo Minoris, capitulo de pronomine, et XI° Maioris, capitulo de participio, dicit: [123 ] ideoque repertum esse participium quod nomini verbum[56] adiungitur[57] intransitive, sed non aliter, nisi nominativus ei personae sit adiunctus secundum quant profertur verbum, scilicet, personale vel finitum, ut: facio ego bonus, facis tu bonus, facit ille bonus; cum igitur flectas nomen in obliquos, adiungi ei non potest verbum intransitivum ut in sua manens persona, nam verba dicuntur transitiva quibus solent obliqui casus adiungi; cum igitur verba sic intransitiva non possunt eis adiungi obliqui casus, ergo nominativus et vocativus intransitivi solent esse; caeteri vero magis transitivi obliqui tamen ratione aliorum modorum significandi repertorum in obliquis bene possunt supponere verbo, et intransitive construi cum eo: cum enim transitio sit motus localis, motum autem possumus considerare vel per comparationem ad mobile quod est subiectum eius, cum quo ad minus denominatur idem esse et ad eamdem personam pertinere, et dicitur intransitio, vel ad transitum suum a quo motus differt, et dicitur transitio, et ad diversam personam pertinere ita quod transitio et intransitio non respiciunt nisi diversitatem personae vel identitatem, numerum vero vel casum non respiciunt nisi per accidens, tamen quia id quod obliquat magis tendit ad diversitatem, ideo obliqui magis dicuntur transitivi.
PARTICIPIUM sequitur immediate nomen et verbum quia solum ab eis partem capit; a nomine, scilicet, substantiam et per consequens accidentia eius, scilicet, genus et casum; a verbo autem actum et per consequens tempus et significationem; ab utroque numerum et figuram. Est igitur participium medium inter nomen et verbum; unde rationabiliter hoc nomen est ei a grammaticis indictum per conformationem duarum partium orationis principalium; nec est participium ab aliqua propria vi sed ab affinitate nominis et verbi nominatum, ut dicit Priscianus, XI° Maioris, capitulo de participio. Est igitur modus significandi generalis participii, modus significandi fieri, motus, fluxus seu esse, qui est principium constructionis, ut dictum est in verbo. Modus autem significandi specificus participii est modus significandi indistantis seu uniti substantiae; ita quod participium non significat actum ut alterum a substantia sed unitum substantiae; ita quod quasi eodem modo imaginandum est de participio sicut de actu permixto potentiae. Modorum significandi accidentalium participii notiores et communiores Donatus et Priscianus enumerant sex scilicet: genus, casum, significationem, tempus, numerum et figuram. De genere autem sufficiant illa quae dicta sunt de genere in nomine, [124] quia natura participii ita communis est trium generum quod sine vituperationis causa sive figurae participia apta maribus, ut generans, futuens, et huiusmodi, vel feminis, ut: nubens, pariens, et huiusmodi, trium sunt generum, ut dicit Priscianus, XI° Maioris, capitule de participio.
Similiter de casu, numero et figura, dicta de eis prius ad praesens sufficiant, nisi quod participium, ut: indocens, et huiusmodi, diversiter possunt considerari. Uno modo, prout a verbo compositione figurae determinantur, et sic, omne participium aut est simplicis figurae aut decompositae. Alio modo, prout componitur ab « in » et « docens » et sic est compositae figurae, ita quod unum et idem diversis respectibus potest esse compositae figurae vel decompositae, ut dictum est in nomine.
De significatione autem ipsius participii et de tempore quae quasi eodem modo sunt in participio sicut in verbo sufficiant ad praesens illa quae in verbo dicta de eis sunt, nisi quod participium tempora habet coniuncta quomodo et infinitiva et optativa, et propter eamdem causam; ita quod per participium praesentis temporis significantur et praesens et praeteritum imperfectum, quippe a praeterito imperfecto formatur, et sic et participium praeteriti temporis significat praeteritum perfectum et praeteritum plus quam perfectum, propter quod per hoc verbum: sum, es, est, quod essentiam actus vel passionis significat, et est radix omnium verborum, et per participium praesentis temporis passivae significationis debite circumloquitur praeteritum verbi passivi, ut: amatus sum, vel fui, ita quod per hoc quod est: amatus sum vel fui, sufficienter circumloquitur praeteritum verbi passivi, ut vult Priscianus, primo Minoris, capitulo: lis itaque se habentibus..., et subiungitur « vel fui », secundum Donatum, ut aequivocatio huius quod est « amatus », ad praeteritum perfectum solum et non ad praeteritum plus quam perfectum terminetur; deficiunt etiam apud nos duo participia, scilicet: participium praeteriti temporis verbi activi quod sufficienter e converso circumloquitur per verbum praeteriti temporis et nomen infinitum, ut: qui amavit, ita quod per « qui » significatur substantia agentis, et per « amatus », actus et praeteritio, et participium praesentis temporis verbi passivi quod consimili modo circumloquitur, ut: qui amatur.
Pronomen vero sequitur immediate ipsum participium, tum quia Graeci statim post ipsum participium ponunt articulum cuius officium gerit ipsum pronomen, tum quia pars est declinabilis et pro nomine ponitur. Modus autem significandi per quem pronomen est pronomen est modus significandi substantiae, habitus permanentis, seu entis, quod idem est; ita quod pronomen non habet nisi unum modiim significandi qui dictus est. Modus autem [125] significandi indeterminati,confusi,substantiae mere seu sine qualitate, accidit pronomini, unde pronomen est; ideo dicit Priscianus, Xll° Maioris, quod in pronomine est substantia per se et quod pronomen substantiam solum non etiam qualitatem significat, ita quod consimili modo imaginandum in pronomine sicut in materia prima. Materia autem prima secundum intentionem Aristotelis et Commentatoris eius, primo Physicorum, est substantia, non tamen substantia quae est forma, sed substantia quae est compositum, ideo non potest ex se movere intellectum nostrum possibilem, quia quidquid intelligitur, intelligitur secundum [f. 5va] quod est in actu,ut dicitur nono Metaphysicae. Nunc materia est ens in potentia et non in actu; fit autem in actu per adventum formae, ideo intelligitur et scitur materia per analogiam ad formam, ut dicitur primo Physicorum, et quia diffinitio est quidam modus sciendi ipsam rem, ideo non potest habere diffinitionem perfectam nisi per formam quae est extra essentiam eius et quia formae est distinguere, ideo materia habet distinctionem a forma non in se, sed est solum ens in potentia; tamen potentia, indeterminatum, privatio formae, et huiusmodi, non sunt de essentia materiae immo extra essentiam materiae et in alio praedicamento quam materia. Eodem autem modo est pronomen pars orationis significans per modum substantiae solum, sine qualitate, et distinguitur a qualitate quae est extra essentiam eius et de essentia alterius partis orationis; nec illa ut qualificatio nec quod per eam intelligitur quidquid est ultra substantiam est de essentia pronominis, immo extra essentiam[58] eius sicut potentia et privatio est extra essentiam materiae, et quia ultra substantiam, non est aliquid de essentia pronominis, ideo dicit Donatus quod pronomen est pars orationis quae pro nomine posita tantumdem paene significat[59] quod nomen personam interdum recipit[60] sicut materia formam et quia pronomen non potest habere diffinitionem nisi per analogiam ad formam sicut materia prima, ideo dicit Priscianus, XII° Maioris, quod pronomen est pars orationis quae pro nomine proprio uniuscuiusque accipitur substantiae personasque finitas recipit; finitatio autem est formae et quia materia prima non determinat sibi aliquam formam, sed est in potentia ad omnem formam, ideo pronomen non determinat sibi aliquod suppositum, sed est indifferens ad omne suppositum, ut dicit Priscianus, primo Minoris.

See also

  • John Trentman "Speculative Grammar and Transformational Grammar: A Comparison of Philosophical Presuppositions"[1], in History of Linguistic Thought and Contemporary Linguistics, ed. Herman Parret, 1975.

Notes

  1. 1 2a man.
  2. 2 eos cod.
  3. 1 qui cod.
  4. 2 in marg. 2a man.
  5. 3 in marg. 2a man.
  6. 4 concurrit cod.
  7. 5 ut consignificatum add. 2a man.
  8. 1 2a man.
  9. 1 Priscianus cod.
  10. 2 individuum cod.
  11. 3 proprium cod.
  12. 4 utrique cod.
  13. 1 est cod.
  14. 1 si cod.
  15. 1 ipi(?) koinos(?)
  16. 1 2a man.; quod cod.
  17. 1 ut cod.
  18. 2 qualitate cod.
  19. 1 eidem cod.
  20. 2 [Greek symbols]
  21. 1 Priscianus cod.
  22. 2 circa rem] bis cod.
  23. 1 bis cod.
  24. 2 lus cod.
  25. 3 desiderare cod.
  26. 1 Priscianus cod.
  27. 2 copiat cod.
  28. 3 u(?). cod.
  29. 4 bis cod.
  30. 5 lus cod.
  31. 6 ut cod.
  32. 1 Cfr. infra, f. 7 vb.
  33. 2) Cfr. infra, fol. 7vb et scj.
  34. 1 significativam cod.
  35. 1 ideo dicuntur] bis cod.
  36. 1 sup. add. cod.
  37. 2 faceo cod.
  38. 3 faceo cod.
  39. 4 neutra-passiva cod.
  40. 1 significans cod.
  41. 2 deponentia cod.
  42. 1 qui cod.
  43. 2 coniugationibus cod.
  44. 1 sicut cod.
  45. 2 infinitivus cod.
  46. 1 casus cod.
  47. 1 et cod.
  48. 1 in cod.
  49. 1 Donatus cod.
  50. 2 verbo cod.
  51. 3 cum cod.
  52. 1 habentis cod.
  53. 2 Impersonalium cod.
  54. 1 Impersonalium cod.
  55. 2 habentium cod.
  56. 1 verbi cod.
  57. 2 sup. add. cod.
  58. 1 bis cod.
  59. 2 sup. add. cod.
  60. 3 .sup. add. cod.