Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D13

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem decimam tertiam quaeritur utrum lux corporalis gignat lumen tamquam propriam speciem eius.
[2] Quod non, videtur: VII super Genesim Augustinus: Anima et corpora subtiliora administrant corpora grossiora "per lucem et aerem"; hoc idem dicit VII super Genesim cap. 30 de parvis; igitur est corpus; non igitur est accidens.
[3] Praeterea, hoc arguitur de lumine: Lumen gignit substantiam, sicut patet quod ex concursu radiorum generatur ignis; sed non substantia non potest generare substantiam; ergo lumen est substantia, et non accidens.
[4] Praeterea, lumen habet proprietates corporis, quia frangitur et reflectitur; igitur est corpus, et non accidens.
[5] Praeterea, arguitur quod lumen non sit qualitas intentionalis: Quia realiter denominat medium, species vero non.
[6] Item, excludit oppositum, ut tenebram.
[7] Item, habet realem actionem in organum, et etiam in medium.
[8] Contra: Lux est per se sensibilis; igitur per se speciem gignit, et non aliam nisi lumen. ƿ
[9] Respondeo. Primo dico quod lux non est forma substantialis, sed est qualitas sensibilis, ut per se manifestum est.
[10] Item, lux in aliquo corpore est accidens; igitur in nullo est substantia, quia "quod est vere, nulli accidit". Antecedens ostenditur, quia in corpore elementari est accidens: non enim forma substantialis eius specifica, ut in igne, quia tunc differret specie a corpore caelesti per lucem, quod falsum est; nec etiam est aliqua forma substantialis prior forma specifica, in elemento, quia tunc esset aliqua forma substantialis in caelo quae esset imperfectior quam forma substantialis elementi, quod non est verum.
[11] Item, corpora caelestia sunt perfectiora quam corpora inferiora; igitur formam substantialem corporis caelestis consequuntur qualitates activae sicut et corpora inferiora. Sed non est alia qualitas quae potest consequi, ut activa, corpora caelestia nisi lux, nam perspicuitas non est qualitas activa, sed lucis receptiva.
[12] Secundo dico quod lumen non est substantia incorporea, quia extenditur ad extensionem medii; non etiam est substantia corporea ƿper se exsistens, nec forma substantialis corporea, quia advenit prius constituto in esse specifico (ut medio) et etiam advenit lunae quae semper manet eadem secundum speciem suam; nec etiam est quantitas, quia tunc non haberet actionem nec esset ratio gignendi speciem sensibilem. Igitur est qualitas.
[13] Sed cuiusmodi qualitas ? Dico quod non tantum est qualitas sensibilis, sed qualitas quae dicitur 'intentio'.
[14] Sed sciendum est quod diversimode accipitur intentio: Uno modo, quidquid potest habere diversas rationes formales obiectivas in intellectu, dicitur habere diversas intentiones (sicut alia est intentio veri, alia est entis etc.). Et sic loquitur communiter Avicenna de intentione. Et secundum hoc, bene potest intelligi dictum illius doctoris quod est differentia secundum intentiones, quae non causat nec requirit compositionem rei et rei.
[15] Alio modo accipitur intentio et qualitas pro specie quae est ratio repraesentandi aliud, et non pro ipsa re in quam sensus tendit ƿvel intellectus. Et sic dico quod lumen est intentio et qualitas intentionalis.
[16] Probatio: Sensibile quod non est intentio nec species sensibilis, impedit sensationem si ponitur super organum sensus; sed lumen positum in organo visus non impedit visionem, sed facit promotionem, sicut patet per Commentatorem in tractatu suo super librum De sensu et sensato, quod lumen multiplicatur usque ad oculum et recipitur ibi in organo quod est diaphanum; et ideo cum hoc quod lumen est sensibile, ipsum est species lucis.
[17] Praeterea, lumen non est visibile nisi reflectatur; unde si medium non haberet aliquod corpus solidum, nusquam videretur lumen; si etiam essent duo foramina ex opposito in ostiis, et radius transiret et non refrangeretur, nihil igitur videretur. Igitur lumen non tantum est visibile, sed intentio et species ipsius lucis.
[18] Dico tunc quod lux est primum visibile, quod non dependet a colore ad hoc quod videatur, sed e contra color, ad hoc quod videatur, dependet a luce; et sicut unum dependet ab alio et non e contra, ita effectus unius dependet ab effectu alterius et non e contra. Unde species coloris dependet a specie lucis, quae est lumen tam in perficiendo receptivum quam etiam in operando: nam prius oportet medium illuminari quam speciem coloris in eo ƿrecipi, similiter, ad hoc quod visus videat colorem per speciem eius, requiritur quod cum specie sit etiam lumen in oculo. Igitur lumen est species sive intentio ipsius lucis.
[19] Sed contra hoc arguitur. Quod est tantum species, non videtur; sed lumen videtur quando est intense receptum (ut in luna); igitur non est tantum species. Similiter, quando lumen reflectitur ab aqua, tunc lumen videtur.
[20] Item, hoc patet in exemplo Philosophi De sensu et sensato, quod si amoveatur oculus a suo loco per motum, excutitur fulgur vel ignis.
[21] Respondeo quod est tantum aliquid visibile (sicut lumen quod intense recipitur), et est aliquid quod est tantum ratio videndi (ut lumen in oculo, et similiter lumen quod multiplicatur secundum lineam rectam ad oculum perpendiculariter), et est lumen quod est ratio videndi et etiam visibile, et non tantum species: unde non est contra rationem speciei quod videatur.
[22] Probatio: Radius transiens per vitrum rubeum ad parietem et ibi frangitur, est rubeus et videtur et est etiam species, nam si oculus ibi fuisset, esset ratio videndi vere ruborem in vitro.
[23] Hoc etiam patet in exemplo Commentatoris super librum De sensu et sensato, quod lumen transiens "per plantas virides", causat viriditatem in medio; et si oculus posset sufficere, esset sibi ratio videndi si ibi esset. ƿ
[24] Unde sciendum est quod dicitur esse duplex lumen: primarium sive essentiale, et lumen accidentale. Lumen primarium sive essentiale dicitur esse lumen quod causatur et multiplicatur per lineam rectam, aut fractam, aut reflexam; sed lumen accidentale est quod non causatur sic, sed ex lumine, praedicto modo multiplicato.
[25] Lumen autem primarium gignitur secundum se totum immediate a luce.
[26] Hoc probatur primo sic de radio recto: omnis punctus luminis in medio, si gignat lumen, gignit lumen sphaerice, quia omne agens naturale in medium aeque dispositum agit sphaerice (quia qua ratione agit in unam partem, et in aliam); ergo si lumen, quod gignitur a luce in medio, gignatur non secundum se totum a luce secundum lineam rectam, igitur radius genitus in hac parte medii, si gignat, gignet ubique sphaerice, quod falsum est et contra sensum.
[27] Praeterea, oportet quod lux gignat lumen in aliqua parte medii immediate, in qua parte medii est pars propinquior et remotior; igitur gignit immediate lumen ubi non est secundum essentiam, sed tantum secundum virtutem; et qua ratione ad unam aliquam distantiam gignit lumen immediate in omni parte, eadem ratione secundum maiorem distantiam si ponitur corpus luminosum maioris virtutis; et sic sol, cum sit corpus luminosum maioris virtutis, potest immediate illuminare medium, in quo lumen recipitur secundum lineam fractam etc.
[28] Et ideo dico quod lumen genitum in medio secundum lineam rectam, fractam vel reflexam, immediate gignitur a luce. Et licet sit ƿordo inter lumen genitum secundum lineam rectam et fractam, non tamen est ordo qui est causae ad effectum, sed est ordo effectuum (sicut prius natura illuminatur prior pars medii quam posterior, licet totum immediate a sole, sicut est ordo inter intelligere et velle non sicut causae ad effectum, sed sicut unius effectus praesuppositi respectu alterius).
[29] Ad primam rationem, quando arguitur secundum Augustinum quod lux est corpus nobilissimum, dico quod corpora non sunt nobis nota nisi per accidentia sua; lux autem est qualitas nobilissima et prima, praecedens alias quattuor qualitates primas, et non habet contrarium nisi privationem; et ideo per lucem intelligitur corpus primum luminosum, quod est corpus caeleste, quod est corpus nobilissimum. Et sic etiam loquitur Scriptura, Gen.: Fiat lux.
[30] Ad aliud, quando arguitur quod 'lumen gignit substantiam', dicendum quod licet accidentia sint alterativa subiecti corrumpendi et disponunt ad inductionem formae substantialis, non tamen inducunt formam substantialem, quia accidens non sequitur generans, sed substantia cuius est accidens, sicut dictum est supra. Unde caelum, secundum suam substantiam, generat substantialem formam, quia potest esse praesens secundum virtutem suam, licet non mathematice secundum tactum.
[31] Ad aliud dico quod metaphorice dicitur quod radius frangatur: quia enim hoc potest competere subiecto, ideo et qualitati ƿexsistenti in eo. Unde dicitur frangi, quia si esset corpus habens talem dispositionem qualem lux habet in subiecto secundum radios, tunc frangeretur; unde non dicitur frangi quia movetur localiter, nec quia cedat, sed metaphorice.
[32] Ad aliud, quando arguitur quod non sit species, 'quia lumen realiter denominat medium, non autem species', dico quod species realiter denominat medium, sicut vult Commentator super librum De sensu et sensato quod lumen transiens "per plantas virides", causat species viriditatis in medio. Unde si esset nomen impositum speciei illi, tunc concretum posset denominare illud medium, sicut modo, quia lux est qualitas prima, habet ideo nomen impositum suae speciei, quod non est nomen concretum lucis (unde dicitur aer illuminatus, non luminosus); ita si esset nomen impositum speciei viriditatis causatae in medio, denominaret medium. Nec hoc est contra rationem illius speciei.
[33] Ad aliud, quando arguitur quod lumen non est species, 'quia excludit suum oppositum', dico quod sicut duae species coloris possunt esse simul in medio, licet colores, quorum sunt, sint incompossibiles, sic species lucis solis et Saturni (quae sunt lumina) possunt simul esse, licet luces eorum sint incompossibiles; verumtamen quodlibet lumen et quaelibet species excludit privationem sibi oppositam (ut tenebram).
[34] Ad aliud dicendum quod non repugnat speciei quod sit aliquid reale, habens actionem realem; et si lumen essentiale esset sine luce a qua gignitur, tunc posset gignere lumen accidentale.

Notes