Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 27
From The Logic Museum
< Authors | Heytesbury | Sophismata
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[Vigesimum septimum sophisma] | |
[Totus Socrates est minor Socrate] | |
[147vb] Totus Socrates est minor Socrate. | |
Quod arguitur sic: quaelibet pars Socratis est minor Socrate; ergo totus Socrates est minor Socrate. | |
Similiter: Socrates potest esse minor Socrate; ergo eadem ratione totus Socrates est minor Socrate. | |
Assumptum arguitur: quia pars Socratis potest esse Socrates; ergo et cetera. | |
Antecedens probatur in casu communi signando totum residuum Socratis praeter digitum illius, et ponatur quod ille digitus incipiat non esse pars Socratis ita quod totum residuum maneat continue secundum quamlibet sui partem. Quo posito, sit A illud residuum, tunc arguitur sic: A incipit esse Socrates, et A est pars Socratis; ergo pars Socratis incipit esse Socrates. | |
Consequentia apparet, et assumptum arguitur: quia Socrates immediate post hoc erit aliquid, et ipse non erit aliud quam compositum ex illa parte materiae residua a digito, et illa anima intellectiva, sicut notum est et positum, et iam est A huiusmodi compositum. Est enim A compositum ex eadem materia praecise et eadem forma; ergo immediate post hoc componitur; ergo A nunc est illud quod immediate post hoc erit Socrates; ergo A immediate post hoc erit Socrates et nunc non est Socrates; ergo A incipit esse Socrates, et si sic; ergo pars Socratis incipit esse Socrates, quod erat probandum. | |
Ad oppositum arguitur sic: totus Socrates est minor Socratis; ergo Socrates est minor Socrate. Ad sophisma dicitur distinguendo de isto termino ‘totus’ ex eo quod potest sumi categorematice vel syncategorematice. Si sumatur syncategorematice, tunc est iste sensus: totus Socrates est minor Socrate, id est quaelibet pars Socratis est minor Socrate. Ibidem etiam distinguitur de isto termino ‘pars’, quoniam ‘pars’ dicitur dupliciter. Quaedam enim est pars quantitativa, quaedam est pars qualitativa. Pars quantitativa est talis quae est in actu quantam minorem habens magnitudinem quam totum cuius est pars; qualitativa est maxima materia rei propinqua vel remota sive sit quanta in actu sive in potentia, et forma sive quanta sive non quanta. | |
Unde accipiendo istum terminum ‘pars’ pro parte quantitativa, sic haec propositio ‘quaelibet pars Socratis est minor Socrate’ est vera, accipiendo tamen istum terminum ‘pars’ pro parte qualitativa, foret ista propositio neganda ‘quaelibet pars Socratis est minor Socrate’, et sic est sophisma falsum. | |
Sed haec responsio non est intellectui conveniens: quia ex quo iste terminus ‘pars’ accipitur indifferenter ut univoce pro parte quantitativa et pro parte qualitativa, [147va] foret haec propositio neganda ‘quaelibet pars Socratis est minor Socrate’ tamquam impossibilis, sicut ista propositio ‘omne animal est homo’, accipiendo tamen istum terminum ‘animal’ pro animali rationali et mortali, poterit eadem ratione concedi qua conceditur ista ‘quaelibet pars Socratis est minor Socrate’; et ideo sine aliqua distinctione praemissa neganda est haec propositio ‘quaelibet pars Socratis est minor Socrate’ sicut haec ‘omne animal est homo’ nisi ponatur quod iste terminus ‘pars’ aequivoce dicatur de parte quantitativa et de parte qualitativa, et sic non debet teneri. | |
Ideo tenendo istum terminum ‘totus’ syncategorematice est sophisma falsum, sicut dictum est; tenendo etiam eundem terminum categorematice est sophisma falsum, quia tunc sic significat: totus Socrates est minor Socrate, id est Socrates compositus ex omnibus suis partibus est | |
minor Socrate. Ideo qualitercumque intelligatur iste terminus ‘totus’ est sophisma negandum tamquam impossibile. | |
Et ad primum argumentum, quando arguitur quod quaelibet pars Socratis est minor Socrate, dicitur negando illam propositionem tamquam impossibilem. | |
Ad secundum argumentum, quando dicitur quod Socrates potest esse minor Socrate; ergo totus Socrates potest esse minor Socrate, dicitur quod illa consequentia non valet nisi tamquam ex impossibili. | |
Et ideo ad antecedens, dicitur quod ipsum est impossibile. | |
Et quando arguitur quod illud antecedens sit verum ponendo quod A sit totum residuum aliud a digito Socratis, huic dicitur quod aliquid esse huius potest intelligi dupliciter, vel quod sit tota materia Socratis propinqua praeter digitum, vel quod sit aliquod unum compositum ex tota materia residua et forma ultima Socratis quae sit modo pars residua a digito suo. Primo modo loquendo potest bene admitti quod A sit tota materia propinqua Socratis praeter digitum, secundo tamen modo loquendo, scilicet quod sit aliquod residuum a digito Socratis quod sit compositum ex tota materia et forma ultima, scilicet anima intellectiva Socratis et illa parte materiae, dicitur quod hoc est mere impossibile. Nihil enim componitur ex materia et forma ultima Socratis nisi Socrates, nec est possibile quod aliquid sit compositum ex hac forma et quacumque materia nisi Socrates. | |
Immo posito per possibile quod ex isto residuo et ista forma ultima quae est anima intellectiva Socratis componeretur aliquid, sequitur quod illud foret idem Socrati qui modo est iste Socrates; ideo non est possibile quod aliqua pars Socratis componatur ex aliqua materia et ista forma ultima. Unde illa forma ultima actuat iam aliquam materiam adaequate, scilicet totum corpus, accipiendo scilicet ‘corpus Socratis’ pro propinquissima materia Socratis, et aliquando post hoc sicut probat argumentum eadem forma actuabit aliam materiam similem quae modo est pars totius materiae; et ideo bene est admittendum quod A sit tota residua materia a digito Socratis. | |
Quo admisso, quando arguitur quod pars illa erit Socrates, dicitur negando illam propositionem tamquam impossibilem, sicut prius dictum est. | |
Nec procedit argumentum ad illud probandum: quia, sicut notum est, Socrates numquam erit illa materia, quia quandocumque Socrates erit compositus ex tali materia et forma ultima sui, quae est anima sui intellectiva, sed illa materia sic numquam componetur, sed quandocumque ipsa erit, erit pars compositi vel cadaveris, sicut erit tota materia propinqua Socratis, statim post separationem animae intellectivae. | |
Et ideo ad formam argumenti, quando arguitur quod Socrates immediate post hoc erit A, quia immediate post hoc erit Socrates compositus ex materia ista tota residua a digito suo et anima intellectiva sua, et iam est A compositum ex tota eadem materia et ex anima intellectiva Socratis; ergo immediate post hoc erit Socrates compositus ex eisdem praecise ex quibus componitur A et A etiam componetur ex eisdem praecise ex quibus iam componitur A; ergo A tunc erit Socrates, huic dicitur concedendo consequentiam et negando antecedens sicut prius. Nam A non est compositum ex tota materia [147vb] residua a digito Socratis et anima intellectiva Socratis, sed A per casum est tota illa materia et non aliquod huiusmodi compositum, sicut notum est, ex quo A est pars Socratis. | |
Si enim A foret compositum huiusmodi, sequitur quod A foret homo, quia omne compositum ex materia et forma ultima quae est anima intellectiva est homo. Et sic sequitur quod unus homo foret infiniti homines, quod est impossibile. | |
Ad sophisma arguitur adhuc sic: Socrates est minor Socrate; ergo et cetera. | |
Antecedens arguitur: Socrates erit minor Platone ante A instans, et continue ante A instans Socrates erit aequalis Platoni; ergo et cetera. | |
Assumptum arguitur sic: ponatur quod Socrates et Plato iam sint aequales, et quod quandocumque erunt, erunt aequales, et augeatur uterque illorum aeque velociter usque ad A instans, et ponatur quod Plato erit in A instanti et quod Socrates tunc primo erit corruptus. Quo posito, probatur quod Socrates erit minor Platone ante A instans: quia Socrates erit minor quam erit Plato, quia Plato erit maior quam erit Socrates; ergo Socrates erit minor quam erit Plato, sed numquam nisi ante A instans; ergo Socrates erit minor Platone ante A instans. Casus enim ponit quod Socrates numquam erit nisi ante A instans. | |
Similiter arguitur quod Socrates erit minor Platone ante A instans: quia Plato erit maior Socrate ante A instans; ergo et cetera. | |
Assumptum arguitur: quia Plato acquiret sibi maiorem quantitatem ante A instans quam umquam acquiret Socrates sibi ante A instans, et iam sunt aequales; ergo Plato erit maior Socrate ante A instans. | |
Consequentia apparet, et assumptum probatur sic: quia Plato habebit in A instanti maiorem quantitatem quam sibi acquiret Socrates ante A instans. | |
Probatur: quia, sicut notum est, Plato erit maior in A instanti quam umquam ante A erit Socrates et quam ipsemet Plato ceteris paribus; ergo Plato in A instanti habebit maiorem quantitatem in A instanti quam umquam habebit Socrates ante A instans, sed quamcumque quantitatem Plato habebit in A instanti, illam acquiret ante A. | |
Probatio: quia in A instanti non acquiret sibi aliquam, nec etiam post A acquiret sibi aliquam aliam quam habebit in A instanti, sicut notum est; ergo cum quamcumque quantitatem quam habebit in A, illam acquiret ante A, et ipse habebit maiorem quantitatem in A quam Socrates umquam habebit vel ipsum ante A; ergo ante A ipse acquiret sibi maiorem quantitatem quam Socrates acquiret ante A, quod erat probandum. | |
Et ex isto arguitur sic: Plato acquiret sibi maiorem quantitatem ante A quam umquam acquiret sibi Socrates ante A, et quantamcumque quantitatem quam Plato acquisiverit sibi ante A, tantam habebit ante A; ergo Plato habebit maiorem quantitatem ante A quam Socrates habebit ante A, et Socrates continue erit ante A; ergo Plato erit maior Socrate ante A, et si sic; ergo Socrates erit minor Platone ante A, quod erat primum probandum. | |
Huic dicitur, admisso casu isto, quod Socrates numquam erit minor Platone nec umquam erit Plato maior Socrate, nec valet ista consequentia ‘Socrates erit minor Platone; ergo Socrates erit minor quam erit Plato’, nec e contra. Non enim sequitur ‘Socrates erit minor quam erit Plato; ergo Socrates erit minor Platone’. Ponatur enim quod Socrates numquam erit quando Plato erit, sed quod ipse erit minor quam umquam erit Plato, tunc Socrates numquam erit minor Platone, quia numquam erit ita quod Socrates est minor Platone. Et posito etiam quod Socrates foret pedalis quantitatis et Plato bipedalis, tunc notum est quod Socrates foret minor Platone, quia non est ponendum quod plures possunt esse Plato, et cum hoc posito quod Socrates erit post hoc semipedalis quantitatis, sit tamen ita quod Plato numquam erit maior quam nunc est, tunc notum est quod Plato erit maior Socrate, et tamen numquam erit maior quam erit Socrates, quia numquam erit maior quam bipedalis quantitatis et tantae erit Socrates; et ideo neutra illarum consequentiarum valet ‘Plato erit maior Socrate; ergo Plato erit maior quam erit Socrates’ nec e contra. | |
Et dicitur breviter quod prima forma ad conclusionem principalem non [148ra] procedit. Ad aliam formam, quando arguitur quod Socrates erit minor Platone ante A instans, dicitur etiam negando illam. | |
Et ad argumentum, quando arguitur quod sic, quia Plato acquiret sibi maiorem quantitatem ante A quam Socrates acquiret sibi ante A; ergo Plato erit maior ante A instans quam Socrates erit ante A instans, huic dicitur negando consequentiam. Et causa est quia licet Plato acquiret sibi maiorem quantitatem ante A instans quam acquiret sibi Socrates ante A instans, tamen Plato non habebit maiorem quantitatem ante A instans quam Socrates acquiret sibi ante A | |
instans. Unde Plato acquiret sibi maiorem quantitatem ante A instans quam ipse habebit ante A instans, quia ipse prius acquiret sibi maiorem quantitatem quam quantitas erit acquisita vel habita ab eo. Unde, posito quod Socrates et Plato habeant continue nonam quantitatem ita quod illa quantitas quae est maxima quam alter illorum habet, numquam post hoc erit maxima, sed quod eis continue adveniat quantitas extranea continue maior et maior, tunc uterque illorum acquiret sibi quantitatem aliquam antequam illa quantitas erit in rerum natura; et ideo neuter illorum habebit tunc ita cito aliquam talem quantitatem acquisitam sibi sicut ipse acquirit illam; et ideo non valet illa consequentia prius facta ‘Plato acquiret sibi maiorem quantitatem ante A quam acquiret sibi Socrates ante A, et Socrates et Plato nunc sunt aequales; ergo Plato erit maior ante A quam Socrates erit ante A’. | |
Sed arguitur contra istam responsionem sic: Plato non habebit quamcumque quantitatem ante A quam acquiret ante A; ergo eadem ratione Socrates non habebit ante A instans quamcumque quantitatem quam acquiret sibi ante A, nec habebit illam quantitatem post A nec in A; ergo Socrates acquiret sibi aliquam quantitatem quam numquam habebit, quod est impossibile. | |
Similiter: Socrates et Plato in principio sunt aequales per casum, et continue per totum illud tempus augmentabitur aeque velociter Socrates sicut Plato et e converso, sicut supponitur; ergo quantamcumque quantitatem acquiret sibi Plato ante A, tantam acquiret sibi Socrates ante A, sed Plato acquiret sibi omnem quantitatem quam habebit ante A, ut dicitur in responsione; ergo Socrates acquiret sibi tantam quantitatem quantam Plato habebit ante A, consequens falsum, quia tunc ut prius sequitur quod ipse acquiret sibi aliquam quantitatem quam ipse numquam habebit, quod est impossibile. | |
Ideo dicitur a multis quod Plato habebit ante A quamcumque quantitatem sibi acquiret ante A, et etiam ipse Socrates, sed ipse in nullo instanti habebit maximam quantitatem quam habebit vel acquiret sibi ante A. Unde dicunt ipsi quod A erit primum instans in quo Plato habebit maximam quantitatem quam ipse acquiret ante A, tamen Plato tunc non primo habebit totam quantitatem quam acquiret ante A. In toto enim illo tempore terminato ad illud A instans Plato habebit totam quantitatem quam habebit in A, sed in nullo instanti illius temporis habebit illam, et dicunt quod illa quantitas prius erit acquisita vel habita a Platone, sed in nullo instanti prius erit acquisita alicui. | |
Similiter: illa quantitas erit ante illud instans, sed in nullo instanti erit ante illud. Et dicunt consimiliter de forte concedentes quod Socrates erit ita magnus sicut erit Plato in A instanti, et tamen in nullo instanti erit ita magnus sicut erit Plato in A instanti, nec umquam erit ita quod Socrates erit tantae quantitatis, demonstrata quantitate quam habebit Plato in A instanti. | |
Sed contra hanc responsionem arguitur multipliciter. Primo sic: ex hac responsione sequitur quod aliquid erit quod iam non est, et tamen illud non incipit nec incipiet esse, quod est impossibile. | |
Quod satis faciliter potest probari per argumentum communem. Capiatur enim totum tempus quod erit antequam illud erit, et totum tempus etiam quod erit post ita quod non ante, et capiatur medium instans illorum [148rb] duorum temporum, et tunc quaeritur utrum in medio instanti illo erit illud primo de quo est sermo vel non. Si tunc primo erit; ergo tunc incipiet esse. Si in illo instanti medio non erit, et immediate post erit; ergo adhuc tunc incipiet esse. Sequitur ergo ex utraque parte contradictionis cum aliis veris quod illud incipiet esse. Et similiter sequitur ex ista responsione quod aliquid huiusmodi est futurum quod numquam incipiet esse, nec iam incipit esse. | |
Quod arguitur sic: quia ponatur, sicut est necessarium, quod quando aliquod corpus generabitur, illud generabitur successive ita quod pars generabitur ante partem in infinitum, et ponatur quod unum corpus sit generandum, et sit illud B, et sit generans A, et quod E erit primum instans in quo erit B. Isto posito, A generabit B ante E instans, sicut notum est, quia | |
in E instanti nihil faciet A ad generationem illius B, sed tunc quiescet et desinet movere omnino, sicut ponitur. Et arguitur tunc sic: A generabit B ante E instans; ergo B generabitur ante E instans, consequentia patet ex responsione data. Et arguitur tunc sic: B erit generatum ante E instans, et B erit ita cito sicut ipsum erit generatum; ergo B erit ante E instans. Et sequitur ‘B erit ante E instans; ergo in E instanti B non incipiet esse’, quia notum est quod postquam fuerit aliquid, ipsum non incipiet esse; tunc sic: in E instanti B non incipiet esse, nec ante E instans incipiet B esse, nec post; ergo B numquam incipiet esse, nec iam incipit B esse, et B est unum futurum quod erit in E instanti, et iam non est; ergo sequitur conclusio probanda. | |
Quod enim B ante E instans non incipiet esse satis patet: quia si sic; ergo in aliquo instanti ante E instans ipsum inciperet esse, consequens falsum et contra casum. | |
Et consequentia patet: quia omne quod incipiet esse in aliquo instanti incipiet esse, aliqua tamen incipient esse quae in nullo instanti incipient esse[nt], sicut talia futura quae non simul incipient esse et quae non simul erunt. | |
Sed quod aliquid incipiet esse quod in nullo instanti incipiet esse est impossibile claudens opposita; ergo si B in nullo instanti ante E nec in E nec post E incipiet esse B, numquam incipiet esse, quod erat probandum, et est impossibile cum casu. | |
Praeterea ex isto casu sequitur quod aliqua duo fuerunt simul quae in nullo instanti fuerunt, quod est impossibile, quia cum casu priori ponitur quod Socrates erit usque ad E instans, ita tamen quod in E instanti primo non erit Socrates. Arguitur tunc quod B corpus generandum et Socrates tunc simul erunt, quia Socrates erit usque ad E instans et immediate ante E erit B corpus; ergo B corpus et Socrates simul erunt, quia immediate ante E tam B corpus quam Socrates simul erunt; igitur simul erunt, sed ipsa in nullo instanti erunt. Non enim in E, quia in E non erit Socrates, nec ante E, quia, per responsionem, B corpus erit ante E, tamen in nullo instanti ante E; ergo in nullo instanti ante E erunt illa duo simul, et tamen illa duo erunt simul, et illud est idem impossibile, quod erat probandum. | |
Similiter: ex eadem responsione sequitur quod aliqua duo fuerunt immediata quae in nullo instanti fuerunt immediata, sed quandocumque ipsa fuerunt, ipsa distabant, et quod illa duo tangebant se ad invicem, et tamen illa continue quandocumque fuerunt distabant, et sequitur quod aliquid continue maiorabitur et est in acquirendo maiorem quantitatem quam prius habuit, et tamen ipsum erit semper aeque magnum praecise sicut prius fuit; immo quod continue per totam istam horam erit ita quod ipsum non est maius quam ipsum fuit in principio huius horae, et sic de talibus impossibilibus infinitis sequentibus ex hac responsione. | |
Et quod omnia illa sequantur patet in tali casu posito quod Socrates et Plato distent per pedalem quantitatem, et sic continue distaverint quandocumque ipsi fuerunt, et quod Socrates augmentetur continue quousque tangat Platonem per huiusmodi motum augmentationis, quiescat tamen aliqua pars Socratis continue [148va] et etiam totus Plato, sed de ista particula in casu posito non est cura. | |
Quo posito, sequitur quod Socrates ante illud instans in quo tanget Platonem primo habebit tantam quantitatem sicut ipse habebit in illo instanti, et quandocumque ipse habebit tantam quantitatem ipse tanget Platonem in casu isto, quia si Socrates iam haberet tantam quantitatem sicut tunc habebit, ipse modo tangeret Platonem; ergo si ante illud instans Socrates habebit tantam quantitatem sicut habebit in eodem instanti, sequitur quod ante illud instans Socrates tanget Platonem, et tamen continue Socrates et Plato ante illud instans distabunt; ergo et cetera. | |
Et similiter sequitur quod continue erit ita quod Socrates ante instans quod est praesens fuit ita magnus sicut est in praesenti instanti, et tamen Socrates continue maioratur, quod est impossibile. | |
Relinquitur igitur quod illa responsio claudit duo contradictoria. | |
Ad argumentum, quando arguitur quod sic, quia aliter sequeretur quod Socrates acquireret sibi aliquam quantitatem quam numquam habebit, huic dicitur negando consequentiam et consequens tamquam impossibile. Conceditur tamen quod Socrates acquiret aliquam quantitatem quam numquam habebit: quia Socrates acquiret totam quantitatem quam habebit cadaver Socratis in A instanti, posito casu principali, et ipse numquam illam habebit nec tantam in casu posito; et ideo conceditur quod ipse acquiret quod numquam habebit, non tamen acquiret sibi illud. | |
Et ad argumentum, quando dicitur quod qua ratione Plato in casu illo non habebit maximam quantitatem ante A quam ipse acquiret sibi ante A, eadem ratione sequitur quod Socrates non habebit maximam quantitatem quam acquiret sibi ante A, conceditur illud, quia oppositum eius implicat quod aliqua est maxima quantitas quam Socrates acquiret sibi ante A, quod est falsum et repugnans casui. Nulla enim est maxima quantitas quam Socrates acquiret sibi ante A nec quam habebit ante A; ideo conceditur quod ipse habebit ita magnam quantitatem ante A sicut acquiret sibi ante A. | |
Et quando arguitur ulterius quod ipse acquiret sibi aliquam quantitatem quam ipse numquam habebit, dicitur negando consequentiam, quia quamcumque quantitatem Socrates sibi acquiret ipse habebit, sed non habebit maximam quam sibi acquiret, quia nulla erit talis. Et si arguitur ex illo sic “quamcumque quantitatem sibi acquiret ipse habebit; ergo maximam quantitatem quam acquiret habebit”, dicitur negando consequentiam. | |
Et ad secundam formam, quando arguitur sic in argumento principali “Socrates et Plato fuerunt aequales in principio et ipsi augentur aeque velociter praecise per totam istam horam usque ad A instans; ergo quantamcumque quantitatem acquiret sibi Plato ante A instans, tantam acquiret sibi Socrates ante A instans, et e contra”, dicitur negando consequentiam. Conceditur tamen quod acquiret Socrates ante A instans aequalem quantitatem et ita magnam sicut Plato et e contra, sed sicut prius dictum est, Socrates non acquiret sibi illam, sed cadaveri suo sive corpori, sed Plato acquiret sibi ante A quamcumque quantitatem ipse habebit vel acquiret ante A, quia in A ipse erit habens illam. Et ideo non procedit ratio, sicut patet; ideo et cetera. |