Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D1/P3Q5

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D1
Jump to navigationJump to search
Latin English
[135] Iuxta hoc, utrum omnia fruantur. Quod sic: Omnia bonum appetunt amore naturali, et non propter aliud; igitur fruuntur.
[136] Contra: 'Fruimur cognitis'; non omnia cognoscunt; igitur etc.
[137] Ad omnes istas simul dicendum quod frui includit quietem; et ideo per simile de quiete corporum potest cognosci quibus competit frui et quibus non, dicente Augustino: "Amor meus, pondus meum; eo feror quocumque feror". Sicut igitur corpora habent diversos gradus in quiescendo, sic diversa entia habent diversas rationes fruitionis. In corporibus autem quiescentibus est quoddam corpus quod quiescit per se et primo, ut terra habens locum centri. Alia autem quiescunt per se, quia habent formam gravitatis; sed non primo, quia quiescunt per naturam illius quod primo quiescit, ut minerae in terra sic immobiliter quiescunt. Alia autem corpora quiescunt vere et proprie, quia adhaerent primo immobili; ƿnon tamen immobiliter quiescunt, quia non habent quietem repugnantem motui, ut arbores et quae nascuntur in superficie terrae, adhaerentes terrae. Alia vero quiescunt imperfecte, nec vere nec proprie, sed solum dicuntur quiescere quia immobiliter adhaerent alicui, sicut homo exsistens in navi ita immobiliter adhaeret navi ac si navis esset centrum eius.
[138] Sic Deus est centrum in spiritibus - "est enim circulus cuius centrum est ubique, et eius circumferentia nusquam est" - sicut terra est centrum in corporibus. In spiritibus igitur nihil est per se et primo immobile nisi solus Deus; et quatenus aliquid ei inhaeret, quiescit et efficitur immobile. Voluntas autem in hoc quod ordinat aliquid ad aliud non quiescit in illo, et ideo ad hoc quod quiescat in illo, oportet quod acceptat obiectum non ordinando. Quod si voluntas ex natura sua acceptat, et obiectum est sicut centrum immobile, est tunc propria quies ex parte actus et ex parte obiecti. Et hoc competit Deo primo et per se; soli Deo, quia Deus ex natura sua est summe amator sui, non propter aliud. Unde est ibi prima quies - quae est primi quiescentis, ut voluntatis suae ex secum obiecto, quod est quasi centrum, quod est ipse sine relatione ad aliud.
[139] Secundo, quiescunt in isto eodem centro aliqua per se et non primo, ut beati. Quiescunt enim in Deo per se, quia sunt quasi incorporati per habitum gloriae quo Deo fruuntur, sicut lapis per gravitatem quiescit in centro; non tamen primo quiescunt et fruuntur, sed per participationem primi fruentis.
[140] Tertio, aliqua quiescunt in isto centro per actum fruitionis vere et proprie sed non immobiliter, ut iusti exsistentes in caritate. 'Sed non immobiliter', quia possunt evelli; hodie enim quiescit aliquis sic fruendo Deo, et cras per peccatum mortale evellitur, sicut arbor exsistens in superficie terrae, licet immobiliter adhaereat et proprie quiescat, potest tamen evelli et moveri. ƿ
[141] Quarto, aliqua fruuntur et quiescunt non proprie nec vere quantum est ex parte obiecti, sed ex parte actus secundum quem attenditur adhaesio immobilis; et sic peccator fruitur. Unde ex parte actus est fruitio ita intense sicut cum iustus fruitur Deo, et forte vehementior; sed non est fruitio mansiva ex parte obiecti, quia non semper manet in eo. Unde est ibi fruitio ex parte firmae adhaesionis, sed non ex parte obiecti cui adhaeret; sicut est de exsistente in navi, quod quantum est ex parte adhaesionis suae immobiliter quiescit, sed non quantum est ex parte navis cui adhaeret.
[142] Sed alia, ut bruta, quae non possunt attingere ad illud, non proprie fruuntur; unde licet non possint attingere verum centrum, tamen habent aliquid pro centro, quia non referunt ad aliud, intelligendo negative; et ideo aliquo modo fruuntur, licet abusive.
[143] Sed alia quae omnino carent cognitione, nullo modo fruuntur, quia non statuunt sibi aliquid loco centri, cum omni cognitione careant.
[144] Sed quaeres: quibus fruitur peccator si fruatur? aut actu, aut obiecto? Dico quod fruitur se ipso, quia communiter peccatum mortale est propter bonum commodi quod peccatores concupiscunt; volunt enim per amorem concupiscentiae, quae fundatur in amore amicitiae, et ideo sibi et propter se volunt bonum. Unde non fruitur aliis, sed se ipso. Et hoc vult Augustinus XIV De civitate, loquens de duabus civitatibus: una Dei et alia diaboli, quae est amor sui.
[145] Ad primum, quando arguitur quod 'Deus non habet finem, ergo non fruitur', dicendum quod ratio finis non est ratio fruiƿbilis, sed illud cui competit ratio finis et in quo fundatur. - Deus etiam non est finis sui sicut nec efficiens, quia istae duae causae necessarie concurrunt simul. Unde quod dicitur quod Deus agit propter finem, verum est propter finem effectus, non propter finem suum. Et ideo ratio finis non concurrit in comparatione ad eliciens actum.
[146] Ad aliud dicendum quod actus desiderii non est actus fruitionis ordinatae, sicut probatum est. Unde viator habet duplicem actum: amicitiae, quo vult Deo bonum quod sibi inest, amando ipsum, et iste actus est fruitio; et est alius actus, desiderii, quo desiderat quis amare Deum perfectius ut perfectius fruatur eo, quod est sibi bonum.
[147] Ad aliud, de peccatore,dicendum quod peccator fruitur quantum in se et quantum est ex parte actus sui, non tamen quantum est ex parte obiecti, sicut dictum est prius; et hoc tantum concludit ratio.
[148] Ad aliud dicendum quod maior potest negari, quia potest velle alium uti actu suo quo fruitur. Et quando probatur 'quod si vult frui actu suo, vult illum esse summum bonum, igitur non vult alium uti eo', dicendum quod non sequitur, quia potest velle frui actu suo, et tamen illum velle esse a Deo, et etiam velle Deum uti illo. - Similiter potest negari minor, quando dicitur 'peccator vult Deum uti actu suo'. Et ad probationem, quando arguitur 'vult actum suum esse, et nihil est nisi a Deo, igitur vult actum suum esse a Deo ', dicendum quod non sequitur; potest enim quis velle antecedens licet non velit consequens. Similiter consequentia ulterior potest negari 'vult actum suum esse a Deo, igitur vult Deum uti eo': stat quod possit velle Deum frui eo. ƿ
[149] Ad aliud: quod bruta abusive dicuntur frui, sicut dictum est prius
[150] Ad aliud: quod amor naturalis non potest esse fruitio, quia non est actus elicitus, nec etiam praesupponit cognitionem, et tantum 'fruimur cognitis'.
[151] Iuxta haec de 'frui', patet de 'uti', et etiam per hoc quod supra distinctum est de duplici actu voluntatis, quorum alter est uti, et quomodo differant a duplici actu intellectus.

Notes