Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 27

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[182] QUAESTIO 27 UTRUM PRAELATUS SUBDITO CUI COLLATUM SIT OFFICIUM AUDIENDI CONFESSIONES, POSSIT CASUM ALIQUEM SUBTRAHERE QUEM IURA CONCEDUNT SIMPLICI SACERDOTI
Sequuntur quaestiones pertinentes ad homines constitutos in diversis statibus ecclesiae, Et quaerebantur quaedam pertinentia ad praelatos, quaedam vero pertinentia ad doctores, quaedam quidem ad religiosos, quaedam autem ad mercatores.
De primo quaerebantur septem,
Primum, utrum praelatus subdito suo audienti confessiones, potest ei aliquos casus subtrahere ab illis quos iura communiter sacerdotibus concedunt.
Secundum, utrum potest ei plures casus concedere a quibus absolvat, quam iura con cedunt.
Tertium, utrum confitentem quaedam ad se pertinentia, quaedam vero ad praelatum superiorem, possit primo absolvere ab illis quae pertinent ad se et tunc remittere pro aliis absolvendum ad superiorem.
Quartum, utrum potest ipsum absolvere de eo quod pertinet ad superiorem, sub conditione si superior ratum habeat.
Quintum, utrum possit ipsum absolvere de illo et aliis ad tempus, quousque superiori confiteatur.
Sextum, utrum praelatus superior potest dare inferiori potestatem sic absolvendi.
Septimum: si inferior habet peccatum occultum de quo praesumit praelatus quod illud commisit, et petat in capitulo quod sub iuramento suo de illo peccato veritatem dicat coram capitulo suo si ipsum [183] commisit, utrum teneatur ei iurare et veritatem dicere; et si fecerit eum iurare in generali de dicendo veritatem de interrogatis, utrum de illo specialiter interrogatus, teneatur dicere veritatem. Ista omnia sine argumentis erant proposita.
[SOLUTIO]
Ad primum dicendum quod subditus ille cui committuntur. a. praelato superiori articuli et casus in quibus debet absolve~e . sibi .co~- fitentes aut ex officio sibi commisso habet aliquam ordmanam IUnsdiction~ m audiendi confessionem sicut habent sacerdotes curati, aut non sicut non habent simplices canonici quibus episcopus eorum aliquando committit officium audiendi confessiones et absolvendi:
Si secundo modo, cum talis nihil iuris habet m confesslOnes audiendo et in absolvendo, sed solum haec habet facere ex libera commissione sicut praelatus superior aliquid libere commisit, sic libere potest 'totum subtrahere et interdicere vel pa~te~ com~ittere et partem interdicere, secundum quod sibi placuent IUxta lIberum voluntatis arbitrium.
Si primo modo, cum praelatus quilibet tenetur generalem ~cclesi~e ordinationem custodire, nec potest solus eam immutare ubi officia ex communi iure ordinario vel ex consuetudine legitima et praescripta, quae in hoc iuris habet vigorem, habent iurisdictionem sibi de?itam et annexam, illam non potest praelatus ille subtrahere subdito suo nisi ex causa legitima, quia superiores tenentur inferioribus iura sua illaesa custodire. Unde si sacerdotes curati ex officio habent et ex iure absolvere in omnibus casibus non reservatis episcopo vel summo pontifici, ex curae commissione eis facta habent executionem [184] absolvendi in omnibus casibus officio curae debitis, et de illis praelatus nullum potest subtrahere. Dico, potentia iuris, non facti; id enim vere et solum possumus quod de iure possumus. Dico etiam, nisi ex causa, ut si habeat eum suspectum de aliquo articulo, puta de furto, quod sit particeps furti et indifferenter fures absolvit et facilem veniam promittit, tunc potest ei interdicere illum articulum et alios consimiles, et ceteros dimittere, sicut si iusta suspicione sit omnino suspectus, potest ei omnino interdicere absolutionis executionem. De casibus autem a iure superiori praelato reservatis potest ei committere totum vel partem vel nihil, sicut alteri qui ex officio nullam habet iurisdictionem.
Et sicut dictum est de sacerdote curato vel simplici canonico sub episcopo, sic intelligendum est de priore vel simplici monacho sub abbate.


Notes