Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I/D38

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Quaestio Unica
ƿ1 Circa distinctionem trigesimam octavam quaero utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica. Quod non: II Metaphysicae: ((Finis practicae est opus)); nihil autem extra Deum est finis eius.
2 Contra: VI Trinitatis cap. ultimo: ((Ars sapientis Dei)) etc.; ars est habitus practicus; ergo etc.
3 Similiter 83 Quaestionum quaestione 46: 'Ideae sunt rationes, secundum quas formatur omne formabile'.
4 Supra in quaestione 'De theologia, an sit practica', dictum est ibi multum de cognitione practica et speculativa. Breviter aliƿqua applicando ad propositum, potest dici quod de ratione habitus practici sunt duo, scilicet conformitas ad praxim (quam conformitatem habet ex obiecto circa quod est) et prioritas eius naturalis ad eandem praxim, quia praxis - ut ab ea dicitur operatio practica - est operatio quae distinguitur a speculatione: nulla autem operatio, alia a speculatione, est in potestate speculantis nisi sit vel esse possit naturaliter posterior speculatione; cognitio autem non ponitur practica in aliquo, ut est eius, nisi respectu praxis quae est in potestate eius.
5 Ex hoc sciendum est ulterius quod cum cognitio practica actualissima et proxima praxi - sit aliqua sententia de aliqua praxi elicienda (puta iudicium de conclusione syllogismi practici), quae 'cognitio' finis est motus intelligentiae, sed ab ea incipit operatio (et non solum illa cognitio est practica quae sic est proxime practica, sed etiam cognitio practicorum principiorum quae virtualiter includunt illam, et etiam cognitio quiditativa terminorum quae includit principia practica, sicut ibi dictum est), quicumque ergo intellectus non potest habere aliquam talem cognitionem dictativam de operando priorem naturaliter illa praxi quam respicit talis cognitio (nec potest habere cognitionem principiorum ex quibus inferat talem cognitionem dictativam operandorum, nec potest habere cognitionem quiditativam terminorum in quibus includunƿtur talia principia), talis intellectus non videtur posse habere cognitionem practicam propriissime sumptam, secundum illas duas condiciones praedictas, scilicet conformitatem ad obiectum et prioritatem; sed intellectus divinus - comparando cognitionem eius ad actum voluntatis eius - non praehabet cognitionem aliquam dictativam de aliquo faciendo (nec cognitionem alicuius principii nec quiditativam termini) includentem principium practicum; ergo non habet aliquam cognitionem conformem et priorem tali praxi.
6 Probatio minoris: Si ante actum voluntatis divinae posset intellectus divinus aliquam talem cognitionem habere, haberet eam mere naturaliter et necessario, quia omnis cognitio praecedens ibi actum voluntatis est mere naturalis, et per essentiam ut est mere ratio naturalis intelligendi; de necessitate ergo cognosceret hoc esse faciendum, et tunc voluntas - cui hoc offerret - non posset non velle istud, quia tunc posset non esse recta potens discordare a ratione practica recta, et ita potest esse non recta. De necessitate ergo voluntas divina vellet quodlibet operandum, quia eadem ratio esset de uno et de alio.
7 Hic instatur primo, quia per istam rationem intellectus divinus non haberet aliquam cognitionem speculativam: aut enim voluntas necessario vellet illum intellectum speculari, et tunc non esset ƿlibertas prima ex parte voluntatis, - aut posset non velle intellectum speculari, et tunc posset esse non recta.
8 Et praeterea, si primo offeratur intellectui divino aliqua lex universalis (puta esse glorificandum, esse gratificandum), et istam acceptat voluntas divina (et ex hoc statuitur lex sapientiae), et secundo offerat intellectus voluntati Petrum esse beatificandum, - si voluntas illum acceptet, videtur ex hoc intellectum cognoscere Petrum esse glorificandum, et hoc cognitione dictativa, non accepta in se formaliter a voluntate, licet voluntas verificaverit praemissas ex quibus intellectus istam habet.
9 Ad primum istorum: intellectus divinus ex necessitate naturae est speculativus, et non est ad hoc formaliter libertas, licet non sit sine voluntate complacente; Deus enim necessario est sciens, non autem voluntate est sciens proprie, sicut necessitate - non voluntate - est Deus. Quando igitur arguis 'si voluntas non possit non velle intellectum speculari, ergo non est summe libera', non sequitur, quia libertas eius non est ad intrinseca (quae quasi praecedunt actum eius), sed libertas eius est ad omnia factibilia, et ideo necesse est ponere primam determinationem in voluntate respectu factibilium; non sic autem esset si intellectus practicus praedeterminaret, immo proprie libertas non posset salvari in voluntate respectu factibilium (sed nec contingentia aliqua), quia ƿintellectus necessario praedeterminaret eam mera necessitate naturali et voluntas necessario conformaretur intellectui: quod autem necessario - etiam necessitate consequentiae - est conforme 'necessario', non potest esse contingens.
10 Ad secundum dico quod intellectus divinus non sic cognoscit aliqua, discurrendo, sicut procedit argumentum; sed distinguendo de instantibus naturae, in primo apprehendit quodcumque operabile (ita illa quae sunt principia operabilium, sicut operabilia particularia), et in secundo offert omnia ista voluntati (quorum omnium aliqua acceptat, tam principiorum practicorum quam particularium operabilium), et tunc in tertio signo intellectus scit aeque immediate illa particularia sicut illa universalia, et ita non acquirit cognitionem illorum particularium ex principiis praedeterminatis per voluntatem. Hoc magis patebit in quaestione 'De scientia Dei respectu futurorum contingentium'.
11 Ad auctoritatem Augustini dico quod ars est ((habitus cum vera ratione factivus)) (ex VI Ethicorum): et prout complete accipitur definitio artis, intelligitur 'ratio recta', hoc est directiva sive rectificans potentiam cuius est operari secundum artem; deminute autem est ars 'habitus cum vera ratione', quando est tantum ƿhabitus apprehensivus rectitudinis agendorum et non habitus directivus sive rectificans in agendis. Hoc secundo modo potest concedi ars in Deo, quia posita determinatione voluntatis eius respectu quorumcumque operandorum, intellectus eius cognoscit istum ordinem operandorum: et tunc est ibi 'ratio recta', hoc est cognoscens rectitudinem, - non tamen 'ratio recta', hoc est directiva ipsius potentiae operantis, et hoc maxime si ponatur potentia illa 'operans extra' esse voluntas illa et non aliqua alia potentia exsecutiva; quod si poneretur aliqua potentia exsecutiva alia a voluntate, videretur posse salvari 'ratio recta' alio modo se habens respectu illius potentiae operantis secundum eam, quam possit modo salvari respectu voluntatis.
12 Per idem patet ad aliud Augustini, quia ideae sunt obiecta secundaria cognita (sicut dictum est prius), secundum quae fiunt aliqua extra, - non tamen ipsa includunt aliquam notitiam dictativam de operando vel de non operando, licet ipsa repraesentent operabilia; sed cognitio 'operabilis' praecise, non est scientia practica, nisi virtualiter includat principium vel conclusionem practicam: sic non est de ideis in intellectu divino.

Notes