Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D14/Q2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D14
Jump to navigationJump to search


Latin English
[18] Utrum caelum movetur ab intelligentia effective.
[19] Respondeo primo et dico quod caelum non movetur naturaliter sicut grave aut leve movetur naturaliter. ƿ
[20] Quod ostendit Avicenna IX Metaphysicae per tres rationes. Quarum prima est: omnis motus naturalis est per elongationem a dispositione non naturali et per approximationem ad dispositionem naturalem, ad quam cum pervenerit quiescit; sed caelum nec movetur a dispositione non naturali sibi, nec accedit ad dispositionem sibi naturalem, quia tunc quiesceret; ergo caelum non naturaliter movetur.
[21] Praeterea, sicut prius, quod movetur naturaliter, recedit a dispositione non naturali et accedit ad dispositionem naturalem; sed caelum non accedit ad dispositionem naturalem et non recedit a dispositione non naturali, sed ubique aequaliter est dispositio naturalis ipsi caelo; igitur etc.
[22] Praeterea, omne naturaliter motum habet inclinationem propriam contrariam virtuti moventis, sicut ponit exemplum de utre et lapide qui superponitur manui, sed non sic caelum ad movens suum; igitur caelum non movetur naturaliter, ita quod non habet magis inclinationem quod moveatur quam quod quiescat ex se. ƿ
[23] Et ideo movetur ab alio, scilicet ab intelligentia, ut philosophi ponunt quod quodlibet caelum movetur a sua intelligentia, "et unum ab una", et ita quod plus non potest movere. Sed si plus poneretur principio in caelo quod movet, sequeretur quod esset fatigatio et non moveret, sicut patet ex II De caelo et mundo quod si nova stella poneretur in caelo, intelligentia movens fatigaretur, et si non moveret, frustra esset. ƿ
[24] Sed dices quod philosophi sibi ipsis contradicunt, quia Philosophus X Ethicorum ponit quod felicitas nostra consistit in speculatione et cognitione substantiarum separatarum, et maxime assimilamur eis in hoc; igitur et felicitas earum consistit in actu intellectus. Ponere ergo quod felicitas earum consistit in movere corpora caelestia et quod frustra essent nisi sic moverent, est sibi ipsis contradicere.
[25] Respondeo. dico quod philosophi non fuerunt ita fatui ut hoc dicerent. Unde Philosophus concederet quod Deus intrinsece est beatus voluntate et intellectu. Sed tamen dicerent quod ex ƿplenitudine perfectionis suae est quod necessario agat, et quod communicat bonitatem suam non quia eget aliquo, aut quia perficitur aliquo alio, sed sicut creatura ex perfectione sua agit, licet effectu producto non perficiatur, ita Deus ex perfectione sua plenaria consequitur quod necessario agat, licet agat intellectu et voluntate; unde dicerent quod non esset in se optimus nisi flueret sua bonitas in aliud. Sic dicerent quod intelligentiae separatae habent beatitudinem suam in intelligendo et volendo, sed ex plenitudine beatitudinis et bonitatis earum est quod communicent esse aliis necessario. Sed hoc non possunt immediate, quia secundum eos quidquid immediate producitur ab eis, necessario producitur; et ideo communicant perfectionem et bonitatem suam aliis movendo corpus. Et ultra sequitur quod quia communicant quantum possunt, ideo movent corpus quantum possunt, ita quod corpus, prout movetur ab intelligentia, proportionatur suae virtuti motivae; et ideo sequitur secundum eos quod si apponeretur stella corpori caelesti moto ab intelligentia, ipsa fatigaretur non sicut nos propter contrarietatem mobilis, sed sua ƿvirtus non esset tunc proportionata ad movendum, quia movet secundum ultimum virtutis suae secundum eos. Unde non potest dare esse perfectius quam dat, et non dat immediate nisi movendo corpus; ideo movet quantum potest.
[26] Sic igitur dicitur quod intelligentiae sortiuntur optimum finem in movendo corpora caelestia, non quod movere sit earum ultimus finis, sed quia consequitur ad perfectionem earum ultimi finis, secundum eos.
[27] Sed quid dicemus secundum veritatem theologiae? Dico quod ex quo non communicamus cum eis in principiis eorum, ideo nec oportet quod in conclusione. Unde non concordamus cum eis quod intelligentia necessario agat; et ideo non est ex plenitudine perfectionis suae quod necessario moveat caelum.
[28] Propter quod dico quod non est ratio ad probandum hoc, immo Deus potest immediate movere omnia corpora caelestia, et similiter intelligentia (et forte una intelligentia potest movere plures caelos). Et hoc fide tenendum est.
[29] Quod autem angelus moveat immediate caelum, probatur per ƿAugustinum III De Trinitate 6, de spiritu vitae, per quem intelligit angelum.
[30] Item, ad hoc est quaedam congruentia, quia licet Deus immediate posset movere caelum, tamen congruit ut moveatur ab angelo, quia communicat effectibus productis ab eo quod possint agere effectus sibi proportionatos; et ideo verisimile est quod communicat eis virtutem movendi caelum.

Notes