Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I/D3/Q9

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Quaestio 9
569 Ultimo circa istam distinctionem quaero utrum in mente sit distincte imago Trinitatis. Arguo quod non: Quia imago repraesentat illud cuius est, ergo mens distincte repraesentaret Trinitatem; hoc falsum. Probatio: tum quia tunc naturali cognitione posset concludi Trinitas, ex mente naturaliter cognita, tum quia nulla creatura in repraesentando excedit perfecƿtionem suae ideae; idea autem mentis non repraesentat Deum in quantum trinus, quia idea est Dei in quantum causa est, et est causa in quantum unus.
570 Item, nihil in mente plus repraesentat unam personam quam aliam personam, ergo nec tota mens repraesentat totam Trinitatem. Probatio antecedentis: XV De Trinitate cap. 7, Pater est 'memoria, intelligentia, voluntas', etc.; ergo ita formaliter Pater est intelligentia et voluntas sicut memoria, et Filius similiter; ergo memoria non magis distincte repraesentat Patrem quam Filium.
571 Item, tertio, in Trinitate duae personae sunt productae, in imagine nihil est productum, ut probabo; ergo non est repraesentativa productionis. - Probatio assumpti. In anima non sunt nisi vel actus primi vel actus secundi. Actus primi non sunt originati a se invicem, quia sunt concreati ipsi animae. Nec actus secundi sunt originati. Probatio, quia 'actionis non est actio', nec ut subiecti nec ut termini, per Philosophum V Physicorum, quia tunc esset processus in infinitum; istorum ergo actuum ut terminorum non ƿest actio, quia sunt formaliter actiones, - probatio: sunt enim actus secundi, et non primi; sed si non essent actiones, essent actus primi.
572 Item, ipsis generatur habitus; actio qua generatur forma, est actio de genere actionis; ergo etc.
573 Ad oppositum est Augustinus XIV De Trinitate cap. 8: ((Quaerenda est imago et invenienda ubi nostra natura nihil habet melius)).
574 Hic primo intelligendum est quid sit ratio imaginis in corporalibus, unde translatum est vocabulum ad propositum; secundo, respectu cuius in Trinitate est imago; tertio, in quo in nobis consistat ratio imaginis.
575 Quantum ad primum - sicut dictum est in quaestione de 'vestigio' - dico quod imago est repraesentativum 'totius', et in hoc differt a vestigio, quod est repraesentativum partis: si enim totum corpus esset impressum pulveri - sicut pes est impressus esset imago 'totius', sicut istud est imago partis et vestigium 'totius'. Sed illa conformitas expressiva 'totius' non sufficit, sed requiƿritur imitatio, quia secundum Augustinum 83 Quaestionum quaestione 74, 'quantumcumque duo ova sint similia, unum non est imago alterius', quia non est natum imitari ipsum; et ideo requiritur quod imago nata sit imitari ipsum cuius est imago, et exprimere illud.
576 De secundo, cum conceptus unius personae in intellectu nostro, sit partialis respectu conceptus totius Trinitatis, illa creatura quae ducet nos in cognitionem Trinitatis per modum imaginis, repraesentabit Trinitatem quantum ad illum totalem conceptum quem intellectus noster potest habere de ea: repraesentabit ergo distinctionem trium personarum et unitatem essentiae et ordinem originis, quia illa distinctio realis in divinis est per originem; habebit etiam imitationem essentialem ad ipsam Trinitatem, quam repraesentat.
577 De tertio articulo, primo videndum est de illis quae manifesta sunt esse in mente; secundo, in quibus non consistit imago; tertio, in quibus consistat.
578 Quantum ad primum, experimur in nobis esse actum intellectionis et actum volitionis, et istos actus esse aliquo modo in potestate nostra quando obiectum est praesens; ergo oportet in nobis ƿponere aliquo modo principia activa ad istos secundos actus, quibus simus potentes respectu illorum actuum. Non potest autem idem sub eadem ratione formali esse principium istorum duorum actuum secundorum, quia isti actus secundi requirunt oppositam rationem principiandi in suis principiis: ergo oportet habere aliquam distinctionem actuum primorum, et hoc aliquam proportionaliter correspondentem distinctioni actuum secundorum.
579 De secundo in isto articulo, dico quod nec in actibus primis solum, nec in actibus secundis solum est imago. Quod apparet dupliciter: primo, quia et hi sunt duo tantum et illi duo tantum, ergo tantum esset imago dualitatis, non trinitatis; secundo, quia in primis actibus, licet sit ibi consubstantialitas, non est tamen ibi distinctio realis rei et rei, nec ordo originis, - in actibus secundis, licet sit distinctio, et origo aliquo modo, non tamen consubstantialitas. ƿ
580 Ex his sequitur tertium, quod imago consistit in actibus primis et secundis simul, - et hoc intelligo sic: Anima habet in se aliquam perfectionem secundum quam est actus primus respectu notitiae genitae, et habet in se perfectionem aliquam secundum quam formaliter recipit notitiam genitam, et habet in se aliquam perfectionem secundum quam formaliter recipit volitionem. Istae tres perfectiones dicuntur 'memoria', 'intelligentia' et 'voluntas', - vel 'anima' in quantum habet ipsas. Anima ergo in quantum habens actum primum totalem respectu intellectionis - aliquid scilicet animae et obiectum sibi praesens in ratione 'intelligibilis' - dicitur 'memoria', et hoc 'memoria perfecta', includendo tam intellectum quam illud quo obiectum est sibi praesens; ipsa eadem anima in quantum recipit notitiam genitam, dicitur 'intelligentia', - et 'intelligentia perfecta', ut est sub illa notitia genita; voluntas etiam dicitur 'perfecta', in quantum est sub illo actu volendi perfecto. Accipiendo ergo ista tria ex parte animae ut sunt sub tribus actibus suis, in istis - inquam - tribus terminis est consubstantialitas, ratione istarum trium realitatum quae sunt ex parte animae; sed est distinctio et origo, ratione illarum actualitatum receptarum in anima secundum istas realitates in anima. ƿ
581 Sed hic occurrunt duo dubia. Primum, quia tunc videtur esse quaternitas in imagine, nam 'actus primus respectu volitionis' non concurrit cum aliquo trium in imagine. Non cum tertia parte, patet, quia idem non est principium sui; nec cum secunda parte, manifestum est, quia actualis notitia non est voluntas; nec cum prima etiam, quia memoria dicit proprie principium productivum notitiae genitae, non volitionis. Ergo voluntas erit quartum cum istis.
582 Item, secundum dubium est, quia non videtur hic salvari ordo originis sicut est in divinis: ibi enim prima persona originat secundam, et duae tertiam; hic prima pars imaginis est causa secundae, sed nec prima nec secunda tertiae; ergo etc.
583 Ad primum respondeo quod imago potest dupliciter assignari, secundum quod eam dupliciter assignat Augustinus: uno modo IX De Trinitate cap. 5, et deinceps, ((mens, notitia et amor)), - alio modo secundum quod eam assignat X De ƿTrinitate cap. 10, et deinceps, ((memoria, intelligentia et voluntas)); et de duplici ista assignatione imaginis loquens Augustinus XV De Trinitate cap. 3, dicit quod illa quae posita est in X, est evidentior.
584 Dico tunc, pertractando primam assignationem, quod per 'mentem' possumus intelligere actum primum respectu utriusque actus secundi, videlicet fecunditatem ad gignendum et spirandum: in hoc enim mens habet rationem perfecte parentis, quia includit perfecte utramque fecunditatem, et tunc illa duo alia - scilicet notitia et amor - sunt duo producta ab anima, ordine quodam; et tunc non erit quaternitas, quia in parente habente perfectam rationem parentis concurrit actus primus duplex. Et isto modo est in divinis, quia in Patre non solum est fecunditas ad generandum, sed ad spirandum, et hoc a se; quia si Pater non haberet ex se fecunditatem ƿad spirandum, sed haberet eam derelictive, ex productione Filii (sicut quidam dicunt), sequitur - ut videtur - hoc impossibile quod Pater numquam haberet illam fecunditatem. Nullam enim realitatem, sive absolutam sive relativam, habet Pater aliquo modo per productionem, et ideo quamcumque realitatem non habet in primo signo originis - in quantum scilicet praeintelligitur ordine originis Filio - illam numquam habet; ergo si fecunditatem illam duplicem non habet in se in isto signo primo originis, numquam habebit illam.
585 Si autem 'mens' accipiatur praecise ut actus primus, habens solummodo fecunditatem respectu notitiae genitae, hoc modo imperfecte assignatur imago, quia hoc modo mens non habet rationem parentis perfecte.
586 Ita dico de alia assignatione, quod si 'memoria' accipiatur praecise pro parente respectu notitiae genitae, est imperfecte parens; parens autem perfecte non tantum habet unde generet sed unde spiret, quia non potest illud habere ab alio: et oportet habere illud in toto, et ideo oportet ut habeatur in 'parente a se'. Si autem 'memoria' accipiatur pro tota anima, ut habet aptitudinaliter in actu primo fecunditatem illam duplicem, hoc modo habet perfecte raƿtionem parentis. Sed licet memoria sit evidentior parens, sicut oportet concedere propter verbum Augustini XV De Trinitate cap. 3, - quatenus scilicet magis exprimit habitudinem gignentis ad genitum, quam mens, - tamen mens videtur perfectius importare rationem parentis, si accipiatur ut includit utramque fecunditatem.
587 Breviter ergo, quomodocumque assignetur 'trinitas' in imagine vel sic, vel sic - non est quaternitas, quia duplex concurrit habitudo et fecunditas in parente, si est perfecte parens.
588 Ad secundum dico quod in nobis non potest esse similitudo imaginis ad prototypum: notitia enim genita in imagine creata accidens quoddam est, cui non communicatur illa fecunditas ad producendum amorem, qua formaliter est aliquid productivum dilectionis; accidens enim tale non est natum esse formaliter intelligens vel volens, et ideo memoria gignens notitiam actualem, accipiendo memoriam ut est perfecte parens, non potest communicare genito illam fecunditatem quam prius habuit, quia non communicat sibi illam eandem naturam, sed producit eam aequivoce in alia natura. Pater autem generans Filium communicat ei eandem naturam, et eandem fecunditatem spirandi amorem, quae non intelligitur in generatione Filii habere terminum adaequatum; et ideo Filius eadem fecunditate potest producere ƿsicut Pater. Patet ergo ratio quare non potest illa productio salvari in partibus imaginis sicut in personis Trinitatis, quia non potest esse eadem fecunditas in duabus primis partibus imaginis. Potest autem esse et est eadem in duabus personis respectu tertiae.
589 Similiter, si notitia genita esset aliquo modo alicuius productiva, hoc non esset nisi per modum naturae, et non libere. Est tamen hic aliquis ordo inter secundam partem imaginis et tertiam, quia tertia pars praesupponit secundam naturaliter, licet non sit ab ea. Et istud exprimit Augustinus XV De Trinitate cap. 27: ((velut parentem ac prolem tertia voluntate iungente; quam quidem voluntatem de cognitione procedere)) (et subdit statim et exponit quomodo intelligat: ((nemo enim vult quod omnino, quid vel quale sit, nesciat), non tamen esse)) etc.; patet ergo quod illum ordinem originis ponit praecise propter naturalem ordinem volitionis ad intellectionem, non autem quod intellectio sit causa respectu volitionis. Patet igitur, secundum intentionem Augustini, quod voluntatem - secundum quod est tertia pars imaginis - accipit ibi pro actu volendi, sicut hic accipit, et subdit: 'quam voluntatem procedere' etc., quod non est verum de voluntate ut est potentia, sed si verum sit, hoc est de actu volendi. ƿ
590 Ulterius, in speciali: cum ista omnia praedicta inveniantur in mente respectu cuiuscumque obiecti, notandum est quod perfectissima et ultima ratio imaginis est quando ista concurrunt in mente respectu Dei ut obiecti, quia tunc anima non tantum habet similitudinem expressivam, quantum ad praedicta, ex ratione eorum in se, sed ea ratione qua actus ipsi conformantur obiecto. Est enim actus vere similitudo obiecti, sicut dictum est in priore quaestione, et ideo quando isti actus sic sunt in mente quod non tantum habent consubstantialitatem et similitudinem et distinctionem et originem, sed etiam habent ulteriorem assimilationem ad Deum, ex ratione obiecti circa quod sunt, est perfectior similitudo; minus autem perfecta quando anima habet se pro obiecto, quia tunc licet non habeatur similitudo ab ipso Deo immediate, tamquam ab obiecto proximo, habetur tamen aliqualiter, in quantum in mente ut in imagine cognoscitur Deus.
591 Et istam duplicem 'trinitatem' assignat Augustinus, scilicet illam quae est respectu Dei, XII De Trinitate cap. 4, dicens: ((In eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum, non solum trinitas sed imago Dei, - in hoc autem quod derivatum est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen imago inveniri potest)); hoc intelligendum est de expressiva imagine, quantum ad ƿsummam expressionem sive similitudinem. De eadem etiam XV De Trinitate cap. 20 vel 62: ((Unde potest sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci)), etc., ((profecto summae Trinitatis imaginem, - ad quam reminiscendam, videndam diligendamque, totum debet referre quod vivit)).
592 De alia imagine loquitur XIV De Trinitate cap. 8 vel 16: ((Ecce)), inquit, ((mens meminit sui, intelligit se, diligit se: hoc si cernimus, cernimus trinitatem, nondum quidem Deum sed iam imaginem Dei)). Ista secunda auctoritas videtur contradicere primae nisi intelligatur modo praedicto.
593 Et tunc patet quomodo respectu omnium obiectorum inferiorum a mente non ponit imaginem in mente, quia nullum aliud obiectum est imago Dei, respectu cuius potissime - et respectu imaginis eius secundario - est imago in mente, quantum ad illam similitudinem quae habetur ab obiecto.
594 Ex istis apparet corollarie, quare in parte sensitiva non est imago. Primo, quia ibi non est consubstantialitas operantium, sive totorum illorum sumptorum cum suis operationibus, ƿquia principium sentiendi non est tantum aliquid animae, sed aliquid compositum ex anima et parte corporis, et sic mixta,- quod est totum 'organum'; similiter, principium appetendi appetitus sensitivi non est aliquid animae tantum, sed similiter compositum. Ista duo, quorum sunt illae operationes, non sunt consubstantialia, quia licet istae potentiae animae sint in eadem essentia, et forte idem essentiae animae, non tamen totales causae operationis - puta tota ipsa organa, - quia partes corporis non sunt consubstantiales, nec inter se nec potentiis animae.
595 Similiter, in parte sensitiva non est duplex modus originandi, quia sicut sensus naturaliter sentit, ita appetitus sensitivus naturaliter appetit; unde secundum Ioannem Damascenum, libro II (quaere!), bruta in suis actionibus 'non agunt, sed aguntur'. ƿ
596 Ad primum argumentum principale concedo quod quaelibet essentia creata in quantum 'haec essentia', producta secundum talem ideam, non repraesentat Deum sub ratione trini, quia non causatur nec ideatur a Deo sub ratione trini, sed sub ratione unius. Sed tamen aliqua essentia creata, ratione essentiae suae et multorum concurrentium in ea - tamquam unum totum aggregatum potest esse repraesentativum Trinitatis, et eorum quae apprehenduntur in Trinitate: tale quid est mens, accepta in se et cum operationibus suis, quia ibi est unitas et distinctio et ordo originis, tale etiam, quantum ad talem concursum, nihil est quod sit inferius mente, sicut patuit 'in parte sensitiva'.
597 Sed cum arguis quod 'si esset imago, posset Trinitas cognosci per cognitionem mentis', - respondeo: illa concurrentia in mente valent credenti Trinitatem ad persuadendum quomodo possit esse, non autem non credenti concludunt eam esse, quia tota illa congregatio plurium in mente, in quibus consistit imago, posset esse et est ab una persona; et ideo ex ipsa, demonstratione 'quia', non potest ostendi ipsam esse imaginem Trinitatis. De hoc Auguƿstinus XV De Trinitate cap. 24: ((Qui vident suam mentem et in ea trinitatem illam, nec tamen credunt esse imaginem Dei, speculum quidem vident, sed non vident per speculum, cum nec ipsum quod vident sciant esse speculum)).
598 Qualiter autem valeat deductio ad ostendendum tres personas ex ratione intellectus et voluntatis in divinis, dictum fuit distinctione 2 quaestione 'de duabus productionibus'.
599 Ad secundum dico quod illud argumentum videtur efficax si poneretur Patrem gignere in quantum 'intelligentia', sicut posuit una opinio - superius posita et improbata distinctione 2 quaestione praedicta, - quae ponit actualem notitiam Patris habere aliquo modo rationem producentis respectu gignitionis Filii, et rationem principii formalis productivi. Sed secundum aliam viam, quam ibi tenui, quod Pater in quantum habens essentiam divinam praesentem sibi sub ratione actu intelligibilis - quod competit Patri in quantum est 'memoria' - hoc modo Pater gignit, non autem in quantum intelligens, sicut ibi fuit declaratum, - tunc falsum est antecedens, quia memoria mea magis repraesentat Patrem quam Filium: non quoad hoc quod sola memoria sit in Patre et sola intelligentia sit in Filio, sed quoad hoc quod Pater gignit Filium in quantum Pater habet rationem memoriae, non ut habet rationem intelligentiae vel voluntatis. ƿ
600 Ad tertium dico quod actus secundi sunt producti.
601 Cum probas per Philosophum V Physicorum, argumentum est pro me. Cum enim actio non sit terminus actionis, et ista vere terminant actionem - sicut Augustinus dicit IX De Trinitate cap. ultimo, quod notitia vere gignitur, et volitio procedit, ut dicit XV De Trinitate cap. 27 - ergo non sunt actiones de genere actionis, sed sunt formae absolutae de genere qualitatis.
602 Cum probas quod sunt 'actiones proprie', quia sunt actus secundi, - dico quod quaedam formae habent 'esse' fixum, non dependens continue a sua causa - quasi in 'fieri' - sicut calor in ligno; quaedam habent quasi continuam dependentiam ad suam causam, sicut lumen in medio ad solem, - et de hoc dicit Augustinus VIII Super Genesim ad litteram, dicens quod ((aer non est factus lucidus, sed fit lucidus)). Primae formae, propter suam independentiam in 'esse', non habent rationem actionis nec motus, - secundae, propter suam continuam dependentiam, videntur magis ƿhabere 'esse' in 'fieri' quam in 'facto esse': $a et ita habent, quia semper dum sunt, aeque causantur sicut in primo instanti quando incipiunt esse, et ideo cessante causa causare, istae formae cessant esse; non tamen ex hoc sequitur quod sunt actiones de genere actionis, sed oppositum, quia sunt termini talium actionuma. a$
603 Hoc secundo modo se habet intellectio, quia ipsa est in continua dependentia ad praesentiam suae causae, quia aliter non haberet 'esse', sicut patet per Augustinum XI De Trinitate cap. 10 vel 3: ((Cum autem cogitantis acies aversa inde fuerit)), ((nihil formae quae in ea praecessit, remanebit)); non manet enim actus ƿintelligentiae absque tali praesentia causae, scilicet continue influentis. Sed istud solum non concludit ipsam esse actum secundum (ita enim ponitur lumen in medio esse actus secundus), et ideo cum ista est alia condicio ulterior, videlicet quod istae formae de ratione sui transeant in aliquid ut in terminuma, et hoc sive illud aliud sit intra operans sive extra, non curo: non est enim intelligibile quod sit intellectio vel volitio, et quod non sit alicuius termini; hoc autem competit actioni proprie dictae, ut transeat in aliquid ut in terminum. Propter illas ergo duas condiciones concurrentes in istis formis, dicuntur istae formae esse 'actus secundi', cum vere sint formae manentes.
604 Ad aliam probationem, cum dicitur quod actus talis 'est generativus habitus', - respondeo quod argumentum est in oppositum, quia actio de genere actionis non potest esse eiusdem rationis nisi habeat eundem terminum, sicut calefactio non est eiusdem rationis nisi calor sit eiusdem rationis, ergo si actus generaret habitum ut actio de genere actionis, terminata ad habitum ut ad terminum, non posset esse actus eiusdem rationis nisi per se esset generativus habitus, immo contradictio videretur quod esset actio eiusdem ƿrationis et non alicuius termini, quia non potest esse actio de genere actionis nisi alicuius termini sit. Nunc autem aliquis actus intellectionis vel volitionis potest esse eiusdem rationis licet non sit alicuius termini producti: ergo actus ille non est generativus habitus ut generatio, sed ut forma, qua formaliter generatur ille habitus. Tunc dico breviter quod actus est generativus habitus sicut forma aliqua, quae est causa vel ratio causandi aliam formam, sicut lumen solis in medio est ratio gignendi ibi calorem; non autem est talis actus gignitivus ut actio, sed tali actione gignitur tam actus quam habitus, ut proprius terminus talis actionis, - et ad significandum gignitionem talem, quae est actio de genere actionis, dicimus 'potentiam elicere actum intelligendi'.

Notes