Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I (Quaracchi)/Prologus/Q1/A5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
Articulus V. solvuntur argumenta.
§ 1. — Solvuntur argumenta Philosophorum.
23. (25) - -
Solutio argumenti a n. 6. — Ad Argumenta pro opinione Aristotelis. — Ad primum dico quod cognitio dependet ab anima cognoscente et obiecto cognito; quia secundum August., IX. De Trin. c. ult., a cognoscente et cognito paritur notitia. Licet ergo anima habeat sufficiens activum et passivum intra se pro quanto actio respectu cognitionis convenit animae, non tamen habet intra se sufficiens activum pro quanto actio [24] convenit obiecto, quia sic est ut tabula nuda, ut dicitur De Anima. Est igitur intellectus agens quo est omnia facere: verum est in quantum * factio sive * actio competit animae respectu cognitionis, et non in quantum obiectum est activum.
Ad confirmationem rationis dico ad maiorem quod natura quandoque accipitur pro principio intrinseco motus vel quietis prout describitur II. Physicorum: quandoque pro principio activo naturali, prout natura distinguitur contra artem sive propositum propter oppositum modum principiandi, *sive sit intrinsecum, sive non, dicitur, modo sit naturale * — Primo modo non est vera maior; quia non correspondet omni passivo naturali principium activum quod sic sit natura, quia multa sunt naturaliter receptiva alicuius perfectionis, cuius non habent principium intrinsecum activum. — Secundo modo etiam propositio maior est falsa in quibusdam, quando scilicet natura propter sui excellentiam ordinatur naturaliter ad recipiendum perfectionem ita eminentem, quod non possit subesse causalilati agentis naturalis secundo modo dicti; et ita est in proposito
— Cum probatur maior, dico quod potentia passiva non est frustra in natura; quia licet per agens naturale non possit principaliter reduci ad actum, tamen potest per tale agens dispositio ad ipsum induci, et potest per aliquod aliud agens in natura, id est in tota coordinatione entium, puta per agens * primum * supernaturale, complete reduci ad actum.
(26) Obiectio. — Si autem obiiciatur, quod illud vilificat naturam, quod ipsa non possit consequi perfectionem suam e naturalibus, cum natura minus deficiat in nobilioribus, ex II Coeli et Mundi, respondeo: si felicitas nostra consisteret in speculatione illa suprema, ad quam possumus nunc naturaliter attingere, non diceret Philosophus naturam deficere in necessariis; nunc autem concedo illam posse naturaliter haberi et ultra hoc dico aliam eminentiorem posse naturaliter recipi: ergo in hoc magis dignificatur natura quam si suprema si possibilis poneretur solum esse illa naturalis. Nec mirum quod ad maiorem perfectionem sit capacitas passiva in aliqua natura quam eius causalitas activa se extendat, * ut patet de corpore humano *.
— Illud autem quod additur de II. Coeli e Mundi non est ad propositum; quia Philosophus loquitur ibi[25]dem de organis correspondentibus potentiae motivae, si * ipsa * inesset stellis, quod natura dedisset eis organa; et concedo universaliter, quod cui datur potentia quae nata est esse organica, ei datur a natura organum, in non orbatis dico; sed in proposito dico quod data est potentia, sed non organica: non tamen sunt naturaliter data omnia alia praeter potentiam concurrentia ad actum. A Philosopho igitur ibi haberi potest quod naturaliter ordinabile ad aliquem actum vel obiectum naturaliter habet potentiam ad illud et * ad * organum * requisitum ad actum, * si potentia est organica; sed non sic est de posterioribus requisitis ad actum.
Aliter tamen posset dici ad maiorem, quod ipsa est vera loquendo de potentia passiva naturali ut passiva comparatur ad activam; non autem ut passiva comparatur ad actum receptum. Differentia membrorum patet in principio solutionis * istius * quaestionis [n. 18]. — Minor vero est vera secundo modo, non primo.
Posset autem tertio modo facilius dici ad minorem, negando quod licet absolute intellectus possibilis sit naturaliter receptivus talis intellectionis, non tamen pro statu isto, causa cuius dicetur inferius, distinctione tertia.
24. (27) —
Solutio arg. b n. 6. — a) Aliorum solutio improbatur. — Ad secundum dicitur quod diversa ratio scibilis diversitatem scientiarum inducit: eamdem enim conclusionem demonstrat Astrologus et Naturalis: puta, quod terra est rotunda; sed Astrologus per medium mathematicum, id est a materia abstractum; Naturalis autem per medium circa materiam consideratum. Unde nihil prohibet de eisdem rebus, de quibus philosophicae scientiae tractant, secundum quod sunt cognoscibilia lumine naturalis rationis, etiam aliam scientiam tractare, secundum quod cognoscuntur lumine divinae revelationis.
Contra hoc: Si de cognoscibilibus in Theologia est * cognitio tradita vel * possibilis tradi in aliis scientiis, licet in alio lumine, ergo non est de eis necessaria cognitio theologica. — Consequentia patet in exemplo eius, quia per medium physicum cognoscens terram esse rotundam, non indiget cognitione eius per medium mathematicum, tamquam simpliciter necessarium.
[26] Dicta autem responsio ad secundum exponitur sic, * quod scilicet * habitus et est habitus, et est forma: in quantum est habitus habet distinctionem ab obiecto: * sed * in quantum est forma potest distingui a principio activo: respectu autem habitus scientifici principia sunt causae effectivae. Licet igitur ubi est idem scibile, puta, quod terra est rotunda, non sit distinctio per obiecta, tamen est ibi distinctio per principia, quibus Mathematicus et Physicus hoc ostendunt: et ita est distinctio habituum, in quantum sunt formae, * et non in quantum sunt habitus *.
Contra istud: Forma est communis *seu consequens * ad habitum, quia omnis habitus est forma, et non e converso: impossibile est autem aliqua esse distincta in ratione superioris, et non esse distincta in ratione inferioris; ergo impossibile est aliqua esse distincta in ratione formae, et tamen esse indistincte in ratione habituum; hoc enim esset ac si aliqua essent distincta in ratione animalis, et indistincta in ratione hominis.
Praeterea, supponit quod principia sunt distinctiva habitus conclusionis in * aliquo * alio genere causae quam ut principia effectiva; quod falsum est, quia si aliquam rationem causae distinctivae habent ad habitos istos, non habent nisi rationem causae effectivae. — Praeterea, semper stat ratio: quia quantumcumque possent poni habitus cognoscitivi distincti, non tamen salvatur necessitas unius habitus, quasi alia cognitio sit impossibilis, ponendo possibilitatem alterius habitus undecumque distincti.
b) Solutio Doctoris. — Ideo ad argumentum respondeo, quod in illis scientiis speculativis etsi tractetur de omnibus speculabilibus, non tamen quantum ad omnia cognoscibilia de eis, quia non quantum ad propria eorum cognoscibilia, sicut patuit prius in tertia ratione principali contra opinionem Philosophorum [n. 13].
25. (29) —
Solvitur arg. c n. 6. — a) Aliorum solutiones. — Ad tertium respondetur sic: quod prima principia non possunt applicari ad conclusiones aliquas nisi sensibiles: tum quia termini eorum sunt abstracti a sensibilibus, et ita sapiunt naturam eorum: tum quia intellectus agens, per quem debet fieri applicatio, limitatur ad sensibilia. — Contra, certum est intellectui quod illa principia prima sunt vera non tantum in sen[27]sibilibus, sed in insensibilibus; non enim magis dubitatur quod contradictoria non sunt simul vera de eodem immateriali quam materiali; quare responsio nulla.
b) Et ideo aliter dicitur, quod terminus primi principii est ens quod dividitur in decem genera, et illud non extendit se ad obiectum theologicum. — Hoc nihil valet, quia non magis dubitamus quod contradictoria non sunt simul vera de Deo quam de altero, ut quod Deus est beatus et non beatus, *verus et non verus, quam de albo *.
c) Alia datur responsio, quod ex maioribus solum non sequuntur conclusiones, sed cum minoribus adiunctis: nunc autem minores non sunt naturaliter manifestae, quae debent illis adiungi. — Contra, minores sumendae sub primis principiis praedicant de sumptis sub terminos subiectos primorum principiorum: sed notum est terminos primorum principiorum dici de quolibet, quia sunt communissimi; ergo ...
(30) d) Solutio Doctoris. — Ideo respondeo, quod secunda pars minoris est falsa, haec scilicet, quod in primis principiis includuntur virtualiter omnes conclusiones scibiles. — Ad probationem dico, quod sicut termini subiecti sunt communes, ita et termini praedicati; quando igitur termini subiecti sic distributi accipiuntur pro omnibus, non accipiuntur nisi respectu terminorum praedicatorum, qui sunt communissimi, et per consequens virtute talium principiorum non sciuntur de inferioribus nisi praedicata communissima.
— Hoc patet ratione: quia medium non potest esse propter quid respectu * alicuius * passionis, nisi * illa passio * includitur virtualiter in ratione illius medii: in ratione autem subiecti principii communismi non includitur propter quid aliqua passio particularis, sed tantum * passio * communissima: * idem subiectum non potest esse medium vel ratio cognoscendi alia nisi sub illa ratione communissima, et per consequens non est * ratio cognoscendi nisi passiones communissimas: sed praeter passiones communissimas sunt multae aliae passiones scibiles, ad quas non possunt rationes primorum * terminorum principiorum esse media, quia non includunt illas; ergo sunt multae veritates scibiles quae non includuntur in primis principiis.
— Hoc patet ex hoc exemplo: quia istud, omne totum est maius sua parte, etsi includat quaternarius est maior binario, et alias [28] similes de eodem praedicato, non tamen includit istas, scilicet: quaternarius est « duplus» ad binarium, et ternarius se habet in proportione sexquialtera ad dualitatem; nam ad ista praedicata oportet habere media specialia concludentia ipsa. — * Tertia probatio * logica est: quia licet contingat descendere sub subiecto universalis affirmativae, non tamen sub praedicato; multa autem praedicata contenta sub praedicatis primorum principiorum sunt scibilia de inferioribus ad subiecta illorum; igitur illa praedicata per prima principia non sciuntur de illis subiectis.
(31) Contra istud obiicitur: De quolibet affirmatio vel negatio est de necessitate vera * et de nullo obiecto simul; * sequitur ergo de necessitate hoc esse album vel non album, ita quod licet ibi descendere sub praedicato et sub subiecto.
Respondeo: illud principium, de quolibet affirmatio vel negatio, etc, valet istam: de quolibet cuiuslibet contradictionis altera pars est vera, altera falsa; ubi duplex est distributio ex parte subiecti, scilicet de quolibet et cuiuslibet, et sub utroque distributo licet descendere; igitur de hoc huius contradictionis altera pars est vera, altera falsa. Sed sub praedicato confuse tantum non licet descendere, quia non sequitur: de quolibet cuiuslibet altera pars, etc, ergo haec pars; et ita in aliis principiis semper praedicatum universalis affirmativae stat confuse tantum, sive sint ibi duae distributiones in subiecto, sive una.
— Et in proposito exemplo adhuc patet propositum, quia de homine * scibile * verum est quod sit risibilis nunquam tamen per hoc principium: de quolibet, etc. * de homine vero * potest plus inferri nisi risibile vel non risibile. Altera igitur pars praedicati disiuncti nunquam scietur de subiecto per hoc principium, sed requiritur aliquod principium speciale, * ut definitio subiecti vel passionis, quod est medium et ratio ad sciendum risibile determinate * de homine.
§ 2. — Solvuntur argumenia principalia.
26. (32) —
Solvitur arg. I. princ. — a) Aliorum solutio. Ad argumenta principalia. — Ad primum [n. 3a] distinguo de obiecto naturali, quod potest accipi vel pro eo ad quod naturaliter, sive ex actione causarum naturaliter activarum potest [29] potentia attingere, vel pro illo ad quod potentia naturaliter inclinatur, sive possit illud naturaliter attingere, sive non. — Posset ergo maior negari intelligendo * obiectum * naturale primo modo; quia obiectum primum est adaequatum potentiae, et ideo abstractum ab omnibus illis circa quae potest potentia operari; non autem oportet, si intellectus possit naturaliter intelligere tale commune, quod possit intelligere quodcumque contentum sub illo; quia intellectio alicuius contenti multo excellentior est intellectione confusa talis communis. — Et sic, concessa minore in utroque sensu, conclusio intenta non habetur, scilicet de naturaliter altingibili, quia sic maior fuit falsa.
Contra hanc responsionem arguo, quia destruit seipsam. Primum enim obiectum est adaequatum potentiae, * etiam per ipsum, et verum est, * hoc est, quod nihil respicit potentia pro obiecto, nisi in quo est ratio illius primi, et in quocumque est ratio illius primi illud respicit potentia pro obiecto; ergo impossibile est aliquid esse obiectum primum. naturaliter, quin quodlibet contentum sub illo sit per se obiectum naturaliter; da enim oppositum, et tunc non est adaequatum universaliter sive * naturaliter, sed excedens, et aliquid eo inferius est adaequatum, et ita primum.
— Ratio autem quae adducitur pro responsione fallit secundum fallaciam figurae dictionis; licet enim ens, ut est quoddam intelligibile uno actu, sicut homo est intelligibilis una intellectione, sit naturaliter attingibile, illa enim unica intellectio entis ut unius obiecti est naturalis, non tamen eris ut primum obiectum, id est adaequatum, potest poni * primum obiectum * naturaliter attingibile, nisi quodlibet sub eo contentum sit naturaliter attingibile; quia est primum obiectum ut includitur in omnibus per se obiectis. Commutatur igitur hoc aliquid in quale quid, cum arguit: ens est naturaliter attingibile; ergo ens ut primum obiectum, hoc est adaequatum, est naturaliter attingibile; quia antecedens est verum ut ens est unum intelligibile singulare, sicut album ; sed consequens concludit de ente ut includitur in omni intelligibili, non ut seorsum ab illis intellectum.
(33) b) Solutio Doctoris. — Ad argumentum igitur est alia responsio realis: quod minor est falsa de obiecto naturali, id est naturaliter attingibili; vera alio modo de obiecto ad quod [30] naturaliter inclinatur potentia; et ita debet intelligi auctoritas Avicennae. — Quid autem sit ponendum obiectum primum naturaliter attingibile, de hoc infra, dist. 3[1].
Confirmatur responsio per Ansel. De Lib. Arbit. c. 2: Nullam, inquit, ut puto, habemus potestatem, quae sola sufficiat ad actum. Potestatem autem vocat quod nos communiter dicimus potentiam, sicut patet per exemplum eius de sensu visus. Non est igitur inconveniens potentiam esse naturaliter ordinatam ad obiectum, ad quod non potest naturaliter * ex causis naturalibus * attingere, sicut. quaelibet ex se sola ordinatur ad actum, et tamen non potest ex se sola attingere.
27: —
Solvitur arg. II. princ. — Ad secundum argumentum [n. 3 b] nego consequentiam. — Ad probationem patet ex dictis in responsione ad confirmationem primi argumenti pro opinione Philosophi [n. 23], quod superiora ordinantur ad perfectionem maiorem passive recipiendato, quam ipsa possint active producere, et per consequens istorum perfectio non potest produci nisi ab aliquo agente supernaturali: non sic est de perfectione inferiorum, quorum perfectio ultima potest subesse actioni agentium inferiorum.
28. —
Solvitur arg. III. princ. — Ad tertium [n. 3 c] dico quod veritati complexae alicui firmiter tenendae intellectus possibilis est improportionatus, hoc est, non est proportionatum mobile respectu talium agentium quae ex phantasmatibus et ex lumine naturali intellectus agentis non possunt cognosci. — Cum autem arguis: igitur fit proportionatus per aliquid aliud, concedo: et per aliud in ratione moventis, quia per movens supernaturale revelans assentit illi veritati; et per aliud in ratione formae, quia per istum assensum factum in ipso, qui est quasi quaedam inclinatio in intellectu ad illud obiectum proportionans illud isti.
— Cum ultra de illo alio quaeris, an sit naturale vel supernaturale, dico quod supernaturale, sive intelligas de agente, sive de forma, — Cum infers: ergo intellectus est improportionatus ad illud, et per aliud proportionatur, dico quod ex se est in potentia obedientiali ad agens, et ita sufficienter proportionatur illi ad hoc ut ab ipso moveatur. Similiter ex se est capax illius assensus causati a tali agente, et [31] est naturaliter capax. Non oportet ergo ipsum per aliud proportionari illi assensui in recipiendo.
— Statur igitur in secundo, non in primo, quia veritas ista revelata non est sufficienter inclinativa intellectus ad assentiendum sibi, et ita est improportianale agens, et passum sibi improportionale. Sed agens supernaturale est sufficienter inclinativum intellectus ad istam veritatem, causando in ipso assensum, quo proportionatur huic veritati, ita quod non oportet intellectum per aliud proportionari tali agenti, nec formae ab ipso impressae, sicut oportet ipsum proportionari tali obiecto per aliud, duplici modo praedicto.

Notes

  1. q. 3