Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem quartam - omissis illis sophismatibus quae ibi pertractantur - quaeritur utrum haec sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'. Quod non, videtur: Haec est vera 'nullus Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'; igitur prima falsa.
[2] Contra: Eius convertens est vera 'Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus'; igitur et conversa erit vera. Antecedens patet per Augustinum IX De Trinitate cap. 2: "Credamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum esse, universae creaturae", et ponitur ante, distinctione 3 cap. ultimo.
[3] Item, veritas primae patet per multas auctoritates quas adducit Magister in littera. ƿ
[4] Dico quod prima propositio vera est, et ratio veritatis est ista: Id quod primo significatur per terminum, ponit terminus in oratione ubicumque ponitur, ita quod terminus semper supponit suum primum significatum, licet secundum diversas acceptiones; sed quando aliquid est idem ei quod primo importatur, compositio significans illam identitatem vera erit; sed 'Deus' in prima propositione supponit pro essentia sua, quia hoc est eius primum significatum, et non supponit pro essentia in abstracto sed pro essentia secundum illum modum secundum quem convenit personis (quia non possum dicere quod significat in concretione). Cum igitur tres personae sic sint idem essentiae, prima propositio hanc identitatem significans vera erit.
[5] Sciendum est autem quod aliter haec est vera 'Deus est Pater' etc. quam 'deitas est Pater' etc., - nam prima est vera formaliter, sed secunda non est vera formaliter sed per identitatem. Et dico quod ideo doctores necesse habent distinguere sic praedicationem per identitatem contra praedicationem formalem, quia in Patre ante omnem actum intelligendi, divinum vel nostrum, est entitas incommunicabilis et entitas communicabilis, et una entitas formaliter non est alia, sed distinguuntur sicut rationes formales eiusdem rei, sicut supra dictum est; et ideo ante omnem operationem intellectus 'hoc' est et 'illud' est, et tamen 'hoc' non est 'illud' formaliter: praedicatum et subiectum sunt idem per identitatem, tamen stant distinctae rationes formales eorum. Unde tres personae includunt aliquid - ut relationem - quod non est formaƿliter essentia, et ideo praedicando essentiam in quantum essentia, de eis non est praedicatio formalis sed praedicatio per identitatem.
[6] Sed quaeres: pro quo supponit 'Deus' in ista 'Deus est Pater et Filius' etc.? Non pro essentia, quia iam dicebatur quod alia est veritas praedictae quam istius 'deitas est Pater' etc.; ergo videtur quod non posset supponere nisi pro essentia in supposito, et sic falsa est.
[7] Dico ad hoc quod omni 'quo' correspondet proprium 'quod' vel 'quis'. Nunc autem haec vera est 'Deus deitate est Deus', et concedit eam Augustinus. Cum igitur deitas praeintelligitur ante omne esse incommunicabile subsistens, igitur et proprium 'quod'. Unde in illo priore, ante esse suppositi subsistentis, est 'hic Deus ', qui etiam praedicatur de tribus personis et eis communicatur; unde 'hic Deus' est 'hic Deus', non intelligendo aliquam personam incommunicabilem, sed propriam singularitatem, quae praecedit esse incommunicabile suppositi subsistentis: nam et in creaturis ratio singularitatis praecedit rationem suppositi ut subsistens est, nam 'hic color' prius est color singularis quam habet esse in supposito, nam in illo priore si separaretur, haberet actionem propriam. Sic 'hic Deus' singulariter intelligitur ante quodcumque incommunicabile, et in illo priore competit sibi 'per se esse', et competit sibi 'per se actio'; et secundum hoc tales propositiones sunt verae 'Deus creat' et 'gubernat'. Nec hic supponit pro supposito, sed pro 'hoc Deo' singulari, qui prius est singularis quam habeat esse aliquod incommunicabile, sicut dictum est. ƿ
[8] Ad rationem in oppositum dicendum, sicut dictum est, quod 'Deus' stat in ista 'Deus est Pater' etc. pro 'hoc Deo', et non pro aliquo supposito; et ideo non contradicitur sibi in ista 'nullus Deus est Pater' etc., prout negatio est pro suppositis. Unde in creaturis, si poneretur quod idem color posset esse in multis superficiebus, tunc ratio singularitatis praecedit esse eius in qualibet superficie, - et stare posset pro se, non pro aliquo singulari in quo posset esse. Ita in proposito, stat 'Deus' pro 'hoc Deo' singulari, non pro aliquo inferiore (ut pro aliquo supposito).


Notes