Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D20
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio Unica | |
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam quaeritur utrum personae divinae sint aequalis potentiae. Quod non, videtur: Quia si sic, tunc quidquid potest una persona, potest alia; igitur cum Pater potest generare, Filius poterit generare, - quod falsum est. | |
[2] Probatio consequentiae factae: Augustinus Contra Maximinum libro III arguit quod 'Pater genuit Filium sibi aequalem, - quia si genuit Filium et non sibi aequalem, aut quia noluit et tunc invidus fuit, aut quia non potuit et tunc impotens fuit'; igitur - ex opposito - si Pater est omnipotens, Pater generat Filium, igitur generare Filium continetur sub omnipotentia; igitur si quidquid potest Filius quod potest Pater, Filius poterit generare. | |
[3] Praeterea, eadem consequentia ostenditur secundo sic: Filius non esset omnisciens, si non sciret generationem activam Filii, igitur generatio activa Filii continetur sub omniscientia Filii; igitur similiter si Filius non potest generare, non habebit omnipotentiam, igitur generare Filium continetur sub omnipotentia Filii sicut sub omniscientia eius. | |
[4] Praeterea, Richardus De Trinitate I in fine, probans quod non sunt duo Dii, ait quod si essent duo Dii, facile esset ostendere ƿquod non essent omnipotentes, sed unus faceret alium non omnipotentem; non autem faceret ipsum non Deum causando aliquid circa eum (sicut supra dictum est), sed circa aliud (sicut ostensum est supra distinctione 2) quia si essent duo Dii, igitur unus Deus potest facere omnia; sed alius Deus non potest facere illa, quia tunc idem bis fieret. Sic arguo in proposito: si una persona, ut Pater, sit omnipotens antequam producitur Filius, igitur potest omnia facere; igitur Filius non facit. | |
[5] Item, hoc supra ostensum est aliter sic: si essent duo Dii, uterque haberet voluntatem liberam et velle liberum; igitur uno volente aliquid, alius potest nolle illud, - et si est omnipotens, igitur illud non erit, et sic faceret alium non omnipotentem. Sic in proposito: Filius habet voluntatem liberam sicut Pater, et ita liberam ac si non haberet aliunde; igitur potest libere velle et nolle; igitur quando Pater vult, Filius potest nolle illud; igitur si est omnipotens, faceret Patrem nullipotentem. | |
[6] Dicit quod habent eandem voluntatem, ideo Pater non potest velle aliquid et Filius nolle illud. Contra: quando aliquod idem principium perfectum est perfecte duorum, potest illud principium esse ratio agendi in uno ac si non esset alterius, et ita vere perfecte sicut si non esset alterius; igitur licet voluntas eadem sit Patris et Filii, quia tamen Filius aeque perfecte habet voluntatem sicut Pater, ita libere potest agere sicut si Pater non haberet; sed si Pater non haberet, Filius potest nolle quod vult modo Pater, sicut Pater nolle quod vult; igitur similiter modo Filius potest nolle quod Pater vult. | |
[7] Praeterea, causa prior maioris potentiae est quam causa posteƿrior, iuxta illam propositionem De causis: 'Causa prima plus influit quam causa secunda'; igitur cum Pater sit principium dans Filio potentiam generandi, non erit aequalis Filio in potentia. | |
[8] Contra: Ioan. 9: Omnia quae habet Pater, mihi dedit. | |
[9] Et Augustinus Contra Maximinum hoc probat per tria argumenta, quod Pater genuit Filium sibi aequalem (et ponitur in littera). | |
[10] Respondeo quod potentia sumitur aequivoce. Omisso illo modo quo dicitur aliquid possibile 'logice', quando est compossibilitas extremorum in proposito, et omissa potentia 'mathematica' qua dicitur quod punctus per suum fluxum potest in lineam, loquimur de potentia reali metaphysica, quae duplex est: Nam uno modo dicitur 'potentia realis' potentia quae est differentia entis dividens ens contra actum: et sic est potentia cuiuslibet rei in genere, nam quaelibet res primo est in potentia et post in actu, sicut idem primo est ens deminutum et post ens perfectum. Alio modo dicitur 'potentia' de potentia quae est principium agendi vel patiendi, et haec adhuc dicitur aequivoce: vel de fundamento illius relationis et de forma activa aut passiva, vel de relatione quae importat principiationem. ƿ | |
[11] In Deo autem non invenitur potentia nisi activa ut dicitur principium, quia Deus est primum efficiens. Sic igitur est videndum an Deus habeat aliquam potentiam quam non habet Filius, et utrum secundum hanc potentiam Filius sit aequalis Patri. | |
[12] Et dupliciter potest intelligi quod Filius sit aequalis Patri secundum hanc potentiam: aut secundum intensionem, aut secundum extensionem ad obiecta. Nam aliquando potest intelligi aliqua esse aequalia secundum intensionem potentiae, licet non secundum extensionem ad obiecta, - sicut si ignis produceret ignem adaequantem hanc productionem, tunc ignis productus, licet habeat principium agendi ita intensive sicut ignis generans, non tamen produceret nec haberet tantam potentiam extensive, quia adaequat productionem suam. Aliquando potest intelligi aliqua esse aequalia secundum potentiam extensive, licet non intensive, - sicut si ponitur quod per minorem caritatem possint tot diligi sicut per maiorem, licet non ita intensive. Aliquando tamen concurrunt aliqua esse aequalia secundum potentiam extensivam, quae sunt aequalia secundum potentiam intensivam. | |
[13] Si igitur loquimur de potentia intensiva, secundum intensionem, sic manifestum est quod Filius est aequalis Patri, quia voluntatem eandem habet et idem principium quo Pater producit et intellectum. Sed quantum ad obiecta et an secundum extensionem potentiae ad obiecta Pater et Filius sint aequalis potentiae, hoc dubium est: et hoc quod facit dubitationem est 'posse generare', an contineatur sub omnipotentia. ƿ | |
[14] Et ad hoc dicunt quidam quod generare continetur sub omnipotentia Patris, quia illud quod non includit contradictionem continetur sub omnipotentia Patris, - et tale est generare; sed non continetur sub omnipotentia Filii. | |
[15] Quod ostendunt dupliciter: Primo sic: actio transiens dicitur possibilis vel impossibilis non in comparatione ad agens, sed in se et in comparatione ad terminum (sicut calefacere non dicitur possibile in comparatione ad calefaciens, vel impossibile, sed in comparatione ad terminum; quod si non potest aliquid calefieri nec calidum produci, tunc non est possibile), - sed actio immanens dicitur possibilis vel impossibilis in comparatione ad agens; sed generare est actio manens intra in Patre; igitur non dicitur possibilis respectu termini, sed respectu agentis. Quod si sit compossibilis agenti, dicetur possibilis, - si non, non continetur sub potentia; est autem compossibilis Patri, et non Filio; et ideo continetur sub potentia Patris, et non sub potentia Filii. | |
[16] Secundo sic: illud dicitur potens respectu actus quod habet formam per quam potest in actum; sed Pater habet formam ad talem actum, non autem Filius; ideo generare - ut dicunt - continetur sub potentia Patris, et non sub potentia Filii. | |
[17] Contra: Filius est aliquod producibile, et generare est producere. Quaero ergo an generare sit talis actus quod aliqua potentia nata est esse ad eum, aut non. Si sic, igitur non habet omnipotentiam quod ƿnon habet potentiam ad hunc actum; si autem non est nata potentia ad hunc actum, igitur non pertinet ad omnipotentiam Dei Patris. | |
[18] Similiter, non salvant quod Pater et Filius sint aequalis potentiae quantum ad extensionem, quia aliquid est possibile quod cadit sub potentia unius ad quod non extenditur potentia alterius (ut generare). | |
[19] Praeterea, rationes non concludunt: Quia si actus aliquis non potest causari ab aliquo agente, sive ille actus sit intra manens sive transiens, illud agens non erit omnipotens: sicut, licet Deus non potest currere, si tamen non potest causare 'currere' in me nec in te, tunc necessario non esset omnipotens; ergo, similiter, si Filius non potest causare generandi actum in illo in quo potest esse, Filius non erit omnipotens. | |
[20] Similiter, alia ratio non concludit, quia si habens calorem et potest elicere actum calefaciendi, et non potest actum frigefaciendi licet frigidum non habet, non erit omnipotens. Igitur similiter in proposito, si Filius non potest generare, non erit omnipotens. | |
[21] Ideo dico quod proprium obiectum potentiae activae est possibile obiective: possibile enim obiectivum et possibile subiectivum non differunt sicut potentia quae est differentia entis et potentia quae est principium, sed possunt esse idem et differre secundum diversam rationem denominandi; nam potentia subiectiva est respectu alicuius in quo est quod est in potentia ad terminum, sed potentia obiectiva est respectu termini; possibile igitur obiectivum #NAME?possibile subiectivum, quia quamvis aliquando concurrant, hoc est ratione imperfectionis potentiae activae, quae praesupponit posƿsibile subiectivum. Illud autem possibile, quod sic est obiectum potentiae activae, non est possibile quod opponitur impossibili, quia sic Deus est possibile, sed est possibile acceptum particularius, de quo possibili loquitur Avicenna VI Metaphysicae et VIII quod est possibile ex se. Possibile igitur quod est proprium obiectum potentiae activae, est possibile quod opponitur 'necesse esse ex se', quod est habens esse ab alio et de se possibile. | |
[22] De virtute igitur sermonis, omnipotentia non est nisi respectu eorum quae de se non sunt necessaria, quae sunt possibilia ex se, distincta secundum essentiam ab illo a quo sunt. Cum igitur nihil sit in Deo quod sit 'ex se possibile esse', sed quidquid est ibi, est 'necessarium esse ex se', non est ibi potentia ad intra nec respectu alicuius ad intra, sed tantum respectu eorum quae producuntur ad extra. Et ideo 'posse generare' de virtute sermonis non continetur sub potentia activa; et ideo non sequitur quod Filius non sit omnipotens, licet non possit generare, sed est omnipotens quia omnipotentia tantum est ad extra, - et haec est aequalis in Filio et in Spiritu Sancto et in Patre. | |
[23] Unde proprie loquendo de potentia activa, de qua nunc loquimur, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt aequalis potentiae, et sunt omnipotentes et intensive et extensive. Quod extensive, probatio: quia prius intelligitur Filius habere potentiam creandi et sibi communicari voluntas et intellectus quam creatura producatur (quia quod producit aliquid contingenter et aliquid necessario, prius producit illud quod necessario producit quam illud quod contingenter producit; sed Deus Pater necessario producit Filium et contingenter creaturam; igitur prius intelligitur ƿFilius productus quam creatura); sed in illo priore Pater communicat Filio quidquid sibi non repugnat; igitur et potentiam creandi, ita quod sit omnipotens et loquendo de fundamento et de ratione principii. - Et sic de Spiritu Sancto. | |
[24] Item, intensive sunt aequalis potentiae, quia quidquid communicatur Filio est aequalis magnitudinis ut possit esse fundamentum aequalitatis in una persona et in alia. | |
[25] Dico tunc quod proprie loquendo de potentia activa, personae sunt aequalis potentiae, quia potentia activa non respicit nisi 'possibile obiective' (quod opponitur 'necessario ex se'), quod est 'possibile ex se'. Et sicut idem non potest esse necessarium ex se et possibile simul, ita idem non potest esse principium - quod est potentia activa - et terminus. Unde nihil potest esse terminus omnipotentiae nisi sit 'non necessarium ex se'. | |
[26] Sed ultra, propter auctoritates aliquas quae videntur dicere quod generare sit alicuius potentiae et quod pertineat ad omnipotentiam Patris, est sciendum quod quando extremum unius correlationis est perfectionis et alterum imperfectionis, sicut patet in relativis suppositionis et superpositionis (ut causa et causatum, dominus et servus, et huiusmodi), sic est de potentia activa et de 'possibili quod est non necessarium ex se', quod potentia activa non dicit imperfectionem, et ideo potest transferri ad divina ut sic posset dici potentia generativa in Patre (quae est potentia proprie productiva) esse transumptive potentia activa, - sed 'possibile', quia imperfectionem dicit, non transfertur secundum suam rationem, sed secundum rationem generaliorem, ut secundum rationem producibilis: Filius enim est producibilis, sed non est proprie possibilis, nisi dicatur ƿillud esse possibile quod non solum est ex se necessarium sed quod non est a se originatum, - et sic etiam 'intelligere' Patris potest dici possibile, quia non est ex fundamentis necessarium; sed hoc non dicendum. Unde potentia generandi in Patre potest dici aliquo modo potentia activa producendi alium in eadem natura, ita quod super absolutum in Patre fundetur relatio principii producendi proprie. Sed super absolutum ut in Filio non fundatur haec relatio, quia fundamentum, super quod fundatur relatio principii, ut est fundamentum illius relationis, praeintelligitur termino, et sub ordine ad terminum; nunc autem absolutum, ut est in Patre, praeintelligitur termino, et ideo super absolutum ut in Patre fundatur haec relatio, - sed ut est in Filio non praeintelligitur termino, sed est terminus communicatus; et ideo non fundatur relatio principii generandi super absolutum in Filio, et ideo non habet potentiam generandi. | |
[27] Ad formam igitur quaestionis dicendum est quod si potentia activa accipitur proprie, sic omnes personae sunt omnipotentes et aequalis potentiae; si autem potentia activa transferatur ad potentiam generandi quae est ad intra, adhuc sunt aequalis potentiae, quia 'posse generare' est aequale posse cum 'posse generari' et aequalis perfectionis in ratione potentiae, sicut vult Magister distinctione 7. Unde sicut dicimus quod ignis et aqua sunt aequalis potentiae si ignis habeat aequalem potentiam ad calefaciendum et aqua frigefaciendum, sic in proposito; verumtamen loquendo sic de potentia transumptive, Pater et Filius non sunt potentes eadem potentia, quia non potentia generativa. ƿ | |
[28] Ad primam rationem, quando arguitur quod si Pater et Filius sint omnipotentes et aequalis potentiae, ergo quidquid potest Pater, potest Filius, - conceditur; sed ulterius non sequitur quod Filius potest generare, quia posse generare non continetur proprie sub potentia activa, quae tantum est respectu 'non necesse ex se'. | |
[29] Ad primam probationem dico quod sequitur quod 'si Pater potest generare Filium' - sicut Maximinus concedit - 'et non aequalem sibi, quod sit impotens', non per locum intrinsecum (ut quia 'generare sibi aequalem' contineatur sub omnipotentia), sed per locum extrinsecum: si enim Pater generat Filium, ille Filius similis erit Patri, ergo habebit deitatem. Unde et hoc dixit Maximinus, quod Filius esset Deus, sed minor Deus: nisi enim haberet deitatem et naturam Patris, non esset, - et non habet totam deitatem, quia tunc esset aequalis Patri, ergo minorem; ergo est deitas maior et minor; igitur est non omnipotens. | |
[30] Ad aliam probationem, quando arguitur quod Filius non esset omnisciens nisi sciret generationem Patris, ergo similiter Filius non esset omnipotens nisi haberet activam potentiam generandi, dico quod non est simile, quia omniscientia est respectu omnium scibilium, et non tantum respectu posterioris sed respectu prioris; unde scientia non respicit obiectum scibile sub ratione ordinis prioris vel posterioris, sed sub ratione entitatis suae; et ideo Filius non esset omnisciens nisi sciret generationem activam Patris praecedentem, per quam communicatur Filio scientia et quidquid habet. Sed potentia generandi dicit fundamentum sub ordine ad terminum ƿgenerationis; et ideo potentia generandi non potest esse in Filio nec cadit sub omnipotentia, quia non potest esse terminus potentiae sicut scientiae. | |
[31] Ad Richardum dicendum quod (sicut supra dictum est distinctione 2) Si essent duo Dii, unus faceret alium non omnipotentem non causando aliquid circa eum - quia est necessarium et ex se necesse esse - sed faceret ipsum non omnipotentem respectu alicuius producibilis et etiam quia impediret actionem suam respectu producibilis, quia si unus esset omnipotens, omnia ponit in esse sua actione, et alius habens aliam actionem non potest ponere ea in esse, quia tunc idem bis fieret. Sic autem non contingit de duabus personis habentibus eandem potentiam et eandem actionem: non enim est imaginandum quod Pater habeat potentiam producendi creaturam antequam aliae personae producantur, sicut imaginatur ratio, sed in primo signo Pater habet essentiam, et in secundo communicat Filio, et in tertio Spiritui Sancto, et in quarto omnes habent eandem potentiam respectu producibilis cuiuslibet ad extra et eadem actione producunt, quae non praeintelligitur antequam personae sint productae. | |
[32] Ad aliam probationem, quando arguitur quod cum Pater potest velle aliquid et Filius non velle sed nolle illud, Filius potest facere Patrem non omnipotentem, dicendum quod assumptum est falsum. Et quando probatur quod Filius non vult voluntate ut est in Patre, sed ut est in se et ita libere, igitur potest nolle libere licet Pater velit, dicendum quod sicut habent unam voluntatem, ita unum velle, et non tantum 'velle absolutum' idem, sed ut transit super quodcumque obiectum; unde sicut habent unam voluntatem, ita unum usum voluntatis; et ideo licet Filius libere velit, quia tamen ƿest idem velle libere Patris et Filii, ideo non potest Filius velle et Pater nolle, sicut nec Filius potest velle simul et nolle illud. | |
[33] Ad rationem factam contra unam responsionem, quando arguitur 'si idem est principium operandi duobus perfecte, unum illorum potest operari illo principio perfecte sicut si alius non haberet illud principium, igitur Filius potest velle et nolle sicut si Pater non haberet voluntatem', - dico quod voluntas in Filio eodem modo est principium operandi sicut si esset in illo solo; unde si Pater non haberet voluntatem, non potest Filius simul in eodem signo velle et nolle,- ita nec cum Patre: sed quando vult, Pater vult, et quando non vult, nec Pater vult, quia idem est velle utriusque. | |
[34] Ad ultimum, quando arguitur quod causa prior est potentior posteriore, dicendum quod hoc est verum in causis in quibus causa prior habet aliquam perfectionem et virtutem quam non habet causa secunda; sed in principiis non oportet: unde non oportet principium prius esse perfectius posteriore, quia principium prius dat eandem virtutem principiandi principio secundo quam habet, unde solum differunt penes modum habendi idem principium, - sicut si causa prior daret virtutem suam agendi causae secundae, differunt solum penes modum habendi idem principium. |
|