Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D14/Q4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D14
Jump to navigationJump to search


Latin English
[37] Utrum corpus caeleste sit simplex essentia.
[38] Respondeo quod aliter respondendum est ad hanc quaestionem secundum sententiam Philosophi et Commentatoris, et aliter secundum theologiam. ƿ
[39] Secundum Philosophum est dicendum quod est simplex natura extensa per quantitatem, non habens materiam partem sui, quae sit in potentia ad formam, et hoc, quia ponunt quod caelum sit ex se formaliter necessarium nec potest non esse, quod tamen sequeretur si materiam haberet. Nec video necessitatem ponendi duas materias primas alterius rationis. ƿ
[40] Item, secundum Philosophum IX Metaphysicae, omnis potentia passiva et receptiva est potentia contradictionis, quia non est intelligibile quod sit potentia receptiva et tamen quod determinetur ad unum; si ergo in caelo esset materia, ipsa esset in potentia ad oppositum illius formae, et sic posset non esse, quod non dicerent.
[41] Item, Philosophus non ponit materiam nisi propter transmutationem, quae "fecit scire eam", ut ait Commentator VIII Metaphysicae; caelum non movetur nisi localiter, et ideo in ƿcaelo secundum eos tantum est materia ad ubi, non ad formam substantialem, et hoc patet per Philosophum VIII Metaphysicae, ubi expresse loquitur de tali materia ad ubi.
[42] Non solum autem hoc ponunt, sed ponunt quod caelum sit 'animatum et animal magnum', sicut patet per Philosophum II Caeli et mundi et expressius per Commentatorem.
[43] Sed videtur mihi quod si ponant corpus caeleste animatum esse, quod recedunt a suo principio quo dicunt quod caelum est necessarium et natura simplex. Nam caelum, si sit animatum, non ƿest animatum nisi anima intellectiva, habens voluntatem et intellectum; sed anima intellectiva non est extensa per quantitatem, sed hoc sibi repugnat; caelum igitur non est animatum. Ergo contradictio est quod caelum sit natura simplex et tamen animatum. Unde videtur mihi quod si dicant caelum esse animatum, quod recedunt a principio suo praedicto.
[44] Sed secundum theologiam est dicendum quod caelum est ƿcompositum ex materia et forma. Nam quando dicitur Gen. 1 In principio creavit Deus caelum et terram, ibi stat 'caelum' pro caelo empyreo, primo die creato, et pro natura angelica, 'terra' autem pro illa materia informi ex qua fuerunt alia producta; et per consequens firmamentum quod est in medio aquarum, quod est totum caelum in quo sunt planetae et stellae fixae, fuit factum de illa materia; et ideo in caelo est materia eiusdem rationis cum materia istorum inferiorum, et per consequens ex se 'possibile non esse', conservatum tamen in esse voluntate divina; et est in potentia illa materia, quantum est ex se, ad formas istorum inferiorum et e contra. Sed tamen non est alia virtus potens transmutare materiam istorum inferiorum ad formam caeli, nisi potentia divina.
[45] Sed quid dicemus de caelo in comparatione ad animam, an sit animatum secundum theologiam? Dico quod nec est ratio necessario probans unam partem ƿnec aliam; unde non video quin Deus potest animare illud corpus perfectum.
[46] Et Augustinus non determinat se ad unam partem, sicut patet I Retractationum, ubi retractat se 'temere dixisse' quod caelum est animatum. Sed hoc non dicit quia velit ibi asserere quod caelum non sit animatum, sed, ut patet cap. sequente, quia nec habet ex Scriptura nec per rationem quod sit animatum vel inanimatum. Unde vide de hoc cap. 10 I Retractationum.
[47] Similiter, Augustinus in Enchiridion de hoc dubitat, cap. 42
[48] Et ideo liber De cognitione verae vitae, in quo asseritur quod non sit animatum, non est Augustini, nec illud dictum retractat nec aliquid dictum in illo libro; unde non facit mentionem de illo libro in libro Retractationum, quem senex composuit. ƿ
[49] Quod autem aliqui nituntur probare quod caelum non sit animatum, 'quia anima non unitur corpori nisi propter perfectionem aliquam acquirendam, ut propter esse sel propter operationem, quod non contingit de anima si uniatur caelo, quia illa est tantum intellectiva', dico quod ista ratio non concludit, quia post resurrectionem unietur anima corpori et tamen non propter perfectionem in essendo nec in operando; similiter, forma non unitur materiae propter perfectionem formae, sed potius propter perfectionem materiae, quia "materia est propter formam" et non e contra. Unde dicendum est quod forma unitur materiae propter esse compositi quod sequitur ex illa unione, sicut dictum est supra; sed hoc est propter compositum.
[50] Sed contra hoc quod dicitur quod in caelo est materia, quia fit ex eadem materia ex qua alia, arguitur: nam aut forma caeli fuit in potentia naturali illius materiae, aut in potentia obedientiali. Sit primum: igitur agens naturale potest inducere in materiam ignis formam caeli, quia potest inducere omnem formam quae est in potentia naturali materiae. Si autem sit in potentia obedientiali, igitur propter hoc non oportet ponere caelum compositum, habens materiam, quia sicut Deus ex ligno potest facere angelum et ƿe contra, secundum potentiam obedientialem, sic ex materia potest fecisse caelum secundum potentiam illam.
[51] Praeterea, arguitur quod caelum sit animatum, quia secundum Dionysium De divinis nominibus, ordo universi consistit in hoc: "fines priorum" (spiritualium) "coniunguntur principiis secundorum" (scilicet corporalium); sed infimum inter spiritualia est anima intellectiva, et supremum inter corporalia est corpus caeleste; igitur harmonia universi consistit in hoc quod coniunguntur. Ista autem coniunctio non potest esse propter motum, ut quod dicatur 'anima mundi' quia tantum movet: tum quia angelus superior movet caelum et etiam secundum Philosophum non est aliqua ratio 'quia moveat' (tunc superiora non coniungerentur per infima, sed essentialiter per superiora), tum quia tunc non oporteret ponere animam intellectivam esse formam corporis humani, sed tantum motorem, ad hoc quod corpora coniungantur spiritualibus; igitur oportet quod haec coniunctio ƿfiat secundum aliquid commune, ut scilicet anima mundi sit forma caeli, et in hoc conveniat cum forma corporali, et quod sit in se spiritualis ("non educta de potentia materiae"), ut in hoc conveniat cum forma separata.
[52] Confirmatur, eo quod per hoc probat Gandavus, Quodlibet IV quaestione 13, quod anima est forma corporis.

Notes