Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 25

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
QUAESTIO 25 UTRUM PRINCIPALIUS IN PECCATOSIT AVERSIO AN CONVERSIO
Sequuntur quaestiones de homine pertinentes ad statum culpae actualis. Et proponebantur duae. Prima, utrum principalius in peccato sit aversio an conversio. Secunda, utrum quilibet tenetur scire de quolibet peccato, an sit mortale an veniale.
Circa primum arguebatur quod aversio sit. Quod principale est et per se in peccato, privati o est. Sed aversio magis consistit in privatione quam conversio. Ergo etc.
Contra. Illud est principalius in peccato, quod est causa alterius. Conversio in peccato est causa aversionis. Numquam enim averteretur homo a bono incommutabili nisi propter conversionem ad bonum commutabile. Ergo etc.
[ SOLUTIO]
Dicendum ad hoc quod, cum in omni peccato duo sunt, actus voluntatis et deordinatio circa ipsum, actus materiale est in peccato, deordinatio autem formale. Actus enim non esset peccatum nisi propter deordinationem contingentem circa ipsum. Illud autem in unoquoque principale est, a quo habet esse suum formale. Illud ergo [178] quod est ratio deordinationis in peccato, principale est in illo. Hoc autem est aversio et non conversio. Substantia enim actus voluntatis peccantis in conversione ad bonum commutabile consistit, ut delectetur in illo. Quae quantum est de se, non est mala, sicut neque ipsum bonum commutabile malum est, sed ex hoc solum est mala et deordinata, quia est contra praecepta divinae legis et fruitur homo creatura non sub Deo sed contra Deum. Propter quod dicit AUGUSTINUSContra Faustum: Peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Item Contra Pelagianos : Peccatum non est appetitus malarum rerum, sed desertio meliorum.
Absolute igitur dicendum quod aversio princi pa le est in peccato, tamquam illud in quo consistit tota deordinatio actus peccati et contemptus qui est in illo.
[AD ARGUMENTA]
Ad argumentum in oppositum, quod conversio est causa aversionis, dicendum quod verum est quantum ad substantiam actus, et ideo actus peccatorum secundum speciem distinguuntur ex parte conversionis. Quantum vero ad deordinationem actus, in quo est principalitas peccati ut dictum est, e converso aversio est causa conversionis. Quantum enim est ex parte deordinationis, non. est deordinata conversio nisi quia deordinata est aversio. [179]

Notes