Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D44
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam quartam quaeritur utrum Deus aliter potest producere res quam praeordinavit. Quod non, videtur: Quia tunc potest inordinate producere. | |
[2] Contra: Res aliter potest esse quam praeordinavit: hoc enim non includit contradictionem; igitur etc. | |
[3] Dicendum quod quando est agens quod conformiter agit legi et rationi rectae, - si non limitetur et alligetur illi legi, sed illa lex subest voluntati suae, potest ex potentia absoluta aliter agere; sed si lex non subesset voluntati suae, non posset agere de potentia absoluta nisi quod potest de potentia ordinata secundum illam legem. Sed si illa subsit voluntati suae, bene potest de potentia absoluta quod non potest de potentia ordinata secundum illam legem; si tamen sic operetur, erit ordinata secundum aliam legem, sicut, ponatur quod aliquis esset ita liber (sicut rex) quod possit facere legem et eam mutare, tunc praeter illam legem de potentia sua absoluta aliter potest agere, quia potest legem mutare et aliam statuere. | |
[4] Sic Deus se habet in operando, nam intellectus - ut prior est voluntate - non statuit legem, sed offert primo voluntati suae; voluntas autem acceptat sic oblatum, et tunc statuitur lex; quia ƿtamen opposita eorum quae statuta sunt, sunt possibilia, ideo potest legem mutare et aliter agere. Sicut statuit quod nullus esset glorificandus nisi prius esset gratificatus; operando autem huic legi ordinate, agit secundum potentiam ordinatam, et non potest aliter operari nisi ordinando et statuendo aliam legem, - et hoc potest, quia contingenter voluit quod esset illa lex quod omnis peccator damnaretur; unde faciendo contrarium, statuit aliam legem, secundum quam etiam ordinate operetur. | |
[5] Et sic patet quomodo debet intelligi quod Deus potest facere de potentia absoluta quod non potest de potentia ordinata. |