Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D1/Q1
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II | D1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿ | |
[1] Circa distinctionem primam secundi libri quaeritur utrum causalitas prima respectu cuiuslibet causabilis de necessitate requirat esse in tribus suppositis. | |
[2] Quod non, videtur: Cuius est potentia, eius est et actus, ex libro De somno et vigilia; sed actus non est trium personarum, ut patet; ergo nec potentia sive causalitas ad agendum est primo trium personarum. | |
[3] Probatio minoris: Actus est suppositi; ergo plurium suppositorum sunt plures actus; ergo nullus actus ad extra erit trium suppositorum in divinis. | |
[4] Praeterea, Richardus De Trinitate III libro 16: 'Perfecta sapientia et perfecta potentia esset in una persona, si tantum illa esset'; sed ubi haec sunt, ibi est perfecta causalitas prima, sufficiens respectu ƿcuiuslibet causabilis; ergo causalitas respectu cuiuslibet causabilis non requirit necessario esse in tribus suppositis. | |
[5] Praeterea, sicut principium ad principium, ita operatio ad operationem (sicut patet universaliter in potentiis, quod sicut una potentia praecedit aliam, ita et operatio unius praecedit operationem alterius); sed principium productivum creaturarum est essentiale tribus suppositis, praecedens esse personale; ergo operatio unius praecedit operationem alterius Ergo non requirit causalitatem quae est in tribus suppositis necessario, cum talis operatio praecedat operationem qua producitur suppositum ad intra. | |
[6] Contra: Sicut bonitas Dei ad bonitatem creaturae, ita productio ad productionem; sed bonitas creaturae non est, nisi praecedat bonitas Dei; ergo nec productio creaturae erit, nisi praesupponatur productio in Deo ad intra. | |
[7] Praeterea, plus convenit persona cum persona in operando in divinis quam substantia et virtus in creatura in operando; sed in creatura substantia non potest operari sine propria virtute; ergo nec in divinis una persona sine alia. | |
[8] Circa istam quaestionem tria sunt videnda: primo, an necesse sit causalitatem cuiuslibet causabilis esse in tribus suppositis; secundo, an illa supposita habeant eandem causalitatem ad omnia in esse intelligibili; et tertio, supposito quod sit tantum unum suppositum in divinis, an possit causare et habere causalitatem respectu cuiuslibet causabilis. ƿ | |
[9] De primo dicunt aliqui quod necesse est causalitatem cuiuslibet causabilis esse in tribus suppositis et tribus personis, ita quod non est perfecta causalitas cuiuslibet causabilis nisi in tribus personis. | |
[10] Hoc autem ponunt sic: philosophi, quia non posuerunt Deum habere intellectionem aliquam nisi simplicem nec volitionem aliquam nisi simplicem, quae eodem modo se habent, ideo necesse habuerunt ponere quod Deus producit necessario quod producit. Sed istud falsum est, quia non habet Deus tantum intellectionem simplicem, sed etiam dispositivam, nec volitionem simplicem, sed affectativam. | |
[11] Sicut artifex habet cognitionem simplicem in universali arte qua speculatur operabilia, et aliam cognitionem habet in speciali secunƿdum artem in speciali, quae est practica, dirigens et ordinans in opus, et prima non sufficit sine secunda; similiter, habet volitionem duplicem (unam simplicem, qua complacet, - sed haec volitio non sufficit nisi sequatur volitio concupiscentiae, qua affectat ipsum opus bonum producere); - sic in proposito dicunt esse quod, praeter intellectionem simplicem et volitionem simplicem sequentem, ad hoc quod sit dispositiva ad producendum requiritur sapientia disponens et amor affectans. Et hae sunt personae productae, nam Sapientia procedens est Verbum sive Filius, sed amor affectans est Amor procedens. | |
[12] Et si quaeritur quomodo illae personae productae requiruntur cum Patre ad causandum creaturas, dicunt quod requiruntur sicut rationes formales proximae, quibus producuntur creaturae; sed essentia est sicut ratio remota, et intellectio simplex et volitio simplex similiter. | |
[13] Contra. Istam opinionem nullo modo intelligo esse veram: Illa persona non operatur proxime nec est in potentia proxima ƿad operandum, quae non est in actu per rationem formalem et proximam operandi, nam praedicatum istius propositionis includitur in subiecto; si igitur Sapientia procedens et Amor procedens sint ratio formalis et proxima producendi creaturam, et essentia ratio formalis remota, et Pater non est formaliter per illam (scilicet per Sapientiam et Amorem procedentem) in illo esse, ergo Pater non est in actu proximo nec in potentia proxima ad creandum, - nec umquam erit, cum haec numquam fuit ratio formalis operandi illi. Nec alia persona erit in actu proximo ad creandum: non Filius, quia deficit sibi amor affectans; nec Amor procedens, quia deficit sibi sapientia disponens. | |
[14] Sed forte diceret aliquis, secundum quod ipsi dicunt, quod omnes tres personae habent intellectum communem et voluntatem communem, et omnes tres personae habent in intellectu communi unum verbum commune et unum amorem procedentem. Dicunt igitur quod Pater habet principium proximum et formale operandi et creandi, quia habet verbum in intellectu communi et amorem procedentem in voluntate communi omnium; et magis proprie dicitur Pater habere illud verbum quam aliae, quia Pater habet a se sed non aliae. | |
[15] Contra: Hoc verbum 'habere' est aequivocum, sicut patet in Praedicamentis. Pater enim habet Filium ut correlativum a se genitum, - sed non ƿut formam informantem, sed ut sapientiam genitam, ut patet per Augustinum VII De Trinitate. Tunc arguitur: quod non habet rationem formalem operandi proximam formaliter, ut perficientem ipsum formaliter, non potest operari, quia non est in actu per rationem formalem operandi proximam; sed illud quod est in intellectu communi omnium est Verbum, subsistens non in intellectu Patris, ut Patris est formaliter; ergo Pater non erit in actu proximo ad operandum per illud Verbum. | |
[16] Item, videtur ex dictis suis quod velit dicere quod in divinis sunt tres subsistentes et producerent unum verbum commune omnium. Non tamen dico quod hoc voluit dicere, sed quod ita videtur ex dictis suis. | |
[17] Praeterea, illud quod est ratio gignendi et producendi, et non recipit terminum illius productionis, non perficitur per terminum; si igitur ratio et intellectus essentialis est principium gignendi Verbum, et non recipit Pater Verbum in intellectu suo, ut nudus est, ergo Pater non perficitur eo, nec erit sibi - per consequens - ratio formalis creandi. | |
[18] Praeterea, contra id quod dicit de amore affectante et sapientia disponente: quaero an illa, scilicet huiusmodi dispositio et affectatio, dicant aliquid absolutum vel relativum. Si absolutum, igitur sunt communia tribus, - quod ille negat. Si relativum, ille respectus non est ad intra, sicut ipse dicit, quia illa sapientia disponente novit omnia ad extra, ut patet ex dictis suis; ergo dicit respectum ad extra. Aut igitur, est proprium aut appropriatum. Si appropriatum, igitur commune omnibus, non proprium alicuius personae, ƿquia tunc aliqua persona includeret respectum ad extra, quod est supra improbatum distinctione 18 libri I. | |
[19] Praeterea, contra hoc quod dicit quod 'idea practica non est in Patre, sed in Verbo': quia perfecta veritas est ex expressione Verbi (ut 'Pater quidquid videt in Verbo, videt in se, et Verbum in se', secundum Augustinum), igitur sub omni ratione qua creatura ostenditur in Verbo, ostenditur in Patre. Igitur non oportet ponere ideam practicam tantum in Verbo. | |
[20] Praeterea, quod ipse dicit de philosophis, quod ipsi dixerunt Deum necessario producere, quia posuerunt Deum tantum habere intellectionem et volitionem, - dico quod non ideo dixerunt ipsum ex necessitate naturae producere. Sed necessario modo vult, quia voluntas est ratio producendi Spiritum Sanctum, quod est obiectum adaequatum et infinitum diligibile; ideo non vult necessario modo aliquid aliud ab essentia. Sed philosophi non intellexerunt aliquid causabile productum ad intra, scilicet amorem infinitum. | |
[21] Praeterea, ratio sua non concludit, quia maior est falsa quando ait quod 'ars in universali non est practica'. Hoc enim falsum est, quia (sicut dictum est in principio I huius) sicut conclusiones speculativae reducuntur in principia communia speculativa, ita conclusiones practicae reducuntur in aliqua principia practica, - licet illa principia verius dicantur practica quae immediatius se habent ad ƿopus. Item, minor rationis similiter falsa est, quia ars Patris ita est practica sicut ars Filii, quia Filius est ars Patris et de arte Patris, ut dicit Augustinus. Unde maior est falsa et minor. Nec illa opinio multum vera est, sicut credo. | |
[22] Ideo dico, quantum ad istum primum articulum, quod necessarium est causalitatem respectu cuiuslibet causabilis esse in tribus suppositis. | |
[23] Hoc probatur: Primo sic: in quocumque est principium necessarium producendi aliquid et principium contingenter producendi, prius operatur principio necessario quam contingenti; sed quidquid est in Deo ut principium operandi ad extra, est principium contingenter operans (sicut patet ex I libro), - principium autem producendi aliquid ad intra est principium necessarium; ergo prius producitur aliquid principio necessario ad intra quam principio productivo ad extra: ergo personae prius producuntur, antequam principium ad extra possit producere. Sed personis productis communicatur quidquid eis non repugnat, igitur potentia operativa ad extra sub respectu potentiae communicatur eis; igitur in illo instanti in quo in divinis est causalitas et principium producendi ad extra, causalitas illa et principium est in tribus suppositis. | |
[24] Praeterea, quando sunt plura obiecta alicuius intellectus, unum ƿper se et essentiale et aliud secundarium et per accidens, prius respicit obiectum essentiale et primum quam secundarium; sed primum obiectum intellectus divini est essentia; ergo prius intellectus divinus operatur circa essentiam quam circa creaturam (quae est obiectum secundarium). Sed intellectus Patris in primo instanti est sufficiens ad producendum Verbum, quia est memoria infinita, habens obiectum infinitum sibi praesens; igitur sufficit ad producendum notitiam infinitam adaequatam, antequam comparetur ad obiectum secundarium. - Sic etiam arguitur de voluntate, quod sicut intellectus divinus prius potest intelligere essentiam quam creaturam, ita prius potest eam repraesentare voluntati, qua repraesentata, voluntas spirat Amorem infinitum adaequatum essentiae divinae. - Et ista sunt antequam intellectus divinus respiciat ad extra; igitur ante omne obiectum aliud productum, illa producentur. Cum igitur non est causalitas ad producendum creaturam, nisi quando potest, et non potest producere creaturam (ut probatum est) nisi productis personis ad intra, - sequitur quod causalitas producibilis ad extra praesupponit causalitatem illam esse in tribus. | |
[25] Praeterea, habitudo naturae ad suppositum operans prior est quam habitudo suppositi ad operationem (quia prima est essentialis, non secunda); similiter habitudo naturae ad suppositum est habitudo ad actum primum, sed habitudo alia est ad actum secundum. Igitur essentia prior est in suppositis ut dans illis actum primum, quam ratio agendi ad extra. Sed non est causalitas nec ratio agendi ad extra, nisi quando essentia est ratio operandi; ergo causalitas ad extra necessario habet esse in suppositis. ƿ | |
[26] Sed quamvis istae rationes probent quod causalitas habet esse in tribus personis, quae est tamen causa huius? Numquid quia in una persona (ut Patre) habetur causalitas remota et imperfecta, et per alias habetur perfecte sicut per causam proximam, sicut dixit prior opinio? Non, sed sicut Pater et Filius sunt principium unum Spiritus Sancti: non quia Pater est remotum principium, et ex productione Filii derelinquitur fecunditas in Patre et Filio ad producendum Spiritum Sanctum, - non sic, sed est una fecunditas in duabus personis (sicut supra dictum est in I). Sic in proposito. | |
[27] Unde non deficit in Patre - in primo signo originis - aliquid pertinens ad perfectam causalitatem. Sed eadem causalitas, quae est in Patre respectu alterius a se, non potest habere actum suum, nisi prius fecunditas praecedens habeat actus suos. Sicut non potest spirare, nisi prius generet, ita non potest fecunditas respectu creaturae habere actum suum, nisi prius intellectus producat Filium et voluntas Spiritum Sanctum; et sic est causalitas proxima respectu creaturarum. Unde Pater non est in potentia proxima creativa ad actum secundum creandi, nisi intelligatur in actu priore, quia - sicut dictum est in I - quando sunt aliqua principia ordinata, numquam erit principium posterius in potentia proxima, nisi principium prius sit in actu suo; licet principio posteriori nihil perfectionis attribuatur ex hoc quod principium prius est in actu suo (sicut si sol habeat virtutem calefaciendi et desiccandi, ita tamen quod illae virtutes et potentiae sint ordinatae, sol non potest desiccare nisi prius calefecerit; et tamen virtuti suae desiccandi nihil perfectionis acquiritur ƿex hoc quod prius calefecerit). Sic in proposito: Pater non est in potentia propinqua ad creandum, nisi prius sit in actu prioris principii ad generandum et spirandum. | |
[28] Haec est intentio Augustini V De Trinitate cap. 17: 'Sicut Pater et Filius sunt unum principium respectu Spiritus Sancti, ita tota Trinitas est unum principium respectu creaturarum'; et non quia una persona sit ratio agendi respectu alterius, sed fecunditas eadem est in tota Trinitate, eo quod non potest haberi fecunditas proxima ad extra, nisi habita ad se fecunditate ad intra. | |
[29] De secundo articulo, est dubium in hac quaestione an tres personae habeant eandem causalitatem ad alia a se in esse intelligibili. Quod non, videtur: Quia supra dictum est quod in Patre sunt omnes ideae, ideo Pater - secundum ideam lapidis quam habet in intellectu suo - producit lapidem in esse intelligibili; ergo Filius non potest producere lapidem, quia tunc bis produceretur lapis in esse intelligibili. | |
[30] Hoc etiam videtur facere ad difficultatem quae superius omissa est et dilata, quod Verbum divinum gignatur a creatura ut habet esse in mente Patris, ut sic sit Verbum creaturae et non tantum Patris: quia si Pater prius habet creaturam in esse intelligibili, sicut igitur ex essentia exprimit Verbum, ita videtur quod ex creatura exprimatur ƿVerbum, ut non tantum dicatur Verbum essentiae sed Verbum creaturae, licet secundario. | |
[31] Sed hoc non intelligo esse verum. Et primo probo, deinde solvo praecedentia. | |
[32] Si Filius ex vi productionis suae esset verbum lapidis secundum esse eius intelligibile in intellectu paterno sicut est Verbum essentiae - licet non ita primo - et hoc quia quidlibet in intellectu paterno exprimit Verbum, tunc Spiritus Sanctus, ex vi productionis, esset amor omnis amabilis eadem ratione sicut Filius esset verbum omnis rei intelligibilis. Sed consequens est falsum, quia tunc amaret omne amabile necessario, sicut amat necessario Spiritum Sanctum. | |
[33] Praeterea, si propter hoc quod in intellectu paterno praecedit res secundum esse intelligibile, ideo Verbum expressum non exprimeretur tantum ut sit Verbum essentiae, sed a re exprimeretur secundum esse intelligibile, - tunc Verbum exprimeretur a se (quia Pater novit Filium in primo instanti originis et Spiritum Sanctum; igitur si propter hoc quod praecedit res in intellectu paterno secundum esse intelligibile, ideo Verbum erit expressum a re secundum tale esse, tunc Verbum exprimeretur a se ut est in intellectu paterno). | |
[34] Ideo dico quod in divinis est duplex ordo, scilicet ordo originis et ordo naturae (qui est respectu obiectorum). Unus autem ordo non specificatur per alium; ideo in quolibet instanti unius ordinis potest esse alius ordo, et e contra. | |
[35] Exemplum. In creatura unus est ordo actus ad potentiam, qui est ƿsecundum naturam. Accipiamus alium ordinem, qui non specificat nec specificatur per istum ordinem, ut ordo secundum tempus: in quolibet instanti temporis potest inveniri prior ordo, qui est inter actum et potentiam, et e contra. | |
[36] Similiter in proposito: intellectus divinus et voluntas habent essentiam sicut primum obiectum, personalia autem sicut obiectum quasi secundarium, quia intellectus Patris non est formaliter beatus paternitate (aut Filius), sed in videndo essentiam formaliter est beatus; vel saltem non est dubium quin creaturam respicit ut obiectum secundarium. Hic est ordo naturae; nam prius naturaliter comparatur intellectus et voluntas ad essentiam quam ad creaturam. Ideo in quolibet instanti originis potest esse ille ordo secundum naturam (qui est potentiarum ad obiecta sua), - et e contra, in quolibet instanti naturae potest esse totus ordo originis. | |
[37] Et istud secundum est ad propositum: Nam in primo instanti quo potentiae comparantur ad obiecta, intellectus paternus essentiam intelligens, et ita habens rationem memoriae perfectae, gignit Verbum; et in eodem instanti naturae, Pater et Verbum habentes voluntatem qua diligunt essentiam infinitam, spirant Spiritum Sanctum. | |
[38] Item, in secundo instanti naturae salvatur ille ordo originis, in quo instanti naturae intellectus divinus comparatur ad creaturam in esse intelligibili, ut ad lapidem. Nam in hoc est differentia, quod intellectus divinus comparari non potest ad lapidem sicut ad essentiam ut fiat memoria, quia facit lapidem in esse intelligibili, sed non sic essentiam. Lapis comparatur ad intelligentiam Patris, et tunc in illo instanti naturae in quo intellectus divinus sic comparatur ad intelligentiam lapidis, Pater habet a se. Et in eodem instanti Filius habet a Patre, quia quando communicatur aliquod principium alicui et non ƿest sibi impossibile principiare terminum illius, communicatur sibi ut principium; sed Filio non est impossibile principiare lapidem in esse intelligibili; ideo sibi communicatur principium ut principium ad sic producendum lapidem in esse intelligibili. Et in eodem instanti naturae Spiritus Sanctus habet a Patre et Filio hoc principium ut principium, quia nec sibi est impossibile principiare lapidem in esse intelligibili. Adhuc in illo instanti naturae non producitur lapis in esse intelligibili, - sed postquam habetur ille ordo originis, tota Trinitas, habens unum principium, principiat lapidem in esse intelligibili. Sed tamen Pater hoc habet a se, et ita prius origine producit lapidem in esse intelligibili; sed aliae personae habent ab alio et non a se, et ideo posterius origine; et tamen omnes tres simul natura producunt lapidem in esse intelligibili. | |
[39] Et ideo non potest esse Verbum lapidis, quia tunc oporteret quod esse lapidis in esse intelligibili non solum produceretur prius origine a Patre, sed absolute. Unde licet Pater prius origine habeat lapidem in esse intelligibili quam Verbum, non tamen prius producitur in esse intelligibili a Patre quam a Filio 'quia Pater prius origine', quia Pater a se producit et Filius habet hoc a Patre. | |
[40] Iste igitur est ordo, quo essentia divina primo determinatur ad suppositum Patris, non determinatione limitationis, sed determinatione immediationis (excludente indeterminationem ad opposita, non indeterminationem ad positiva, sicut supra dictum est in I); et secundo, origine, Pater habens memoriam perfectam producit Filium; et tertio, origine, Pater et Filius voluntate infinita spirant Spiritum Sanctum; et quarto, tota Trinitas producit creaturam in esse intelligibili, in quo etiam instanti naturae Pater prius origine ƿproducit quam aliae personae, quia a se; et ultimo, tota Trinitas producit creaturam in esse exsistentiae per potentiam productivam (quaecumque sit, sive voluntas sive potentia alia). | |
[41] De tertio articulo nunc est videndum an - posito quod sit tantum una persona in divinis - sequitur quod in illa sit causalitas cuiuslibet causabilis. | |
[42] Dico quod sic, quia nunc ponitur causalitas in tribus personis non quia una persona sit quasi imperfecta ad causandum et aliae personae sint sibi quasi ratio causandi, sicut dixit prior opinio, sed propter causam praedictam: 'quia principium producendi ad intra et principium producendi ad extra sunt ordinata ex natura rei, quia ad unum se habet necessario et ad aliud contingenter; et ideo non potest in actum per principium secundum, nisi prius sit in actu per principium primum'; et etiam quia obiectum ad intra est essentiale; et propter alia quae tacta sunt superius in arguendo. | |
[43] Sed totum istud destruitur posito uno supposito tantum in divinis quod tamen habeat omnem sapientiam et plenam potentiam et bonitatem et omnia alia essentialia (sicut supponit quaestio) quae sunt in tribus; et ideo non est negandum quin posset creare, licet non possit generare aut spirare. Unde si ponitur, secundum artem obligatoriam, quod sit tantum una persona in divinis habens omnia essentialia (sicut modo quando sunt tria supposita), et proponitur 'istud suppositum potest creare', istud est concedendum, quia non ƿesset negandum nisi 'quia omne potens creare, primum est potens generare et spirare'. Hoc autem destruitur per antecedens; nunc autem quando consequentia destruitur per antecedens, - et medium commune non est sustinendum nec concedenda illa consequentia (secundum artem obligatoriam); et ideo si ponitur tantum esse unam personam, non est concedendum sequi 'istud non posse creare', quia medium commune destruitur. | |
[44] Exemplum: ignis habet duos effectus, scilicet ignem generare et calefacere, et generare suum praesupponit calefacere; et ideo ex natura rei sequitur 'si non potest calefacere, non potest generare'. Si tamen ponitur 'esse ignis et non esse calidus', non est concedendum 'ignem non posse generare', quia hoc includitur in posito (ex positione ignis). Non enim esset negandum 'ignem posse generare', nisi 'quia omne igniens est calefaciens'; sed hoc destruitur per positum; ideo propter illud non est negandum 'ignem posse generare aut ignire'. Et causa est, quia quando aliqua causa habet duos effectus ordinatos, - licet destruatur ordo effectuum et etiam ordo causae ad unum effectum, non propter hoc destruitur ordo causae ad alium effectum, quia ordo effectuum est minus necessarius quam ordo causae ad effectum, et propter minus impossibile non est concedendum maius impossibile (sicut patet de sole illuminante partem propinquam et remotam medii, immediate, et tamen sub quodam ordine). | |
[45] Sic est in proposito: natura divina est nata communicare se ad intra et ad extra, et communicatio sua ad extra praesupponit communicationem suam ad intra; si igitur non sit communicatio ad intra, non propter hoc negandus est ille ordo naturae divinae ad extra in ƿcommunicando. Et ideo ponitur quod philosophi posuerunt habere Deum bonitatem et sapientiam infinitam, et tamen non producere aliquid ad intra. | |
[46] Et si obicitur, secundum Augustinum XV De Trinitate cap. 12, 'Verbum esse potest si non producatur creatura, sed e contra creatura produci non potest nisi sit Verbum per quod omnia facta sunt', dicendum quod hoc verum est de facto, ex natura rei, et hanc naturam destruit positum. | |
[47] Ad primum principale, quando arguitur quod 'si actus est suppositi, ergo plurium suppositorum sunt plures actus', responsum est supra in I, in simili de principio productivo Spiritus Sancti. Unde non tenet consequentia quando eadem ratio et idem principium agendi est in diversis: tunc enim plurium suppositorum potest esse unus actus producendi, sicut et unum principium. | |
[48] Et si quaeratur quid est illud quod primo creat et agit, dico quod hoc est Deus (sicut dictum est in I): nam deitas ex se est 'haec', et ideo Deus hac deitate est 'hic Deus', qui est communis tribus suppositis, - quod non contingit in creaturis (quod natura de se 'haec' sit sicut in divinis). | |
[49] Alia ratio est pro eo quod dictum est in tertio articulo, quod si ponatur per impossibile quod esset tantum una persona quae haberet perfecte sapientiam et potentiam, ipsa crearet. ƿ | |
[50] Ad secundum dico quod principium proximum creandi non est prius principio intrinseco, quidquid sit illud principium: quia si est aliud quam intellectus et voluntas, sequitur voluntatem, - si autem est voluntas, tunc non est potentia proxima nec in actu proximo, nisi principium intrinsecum sit in actu suo, secundum ea quae praedicta sunt. | |
[51] Ad primum in oppositum, quando arguitur quod 'sicut bonitas ad bonitatem ita productio ad productionem', dico quod tenet de facto; sed tamen non ita naturaliter est productio praesupponens productionem sicut bonitas bonitatem: unde si ponatur tantum una persona, bonitas est a bonitate, sed tamen productio una tunc non praesupponeret aliam. | |
[52] Ad aliud, per idem, quod plus de facto conveniunt personae quam substantia et virtus in creaturis; sed si ponatur tantum una persona, tunc non conveniunt, quia tunc tantum est una persona. Ideo non concludit contra tertium articulum. |