Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I (Quaracchi)/Prologus/Q1/A2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Ordinatio | Ordinatio I (Quaracchi) | Prologus | Q1
Jump to navigationJump to search
- ARGUMENTUM I. CONTRA PHILOSOPHOS
- ARGUMENTUM II. CONTRA PHILOSOPHOS
- INSTATUR CONTRA PRAEDICTA ARGUMENTA
- INSTATUR CONTRA II. ARG
- SATISFIT PRIORI INSTANTIAE
- SATISFIT ISTANTIAE ALTERI
- ARGUMENTUM III, CONTRA PHILOSOPHOS
- INSTATUR CONTRA ARG. III
- SATISFIT PRAEDICTAE INSTANTIAE
- ARGUMENTUM IV CONTRA PHILOSOPHOS
- ARGUMENTUM V CONTRA PHILOSOPHOS
Latin | English |
---|---|
Articulus II arguit doctor contra praedictam sententiam | |
7. (6) — Argumentum I. contra Philosophos[1]. | |
— Contra istam positionem potest argui tripliciter. — Primo sic: Omni agenti per cognitionem necessaria est distincta cognitio sui finis. | |
Hanc probo: quia omne agens propter finem agit ex appetitu finis: et omne per se agens agit propter finem; ergo omne per se agens suo modo appetit finem: ergo sicut agenti naturali est necessarius appetitus finis, propter quem debet agere, ita agenti per cognitionem (quod etiam est per se agens, ex II. Physicor. * cap. de Forma *) necessarius est appetitus sui finis, propter quem debet agere, qui sequitur cognitionem. Patet ergo maior. — Sed homo non potest scire ex naturalibus finem suum distincte; ergo necessaria est sibi de hoc tradi aliqua cognitio supernaturalis. | |
[8] Minor patet a) primo: quia Philosophus sequens naturalem rationem, aut ponit Micitatem esse perfectam in cognitione subsfantiarum separatarum acquisita, sicut videtur dicere I. Ethic. et X, aut si non determinate asserit istam esse supremam * perfectionem * nobis possibilem, * aliquam * aliam tamen ratione naturali non concludit, ita quod soli rationi naturali innitendo, vel errabit circa finem in particulari, vel dubius remanebit. Unde I. Ethic. cap. 13, dubitando ait: Siquidem igitur et aliud aliquod deorum est donum hominibus, rationabile felicitatem Dei datum esse, et maxime humanorum quantum optimum. | |
(7) b) Secundo probatur eadem minor per rationem: quia nullius substantiae finis proprius cognoscitur a nobis nisi ex actibus eius nobis manifestis, ex quibus ostenditur quod talis finis sit conveniens tali naturae: nullos autem actus experimur, nec cognoscimus inesse naturae nostrae in statu isto, ex quibus cognoscamus visionem substantiarum separatarum esse convenientem nobis; ergo non possumus naturaliter cognoscere distincte quod iste finis sit conveniens naturae nostrae. | |
Hoc saltem certum est, quod quaedam conditiones finis, propter quas est appetibilior et ferventius inquirendus, non possunt determinate concludi ratione naturali. Etsi enim daretur quod ratio naturalis sufficeret ad probandum quod visio nuda et fruitio Dei est finis hominis, tamen non concluderetur quod illa perpetuo convenit homini perfecto in corpore et anima, sicut dicetur in IV. dist. 43[2]. Et tamen perpetuitas huius boni est conditio reddens finem appetibiliorem quam si esset transiiorius. Consequi etiam hoc bonum in natura perfecta appetibilius est quam in anima separata, sic patet per August. XII. Super Genesim. Istas ergo et simile conditiones finis necessarium est noscere ad efficaciter inquirendum finem: et tamen ad eas non sufficit ratio naturalis; ergo requiritur doctrina supernaturaiiter tradita[3]. | |
8. (8) — Argumentum II. contra Philosophos[4]. | |
— SecunDO sic: Omni cognoscenti agenti propter finem necessaria est tri[9]plex cognitio: Primo quomodo et qualiter finis acquiratur: secundo cognitio omnium quae sunt necessaria ad finem: tertio est necessarium cognoscere quod omnia ista sufficiant ad talem finem. — Primum patet, quia si nesciat quomodo finis acquiratur, nesciet qualiter ad consecutionem illius se disponat. Secundum probatur, quia si nesciat omnia necessaria ad ipsum finem, propter ignorantiam alicuius necessarii poterit a fine deficere. Et etiam quantum ad tertium, si nesciat ista necessaria sufficere, dubitando se ignorare aliquod necessarium, non efficaciter prosequetur illud quod est necessarium. | |
Sed haec tria non potest viator ratione naturali cognoscere. — Probatio primi: quia beatitudo confertur tamquam praemium pro meritis eius quem Deus acceptat tamquam dignum tali praemio; et per consequens nulla naturali necessitate sequitur ad actus nostros qualescumque, sed contingenter datur a Deo, actus aliquos in ordine ad ipsam tamquam meritorios acceptante. Hoc autem non est naturaliter scibile, ut videtur, quia in hoc errabant Philosophi ponentes omnia quae sunt a Deo immediate esse ab eo necessario. Saltem alia duo membra sunt immanifesta; non enim potest sciri naturaliter acceptatio voluntatis divinae, ut puta tamquam contingenter acceptantis talia vel talia digna vita aeterna; et quod etiam illa sufficiant, dependet mere ex voluntate divina circa ea ad quae contingenter se habet; ergo, etc. | |
9. (9) — Instatur contra praedicta argumenta. | |
— Contra istas duas rationes instatur; et primo contra primam [n. 7] sic: a) Omnis natura creata essentialiter dependet a qualibet per se causa; et propter talem dependentiam ex causato cognito potest demonstratione quia [a posteriori] quaelibet eius per se causa cognosci; ergo cum natura hominis sit homini naturaliter cognoscibilis, quia non est potentiae cognitivae improportionalis, sequitur quod ex ista natura cognita possit naturaliter cognosci finis illius naturae. | |
b) Confirmatur ratio: quia si ex natura inferiori cognita cognoscitur eius finis, non minus hoc est possibile in proposito, quia nec minor dependentia est finiti in proposito ad suum finem quam in aliis. | |
c) Ex hac etiam ratione videtur quod falsa sit ista propositio, finis substantiae non cognoscitur nisi ex actibus [10] eius, quae assumebatur in probatione minoris [n. 7 b], quia ex cognitione naturae in se potest finis eius cognosci demonstratione quia. | |
d) Si autem dicatur, quod ratio concludit hominem naturaliter posse cognoscere suum finem naturalem, non autera supernaturalem; contra, Aug. I. De Praedestinatione Sanctorum, c. 5: Proinde, inquit, posse habere fidem, sicut posse habere charitatem naturae est hominum; habere autem fidem quemadmodum habere charitatem gratiae est fidelium. Si igitur natura hominis est naturaliter cognoscibilis homini, naturaliter etiam erit cognoscibilis ista potentia ut est talis naturae, et per consequens ordinabilitas talis naturae ad finem ad quem fides et charitas disponit. | |
e) Item, homo naturaliter appetit finem istum quem dicis supernaturalem; igitur ad istum naturaliter ordinatur; ergo ex tali ordine potest concludi iste finis ex cognitione naturae ordinatae ad ipsum. | |
f) Item, naturaliter cognoscibile est primum obiectum intellectus esse ens, secundum Avic. * III. Metaph. *. et naturaliter est cognoscibile in Deo perfectissime salvari rationem entis: finis autem cuiuscumque potentiae est optimum eorum quae continentur sub eius obiecto primo, quia in illo solo est perfecta quietatio et delectatio, ex X Ethic; igitur naturaliter cognoscibile est hominem ordinari secundum intellectum ad Deum tamquam ad finem. | |
(10) g) Confirmatur ratio, quia cui naturaliter est cognoscibilis potentia aliqua, sibi naturaliter est cognoscibile, quid sit eius obiectum primum; et ulterius potest cognoscere in quo * perfectissime * salvatur ratio illius primi obiecti; *quod tale perfectissimum * est finis potentiae; mens autem nota est sibi, secundum Aug. XIV. De Trinit. cap. 4; igitur notum est sibi quid sit eius primum obiectum. Et novit Deum non * excludi a ratione* illius primi obiecti; quia tunc nullo modo esset ab ipsa mente intelligibilis; ergo novit Deum esse optimum in quo salvatur ratio sui primam obiecti. Et ita novit ipsura esse finem potentiae. | |
10. — Instatur contra II. arg. | |
— Contra secundam [n. 8] rationem arguitur sic: a) Si per unum extremum cognoscitur aliud, ergo et medium; sed necessaria ad consequendum finem [11] sunt media inter naturam et finem suum consequendum; igitur cum ex cognitione naturae possit cognosci finis naturae, secundum prius probata, videtur quod similiter possint cognosci media necessaria ad finem. | |
b) Confirmatur ratio: Ita enim in proposito entium ad finem videtur esse necessaria connexio ad ipsum finem sicut in aliis: sed propter talem connexionem in aliis ex fine cognoscuntur illa quae sunt ad finem necessaria, sicut per rationem sanitatis concluditur talia et talia requiri ad sanitatem; ergo, etc. | |
11. (11) — Satisfit priori instantiae [n. 9 a]. | |
— Ad primum, licet procedat de fine qui est causa finalis, non de fine attingendo per operationem, quorum finium distinctio dicetur infra *d. 1. q. 2. et 49. IV. q. Utrum natura humana sit natura infima capax beatitudinis, * potest tamen ad istud et ad sequens de Augustino [n. 9 d] et ad tertium de potentia et primo obiecto [ib. f.], dici unica responsione, quod omnia accipiunt nostram naturam vel potentiam intellectivam esse nobis cognoscibilem naturaliter; quod falsum est, sub illa ratione propria et speciali sub qua ad talem finem ordinatur, et sub qua capax est gratiae consummatae, et sub qua habet Deum pro perfectissimo obiecto. Non enim cognoscitur anima * nostra * a nobis, nec natura nostra pro statu isto, nisi sub ratione aliqua generali abstrahibili a sensibilibus, sicut patebit infra, dist. 3. Et secundum talem rationem generalem non convenit sibi ordinari ad talem finem, nec posse capere gratiam, nec habere sic Deum pro obiecto. | |
Tunc ad formam: cum dicitur [ib. a] quod ex ente ad finem * cognito * potest cognosci finis demonstratione quia, dicendum, quod non est verum, nisi cognito illo ente ad finem sub illa propria ratione sub qua habet finem istum. — Et tunc minor est falsa. — Et cum probatur per proportionalitatem, dico quod licet mens sit eadem sibi, non tamen pro statu isto est proportionalis sibi tamquam obiectum, nisi secundum rationes generales quae possunt abstrahi ab imaginabilibus. | |
Ad confirmationem [ib. b] dico, quod nec aliarum substantiarum fines proprii cognoscuntur, qui scilicet sunt earum secundum rationes proprias, nisi aliqui sint actus manifesti, [12] ex quibus concludatur ordo earum ad talem finem. — Et ex hoc patet ad illud [ib. c] quod adducitur contra probationem minoris, quod ista propositio non est falsa: Non cognoscitur * modo * a nobis finis proprius subsiantiae nisi per actus eius nobis manifestos. Non enim accipit propositio illa quod non possit aliter cognosci finis; bene enim est verum quod si substantia sub propria ratione cognosceretur, ex natura sic cognita posset eius causa per se cognosci demonstratione quia; sed non sic cognoscitur a nobis aliqua substantia nunc; ideo nullum finem possumus nunc concludere proprium substantiae nisi per actum evidentem de illa substantia ut sic nota in universali et confuse. In proposito autem deficit utraque via. — Sed probatio minoris tetigit unam viam de ignorantia actus, supponendo aliam de ignorantia naturae in se. | |
(12) Ad secundum de Augustino [ib. d] dico, quod illa potentia habendi charitatem, ut ipsa est dispositio respectu Dei in se sub propria ratione amandi, convenit naturae hominis secundum rationem specialem, non communem sibi et sensibilibus, et ideo non est illa potentialitas naturaliter cognoscibilis de homine: sicut nec homo cognoscitur sub illa ratione sub qua est eius haec potentia. Et ita respondeo ad illud, in quantum potest adduci contra conclusionem principalem, scilicet oppositam minori primae rationis. Sed in quantum adducitur contra illam responsionem de fine naturali et supernaturali, concedo Deum esse finem naturalem hominis, licet non naturaliter adipiscendum, sed supernaturaliter. Et hoc probat ratio sequens [ib. e] de desiderio naturali, quam concedo[5]. | |
Ad aliud [ib. f] negandum est illud quod assumitur, scilicet quod naturaliter cognoscimus ens esse primum obiectum intellectus nostri, et hoc secundum totam indifferentiam entis ad sensibilia et insensibilia. Et hoc quod dicit Avicenna non concludit quod sit naturaliter notum; miscuit enim secta suam, quae fuit secta Mahometi, philosophicis; et quaedam dixit ut philosophica et ratione probata, alia ut consona sua sectae. Unde ipse expresse ponit * libro III. * Metaphys. suae, animam separatam cognoscere substantiam immaterialem in [13] se; et ideo sub obiecto primo intellectus habet ponere substantiam immaterialem contineri. Non sic Aristoteles; sed secundum ipsum videtur esse primum obiectum intellectus nostri quidditas rei sensibilis, et hoc vel in se sensibilis, vel in suo inferiori, hoc est quidditas abstrahibilis a sensibilibus. | |
(13) Quod autem additur de Augustino in confirmatione illius rationis [ib. g], respondeo et dico, quod dictum Augustini debet intelligi de actu primo sufficiente ex se * omnino * ad actum suum secundum; sed tamen nunc impeditur, propter quod impedimentum actus secundus non elicitur a primo. De hoc autem amplius dicetur infra[6]. | |
Si vero obiiciatur contra ista: Homo in statu * innocentiae vel * naturae institutae potuit cognoscere naturam suam; igitur finem naturae, ex deductione primae rationis [n. 9 a]; igitur ista cognitio non est supernaturalis. — Item contra responsionem ad ultimam rationem: si ideo non cognoscitur quid sit obiectum primum intellectus, quia non cognoscitur intellectus sub ratione propria sub qua respicit tale obiectum; ergo non potest cognosci de quocumque, quod ipsum sit intelligibile, quia non cognoscitur potentia sub illa ratione sub qua respicit quodcumque ut obiectum inteliigibile, respondeo ad primum: requireretur dici, qualis fuerit cognitio hominis instituti, quod usque alias differatur[7]; saltem respectu viatoris pro statu isto est dicta cognitio supernaturalis, quia facultatem eius naturalem excedens: naturalem dico secundum statum naturae lapsae. | |
Ad secundum concedo quod non habetur modo cognitio de anima vel de aliqua eius potentia ita distincta, quod ex ipsa possit cognosci quod aliquod obiectum tale * intelligibile * sibi correspondeat; sed ex ipso actu quem experimur concludimus potentiam et naturam cuius iste actus est illud respicere pro obiecto quod percipimus attingi per actum: ita quod obiectum potentiae non concluditur ex cognitione potentiae, sed ex cognitione actus quem experimur. Sed de obiecto supernaturali neutram cognitionem possumus habere; ideo ibi deficit utraque via cognoscendi finem proprium illius naturae. | |
[14] 12. — Satisfit istantiae alteri [n. 10]. | |
— Ad argumentum contra secundam rationem [n. 8] patet, quia supponit quoddam iam negatum. -— Ad confirmationem illius rationis [n. 10 b] dioo, quod quando finis sequitur naturaliter ea quae sunt ad finem et naturaliter praeexigit illa, tunc ex fine possunt concludi ea que sunt ad finem: hic autem non est * talis * consecutio naturalis, sed tantum acceptatio divinae voluntatis compensantis ista merita tamquam digna tali fine * et tali praemio *. | |
13 — Argumentum III, contra Philosophos[8]. | |
— Tertio arguitur principaliter contra opinionem Philosophorum: VII. Metaph.; Cognitio substantiarum separatarum est nobilissima, quia est circa nobilissimum genus; ergo cognitio eorum quae sunt propria eis est maxime nobilis et necessaria; nam illa propria eis sunt nobiliora et perfectiora cognoscibilia quam illa in quibus conveniunt cum sensibilibus: sed illa propria non possumus cognoscere ex puris naturalibus. — Probo: a) quia si in aliqua scientia naturaliter possibili traderentur haec propria, hoc esset in Metaphysica: sed ipsa non est possibilis naturaliter a nobis haberi de propriis passionibus istarum substantiarum separatarum, ut patet dupliciter: | |
Et primo sic: quia illa non includuntur virtualiter in primo subiecto Metaphysicae, scilicet in ente. Hoc etiam est quod dicit Philosophus I. Metaphys., quod oportet sapientem omnia cognoscere aliqualiter, scilicet in universali, et non in particulari. Et subdit: qui enim novit universalia novit aliqualiter omnia subiecta: sapientem autem vocat metaphysicum, sicut Metaphysicam probat ibi esse sapientiam. | |
b) Secundo probo ratione: quia non cognoscuntur talia cognitione propter quid [a priori] nisi cognoscantur * eorum * propria subiecta, quae subiecta includunt talia propter quid: sed propria subiecta eorum non sunt a nobis naturaliter cognoscibilia; ergo, etc. — Nec cognoscuntur illa propria eorum demonstratione quia [a posteriori], videlicet ex effectibus. Quod probatur: nam effectus vel relinquunt intellectum dubium quoad ista, vel adducunt * illum * in errorem. Quod apparet ex proprietatibus Primae Substantiae immaterialis in se; proprietas enim naturae eius est quod sit communicabilis tri[14]bus: sed effectus non ostendunt istam proprietatem, quia non sunt ab ipso in quantum trinus; et si ab effectibus arguatur ad causam, magis ducunt in oppositum et in errorem[9], quia in nullo effectu invenitur una natura numero nisi in uno supposito. Proprietas etiam istius naturae ad extra est causare contingenter; et ad oppositum huius magis deducunt effectus in errorem, sicut patet per opiniones Philosophorum ponentium Primum necessario causare. — De proprietatibus etiam aliarum substantiarum patet hoc idem, quia effectus magis ducunt in sempiternitatem et aeternitatem et necessitatem earum, quam in contingentiam et novitatem * secundum eos * [Philosophos]. — Similiter videntur Philosophi ex motibus concludere quod numerus istarum substantiarum separatarum sit secundum numerum motuum coelestium. — Similiter quod illae substantiae sunt naturaliter beatae et impeccabiles, sicut philosophi posuerunt. — Quae omnia absurdissima sunt. | |
14. (15) — Instatur contra arg. III. | |
— Contra istam rationem arguo et probo quod quaecumque necessaria de substantiis separatis cognoscuntur a nobis nunc per fidem, sive per communem * vel specialem * revelationem, possunt cognosci cognitione naturali. Et hoc sic: Quorumcumque necessariorum revelatorum terminos naturaliter cognoscimus, et illa possumus naturaliter comprehendere: sed omnium necessariorum revelatorum terminos naturaliter cognoscimus; ergo, etc. — Probatio maioris: Illa necessaria aut sunt mediata, aut immediata. Si immediata, ergo cognoscuntur cognitis terminis, I. Posteriorum. Si mediata, ergo cum possumus cognoscere extrema, possumus concipere medium inter ea; et tunc coniungendo illud medium cum utroque extremo, aut habentur praemissae mediate, aut immediate. — Si immediate, idem quod prius. Si mediate, procedemus concipiendo medium inter extrema, et coniungendo cum extremis quousque veniamus ad immediata, — Igitur tandem veniemus ad necessaria immediata, quae intelligemus ex terminis, ex quibus sequuntur omnia necessaria mediata; ergo ista mediata per immediata scire poterimus naturaliter. — Probatio minoris princi[16]palis; quia habens fidem et non habens fidem, contradicentes sibi invicem, non contendunt de nominibus tantum, sed de conceptibus: sicut cum Philosophus et Theologus contradicunt de ista, Deus est trinus * et unus *; ubi non tantum idem nomen, sed eumdem conceptum unus negat, et alius affirmat; ergo omnem conceptum simplicem quem iste habet, et ille habet. | |
15. (16) — Satisfit praedictae instantiae. | |
— Ad istud respondeo; de substantiis separatis sunt aliquae veritates immediatae. Accipio tunc aliquam veritatem talem primam et immediatam, et sit A. In ista includuntur multae veritates mediatae, puta omnes quae particulariter enunciant communia ad praedicatum de communibus ad subiectum; dicantur B. C. Ista vera mediata non habent evidentiam nisi ex * aliquo immediato*; ergo non sunt nata sciri nisi ex isto immediato intellecto. Si igitur aliquis intellectus possit *immediate* intelligere terminos B. C. et componere eos ad invicem, non autem posset intelligere terminos A., nec per consequens ipsum A., B. * et C * erit intellectui suo propositio neutra. Ita est de nobis, quia conceptus quosdam communes habemus de substantiis immaterialibus et materialibus, et istos possumus ad invicem componere. Sed istae complexiones non habent evidentiam nisi ex veris immediatis, quae sunt de illis quidditatibus sub ratione propria et speciali, sub qua ratione non concipimus istas quidditates, et ideo nec scimus illas veritates genera de conceptibus generalibus. | |
Exemplum; si impossibile est alicui concipere triangulum sub propria ratione, potest tamen abstrahere rationem figurae a quadrangulo, et eam concipere, impossibile est etiam sibi concipere primitatem ut est propria passio trianguli, quia sic non concipitur nisi ut abstrahitur a triangulo: tamen potest primitatem abstrahere ab aliis primitatibus, puta in numeris. Iste intellectus licet posset formare hanc complexionem, aliqua figura est prima, quia terminos eius potest apprehendere, tamen illa compositio formata erit sibi neutra, quia ista est mediata inclusa in ista immediata, triangulus est sic primus, et hanc immediatam non potest intelligere, quia nec terminos eius; ideo mediatam non potest scire, quae ex hac immediata tantum habet evidentiam. | |
[17] Per hoc ad argumentum, nego maiorem. — Ad probationem dico, quod illa necessaria sunt mediata. — Et cum dicis: igitur cum possumus cognoscere extrema possumus concipere medium inter extrema, nego consequentiam; quia medium inter extrema quandoque est essentialiter ordinatum, puta,. quod quid est alterius extremi, vel passio prior respectu posterioris passionis; et tale est medium ad concludendum universaliter extremum de extremo. Concedo igitur quod quicumque * intellectus * potest intelligere extrema potest intelligere tale medium inter talia extrema; quia intellectus eius includitur in altero extremo, vel est idem alteri * extremo *. | |
— Si autem medium sit particulare contentum sub altero extremo, et non essentialiter ordinatum inter extrema, tunc non oportet quod potens concipere extrema generalia possit concipere medium particulare ad illa extrema generalia. — Ita est hic, nam ista quidditas sub ratione propria et particulari, habens passionem aliquam sibi immediate inhaerentem, est medium inferius ad conceptum sibi communem*, de quo dicitur illa passio in communi accepta, et ideo non est medium * essentiale vel * universaliter inferens passionem de communi, sed tantum particulariter. Hoc patet in exemplo illo, quia non oportet quod potens concipere figuram in communi et primitatem in communi possit concipere triangulum in particulari, quia triangulus est medium contentum sub figura, medium, inquam, ad concludendum primitatem particulariter de figura. | |
Haec ratio tertia * quae adducta est [n. 13] contra opinionem Philosophorum * potissime concludit de Prima Substantia immateriali, quia eius tamquam obiecti beatifici potissimum est cognitio necessaria * nobis *. Et tunc responsio ista ad obiectionem contra ipsam supponit unum: quod naturaliter * in se * non concipimus Deum nisi in conceptu generali communi sibi et sensibilibus, quod inferius dist. 3. q. 1. exponetur. Si etiam negetur illud suppositum, adhuc oporteret dicere, conceptum, qui potest fieri de Deo virtute creaturae, esse imperfectum; qui autem fieret * respectu Dei et * virtute ipsius essentiae esse perfectum. Sicut ergo dictum est de conceptu generali et speciali, ita dicatur secundum aliam viam de imperfecto et perfecto conceptu. | |
[18] 16. (18) — Argumentum IV. contra Philosophos. | |
— QuaRto principaliter arguitur sic: Ordinatum ad aliquem finem, ad quem est ex se indispositum, necesse est paulatim promoveri ad dispositionem respectu illius finis: sed homo ordinatur ad finem supernaturalem, ad quem ex se est indispositus; ergo indiget paulatim disponi ad habendum illum finem: hoc autem fit per cognitionem aliquam supernaturalem; ergo, etc. | |
Si instetur quod agens perfectum potest statim removere imperfectionem, et statim agere, respondetur, quod si posset de potentia absoluta, tamen perfectius est comunicare homini aliquam activitatem respectu suae perfectionis * et actionis * consequendae quam non communicare: potest autem homo habere activitatem aliquam respectu suae perfectionis finalis; ergo perfectius est quod hoc sibi communicetur: quod non potest fieri sine aliqua cognitione imperfecta praecedente istam perfectam, ad quam ordinatur finaliter. | |
17. (19) — Argumentum V, contra Philosophos. | |
— Quinto arguitur sic: Omne agens utens instrumento in agendo non potest per illud instrumentum in aliquam actionem quae excedit naturam illius instrumenti: lumen autem intellectus agentis est instrumentum quo anima nunc utitur in intelligendo naturaliter; ergo non potest per illud lumen in aliquam actionem quae excedat illud *lumen *: sed illud de se est limitatum ad cognitionem habitam per viam sensuum; ergo anima non potest in aliquam actionem [cognitionem] quae non potest haberi per viam sensus: sed multorum aliorum cognitio est necessaria pro statu isto * nobis, quae non possunt haberi per viam sensus; * igitur, etc. | |
Haec ratio videtur concludere contra eum qui fecit eam; secundum enim deductionem istam lux increata non poterit uti intellectu agente ut instrumento ad cognitionem alicuius sincerae veritatis; quia talis, secundum eum, non potest haberi via sensuum sine speciali illustratione[10]. Et ita sequitur quod in cognitione veritatis sincerae lumen intellectus agentis nullo modo habeat aliquam actionem, Quod videtur inconveniens; quia ista actio perfectior est communi * (omni) * intellectione; et per (consequens [11]) illud quod perfectius est in anima in quantum intellectiva oportet concurrere aliquo modo ad istam actionem. | |
[19] Istae duae rationes [IV. et V.] non videntur plurimum efficaces: Prima enim esset efficax si esset probatum quod homo ordinatur finaliter ad cognitionem supernaturalem, cuius probatio pertinet ad quaestiones de beatitudine * IV. d. 49*, et si cum hoc ostenderetur cognitionem naturalem non sufficienter disponere pro statu isto ad cognitionem supernaturalem consequendam. — Secunda ratio petit duo, scilicet, aliquorum cognitionem esse necessariam quae non possunt cognosci per viam sensuum, et quod lumen intellectus agentis est ad talia cognoscibilia limitatum. | |
Tres ergo primae rationes probabiliores apparent. | |
Notes
- ↑ (2) Vid. confirmationem ex auctoritate Art. IV. n. 21 a.
- ↑ (1) Cfr. ib. d. 49. qq. 6 et 11.
- ↑ (2) Cf. infr. n. 44.
- ↑ (3) Vid. confirmationem ex auctoritate Art IV. n. 21 b.
- ↑ (1) Cfr. III. dd. 28 et 29.
- ↑ (1) d. 3. q. 3.
- ↑ (2) Cf. II, d. 19. q. 1. — IV. d. 1. q. 3. n. (7).
- ↑ (1) Vid. Confirmationem ex auctoritate Art. IV. N. 21 c).
- ↑ (1) Iuxta deductionem Philosophi; Doctoris autem mentem quaere infra, d. 2. q. 2. — d. 8. q. 5.
- ↑ (1) Cfr. infr. I. d. 3. q. 4.
- ↑ (a) Deest in ed. Ven. 1490.