Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D3/P1Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D3
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem tertiam, in qua tractatur de personalitate angelorum, quaeritur primo de singularitate in substantiis materialibus, quia secundum quod diversimode dicitur de causa individuationis in substantiis materialibus, secundum hoc sentiunt diversimode diversi de personalitate angelorum, de personalitate eorum in una specie vel unitate. Quaeritur ergo primo utrum substantia materialis ex natura sua sit 'haec', scilicet singularis et individualis; et non intelligitur de singularitate secundum quod dicit secundam intentionem, correspondentem universalitati (extremo suo), sed intelligitur quaestio an substantia materialis de se, ex natura sua, sit una numero, indivisibilis in plures.
[2] Quod sic, videtur per illud Philosophi VII Metaphysicae, qui, dicit quod universale non est substantia (contra Platonem) sic: "Substantia uniuscuiusque propria est ei cuius est, et non inest

alteri; sed universale inest multis, ergo universale non est sub"stantia. Sed si substantia uniuscuiusque propria est ei cuius est et non inest multis, ergo naturaliter. - Hoc etiam arguitur per aliam rationem eius ibidem, quod "substantia non dicitur de subiecto, universale autem dicitur de subiecto"; ex hoc arguitur quod substantia materialis de se est haec, aliter enim diceretur ex se de subiecto.

[3] Contra: Quod convenit alicui ex se, convenit ei in quocumque est; ergo si naturae lapidis conveniat quod de se sit haec, igitur convenit ei in quocumque est, et per consequens non possunt plures lapides esse.
[4] Item, cui convenit ex se unum oppositorum, ei repugnat oppositum; si igitur naturae lapidis conveniat quod de se singularis sit, ergo ei repugnat multitudo in eadem specie.
[5] Ad hanc quaestionem dicunt quidam quod inter naturam rei et suam singularitatem non est aliqua causa media: non est causa aliqua ulterior quaerenda, medians inter naturam et singularitatem, sed illa quae sunt causa rei inesse in natura sua, sunt etiam causa rei in sua singularitate (quae sunt causae rei concurrentes: agens, materia et forma, et finis). ƿ
[6] Huius autem rationem assignant, quia res, circumscripto omni alio, habet quod sit singularis, - sed non habet quod sit universalis nisi per operationem intellectus. Ex hoc arguitur: quando aliqua conveniunt alicui diversimode, unum secundum quid et aliud simpliciter, - licet illud quod convenit alicui secundum quid, ei conveniat ab alio, tamen quod sequitur rem simpliciter in esse suo, hoc convenit ei non ab alio sed ex se; cum igitur esse universale sit esse secundum quid, conveniet rei ab intellectu, - esse autem singulare, quod est esse simpliciter, conveniet rei ex se, ex natura sua.
[7] Unde, si quaeratur ab eis quae est causa singularitatis, dicunt quod nihil quod est medians inter naturam et singularitatem est causa individuationis, sed per illud quod est causa naturae rei, per illud res individuatur; et sic natura de se singularis est.
[8] Contra istam opinionem arguo duplici via. Primo sic: obiectum intellectus naturaliter est prius actu quo intelligitur, quia, sicut dictum est in I, est causa actus, - vel si non sit causa actus, oportet tamen quod praecedat propriam intellectionem (secundum omnes): lapis ergo secundum quod primo obicitur intellectui, est prior sua intellectione; sed in illo priore, secundum hanc opinionem, lapis de se est singularis; ergo intellectio lapidis sub ratione universalis est intellectio eius sub opposita ratione obiectivae propriae et rationi obiecti: ergo omnis intellectio rei, sub ratione qua universalis, est intellectio opposita propriae rationi obiecti.
[9] Praeterea, secunda via arguo: cuius unitas propria est minor unitate numerali, illa non est unitas numeralis; sed unitas naturae lapidis de se est minor unitate numerali; ergo unitas naturae lapidis, quam habet de se, non est unitas numeralis. ƿ
[10] Maior patet satis, quia cum minore unitate potest stare oppositum maioris unitatis, - ergo cum unitate quae minor est unitate numerali, potest stare oppositum unitatis numeralis (ut multitudo numeralis); sed idem non stat cum opposito sui ipsius; ergo illa unitas quae minor est unitate numerali, non est unitas numeralis.
[11] Sed minor etiam vera est quod 'unitas naturae in hoc lapide est minor unitate numerali huius lapidis', quia si ista unitas quae est naturae, non esset minor unitate numerali, nulla esset 'unitas realis' minor unitate numerali; consequens falsum est, ergo et antecedens.
[12] Probatio consequentiae, quia quaecumque alia unitas ab unitate naturae est minor unitas unitate reali (ut unitas generis aut proportionis); si ergo unitas naturae non sit minor unitas quam unitas numeralis, sequitur quod nulla unitas realis sit minor unitate numerali; sed hoc consequens est falsum, cuius falsitas multipliciter ostenditur.
[13] Primo sic: Philosophus in X Metaphysicae dicit quod 'in omni genere est unum primum, quod est mensura omnium posteriorum illius generis'.
[14] Istud autem primum propriam unitatem habet in quantum est mensura aliorum, sicut patet ibidem (sicut primum quod est mensura in numeris, ut unitas, unitatem habet, et ex hoc transfertur ad alia); habet etiam realem unitatem ex hoc quod alia participant ipsum, quia non participant nihil sed aliquam unam rem. Ex hoc patet quod unitas realis convenit primo in quocumque genere.
[15] Sed haec unitas primi in quocumque genere non est unitas numeralis, sed minor est unitate numerali, quia aliter primum in genere quocumque quod est mensura aliorum, esset unum numero, - quod patet esse falsum: primo, quia est contra Philosophum ibidem in ƿeodem X, qui vult quod species prima in genere sit mensura aliarum (ut albedo aliarum specierum coloris); secundo, quia hoc est contra Philosophum III Metaphysicae, qui dicit quod 'in individuis eiusdem speciei non est ordo, nec prius nec posterius', ita quod sit ibi 'prius' quod sit mensura posterioris.
[16] Unde male exponit hoc Commentator, dicens quod inter ea quae sunt eiusdem speciei, non est prius et posterius, ita quod prius constituat posterius. Hoc enim non est ad intentionem Philosophi, quia sic nec inter species eiusdem generis est ordo, cum una non sit de constitutione alterius, - sed loquitur contra Platonem, qui posuit hominem separatum et esse mensuram et quiditatem istorum inferiorum, eiusdem speciei cum eis; contra quod dicit quod non est possibile, quia in his quae sunt eiusdem speciei, non est prius et posterius. Ergo illud quod est mensura in aliquo genere, non est aliquid unum numero quod sit mensura omnium illius generis: tunc enim esset mensura individuorum suae speciei et prius respectu illorum, quod negat Philosophus.
[17] Minor ergo est unitas naturae quam unitas numeralis.
[18] Praeterea, secundo, probatur falsitas illius consequentis: Secundum Philosophum VII Physicorum, unitas generis distinguitur ab unitate speciei, quia secundum speciem atomam est comƿparatio et non secundum genus, quia species atoma significat unam naturam, sed non genus, in quo 'latent multae aequivocationes'.
[19] Ex hoc arguitur sic: genus habet unum conceptum apud intellectum sicut species, - si igitur species habet unitatem tantam ut secundum eam potest fieri comparatio et non secundum unitatem generis, oportet quod unitas speciei sit maior quam unitas 'secundum conceptum unum', et per consequens unitas speciei specialissimae est unitas realis; sed haec non est unitas numeralis, quia secundum unitatem numeralem non fit comparatio, sicut ibidem patet; ergo est alia realis unitas, minor unitate numerali, cum unitas secundum quam est comparatio non sit maior nec eadem cum unitate numerali.
[20] Maior patet: intentio una est unius obiecti numero, in intellectu lucentis; nisi enim esset obiectum secundum suum esse intelligibile idem numero in intellectu, designatum per intentionem generis, non esset praedicatio de inferiore praedicando genus de diversis speciebus, sed eiusdem de se; unde conceptus generis est unus numero sicut conceptus speciei, ut sic actus terminatus ad illud obiectum sit unus numero sicut actus intelligendi ad conceptum speciei (sic est ad intentionem Philosophi VII Physicorum), et secundum unum conceptum fiat comparatio. Est ergo aliqua unitas realis, quae non est numeralis unitas, sed minor unitate numerali.
[21] Praeterea, tertio, ostenditur falsitas eiusdem consequentis: Philosophus V Metaphysicae, cap. de 'Ad aliquid', dicit quod relationes quae fundantur super 'unum', sunt similitudo et identitas et aequalitas; sed similitudo est relatio realis, relatio autem ƿrealis requirit fundamentum reale; ergo fundamentum similitudinis est aliquid reale, ita quod proximum fundamentum sit aliquid in quantum unum reale (si enim proximum fundamentum non esset nisi 'unum' secundum rationem, ergo non esset fundamentum eius, nisi in quantum completur per actum rationis; et sic relatio similitudinis esset tantum relatio rationis; si ergo similitudo sit relatio realis, oportet quod fundamentum sit reale); sed non potest esse fundamentum illud 'unum' unitate numerali, quia nihil idem est simile sibi; ergo oportet quod unitas illius fundamenti sit realis et alia ab unitate numerali.
[22] Praeterea, quarto, ad idem sic: Unius oppositionis sunt duo prima extrema, ergo utrumque extremum illius oppositionis est reale si oppositio sit realis; sed contrarietas est oppositio realis, quia nullo intellectu considerante calidum corrumpit frigidum; ergo utrumque extremum illius oppositionis in se est reale et 'unum' aliqua unitate reali: sed non unitate numerali, quia tunc essent tot primae contrarietates quot extrema individualia contraria; ergo oportet quod sit aliqua unitas in extremis in se realis, alia ab unitate numerali.
[23] Praeterea, quinto, ad idem: Unus actus sentiendi - ut videre - requirit obiectum sub aliqua unitate reali; sed unitas sub qua est aliquod obiectum visus, non est unitas numeralis; ergo est aliqua unitas realis, alia ab unitate numerali.
[24] Probatio minoris: si visus videret hoc album primo, ergo visus discerneret hoc album ab omni eo quod non habet hanc unitatem, quod falsum est, quia tunc, si Deus faceret duas albedines secunƿdum duas proprias unitates, circumscriptis omnibus aliis visus discerneret unum ab alio, quod non est verum. Aut si dicas quod potentia non est ponibilis ad propositum, tunc saltem non potes negare de radiis solaribus quod sol continue movetur et radius continue mutatur, ut ubi nunc unus, iam erit alius, - nec tamen visus discernit unum radium ab alio; si tamen visus apprehenderet suum obiectum sub unitate numerali, discerneret suum obiectum a quocumque alio non habente illam unitatem numeralem!
[25] Praeterea, nullo intellectu exsistente, ignis generaret ignem generatione univoca; sed in generatione univoca genitum assimilatur in forma et natura generanti: ergo habent unitatem realem et non numeralem; ergo est aliqua unitas realis praeter unitatem numeralem.
[26] Praeterea, si omnis unitas realis est praecise numeralis, ergo omnis diversitas realis est praecise numeralis. Ergo omnia essent aequaliter 'realiter diversa', et sic Socrates tanta diversitate reali differret a Platone quanta a linea, - et ulterius sequitur quod intellectus non magis posset abstrahere 'unum' a Socrate et Platone quam a linea et Socrate, sed esset totum figmentum.
[27] Prima consequentia patet: primo, per hoc quod dicitur I Topicorum quod quoties dicitur unum oppositorum, toties dicitur alterum; et similiter X Metaphysicae: cuilibet unitati diversitas proportionatur et proportionaliter correspondet sua diversitas opposita.
[28] Ideo, illas rationes concedendo, dicendum est quod lapidi secundum se non convenit unitas singularitatis: tunc enim non ƿposset intelligi sub ratione universalitatis nisi intelligeretur sub ratione opposita propriae rationi, sicut concludit prima ratio.
[29] Et iterum, si de se esset singularis, non esset unitas realis nisi unitas numeralis, - quod falsum est, sicut concludit secunda ratio.
[30] Tunc dico, secundum Avicennam V Metaphysicae suae, quod 'equinitas est tantum equinitas, et non est de se nec una nec multa nec universale nec singulare'.
[31] Unde, sicut apud intellectum non est tantum singulare nec tantum universale, sic nec natura extra intellectum de se est una nec multa; unde nec includit natura de se hanc unitatem numeralem nec illam.
[32] Unde, sicut lapis prius est aliquid intellectui secundum se, et non sub ratione universalis nec sub ratione singularis, nec intelligit secundam intentionem quando primo intelligit lapidem, nec universalitas est pars intellecti, sed intelligit naturam lapidis secundum se, nec ut universalis nec ut particularis singularis, - sic in exsistentia extra animam nec est primo una numero nec multa numero, sed habet unitatem propriam sibi, quae minor est unitate quae convenit illi singulari: et illud est 'esse' quiditativum lapidis et rei universaliter, secundum quod 'esse' datur de re definitio, et verae sunt propositiones 'per se primo modo' secundum hoc 'esse'. Unde lapis in illo priore - secundum naturam suam - in quo non determinatur ut sit in hoc vel in illo, habet quidquid dicitur de eo quiditative, cui 'ut sic' accidit esse intellectum in hoc vel in illo. ƿ
[33] Contra hoc tunc diceret aliquis quod res de se esset universalis, si - praeter unitatem numeralem - esset aliqua alia unitas realis in re, secundum quam diversa numero conveniunt; sed hoc est contra Averroem quod universalitas sit in rebus vel quod res de se sit universalis.
[34] Dico quod talis est 'universalitas in re' cui non repugnat 'esse universale'; sed istud non est universale formaliter, nam 'universale est unum in multis et de multis'. Unde universale secundum unam rationem numeralem dicitur de multis, quia secundum unum 'esse intelligibile' numero dicitur de Socrate et Platone, non tamen est unum ens numero in eis. Unde natura quae est in Socrate secundum se nec determinat sibi 'esse' in hoc vel in illo, nec 'esse universale', alterum tamen ipsorum 'esse' habet: sicut color non determinat sibi quod sit congregativum vel disgregativum visus, tamen alterum illorum habet, sic in proposito est de natura secundum se; et ipsa sic est proximum fundamentum universalitatis.
[35] Item, contra praedicta instatur per Damascenum cap. 8 libri I, qui dicit quod est differentia inter universale in divinis et in materialibus, quia in divinis est unum numero quod commune est, - sed in creaturis, quod est commune, est tantum 'unum' cogitatione et est 'diversa' re.
[36] Dico quod sicut in divinis est unitas realis, sic in materialibus ƿest tantum unitas cogitatione, - nam ibi est unitas quae est singularitas maxima, non sic autem est in creaturis, sed illud quod est unum numero, est tantum unum cogitabile secundum 'esse intelligibile' in intellectu; tamen in re extra est aliqua unitas realis, minor unitate numerali.
[37] Ad rationem alterius opinionis dico quod capit falsum, quia natura est tantum ens unitate propria, et haec est minor unitas quam unitas numeralis, - quam de se habet, et non unitatem numeralem.
[38] Ad rationem principalem dicendum quod concludit tantum contra Platonem, qui ponit universale esse substantiam separatam, unam numero, et illam esse quiditatem huius et illius, ut Socratis et Platonis: si enim ita sit, tunc tenet ratio Philosophi quod "substantia uniuscuiusque propria est ei cuius est, et non inest alteri"; sed tale universale non potest esse proprium Socrati, nec etiam potest appropriari Socrati quin secundum se totum sit in Platone (etiam secundum opinionem eius); et ideo sequitur quod nullum tale universale potest esse substantia. ƿ

Notes