Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[77va] Incipiunt Sophismata Hentisberi
[n1] [Primum sophisma]
[n2] Omnis homo est omnis homo.
[n3] Probatur: iste homo est iste homo, et iste homo est iste homo, et sic de singulis; ergo omnis homo est omnis homo.
[n4] Ista consequentia arguitur sic: quia sequitur ‘iste homo est iste homo, et iste homo est iste homo, et sic de singulis; ergo iste homo est iste homo[1] et sic de singulis’. Et ultra[2] tunc arguitur sic: iste homo est iste homo[3], et sic de singulis; ergo iste homo est omnis homo, et sic de singulis; ergo[4] omnis homo est omnis homo; ergo a primo et cetera.
[n5] Praeterea: iste homo est iste homo[5], et sic de singulis, sed non potest esse quod iste homo est iste homo[6] et sic de singulis nisi omnis homo sit omnis homo; ergo [omnis homo est omnis homo].
[n6] Consequentia patet, et assumptum arguitur: quia si potest esse quod iste homo sit iste homo et sic de singulis, ponatur, et tunc sequitur quod iste homo non potest esse iste homo et sic de singulis nisi omnis homo sit omnis homo.
[n7] Ideo ad primam consequentiam respondetur communiter dupliciter: vel dubitando consequentiam, quia dubitatur an arguitur ex impossibili, vel concedendo consequentiam et negando antecedens.
[n8] Unde, quocumque demonstrato, est hoc falsum ‘iste homo est iste homo et sic de singulis’, quia, ut dicitur, haec propositio singularis significat quod iste homo sit omnis homo, quod tamen non est verum. Ideo negatur probabiliter. Ex illa etiam sequitur illa quae apparet falsa, videlicet quod ille homo est ille homo[7] et sic de singulis, demonstrato semper eodem. Ideo negatur prima sicut et secunda. Sed nullum est argumentum cogens ad negandum aliquam illarum.
[n9] Unde sicut probabiliter negatur illa, ita probabiliter sustinetur eadem dicendo quod sicut haec est concedenda ‘iste homo est iste homo, et iste homo est iste homo, et sic [77vb] de singulis’, diversis demonstratis, ita conceditur illa tamquam convertibilis cum illa, scilicet ‘iste homo est iste homo et sic de singulis’; igitur elige. Aliter etiam arguitur sic: aliquis homo est qui est omnis homo; ergo sophisma verum. Consequentia patet, et antecedens arguitur: quia aliquis homo est, et quilibet homo est ille; ergo [aliquis homo est qui est omnis homo].
[n10] Consequentia patet, et assumptum arguitur: quia antecedens est una copulativa cuius prima pars est vera et secunda pars est una universalis cuius quaelibet singularis est vera cum prima parte; ergo et cetera.
[n11] Antecedens patet: quia quacumque singulari accepta, ipsa est vera cum prima parte; ergo et cetera.
[n12] Antecedens patet: quia demonstrando Socratem haec est vera ‘aliquis homo est et iste homo est ille’. Et consimiliter arguitur de qualibet singulari. Ideo si conceditur quod quaelibet singularis secundae partis illius copulativae est vera cum prima parte totius copulativae, arguitur tunc sic: si quaelibet singularis secundae partis sit vera cum illa universalis sic primo significet et cuilibet supposito subiecti correspondeat una singularis, sequitur quod illa universalis est vera; et si sic, sequitur quod tota illa copulativa est vera. Ideo si conceditur illa copulativa, sicut est concedenda, contra consimiliter improbatur, ut videtur: quia illa est una copulativa cuius quaelibet singularis primae partis est falsa cum secunda; igitur [et cetera].
[n13] Antecedens arguitur: quia quacumque singulari primae partis data, illa est falsa cum secunda parte: quia, demonstrato Socrate, illa est falsa cum secunda parte, videlicet ‘Socrates est et quilibet homo est ille’. Et consimiliter arguitur de quacumque singulari. Et tunc arguitur sic: quaelibet singularis primae partis est falsa cum secunda parte; ergo tota prima pars est falsa cum secunda parte; ergo illa copulativa non est concedenda.
[n14] Etiam arguitur sic: data prima copulativa, sequitur duo contraria esse simul vera cum eodem tertio: quia consimiliter sicut arguitur hanc universalem esse veram cum illa particulari et sic verificari totam hanc copulativam, scilicet ‘aliquis homo est et quilibet homo est ille’, sic arguitur illam universalem negativam esse veram cum eadem, scilicet ‘aliquis homo est et nullus homo est ille’: quia quaelibet singularis secundae partis[8] est vera cum prima parte; ergo et cetera.
[n15] Antecedens arguitur: quia, demonstrato Socrate, haec copulativa est vera ‘aliquis homo est et iste homo non est ille’: quia Plato est et iste homo non est ille, demonstrato Socrate; ergo aliquis homo est et iste homo non est ille.
[n16] Consequentia haec arguitur: quia ex prima parte copulativae antecedentis sequitur prima pars copulativae consequentis, et secundae partes utriusque sunt eaedem; ergo tota copulativa secunda sequitur ex tota prima. Vel ponatur gratia argumenti quod eadem sit secunda pars utriusque copulativae, et tunc arguitur quod secunda copulativa sequitur ex prima per argumentum prius factum.
[n17] Ad primum istorum, quando arguitur quod aliquis homo est qui est omnis homo, negatur. Et ultra, quando dicitur “aliquis est et quilibet homo est ille”, conceditur. Et ultra, negatur consequentia quando arguitur ex illo quod aliquis homo est qui est quilibet homo. Arguitur enim a sensu diviso vero ad sensum compositum falsum.
[n18] Et ad argumentum contra illam copulativam concessam, respondetur primo negando quod quaelibet singularis primae partis est falsa cum secunda parte, immo, quaelibet singularis primae partis est vera cum secunda parte.
[n19] Et si arguitur consequenter sic: illa copulativa est falsa, et non pro secunda parte; ergo pro prima, huic dicitur quod secunda pars est falsa et non prima.
[n20] Et [78ra] si tunc arguitur quod prima copulativa sit falsa quia secunda pars est falsa, quae est eadem cum secunda parte huius copulativae ultimo negatae, huic dicitur quod non est eadem nec convertibilis cum ea, non obstante quod voces sint similes, sicut nec illae propositiones sunt eaedem ‘hoc est hoc’ et ‘hoc est homo’, in quarum prima demonstratur homo et in secunda asinus. Est enim una vera et reliqua falsa.
[n21] Ideo quando arguitur quod secunda pars primae copulativae concessa est falsa cum qualibet singulari primae partis, negatur et dicitur quod non est eadem propositio universalis coniuncta cum illa particulari et coniuncta cum suis singularibus.
[n22] Et si ponatur quod sit eadem, sicut ponitur in secunda reductione illius argumenti, dicitur quod prima copulativa est falsa, nec debet concedi illam esse veram, ipsa tamen copulativa bene potest concederi.
[n23] Unde aliud est concedere illam copulativam esse veram et aliud concedere illam copulativam. Concedere enim illam copulativam quando proponitur, scilicet ‘aliquis homo est et quilibet homo est ille’ non est plus quam concedere quod aliquis homo est et quilibet homo est ille; sed concedere illam esse veram est concedere quod ita sit totaliter sicut illa significat quatenus est propositio vera. Et hoc non est verum in casu illo quo ponitur quod eadem universalis sit secunda pars duarum copulativarum quarum una est concedenda et alia neganda.
[n24] Et per hoc patet responsio pro parte ad illam secundam reductionem argumenti. Unde quando arguitur quod, concessa prima copulativa, eadem ratione debet concedi haec copulativa ‘aliquis homo est et nullus homo est ille’, dicitur negando consequentiam.
[n25] Et ad aliud, quando arguitur quod quaelibet singularis secundae partis, puta illius universalis negativae, est vera cum prima parte, negatur.
[n26] Et ad probationem, dicitur negando consequentiam, hanc scilicet “Plato est et iste homo non est ille, demonstrato Socrate; ergo aliquis homo est et iste homo non est ille”. Dicitur enim quod arguitur ab inferiori ad suum superius negatione postposita[9]; ideo non valet argumentum.
[n27] Unde sicut non valet haec consequentia “Plato est et Socrates non est ille; ergo aliquis homo est et Plato non est aliquis homo”, sic non valet ista “Plato est et Socrates non est ille; ergo aliquis homo est et Socrates non est ille”, quoniam relativum semper refert suum antecedens in comparatione ad praedicatum si quod[10] fuerit, ut ‘aliquis homo est latro et tu es ille’.
[n28] Et tunc ad argumentum, quando arguitur ulterius “ex prima parte copulativae antecedentis sequitur prima pars copulativae consequentis, et secundae partes sunt eaedem vel convertibiles; igitur tota copulativa quae est consequens sequitur ex tota copulativa quae est antecedens”, negatur antecedens, sicut prius dictum est, quia relativum semper refert suum antecedens in comparatione ad praedicatum; ideo habito diverso antecedente diversa erit significatio relativi; ideo non obstante quod illae propositiones sint omnino similes in voce, tamen non sunt eaedem nec convertibiles quoad significationem.
[n29] Et quando ponitur ulterius quod tantum una et eadem sit pars secunda utriusque copulativae, respondetur tunc, ut prius, quod utraque copulativa est falsa, una tamen est concedenda quando proponitur et alia continue neganda.
[n30] Et si tunc arguitur contra hanc responsionem quod falsum numquam est concedendum nisi homo sit obligatus vel nisi fuerit verum pro tempore prolationis, huic dicitur quod sic.
[n31] Ad hoc enim quod propositio sit digna concedi, sufficit quod apud communem modum loquendi ipsorum disputantium significet ipsa ipsi responsali qualitercumque sicut est quatenus est propositio una, vel quod alia sibi similis in voce sit huiusmodi, vel quod sibi [78rb] similis obligetur, vel quod ipsa vel alia talis apud communem modum loquendi disputantium fuisset necessaria vel vera pro tempore et cetera nulla facta mutatione ex parte rei quae tunc significabatur per ipsam sed solum nunc sit falsa per solam impositionem novam, ut posito quod haec sit impossibilis ‘deus est’, adhuc hoc non obstante debet concedi et negari ipsam esse necessariam vel veram et concedi ipsam esse falsam.
[n32] Si tamen ex prima copulativa adhuc arguitur quod aliqua est universalis vera cum aliqua propositione particulari quae tamen est falsa cum qualibet singulari eiusdem particularis - quoniam haec copulativa est vera ‘aliquis homo est et quilibet homo est ille’, et tamen haec secunda pars non est vera, immo falsa cum qualibet singulari primae partis: quacumque enim data est talis copulativa falsa ‘iste homo est et quilibet homo est ille’; igitur et cetera, huic satis respondeo, ut prius, dicendo quod haec consequentia non sequitur.
[n33] Non enim eadem est universalis in una copulativa et in alia, sicut frequenter iam dictum est de virtute sermonis, tamen est vera cum qualibet singulari primae partis vel saltem est possibile quod ita sit sic significando, quia licet una cum illa copulativa scribantur omnes partes primae partis, ita quod simul in eodem libro vel folio sint omnes illae singulares et illa universalis, sunt tamen omnes illae singulares verae et etiam illa universalis vera. Illa enim adhuc significaret ut prius; ergo et cetera.
[n34] Praeterea: homo est omnis homo; ergo et cetera.
[n35] Assumptum arguitur: quia haec est necessaria sic significando ‘omnis homo est homo’, sed eadem est ista ‘homo est omnis homo’; igitur haec est necessaria ‘homo est omnis homo’. Antecedens arguitur pro secunda parte: quia illa propositio ‘omnis homo est homo’ est isti quattuor termini ‘omnis homo est homo’, sed isti quattuor termini sunt illa propositio ‘homo est omnis homo’; igitur et cetera.
[n36] Si negatur ista consequentia, sicut communiter negatur a minus bene intelligentibus, contra tunc arguitur: isti termini sunt illa universalis propositio ‘omnis homo est homo’, et etiam isti termini sunt haec particularis propositio ‘homo est omnis homo’, et tamen haec particularis non est ista universalis.
[n37] Sed contra: tunc sequitur quod illa particularis est alia quam illa universalis et quod haec particularis differt ab ista universali.
[n38] Sed contra: si haec universalis propositio sit alia quam illa particularis; ergo est aliquid aliud vel aliqua alia, quorum utrumque est falsum. Non enim est aliquid aliud, quia neutra earum est aliquid, ut supponitur in casu, nec est aliqua alia quam illa quae sunt illa particularis, quia isti quattuor termini sunt ambae propositiones nec una illarum differt ab alia, quia quicquid est unius illarum est alterius illarum; igitur et cetera.
[n39] Ideo si conceditur consequentia prima, sicut est concedenda, et negatur antecedens, scilicet quod illi quattuor termini sunt illae propositiones, contra: isti termini sunt una propositio, haec scilicet ‘omnis homo est homo’, sed qua ratione isti termini sunt propositio universalis apud sic concipientem istos terminos, erunt illi termini apud alium istos terminos modo retrogrado concipientem una propositio particularis, haec scilicet ‘homo est omnis homo’.
[n40] Ponatur igitur quod simul a diversis diversimode concipiantur, tunc vel [78va] isti termini sunt aliqua propositio vel nulla. Si aliqua, eadem ratione qua sunt una, sunt duae propositiones: quoniam sicut unus concipit per eos sic esse vel sic, alius per eosdem concipit aliter esse. Et si dicitur quod illi termini non sunt aliqua propositio, contra tunc sequitur quod visa aliqua propositione posses tu statim facere ipsam non esse propositionem solummodo videndo eam, quod non est verum; igitur et cetera.
[n41] Ideo ad hoc sic respondetur: quando arguitur primo quod haec sit necessaria ‘homo est omnis homo’ sic significando, dicitur negando consequentiam.
[n42] Et ad argumentum, quando arguitur quod haec propositio particularis ‘homo est omnis homo’ est illa universalis ‘omnis homo est homo’, negatur antecedens, quia dico quod quandocumque isti termini ‘omnis’, ‘homo’, ‘est’, ‘homo’ sunt ista propositio universalis ‘omnis homo est homo’, tunc non sunt haec particularis ‘homo est omnis homo’. Et universaliter hoc est verum, tam in voce quam in scripto, quia numquam sunt idem termini simul duae tales propositiones. Et causa est ista quia ad hoc quod isti termini ‘omnis’, ‘homo’, ‘est’, ‘homo’ sint haec universalis ‘omnis homo est homo’, requiritur quod habeant ordinem
[n43] talem ad invicem iuxta communem modum proferendi vel scribendi talem propositionem; et ad hoc quod ipsi sint haec propositio ‘homo est omnis homo’, requiritur quod habeant ordinem retrogradum. Unde qualitercumque concipiantur diversimode simul illi termini adhuc non habent nisi unum ordinem; ideo qualitercumque legantur vel concipiantur, semper simpliciter sunt una et non simul duae tales.
[n44] Conceditur tamen quod haec universalis in scripto poterit esse illa particularis, et e contra, sed semper negatur quod illa particularis est illa universalis. Conceditur etiam quod in casu est possibile quod illa particularis fuit vel erit illa universalis, et e contra, numquam tamen est concedendum quod illa est ipsa universalis. De propositionibus tamen in conceptu aliud apparet dicendum quod istae nec habent ordinem ad invicem nec situm sicut propositiones in scripto. Ideo ibi videtur argumentum difficilius. Consimiliter tamen respondetur ibi sicut hic, dicendo quod propositiones in conceptu sunt intentiones rerum extra conceptum una cum actu concipientis, quo actu concipiens componit vel dividit ad invicem unam intentionem ab alia. Unde illa propositio ‘homo est animal’ est istae duae intentiones ‘homo’, ‘animal’ et ille actus quo concipiens hanc propositionem componit hanc intentionem ‘animal’ cum hac intentione ‘homo’.
[n45] Et haec propositio ‘homo non est asinus’ est istae duae intentiones ‘homo’, ‘asinus’ et actus ille quo dividens negatur vel removet hanc intentionem ‘asinus’ ab hac intentione ‘homo’, unde sicut est unus actus quo componit componens, ita est unus actus quo dividit dividens.
[n46] Et non est ponendum quod haec propositio ‘homo non est asinus’ sit quattuor intentiones rerum quarum duae sunt illa copula ‘est’ et illa nota negans, scilicet ‘non’, sed pro istis duabus est ponendus unus actus istius dividentis quo removet praedicatum a subiecto.
[n47] Verumtamen aliquando ad unam propositionem habendam requiruntur plures actus, quando scilicet propositio illa componitur ex pluribus intentionibus privativis vel distributivis, ut ‘primus motor est prima substantia abstracta ab omni materia indivisibilis, impartibilis’, ‘nullam habens magnitudinem punctus est indivisibilis situatus’.
[n48] [78vb] Similiter: omnis homo est omnis homo, et sic de talibus propositionibus universaliter, et in omni tali propositione sunt plures actus, unde unus est actus quo componit et dividit intus intentiones et aliquis est alius quo concipit significatum termini privativi vel signi distributivi et sic de aliis. Ideo si arguitur quod eadem propositio in conceptu est propositio necessaria et impossibilis vel falsa, negatur consequentia vel antecedens ex quo concluditur illa conclusio, ut si arguatur sic: illa propositio in conceptu ‘omnis homo est homo’ est illae duae intentiones, et illae intentiones sunt haec propositio ‘homo est omnis homo’; ergo haec propositio ‘omnis homo est homo’ est haec propositio ‘homo est omnis homo’, conceditur consequentia et negatur antecedens, unde non est possibile quod aliquae intentiones sint una propositio in conceptu. Semper enim requiritur actus aliquis componendi vel dividendi qui non est intentio alicuius.
[n49] Et illud satis apparet per Philosophum primo Peri Hermeneias, ubi dicit quod copula propositionis, puta hoc verbum ‘est’, significat quamdam compositionem quam sine extremis non est intelligere. Et semper ad diversam compositionem intellectus requiritur diversus actus; ideo non conceditur quod propositio necessaria in conceptu erit propositio impossibilis, nec e contra, sicut conceditur de propositione in voce vel in scripto quod erit impossibilis quia illi termini possunt habere alium ordinem, et nihil aliud requiritur ad hoc quod illi termini sint alia propositio nisi quod ipsi habeant alium ordinem iuxta quem aliter significent quam prius.
[n50] Sed sic de propositionibus in conceptu non est, quoniam praeter illas intentiones requiritur aliquid aliud. Sed si arguitur ex illo quod nullus homo potest habere duas propositiones simul in conceptu nec aliquam propositionem per tempus, sed solum per instans, quia actus ille non manet nisi quando componit vel dividit, sed solum componit vel dividit subito seu in instanti; igitur et cetera; similiter: numquam aliquis habet duos actus tales simul, quia non simul componit diversas compositiones; igitur numquam scit aliquis duas propositiones, quod est inconveniens; ad hoc respondetur coniunctim sic dicendo quod simul habet aliquis diversas compositiones et simul componit diversas compositiones per tempus.
[n51] Per tempus enim componere non est aliud quam affirmare unam intentionem de alia, dividere, negare unam ab alia. Et ideo quia aliquis sciens per tempus affirmat diversas intentiones de diversis, ideo per tempus simul componit diversas compositiones.
[n52] Sed adhuc arguitur contra hoc. Videtur enim quod aliqua sit propositio in conceptu quae non sint multae intentiones et actus animae componendi vel dividendi, quia capiantur haec propositiones in conceptu ‘aliquid est’, ‘ens est’, et sic de talibus, nulla illarum habet plures intentiones, sed solum unam et unum actum; igitur ibi breviter non aliter affirmatur aliquid de aliquo, quia ibi non actus nec intentio alia, quia ibi non est intentio alia nec eadem de seipsa affirmatur, quia tunc sequitur quod illae propositiones essent omnino eaedem in conceptu ‘homo est’ et ‘homo est homo’. Et, eadem ratione, istae [79ra] ‘quodlibet est’ et ‘quodlibet est quodlibet’, quod non est verum.
[n53] Ideo ad hoc respondetur consimiliter sicut ponitur de terminis privativis quod ipsi simul consignificant actum et intentionem rei vel conceptum. Sicut etiam dicitur quod tales propositiones in conceptu ‘aliquid est’ et ‘homo est’, et sic de aliis sunt multae intentiones et iste actus componendi.
[n54] Et ad argumentum, quando arguitur “ibi non est alia intentio quam illa intentio ‘homo’”, dicitur quod sic. Est enim una intentio generalis quam dat intelligere haec nota compositionis ‘est’, et est illa intentio generalis ‘ens’. Et ibi componitur et affirmatur illa universalis intentio ‘ens’ de hac intentione ‘homo’ vel ‘aliquid’, et sic de aliis.
[n55] Unde sicut terminus privativus, ut prius dicebatur, simul dat intelligere actum et intentionem habitus, ita hoc verbum ‘est’ cum praedicet secundum adiacens dat intelligere actum componendi, et hanc intentionem universalem ‘ens’, quando tamen praedicatur tertium adiacens, non dat sic intelligere quia expresse ponitur suum determinabile. Et sicut ponitur de hoc verbo ‘est’, ita est de multis aliis quae possunt praedicare secundum adiacens. De aliis enim non oportet, non tamen dant omnia eandem intentionem intelligere, sed diversa significant diversas intentiones, quod ex suis significationibus satis patet intuenti.
[n56] Praeterea: Socrates est omnis homo; ergo et cetera.
[n57] Antecedens arguitur sic: Socrates est unus homo alius a Socrate, et qua ratione est unus homo alius a Socrate, ipse est quilibet homo alius a Socrate et etiam ipse est Socrates; igitur ipse est omnis homo.
[n58] Ideo forte conceditur consequentia, sicut est concedenda, et negatur antecedens. Contra, antecedens arguitur sic: Socrates est iste homo, demonstrato uno alio a Socrate; ergo Socrates est alius a Socrate.
[n59] Si conceditur consequentia, tunc arguitur sic: ista consequentia est bona, et antecedens est verum; ergo et consequens.
[n60] Assumptum arguitur sic, scilicet quod antecedens est verum: Socrates est iste homo, demonstrato alio a Socrate, quia, demonstrato uno alio a Socrate, Socrates est, et si Socrates est, Socrates est iste homo; ergo, a primo ad ultimum, demonstrato uno alio a Socrate, Socrates est iste homo, et si sic; ergo Socrates est iste homo, demonstrato alio a Socrate. Ad istud forte respondetur negando secundam consequentiam, hanc scilicet ‘[si] Socrates est, Socrates est iste homo’, quia posset esse unus alius Socrates vel etiam duo, et tunc non valet argumentum.
[n61] Contra: ex ista responsione sequitur quod sicut non est negandum quin duo possent esse homines quorum uterque posset esse Socrates, sic etiam non foret negandum quin duo possent esse homines quorum alter vel uterque posset esse asinus, et tunc sequitur quod non foret negandum quod Socrates posset esse asinus et quod Brunellus posset esse homo. Sed eadem ratione deberet concedi quod homo potest esse asinus, et capra, et sic de aliis. Nulla enim est ratio istius responsionis nisi quod possent esse multi tales quorum quilibet foret vocatus
[n62] Socrates, et sic reliquitur quod Socrates posset esse asinus seu Brunellus. Potest enim sic vocari, quod nullus vult negare; igitur et cetera.
[n63] Sed tunc forte quaeritur, posito quod Socrates sit, et quod postea erit unus alius homo qui vocabitur Socrates, quae est ratio quod ille homo nunc est Socrates et iste alius postea non erit Socrates, cum ita communiter vel frequentius forte et a pluribus vocabitur ipse Socrates; quare ergo non conceditur ipsum fore Socrates sicut nunc conceditur [79rb] alium esse Socrates? Similiter: sunt plures Guilielmi, plures Gualterii, plures Ricardi, quare ergo non possunt esse plures Socrates?
[n64] Ad haec respondetur.
[n65] Et primo ad primum, quando ponitur quod nunc sit Socrates et postea erit unus alius qui consimiliter vocabitur Socrates sicut iam vocatur iste, et arguitur tunc quod ille secundus homo erit Socrates sicut iam est iste, quia nulla est ratio quare ille est Socrates quin per consimilem rationem sequitur alium fore Socratem quando erit, huic dicitur quod sic, unde non est causa quare ille sit Socrates eo quod sic vocatur. Quamvis enim iste numquam fuisset vocatus Socrates, sed solummodo fuisset vocatus Brunellus, adhuc non minus fuisset Socrates eodem modo sicut nunc est.
[n66] Verumtamen ista propositio in voce et in scripto ‘iste est Socrates’ tunc non fuisset vera, sed falsa, et causa fuisset quia tunc iste terminus ‘Socrates’ non significat Socratem, sed aliquid aliud vel nihil. Ista tamen propositio in conceptu ‘iste est Socrates’ continue fuisset ita vera sicut nunc est, unde prius fuit ita quod Socrates est, etiam possibile fuit quod prius fuerit haec propositio vera in conceptu ‘Socrates est iste homo’ quam aliqua talis in voce vel in scripto fuit vera, licet tam in voce quam in scripto fuissent illae propositiones continue a primo instanti quo Socrates fuit. Prius enim iste fuisset Socrates quam iste fuisset vocatus Socrates, sicut posito quod iste non fuit vocatus Socrates in primo instanti in quo fuit. Et hoc communiter est verum de quocumque homine qualitercumque nominatur.
[n67] Et tunc per hoc respondetur ad formam argumenti, quando arguitur quod nulla est ratio propter quam iste est Socrates quin propter consimilem secundus erit Socrates, dicitur quod sic. Tota enim ratio quare iste homo est iste homo est ratio et causa quare iste homo est Socrates, et e contra. Et ideo sicut non potest esse aliqua causa quare secundus homo potest esse iste homo, sic nec potest esse aliqua causa quare secundus homo potest esse Socrates. Et si arguatur contra hoc sic: aliquando ita erit quod ipse est Socrates; ergo ipse erit Socrates, concedenda est consequentia negando antecedens.
[n68] Et ad probationem, quando arguitur aliquando erit ista propositio vera ‘iste homo est Socrates’ sic significando praecise; ergo et cetera, antecedens arguitur: aliquando iste terminus ‘Socrates’ significabit illum Socratem sicut iam significat istum Socratem praesentem; igitur tunc subiectum illius propositionis convertetur cum praedicato eiusdem; igitur tunc erit ista vera ‘hoc est Socrates’, demonstrando illum futurum, huic dicitur concedendo quod illa erit vera ‘hoc est Socrates’, ipsa tamen numquam significabit illum esse Socratem, nec tunc ille terminus ‘Socrates’ significabit Socrates sicut nec ille terminus ‘hoc’ significat hoc, demonstrando per ipsum aliquid aliud ab hoc.
[n69] Unde sicut haec propositio ‘hoc est hoc’, demonstrando Platonem, non significat hoc esse hoc, demonstrando Socratem, sic nec illa propositio ‘iste homo est Socrates’, demonstrando illum secundum, significabit tunc illum esse Socratem. Et causa est quia cum nulla vox significet naturaliter aliquam rem extra, illa vox ‘Socrates’ quae nunc significat Socrates ex impositione iuxta tales proprietates et mediante tali ratione ipsum solum ita significat quod nullum alium umquam potest significare nisi aequivoce dum significat Socrates.
[n70] Et ideo non significabit alium quam nunc significat, tunc omnino non significabit Socrates vel tunc significabit illos duos aequivoce. Unde licet haec propositio tunc erit vera in voce et in scripto ‘iste homo est Socrates’, demonstrato illo futuro, tamen numquam erit aliqua talis vera de illo in conceptu ‘iste est Socrates’. [79va] Et causa est quia talis intentio in conceptu non potest imponi ad aliquid novum significandum sicut potest terminus in voce vel in scripto.
[n71] Unde demonstrando Socratem est haec propositio vera in voce et in scripto ‘hoc est Socrates’, et etiam in conceptu, et, Socrate corrupto, potest ista eadem in voce vel in scripto esse vera quia illa est vera. Illa tamen in conceptu quae iam est vera numquam potest esse vera Socrate corrupto, nisi illa intentio ‘Socrates’ poterit esse intentio universalis significando quemcumque similem hominem, sicut diceretur forte quod haec est vera in conceptu ‘hoc est stannum’, demonstrato argento, et haec similiter ‘omne quod est Socrates est Plato, et e contra’, et tamen Socrates et Plato sunt duo homines et nec Socrates est Plato nec potest esse Plato, nec e contra.
[n72] Sed illa cavillatio non valet in proposito: quia tunc illae propositiones in conceptu non significabunt sicut illae propositiones in voce sibi similes significant. Talis enim propositio vera in conceptu ‘hoc est stannum’, demonstrato argento, ‘hoc est Plato’, demonstrato Socrate, non significat hoc esse stannum nec illud esse Platonem, sed significat hoc est tale metallum cuiusmodi in rei veritate est stannum, et illum esse talem hominem cuiusmodi est Plato et e contra; unde intentio illa, scilicet ‘stannum’ in tali casu tam bene est praedicabilis de argento illo demonstrato quam de stanno, et etiam illa intentio ‘Plato’ est tunc tam praedicabilis de Socrate quam de Platone; et ideo illa instantia non vadit ad propositum.
[n73] Istis ergo visis, faciliter respondetur ad secundam formam illius quaestionis incidentaliter quaesitae cum arguitur sic “plures sunt Ricardi, plures Gulielmi, et sic de aliis, et ergo plures possunt esse Socrates”, dicitur breviter quod non valet consequentia, sicut non sequitur ‘plures possunt esse homines, et plures asini, et sic de aliis; igitur plures possunt esse iste homo vel iste asinus’. Unde isti termini ‘Ricardi’, ‘Gulielmi’ sunt termini communes multis quamvis non sint sicut isti termini ‘homo’ vel ‘asinus’, et iste terminus ‘Socrates’ est ita singularis sicut ille terminus ‘iste homo’; ideo sicut non valet secunda consequentia iam praeposita, sic nec valet prima.
[n74] Conceditur ergo ista consequentia principalis argumenti ‘si Socrates est, Socrates est iste homo’.
[n75] Et ulterius, quando arguitur a primo ad ultimum “ergo, demonstrato alio a Socrate, Socrates est iste homo”, conceditur similiter ista consequentia dum tamen supponatur quod Socrates est iste homo. Aliter enim foret quaelibet illarum dubitanda. Unde nullo supposito dubitatur illa prima consequentia sicut quaecumque posterior, scilicet ‘Socrates est iste homo’ demonstrato alio a Socrate. Si enim Socrates sit homo, consequentia est bona, sicut argumentum satis probat.
[n76] Et tunc ad argumentum “Socrates est iste homo, demonstrato alio a Socrate; ergo Socrates est iste homo, demonstrato Platone, et sic de aliis”, huic respondetur negando consequentiam. Unde illa est bona ‘iste homo est Socrates’, demonstrato Platone alio a Socrate, haec tamen non valet ‘Socrates est iste homo’, demonstrato Platone. Prima enim valet quia convertitur cum hac quae est bona ‘si Plato alius a Socrate demonstratur, Socrates est iste homo’, secunda tamen non valet quia convertitur cum hac quae non valet ‘si Plato demonstratur, Socrates est ille homo’.
[n77] Similiter: si arguitur contra illam primam [79vb] consequentiam dubitatam, scilicet ‘Socrates est iste homo, demonstrato alio a Socrate’, sic: si Socrates est iste homo, demonstrato alio a Socrate; ergo Socrates est alius a Socrate, negatur consequentia, sicut non sequitur ‘Socrates est iste homo, demonstrato asino; ergo Socrates est iste asinus demonstratus’. Contra: Socrates est iste homo, et demonstro alium a Socrate; ergo Socrates est iste alius demonstratus, negatur consequentia.
[n78] Contra: tunc sequitur quod Socrates est iste homo et demonstro solummodo Platonem, conceditur illam copulativam esse possibilem, quia est una copulativa cuius utraque pars forte est vera, scilicet ‘solum Plato demonstratur’, ‘Socrates est ille homo’.
[n79] Unde sive aliquid demonstratur sive nihil, non propter hoc Socrates est magis vel minus iste homo; ideo sicut Socrates est Socrates quamvis nullus homo demonstretur sic Socrates est iste homo quamvis nullus homo demonstretur. Patet ergo quod non valet prima consequentia, haec scilicet ‘si Socrates est iste homo, demonstrato aliquo alio a Socrate; ergo Socrates est alius a Socrate’. Aliter arguitur ad sophisma sic: aliquis homo potest esse omnis homo; ergo sophisma est verum.
[n80] Consequentia arguitur sic: si aliquis homo potest esse omnis homo; igitur ille est omnis homo vel non est omnis homo. Si est omnis homo, habetur propositum quoniam tunc sequitur quod omnis homo est omnis homo; si ipse non sit omnis homo; igitur aliquis est homo qui non potest esse iste homo demonstratus, et si sic, ergo iste non potest esse omnis homo.
[n81] Haec consequentia ultima arguitur quia aliter sequeretur quod aliquid posset esse omnis homo et tamen non posset esse aliquis homo qui est, nec aliquis homo qui erit. Et consimiliter sequitur quod aliquis posset esse omnis homo qui erit et tamen nullus homo qui erit possit esse iste homo, et quod aliquis posset habere equum quem tu habuisti a rege et tamen numquam habuisti aliquem equum a rege nec umquam[11] habebis aliquem equum a rege, et sic de aliis.
[n82] Et quod omnia ista sequantur data priori responsione arguitur sic: quia illa nullum colorem habet ad ponendum quod aliquis homo posset esse omnis homo qui tamen non est omnis homo nisi hunc, scilicet quod possibile est quod aliquis talis sit omnis homo. Sed pari ratione, immo illa eadem ratione sequuntur omnia priora inconvenientia, ut patet intuenti. Ideo conceditur prima consequentia, haec scilicet ‘aliquis homo potest esse omnis homo; ergo omnis homo est omnis homo’.
[n83] Et tunc antecedens arguitur sic: possibile est hominem esse omnem hominem; ergo homo potest esse omnis homo. Consimiliter: possibile erit omnem hominem esse omnem hominem; ergo homo potest esse omnis homo. Similiter: potest esse quod homo sit omnis homo, et ita erit quod homo est omnis homo; ergo homo potest esse omnis homo.
[n84] Ad haec omnia similiter respondetur negando quamlibet illarum consequentiarum, et dicitur ulterius gratia disputationis quod non valet haec consequentia ‘homo est omnis homo; ergo homo potest esse omnis homo’. Si enim homo potest esse omnis homo, tunc sequitur, ut potest dici, quod homo potest esse omnis homo qui potest esse, consequens impossibile; ergo et antecedens. In omnibus enim his terminis, ut videtur, valet talis consequentia. Sequitur enim ‘Antichristus potest esse homo; ergo Antichristus potest esse homo qui potest esse, album potest esse nigrum; ergo album potest esse nigrum quod potest esse, et sic de aliis’.
[n85] Si igitur homo potest esse omnis homo, aut igitur omnis homo qui potest esse, aut omnis homo qui non potest esse, sed non omnis homo qui non potest esse; ergo omnis homo qui potest esse. Similiter: non [80ra] est possibile quod homo erit omnis homo; ergo et cetera. Et per haec media posset sustineri quod haec consequentia non valet ‘homo est omnis homo; ergo homo potest esse omnis homo’, verumtamen illa non satis probant aliquam consequentiam non valere. Posset enim probabiliter concedi vel negari; elige igitur. Utraque enim via satis probabiliter teneri potest.
[n86] Sed contra propositionem negatam, hanc scilicet ‘homo potest esse omnis homo’, arguitur probando illam sic: homo erit omnis homo; ergo homo potest esse omnis homo.
[n87] Assumptum arguitur sic: ponatur quod aliquid sit omnis homo, et etiam per totam horam futuram erit ita quod illud est omnis homo, et similiter per totam praeteritam horam fuit ita quod illud est omnis homo, et sit illud A gratia exempli, isto posito, A erit omnis homo.
[n88] Probatur sic: per hanc totam horam A erit omnis homo; ergo per aliquod tempus A erit omnis homo; ergo A erit omnis homo. Aliter A erit omnis homo immediate post hoc instans; ergo aliquando A erit omnis homo; ergo A erit omnis homo. Similiter: A fuit omnis homo, et qua ratione A fuit omnis homo, A erit omnis homo; igitur et cetera.
[n89] Assumptum arguitur: quia immediate ante hoc instans A fuit omnis homo, et in primo instanti istius horae; igitur aliquando A fuit omnis homo; igitur et cetera.
[n90] Consequentia patet, et antecedens arguitur: quia immediate ante hoc instans A fuit homo, sed immediate ante hoc instans non fuit aliquid aliud homo nisi A; igitur immediate ante hoc A fuit omnis homo, et eodem modo arguitur aliud consequens. Similiter arguitur quod A fuit omnis homo in primo instanti huius horae; similiter arguitur quod A fuit omnis homo: quia aliquando fuit ita quod A est omnis homo, ut in primo instanti huius horae; igitur post illud instans fuit verum dicere quod A fuit omnis homo.
[n91] Consequentia patet: quia si aliquid nunc est, post hoc erit ita quod illud fuit. Consimiliter arguitur in proposito: quia si fuit ita quod A est omnis homo; ergo post A fuit ita quod A fuit omnis homo.
[n92] Praeterea: si A non fuit omnis homo nec erit omnis homo, sequitur quod cum A nunc sit omnis homo, ipse nunc desinit esse omnis homo et etiam incipit esse omnis homo, et qua ratione A nunc seu in hoc instanti desinit esse omnis homo et incipit esse omnis homo, cum totaliter erat ita respectu A per totam hanc horam, sequitur quod per totam hanc horam A incipiebat esse omnis homo et desinebat esse omnis homo, et incipiet et desinet esse omnis homo, quod non est possibile. Etiam ex hoc argui potest quod si A numquam erit omnis homo nec umquam fuit omnis homo, sequitur quod A numquam incipit nec incipiet esse omnis homo. Si enim incipit vel incipiet; ergo fuit vel erit quorum utrumque prius fuit improbatum.
[n93] Ad haec respondetur negando, ut prius tactum est, quod aliquid erit omnis homo. Et ad argumentum illo casu posito, quando arguitur quod A erit omnis homo, negatur illud. Et ad probationem, quando arguitur quod per totam horam A erit omnis homo, negetur. Et similiter negetur illa propositio ‘immediate post hoc A erit omnis homo’. Et negetur similiter quod immediate ante hoc vel in aliquo instanti A fuit omnis homo vel erit omnis homo. Et ad argumentum, quando arguitur quod in primo instanti huius horae A fuit omnis homo, negetur illa.
[n94] Et ultra, quando arguitur “tunc A fuit homo, et tunc nihil fuit homo nisi A; igitur A tunc fuit omnis homo”, negetur consequentia, sed sequitur quod A fuit omnis homo tunc et in illo instanti [80rb] et quod A fuit omnis homo qui tunc fuit., sed ex hoc non sequitur quod tunc A fuit omnis homo. Unde non valet haec consequentia ‘A fuit omnis homo in illo instanti; ergo in illo instanti A fuit omnis homo’.
[n95] Et consimiliter respondetur ad omnes formas consimiles, scilicet ad primam, quando arguitur quod A erit omnis homo quia per totam hanc horam A erit omnis homo, illa negatur et conceditur quod per totam hanc horam A erit omnis homo qui erit per totam hanc horam, et negetur consequentia ulterius ut prius ‘igitur per totam hanc horam A erit omnis homo’. Sed ad illam ‘A erit omnis homo immediate post hoc’, respondetur negando illam, et negatur quod immediate post hoc A erit omnis homo.
[n96] Secunda negatur quia ex illa sequitur quod A erit omnis homo, quod est falsum, alia negatur quia ex illa sequitur quod A erit immediate post hoc, quod est falsum. Nihil enim erit nec potest esse immediate post hoc, quia si aliquid erit immediate post hoc; ergo illud erit ante omnia instantia futura et ante quodlibet instans futurum, et hoc est impossibile: quia nihil erit antequam aliquod instans erit nec erit ante omnia instantia futura: quia ex illo sequitur quod illud erit antequam ipsummet erit et antequam aliquid erit, quod est impossibile: quia non citius erit illud nec aliquid aliud quam aliquod instans erit, sed illud erit antequam aliquod instans erit, ut ponit adversarius; ergo illud erit antequam ipsummet erit, quod est impossibile.
[n97] Negatur igitur quod aliquid erit immediate post hoc vel quod aliquid fuit immediate ante hoc instans, sed conceditur quod immediate ante hoc instans fuit aliquid et quod immediate post hoc instans erit aliquid.
[n98] Et si arguitur ex istis sequi eadem inconvenientia quam prius, scilicet quod aliquid erit ante omnia instantia futura et quod aliquid erit antequam ipsum erit seu antequam aliquid erit, dicitur quod illa non sequuntur ex illis sicut ex prioribus. Istae enim propositiones ‘immediate post hoc erit aliquid’, ‘immediate ante hoc fuit aliquid’ non plus significant nisi quod ante quodlibet instans futurum post hoc erit aliquid et quod post quodlibet instans praeteritum ante hoc fuit aliquid.
[n99] Vel sic possunt exponi ‘immediate post hoc aliquid erit, [post hoc] aliquid erit, et nullum tempus erit elapsum post hoc quin ante ipsum aliquid erit; ergo et cetera’, ‘immediate ante hoc aliquid fuit, ante hoc aliquid fuit, et nullum fuit instans ante hoc quin post illud aliquid fuit; igitur et cetera’. Unde aliter debet exponi haec propositio ‘immediate post hoc aliquid erit’ et aliter ista ‘immediate post instans quod est praesens aliquid erit’, quamvis instans quod est praesens demonstretur per ly ‘hoc’ in prima propositione et propter diversas cautelas ipsius opponentis propter simplicitatem consequentiae.
[n100] Unde demonstrando instans praesens haec consequentia non valet ‘immediate ante hoc Socrates fuit vel movebatur, et sic de aliis; ergo post quodlibet instans praeteritum Socrates fuit vel movebatur’, et ratio est quia immediate post hoc instans non valebit haec consequentia sic significando. Ponatur enim gratia exempli quod Socrates nunc primo sit corruptus vel quiescat, tunc non valet haec consequentia ‘immediate ante hoc Socrates fuit vel movebatur; ergo post quodlibet instans praeteritum Socrates fuit vel movebatur’. Si enim iam valeret consequentia; ergo sic significando numquam non valebit, sed immediate post hoc non valebit sic significando; igitur et cetera.
[n101] Antecedens arguitur: quia immediate post hoc erit antecedens illius verum et consequens falsum; igitur et cetera.
[n102] Antecedens patet intuenti: si antecedens est propositio necessaria, scilicet ‘immediate ante hoc Socrates fuit’; ergo ipsa sic significando numquam erit falsa, sed illa propositio ‘post quodlibet instans praeteritum Socrates fuit’ iam incepit esse falsa. Immediate enim post hoc non erit ita quod post quodlibet instans praeteritum fuit Socrates, quia immediate post [80va] hoc erit hoc instans praeteritum, et numquam erit ita quod post hoc instans praeteritum Socrates fuit; ergo et cetera.
[n103] Caveas ergo sic exponere illam propositionem. Illa tamen frequenter et quasi apud omnes sic exponitur et male. Debet enim sic exponi vel intelligi ‘immediate ante hoc Socrates fuit’, id est ‘post quodlibet instans praeteritum ante hoc Socrates fuit’ et ista ‘immediate post hoc Socrates erit’, id est ‘ante quodlibet instans futurum post hoc Socrates erit’, et non sequitur ex illo ‘ergo ante quodlibet instans futurum Socrates erit’: quia posito gratia exempli quod per ly ‘hoc’ demonstretur instans crastinae diei vel instans futurum per mille annos post hoc, tunc, sicut notum est, non valet consequentia. Ex ista propositione tamen ‘immediate ante instans quod est praesens Socrates fuit’ sequitur quod post quodlibet instans praeteritum Socrates fuit, et sic habet ista exponi. Etiam ex hac ‘immediate post instans quod est praesens Socrates movebitur’ sequitur ‘igitur ante quodlibet instans futurum Socrates movebitur’, et bene valet consequentia.
[n104] Iuxta hoc est advertendum quod non valet haec consequentia ‘Socrates incipit esse; ergo Socrates nunc est, et immediate ante hoc non fuit’, vel ‘Socrates nunc non est, et immediate post hoc erit’. Et eodem modo cum hoc verbo ‘desinit’ non valet haec consequentia ‘Socrates desinit esse vel moveri vel esse talis vel talis; ergo Socrates nunc non est, et immediate ante[12] hoc fuit vel Socrates nunc est, et immediate post hoc non erit’.
[n105] Est enim utrobique fallacia consequentis. Arguitur enim quasi a particulari ad suam singularem. A terminis enim communibus arguitur ad terminos singulares. Ex hoc enim quod incipit vel desinit, arguitur quod nunc incipit vel nunc desinit. Et ideo conceditur ista stare simul quod Socrates desinit esse vel moveri vel esse talis vel talis, et tamen nec in hoc instanti est Socrates, nec immediate ante hoc instans fuit Socrates, nec post hoc instans erit Socrates. Et consimiliter conceditur quod aliquid incipit esse, et illud nec est in hoc instanti nec erit post hoc instans, et sic de aliis. Illa enim sequuntur ex praecedentibus, sicut patet.
[n106] Pro prima conclusione, pono quod hoc instans fuerit antequam Socrates fuit vel primum in quo Socrates fuit, et pro secunda ponitur quod hoc instans erit et quod illud de quo proponitur conclusio numquam erit post illud instans nec in illo instanti, sed ante illud instans. Tunc notum est quod quando illud incipiet esse erit haec copulativa vera si tunc erit sic significando quod hoc incipit esse nec tamen est in hoc instanti nec erit post hoc instans et multae sunt tales conclusiones cavillatoriae quae sequuntur hinc, sicut apparebit respicere volenti.
[n107] Ad alium argumentum principalis conclusionis, scilicet quod per totam hanc horam erit ita quod A incipit esse omnis homo et etiam desinit esse omnis homo, respondeo concedendo conclusionem, sicut probat argumentum. Sequitur enim si continue erit ita quod A est omnis homo, et numquam fuit omnis homo nec umquam erit omnis homo; ergo continue erit ita quod A incipit esse omnis homo et continue etiam erit ita quod A desinit esse omnis homo. Et ulterius, quando arguitur ex illo quod A incipiet esse omnis homo et desinet esse omnis homo, huic respondetur negando illud sequi vel esse possibile.
[n108] Unde non valet haec consequentia ‘continue erit ita quod A incipit esse omnis homo; ergo A incipiet esse omnis homo’, nec sequitur ‘nunc A incipit esse omnis homo; ergo prius fuit ita quod A incipiet esse omnis homo’, nec sequitur ‘in isto instanti futuro erit ita quod A incipit esse omnis homo; ergo in isto [80vb] instanti A incipiet esse omnis homo’. Et eodem modo non valet consequentia de praeterito sic arguendo: tunc fuit ita quod A est omnis homo; ergo A tunc fuit omnis homo.
[n109] Si tamen arguitur contra hoc dicendo quod in quibuscumque aliis terminis valet talis consequentia, ut videtur; igitur et in istis valet.
[n110] Antecedens arguitur: quia sequitur ‘tunc erit ita quod tu es Romae; ergo tunc tu eris Romae’, ‘tunc erit ita quod tu vides Socratem; ergo tunc tu videbis Socratem’, ‘tunc erit ita quod tu incipis esse albus; ergo tunc tu incipies esse albus’. Etiam ex hac responsione sequitur quod possibile est aliquam propositionem veram de praeterito incipere esse falsam significando omnino sicut prius, et quod possibile est propositionem falsam de futuro incipere esse veram significando omnino sicut prius, quorum utrumque videtur impossibile. Unde licet haec propositio ‘Antichristus erit’ vel aliqua talis de futuro indifferenter poterit esse vera vel falsa, non tamen est possibile quod ipsa vel aliqua talis incipiat esse vera postquam fuit falsa sic significando ut prius, et eodem modo arguitur de propositione vera de praeterito. Ad haec respondetur sic: ad primum, quando arguitur “in aliis terminis quasi in omnibus valet talis consequentia; ergo et in istis valet”, negetur consequentia. Unde in terminis simplicibus non compositis bene valet talis modus arguendi, ut tunc erit ita quod hoc est; ergo tunc hoc erit, tunc erit ita quod hoc incipit esse album; ergo tunc hoc incipiet esse album. In terminis tamen compositis vel significantibus compositionem non valet huiusmodi consequentia.
[n111] Unde non sequitur in casu priori ‘aliquando erit ita quod A est omnis homo; ergo aliquando erit ita quod hoc necesse est; ergo aliquando hoc necessario erit’, nec sequitur ‘aliquando erit ita quod Socrates incipit esse tantus quantus est Plato; igitur aliquando Socrates incipiet esse tantus quantus est Plato’. In casu enim possibili posito foret antecedens verum et consequens falsum; ergo consequentia non valet.
[n112] Ad aliud, quando arguitur quod est possibile quod propositio vera et affirmativa de praeterito incipiat esse falsa significando omnino ut prius, etiam quod propositio falsa in materia contingenti incipiet esse vera significando omnino ut prius, conceditur utraque conclusio. Et ad argumentum, quando concluditur per similitudinem illam quod in aliquibus terminis non foret hoc possibile; ergo numquam, negetur consequentia. Et si allegatur regula vel auctoritas, dicitur quod intelligitur de propositionibus simplicium terminorum, ut prius et cetera. Iterum ad sophisma arguitur communiter sic: contradictorium sophismatis est falsum; ergo et cetera.
[n113] Antecedens arguitur: quia contradictorium sophismatis est conclusio syllogismi facti ex oppositis in tertia figura vel in secunda; ergo est falsum vel impossibile.
[n114] Consequentia patet per Aristotelem secundo Priorum, ubi docet syllogizare falsum ex duabus praemissis oppositis una vera et alia falsa et utrisque falsis. Dicitur enim ibi quod universaliter in syllogismo facto ex oppositis negatur idem a se ipso; ergo conclusio erit falsa. Similiter arguo sic: omnis homo est omnis homo vel omnis homo est non omnis homo, sed non omnis homo est non omnis homo; ergo omnis homo est omnis homo.
[n115] Consequentia patet: quia arguitur a tota disiunctiva cum contradictorio unius partis ad affirmationem alterius partis.
[n116] Antecedens arguitur. Prima enim pars antecedentis est satis manifesta, et secunda arguitur sic, scilicet quod non omnis homo est non omnis homo: quia aliquid quod est non omnis [81ra] homo est non omnis homo; ergo non omnis homo est non omnis homo.
[n117] Similiter: ponitur quod iste terminus A convertatur cum isto termino ‘non omnis homo’, tunc aliquid est A, et nihil aliud est A quam A; igitur A est A, et si sic, ergo non omnis homo est non omnis homo.
[n118] Ad primum istorum respondetur negando quod contradictorium sophismatis est falsum. Ad argumentum, dicitur quod intelligitur in terminis simplicibus significantibus aliquam rem de cuius intentione sunt vere et affirmative praedicabiles, sed huiusmodi non sunt isti termini ‘omnis homo’. Iste enim terminus ‘omnis homo’, licet significet omnem hominem, tamen non est praedicabilis vere et affirmative de aliquo. Quocumque enim demonstrato erit haec falsa significando ‘hoc est omnis homo’. Similiter: in talibus terminis qui non significant non verificatur regula illa, cuiusmodi sunt isti termini ‘chimaera’, ‘mons’, ‘aureus’, et sic de aliis. Ad aliud argumentum, dicitur quod haec est neganda ‘non omnis homo est non omnis homo’. Et ad argumentum ulterius, negetur consequentia. In antecedente enim utrobique illa nota negationis tenetur privative seu infinite, sed in consequente tenetur negative, et est consequens contradictorium huius ‘omnis homo est non omnis homo’; et ideo est illa neganda eodem modo sicut haec ‘non omnis homo est homo’, et hoc est quia eius contradictorium est necessarium.
[n119] Et quaecumque poterit assignari ratio ad concedendum illam ‘non omnis homo est non omnis homo’, eadem vel consimilis poterit haberi ad concedendum illam ‘non omnis homo est homo’. Unde consimiliter arguitur illa sicut alia omnino sic: iste homo est homo, demonstrato aliquo homine, et iste homo est non omnis homo; ergo non omnis homo est homo. Similiter: omne quod est homo est non omnis homo; ergo omnis homo est non omnis homo’; ideo certum est quod neutra consequentia valet sicut prius.
[n120] Et si arguitur contra hoc concludendo quod ex istis sequitur quod non est possibile quod non homo sit animal vel non asinus, ad hoc responderi potest indifferenter concedendo vel negando. Tamen aliquae sunt auctoritates, ut in primo Peri Hermeneias, ex quibus sequitur quod concedendae sunt tales conclusiones dum ly ‘non’ tenetur infinite, et potest concedi quod ibi tenetur infinite, sed ex communi modo loquendi in prioribus propositionibus negativis semper tenetur negative.
[n121]
[n122] Aliter arguitur ad sophisma sic: Socrates est Plato; igitur et cetera..
[n123] Antecedens arguitur: ista propositio est vera in conceptu ‘Socrates est Plato’, quae naturaliter significat quod Socrates est Plato; ergo et cetera.
[n124] Similiter: aliqui homines sunt Socrates et Plato, et nullus illorum est Socrates; ergo et cetera. Assumptum arguitur: ponatur quod A sit unus numerus qui sit Socrates et Plato, et quod B sit unus numerus qui sit Plato et A. Isto posito, aliqui homines sunt Socrates et Plato, et nullus istorum est Socrates.
[n125] Probo: A et B sunt Socrates et Plato, et nullus istorum est Socrates; igitur et cetera. Assumptum arguitur: prima pars est vera, scilicet quod A et B sunt Socrates et Plato, quia A est Socrates et Plato et B est Plato, sicut patet intuenti. Arguitur etiam quod secunda pars antecedentis est vera, scilicet quod nullus istorum est Socrates, quia nec A est Socrates nec B est Socrates, quia A est Socrates et Plato. Eodem modo etiam arguitur de B.
[n126] Ad hoc respondetur.
[n127] Ad primum istorum, patet superius in responsione ad illud argumentum ‘plures possunt esse Socrates’.
[n128] Ad secundum, breviter dicitur quod secunda pars istius copulativae est falsa. Et tunc ad argumentum, quando arguitur quod nec A est Socrates nec B est Socrates; ergo nullus istorum est Socrates, demonstratis A et B, negetur consequentia, quia nec A nec B est aliquis istorum, secundum solum Socrates [81rb] vel Plato; ideo et cetera.

Notes

  1. 1 homo: et iste homo et iste homo add.P
  2. 2 ultra V: om.P
  3. 3 homo: et iste homo add.P
  4. 4 et sic de singulis ergo V: et si sic P
  5. 5 homo: et iste homo add.P
  6. 6 homo: et iste homo add.P
  7. 7 homo: et iste homo est iste homo add.P
  8. 8 secundae partis V: om.P
  9. 9 vérf.
  10. 10 corr. en quid?
  11. 11 nec umquam corr. : nec numquam V
  12. 12 ante corr.: post V