Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D18
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I
Jump to navigationJump to searchQuaestion unica
Latin | English |
---|---|
ƿƿ[1] Circa distinctionem decimam octavam quaeritur utrum donum dicat proprietatem constitutivam Spiritus Sancti. Quod non, videtur: Is.: Filius datus est nobis; igitur donum non est proprium Spiritus Sancti. | |
[2] Praeterea, dona quaedam appropriantur Filio, ut sapientia et intellectus; igitur etc. | |
[3] Contrarium habetur in littera. | |
[4] Dicunt aliqui quod donum potest accipi tripliciter: uno modo aptitudinaliter, prout est donabilis, sicut catulus ante nonum diem dicitur esse visivus; alio modo, habitualiter, prout habens visum - et non videt - dicitur esse visivus; tertio modo dicitur esse visivus quando actu videt. | |
[5] Sic distinguunt de dono 'quod potest dari', quod secunƿdum quod accipitur habitualiter vel actualiter, non est proprietas Spiritus Sancti, quia utrumque sequitur constitutionem Spiritus Sancti ordine naturae; sed primo modo donum est proprietas Spiritus Sancti prout est donabilis, nam in illo instanti in quo intelligitur Spiritus Sanctus productus, intelligitur ut aptitudinaliter donabilis. | |
[6] Sed contra: Nulla proprietas personalis est relatio alicuius personae ad creaturam, nec e contra, - nec includit eam essentialiter; sed relatio doni, ut donum dicitur donabile, est relatio Spiritus Sancti ad creaturam; igitur donum nullo modo - ut donabile - est proprietas constitutiva Spiritus Sancti. | |
[7] Probatio minoris: Ipsa enim primo manifesta est ex dictis eorum: dicunt enim quod in illo instanti in quo intelligitur Spiritus Sanctus, intelligitur esse donabilis, et non nisi creaturae (hoc enim dicit Magister in littera, quod est relatio ad extra). | |
[8] Item, eadem minor probatur sic, quod quaelibet relatio personae ad intra est actualis, maxime per quam constituitur persona; igitur relatio donabilis, cum sit aptitudinalis, non erit ad intra sed ad extra. | |
[9] Item, inter eadem extrema est relatio actualis, habitualis et aptitudinalis (sicut inter eadem est relatio calefactivi ad calefactibile et calefacientis ad calefactum); si igitur relatio doni, ut datur, sit relatio Spiritus Sancti ad creaturam, igitur et relatio doni ut donabilis est. | |
[10] Probatio maioris principalis rationis: Omnis persona divina praeintelligitur in 'esse' personali ante ƿquodcumque 'esse' creaturae, quia in quocumque 'esse' ponitur creatura, ponitur esse a Deo et in illo 'esse' ponitur esse a tota Trinitate, - ante igitur quodcumque 'esse' creaturae, persona habet 'esse'; sed non est intelligere relationem quae est ad creaturam secundum aliquod 'esse' nisi intelligatur creatura secundum illud 'esse'; igitur nulla relatio ad creaturam potest esse proprietas constitutiva personae. | |
[11] Praeterea, probatur eadem maior secundo sic: quod est necessarium ex se, non requirit - simul natura - secum quod non est formaliter necessarium ex se; sed nihil aliud a Trinitate est ex se formaliter necessarium; igigur nulla persona in Trinitate exigit aliquid aliud a se (unde secundum nullum esse, deminutum vel reale, creatura est necesse esse, tunc enim plura esse necesse, - et maxime est inconveniens quod secundum esse deminutum sit necesse esse a se secum simul natura), igitur nec creaturam in ratione quacumque termini relationis. | |
[12] Praeterea, omnis relatio Dei ad creaturam est relatio rationis; sed impossibile est quod aliqua persona in suo intellectu per se includat relationem rationis, sicut nec aliquid reale essentialiter includit ens rationis; igitur etc. | |
[13] Praeterea, si Spiritus Sanctus includeret relationem ad creaturam in suo constitutivo, igitur similiter Pater et Filius includerent relationem ad creaturam in sua fecunditate (sed non sequitur quod per illam constituuntur). Vel sic: una persona non constituitur formaliter duabus relationibus distinctis; sed proprietas qua Spiritus Sanctus constituitur, per quam refertur ad Patrem et Filium, est alia a relatione ad creaturam, tum quia ad duos terminos (et eadem relatio non est ad duos terminos), - tum quia una realis, alia rationis. Probatio consequentiae: sicut donum alicui est donum, ita donator alicui est donator; igitur in fecunditate ƿqua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, includeretur relatio ad creaturam; sed hoc falsum est, cum non habeant relationem ad creaturam nisi rationis tantum. | |
[14] Praeterea, arguitur contra principalem conclusionem opinionis: Spiritus Sanctus habet aliquam relationem ad Patrem et Filium qua ponitur constitui; sed haec relatio est alia a relatione Spiritus Sancti ad creaturam, quam dicit donum; igitur donum nullo modo - ut dicit relationem, prout donabilis est - est constitutivum Spiritus Sancti. | |
[15] Probatio minoris: ad distincta extrema, quae nullo modo concurrunt sub una ratione, non est relatio una; sed creatura et Pater et Filius non concurrunt sub una ratione; igitur ad haec non potest esse una relatio. Igitur illa relatio, quam habet Spiritus Sanctus ad Patrem et Filium, non potest esse eius relatio ad creaturam, - sed illa relatione, qua refertur ad Patrem et Filium, constituitur; igitur etc. Unde si Spiritus Sanctus constituitur relatione qua refertur ad Patrem et Filium, relatio eius ad creaturam adventicia erit. | |
[16] Ideo dico quod nulla relatio ad creaturam est de constitutione alicuius personae. | |
[17] Dico igitur ad quaestionem quod in creaturis donum significat duas relationes: unam ad illud cui datur et aliam ad donantem. Et si ista applicentur ad divina, sic utrumque est ibi rationis tantum. Nam manifestum est quod relatio doni ut est donabilis alicui, dicit respectum rationis tantum, ut probatum est; similiter relatio donabilis ad donativum est relatio rationis, quia quaelibet persona est donativa sui ipsius. Sed tamen quod aliquid possit dari alicui, praesupponit aliquid communicatum libere, et ideo donum non dicit proprietatem Spiritus Sancti nisi connotando reƿlationem ad Patrem et Filium, - sed significat duas relationes rationis, scilicet ad donantem et cui donatur, quae sunt rationis tantum; et ideo sic non dicit proprietatem constitutivam Spiritus Sancti, sed tantum connotando. | |
[18] Ad primum, quando dicitur quod Filius datus est nobis, dico quod omnis datio cuiuscumque personae praesupponit productionem primi Doni; et ideo Filius non est donum ex parte sui. | |
[19] Ad aliud: quod modus communicandi omnium donorum unus est, et reducitur ad primum Donum. |