Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[170] QUAESTIO 21 UTRUM GENERATUS PER MIRACULUM CONTRAHAT PECCATUM ORIGINALE
Sequuntur quaestiones de homine pertinentes ad statum culpae. Et proponebantur quaedam pertinentia ad statum culpae originalis, quaedam vero pertinentia ad statum culpae actualis.
Circa primum quaerebantur quattuor. Primum, utrum generatus per miraculum ex aliqua portione hominis infecti originali contrahat originale. Secundum, utrum parvulus delatus ad ecclesiam, moriens ante baptismum, damnetur. Tertium, utrum parvulus iste aequalem poenam sustinebat cum parvulo Sarraceni decedentis cum solo originali. Quartum, utrum debet sepeliri in coemeterio.
Circa primum arguebatur quod generatus miraculo adhuc contrahat originale ex Adam, quia secundum APOSTOLUM omnes fuerunt in Adam et in ipso omnes peccaverunt. Ergo et generatus miraculo. Sed omnes tales contrahunt ab illo originale. Ergo etc.
Contra. Nullus contrahit originale, nisi juerit in Adam secundum seminalem rationem. Ideo enim Christus originale non contraxit ut dicit AUGUSTINUSXO Super Genesim, cap.° 27°. Generatu~ autem miraculo non fuit in eo secundum seminalem rationem, quia illa est vis generationis naturalis in semine, quali iste non fuit generatus. Ergo, etc. <newpage>
[171] [SOLUTIO] Dicendum ad hoc quod in semine de quo formatur hominis corpus, non est originale peccatum, nisi quasi in materiali radice et quasi quaedam infectio morbosa existens in semine, contracta a parentibus propter fomitem manentem in ipsis in poenam post originalis ablutionem in eis. In anima autem tali corpori coniuncta est quasi in formali complemento.
Sed illam morbosam infectionem aliqui dicunt non procedere a voluntate primi parentis nisi mediante voluntate proximi. Et hoc dupliciter. Uno modo ut et voluntate primi parentis dicatur procedere dicta infectio morbosa in semine, in quantum omnes qui ab eo descendunt, movet motione generationis per virtutem activam in generatione, quae principaliter a patre procedit, ita quod peccatum originale non contraheret foetus a matre infecta, patre autem non infecto. Alio modo ut, quia ex voluntate libidinosa primus parens post peccatum suum generavit et generatus libidinose similiter libidinose generavit, per hoc ex libidine generati contrahunt originale. Secundum istas positiones formatus miraculose de carne digiti non contraheret originale.
Sed modus ponendi originalis traductionem dictis modis non videtur conveniens. Peccatum enim originale dicitur peccatum quasi naturae: Ephes. 110 : Eramus natura filii irae. Simile ergo est quodam modo de traductione naturae humanae ex primo parente [172] et originalis peccati. Ita quod, sicut secundo generantes non traducunt naturam ut natura est, nisi quia talem receperunt a primo parente, nec eam propria actione immutare possunt in aliquo, sic et originale peccatum non traducunt nisi ut ipsum in natura ex primo parente acceperunt, ut propria actione nihil in ipsa originalis peccati natura immutare possint. In quibuscumque ergo invenitur natura ab Adam per proximos parentes traducta, illi radici originalis peccati obnoxii sunt, quia ipsa natura infecta quasi materialiter originalis peccati in se habet radicem, ita quod quidquid de illa formatur, necesse est quod anima eius ex coniunctione cum illo contrahat originale. Unde APOSTOLUS traductionem originalis non nisi primo parenti attribuit, < ad> Romanos per totum. Unde et de poenalibus dispositionibus in nobis ex originali peccato dicit AUGUSTINUS IIIo De libero arbitrio quod ideo dicuntur peccata, quia de peccato illo primo liberae voluntatis .originem ducunt, voluntati vero aut actioni alicuius proximI parentis eas non attribuit.
Dicendum ergo quod traductio originalis est propter dispositionem morbosam naturae ex voluntate peccatrici primi parentis productae non ex aliqua actione proximi generantis. Ita quod, quacumque sub~ stantia materiali traducta per generationem naturalem per medios genitores ex primo parente, sive sit in semine unius parentis vel am~orum, sive in substantia membri ut in manu vel pede, quidquid ex Illa generetur, sive miraculose sive quocumque alio modo (nisi [173] substantia ilIa materialis prius purgetur a dicta morbosa dispositio- Ine), ex coniunctione cum corpore formato ex. iII.a ~ateria contrahit anima peccatum originale, ad modum quo SI aliqUis le~ra infectus esset, et quidquid ex eius substantia procederet, ab Illa formatum, lepra inveniretur infectum. Si vero aliquis generetur per miraculum de alia substantia quam a primo parente traducta, vel de aliqua substantia ab illo traducta, prius tamen a dicta infectione purgata, ille nullum originale contraheret.
[AD ARGUMENTA]
Per hoc patet quomodo procedit argumentum primum ..
Ad secundum, quod sic generatum non fuisset in Adam per semlnalem rationem, sicut neque Christus, dicendum ad hoc quod illud generatum dicitur fuisse in Adam per sem~nalem ra~ione~, quan~o ex suo principio materiali sub eadem ratione et disposItione eXIstente formatur sub qua erat in Adam, et ex ipso traductum est, ut sicut sub morbosa dispositione in illo fuit et sub tali ab illo traductum est, sic sub eadem dispositione aliud generetur ex eo. Quando autem sub alia dispositione ex illo aliquid generetur quam ex Adam traductum est, dicitur generatum non fuisse in Adam secundum seminalem rationem. Et hoc modo Christus fuit in Adam secundum corporalem substantiam, quia substantia sanguinis virginei de qua formatum fuit corpus Christi, traducta fuit substantialiter de Adam, non tamen secundum seminalem rationem, quia non sub eadem [174] dispositione erat, cum Christus formatus erat de illa sub qua descendit de Adam, immo vel mater Christi prius purgata fuit et sanctificata a fomite originalis, priusquam Christus de ea conciperetur, ut non haberet nisi semen mundum et purum, aut ipsum semen in virgine purificatum fuit omnino, ut ex puro semine formaretur corpus Christi, ut sic anima eius ex coniunctione cum corpore illo nullum originale contrahere potuerit. Non sic autem oportet po-jnere in generato per miraculum. Bene enim potest per miraculum generari aliquid ex morbosa substantia quae seminaliter in Adam fuit, et per seminalem rationem, licet non naturaliter et seminaliter ex illo generatum sit, hoc est modo naturalis generationis patre seminante in matre.

Notes