Authors/Nicholas of Paris/Syncategoremata/De verbo est

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Page references are to Braakhuis vol 2.

Latin English
[8] Hiis visis de sincategoreumatibus in universali sequitur videre de unoquoque eorum in speciali.
Et quia affirmatio et negatio, quarum signa sunt ‘est’ et ‘non’, sunt principium ad quod resolvitur omne sincategoreuma et penes quae generatur multa difficultas in sophismatibus, propterea de his primo videndum est. Et quia dicit Aristoteles[1] quod in non esse intelligitur esse et omnino in negatione affirmatio, ideo prius de hoc verbo ‘est’, cum affirmatio sit pars negationis, ut idem dicit[2], et pars prior est suo toto et habitur privatione prior.
De hoc verbo ‘est’ primo quaeritur utrum sit sincategoreuma; secundo quid significet inquantum sincategoreuma; terio quae pars sit; quarto de regulis et sophismatibus circa hoc incidentibus[3].
[9] Utrum sit sincategoreuma.
Quod autem hoc verbum ‘est’ non sit sincategoreuma videtur: dicit Priscianus[4] quod solum partes indeclinables sunt sincategoreuma; sed ‘est’, cum sit verbum, non est pars indeclinabilis; ergo non est sincategoreuma.
Ad idem, nihil significans propriam substantiam uniuscuiusque est sincategoreuma; sed hoc verbum ‘est’ est huiusmodi, ut dicit Priscianus[5]; ergo.
Ad idem, nulla dictio significans ipsa rem est sincategoreuma; sed ‘est’ significat ipsam rem, cum significet esse uniuscuiusque; ergo. Ad idem, partium orationis duo sunt genera: quaedam sunt principales partes, quaedam sunt partes partium vel colligamenta, quae scilicet significant modos rerum vel modos dicendi. Quae vero sunt principales nunquam sincategoreumata sunt; sed nomen et verbum sunt huiusmodi; ergo, cum ‘est’ sit verbum, sincategoreuma non erit.
Item, nihil significans illud quod dicitur de altero est sincategoreuma; sed ‘est’ est huiusmodi, quia est secundum adiacens, sicut habetur in secundo Perihermenias[6], cum dicitur ‘homo est’; ergo non est sincategoreuma.
[10] Sed contra: sincategoreuma est quod per se nihil significat et cuius significatio terminatur ad alterum: sed, ut dicit Aristoteles[7], ipsum ‘est’, si purum quidem dixeris, ipsum quidem nihil est, idest nihil significat, sed sua significatio terminatur ad alterum, ergo sincategoreuma est.
Praeterea, dicit idem[8] quod ‘est’ significat quandam compositionem quam sine compositis non est intelligere, ergo neque esse; ergo est sincategoreuma.
Ad idem, dicit Aristoteles[9] quod si unum oppositorum est quale et suum oppositum erit quale; sed ‘est’ et ‘non’ sunt opposita, ut affirmatio et negatio, et ‘non’ est sincategoreuma; ergo ‘est’.
Dicendum quod duobus modis est considerare hoc verbum ‘est’: secundum modum significandi quem habet, per quem reducitur in speciem partis, et sic non est sincategoreuma; vel secundum rem significatam, et adhuc dupliciter: vel secundum substantiam quam generaliter uniuscuiusque rei significat, quae, cum sit in se generalis, trahitur in partem per adiuncta; quod significavit Aristoteles in praedictis[10], et hoc modo modum habet sincategoreumatis non tamen virtutem; vel secundum compositionem quam significat, quae compositio, quantum est de se, infinita [11] est et finitur per adiuncta. Propter quod dicimus quod hoc verbum ‘est’ simpliciter loquendo sincategoreuma non est, secundum quid tamen est, idest secundum modum se habendi.
Si ergo quaeritur, cum hoc verbum ‘est’ sit de substantia uniuscuiusque verbi, est enim radix omnium verborum ratione compositionis quam importat, quare cetera verba non sunt sincategoreuma, dicendum quod verba adiectiva praeter compositionem important formas accidentales per quas finitur compositio actu et specificatur generalis essentia, quae est in verbo; et privatur illud quod erat causa sincategoreumis.
Ex hoc patet responsio ad obiecta; patet praeterea quid significet hoc verbum ‘est’, secundum quod dicitur sincategoreuma, quia significat compositionem.
Quaestio
Quia tamen dicit Aristoteles[11] quod hoc verbum ‘est’ duplici modo accipitur in oratione: prout est secundum adiacens vel prout est tertium, propterea quaeritur utrum aequivoce sumatur hinc et inde.
Quod sic videtur: non est eadem ratio copulae et termini; sed prout est secundum adiacens, sic est terminus, prout est tertium, sic est copula; ergo.
Ad idem, duorum quorum alterum per se de altero dicitur, alterum est nota dicendi alterum de altero, non est eadem ratio; sed sic est hoc verbum ‘est’, prout est secundum vel tertium adiacens; ergo, cum [12] aequivocum sit cuius nomen commune et ratio substantiae est diversa, manifestum est quod hoc verbum ‘est’ aequivocum erit.
Praeterea, cum dicitur ‘homo est’, cum in omni enuntiatione oporteat esse quod dicitur de altero, et de quo dicitur, et medium per quod, manifestum est quod in hac non est aliud quod dicitur de altero quam participium sumptum ab hoc verbo ‘est’, ut sit sensus: ‘homo est’ idest: homo est ens; sed cum dicitur ‘homo est ens’, si hoc verbum ‘est’ sit eiusdem rationis cuius erat prius ergo poterit in suum participium resolvi, ut dicatur sic: homo est ens ens, et sic usque in infinitum; ergo cum non sit procedere in infinitum, manifestum quod alterius est rationis, cum est secundum adiacens, et cum est tertium.
Item, cum dicitur ‘Sortes est homo’ vel ‘Sortes est albus’, quaeritur utrum eiusdem rationis sit hoc verbum ‘est’ hinc et inde. Et videtur quod non: omnis dictio terminabilis ad diversa a quibus trahit esse et significari, cum diversis est diversarum rationum; quod patet, cum dicitur ‘de ecclesia’ et ‘de lana’, ubi tenetur haec dictio ‘de’ aequivoce; sed ita se habet hoc verbum ‘est’ in dictis locutionibus; ergo &c.
Sed contra: cum dicitur ‘Sortes est homo’ et ‘Sortes est homo albus’, eiusdem rationis est iste terminus ‘homo’ hinc et inde, scilicet cum per se ponitur, vel cum aliquid ei ponitur; ergo a simili: hoc verbum ‘est’, sive sit secundum sive tertium adiacens.
[13] Similiter: cum dicitur ‘Sortes est homo albus’ et ‘Sortes est homo animal’, non diversificatur ratio huius termini ‘homo’; ergo a simili: nec huius verbi ‘est’ in praecedentibus.
Propter quod dicendum quod hoc verbum ‘est’ eiusdem rationis est, idest non aequivoce accipitur, si per se vel si cum alio ponitur, et si cum alio: vel cum hoc vel cum illo. Quia, sicut dicit Aristoteles[12] in libro Physicae, medium, si comparetur ad extremum, extremum est, idest accipit rationem extremi, idest modum essendi et non esse; sed aequivocatio attenditur non a diversis modis se habendi sed a diversis modis essendi.
Quod autem opponitur[13] de resolutione, dicendum quod eiusdem rationis est resolutum et non resolutum, et facta resolutione non amplius oportet resolvi, quia resolutio signum eius qui erat intellectus potentiae resolvendi; quod innuitur ab Aristotele[14] in libro Elenchorum, cum dicitur, duplum intelligitur dimidii, sicut in unoquoque ad aliquid […] tamen expositum non amplius oportet exponi.
Quod quaeritur[15] utrum sit eiusdem rationis, cum dicitur ‘homo est albus’, ‘homo est animal’, dicendum quod sic, quia hoc verbum ‘est’, ut habitum [14] est[16], significat essentiam uniuiscuiusque in generali; quae, cum trahitur in speciem, non propter hoc aequivocatur, sicut animal, cum specificatur ad hominem et asinum, eiusdem est suae rationis.
De significatione verbi ‘est’
[42r] Hoc habito videndum est de significatione huius verbi ‘est’, de quo notandum quod significat compositionem, sicut innuit Aristoteles[17]. Sed sciendum quod multiplex est compositio. Est enim quaedam quae est qualitatis ad substantiam, quae per nomen significatur. Et est alia quae est actus ad substantiam, et haec dupliciter: vel sine distantia vel per distantiam. Sine distantia: sic est in participio, quod significat actionem vel passionem unitam substantiae sub una voce, ut, cum dicitur ‘legens’, idem est quod: qui legit. Si cum distantia: sic est in verbo, quod significat actionem vel passionem unibilem substantiae et non unitam et dependentem ab illa, propter quod omne verbum (excepto infinitivo, qui significat agere vel pati abstractum ab omni substantia sicut nomina formarum abstractarum; unde etiam supponere potest et se habere per modum casualem[18]) dependet ab aliqua substantia: vel infinita in supposito et persona, sicut sunt verba impersonalia;
[15] vel finita persona tantum et non supposito, sicut sunt verba tertiae personae in quibus intelligitur nominativus, infinitus scilicet quantum ad supposita; vel finita supposito et persona, [sicut sunt verba primae et secundae personae,] in quibus intelligitur nominativus utroque modo definitus, sicut dicit Priscianus[19]. Illam autem compositionem quae est qualitas ad substantiam significant nomina, sicut aliam verba vel participia.
Dubitatio
Sed posset dubitari utrum similiter dupliciter contingat hanc compositionem significare sicut eam quae est actus ad substantiam, scilicet cum distantia et sine.
Et videtur quod sic: cum enim dicitur ‘homo est albus’, eo modo se habet hoc adiectivum ‘albus’ quo modo se habet hoc verbum ‘currit’ cum dicitur ‘homo currit’; ergo, cum ex hac parte ‘homo currit’ est compositio actus ad substantia per distantiam, similiter ex alia parte erit compositio qualitatis ad substantiam per distantiam. Quare quaerendum est quare non sit inventa quarta, quae significaret quartum genus compositionis, scilicet qualitatis ad substantiam per distantiam.
Ad hoc dicendum quod non potuit esse, quia major est unio inter qualitatem et substantiam quam actus ad substantiam. Qualitas enim [16] per se non potuit significari; et si per se significaretur, est substantia, quae est essentia, ut patet in nominibus formarum ‘albedo’ et ‘nigredo’; unde etiam modus significandi substantiam fuit idem cum modo significandi qualitatem, ut patet in hic nomine ‘albus’, per quod significatur substantia infinite et qualitas finite. Sed actus per se potest significari, ‘per se’, inquam, ita quod substantia per illam vocem non significatur, licet substantia sit de intellectu actionis, ut, cum dicitur ‘lego’, intelligitur ego, non tamen per hanc vocem significatur. Et loquor de modo significandi substantiali. Quia duplex est modus significandi: alter substantialis, alter accidentalis. Substantialis est per quem partes orationis discernuntur a se invicem et a quo habent esse in specie, sicut significare substantiam cum qualitate est id quod efficit nomen esse nomen. Accidentalis est qui sequitur substantialem, a quo causatur constructio inter partes orationis secundum convenientiam ut est genus, numerus, persona, casus, &c. Illius ergo modi qui est secundum substantiam convenientia causat esse partium, illius vero qui est secundum accidentia non.
Quaestio
Sed tamen, cum multiplex sit compositio, una quae est partium in toto, ut domus ex tecto et pariete, alia quae est formae et materiae, [17] ut animae et corporis in homine, alia quae est differentiarum ad genus, ut in diffinitione, alia quae est aggregatorum in acervo, ut unitatum in numero, alia quae est ad proportionem, ut suppositi et appositi in oratione, subiecti et praedicati in enuntiatione, et aliae multae, tunc est quaestio quare non sint aliquae partes inventae quae significarent huiusmodi compositiones, sicut sunt aliquae quae significant illam quae est qualitatis ad substantiam vel quae est actus ad substantiam. Et quaeritur similiter de differentia illarum duarum compositionum.
Ad primum dicendum quod constituere partes orationis et eas discernere ad invicem est de intentione grammatici, cuius non est considerare compositiones praedictas, nisi illam quae est qualitatis ad substantiam, ut significet illud de quo dicatur aliud, aut illam quae est actus ad substantiam, ut significet illud quod dicitur de alio. Vel potest dici quod omnes aliae ad praedictas reduci possunt, sicut patet in interprando qualitatem de omni forma et de omni eo quod se habet per modum formae; quod patet intuenti.
Hoc habito potest dubitari de differentia illarum compositionum
ad invicem.
Ad hoc solet dici quod illa quae [est] qualitatis ad substantiam per vocem incomplexam significatur, scilicet per nomen unum; illa vero quae est actus ad substantiam exigit vocis complexionem, ut per alteram vocem significetur ipse actus, per alteram substantia a qua egreditur. Sed quia sic non differt ab ea quae per participium significatur, ideo assignanda est alia differentia, secundum quod illa [18] quae est actus ad substantiam susceptiva est inclinationis animi affectus demonstrantis; quod patet in verbis finiti modi actualiter et finite, in verbis infiniti infinite, in participiis autem potentialiter, quia participia habent inclinationem potentialem; sed alia quae est qualitatis ad substantiam non potest suscipere inclinationem huiusmodi.
Item, alia est differentia, scilicet quod illa quae est actus ad substantiam susceptiva est veritatis et falsitatis, sicut patet cum dico: ‘Sortes currit’, propter quod dicit Aristoteles[20] quod circa compositionem veritas falsitasque consistit; sed circa eam quae est qualitatis ad substantiam non est veritas nec falsitas.
Sed contra: habetur in Metaphysicis[21] quod unumquodque, sicut se habet ad esse, ita ad verum; sed huiusmodi compositio est; ergo est vera.
Dicendum quod duplex est veritas: veritas complexi et veritas incomplexi. Veritas incomplexi est idem quod essentia, qua est unumquodque id quod est, hoc differente quia essentia est principium existendi rem, veritas vero principium cognoscendi, sicut dicit Philosophus[22] quod veritas est declaratio rei apud intellectum, et [19] Augustinus[23] quod in unoquoque est id quod est, et sua veritas per quam cognoscitur, et sua bonitas per quam appetitur; et de haec veritate intellexit Aristoteles cum dicit quod ita se habet unumquodque ad esse sicut ad verum.
Est alia veritas quae est veritas complexi, quae ideo est in voce, quia est primo in re; de qua dicit Aristoteles[24] quod eo quod res est vel non est, est oratio vero vel falsa. Et de ista hic intelligimus, quae provenit ex convenientia praedicati ad subiectum; de qua dicit Ysaac[25] in libro De diffinitione quod veritas est adequatio rei et intellectus; et talis non est in compositione qualitatis ad substantiam.
Dubitatio
De hac ergo compositione quam importat hoc verbum ‘est’ potest dubitari utrum sit de substantia eius vel accidens eius.
Quod sit de substantia videtur, quia in unumquodque praeter Primum est ponere duo principia conficientia substantiam ipsius, scilicet quod est et quo est (et voco quod est: possibile vel materiam vel aliquid per modum materiae se habens, voco quo est: actu ens vel aliquid per modum formae) sed sic est quod vox significativa ex voce et significato in esse constituitur; ergo sicut vox est sibi substantiale, similiter et significatio; sed compositio est significatio huius verbi ‘est; [20] ergo est sibi substantiale.
Contra: omne quod est alicui propter aliud et non propter se xxx [est?]ei accidentale; sed compositio inest huic verbo ‘sum, es, est’ ut xxx mediante dicatur aliquid de alio; quod significat Aristoteles[26], cum dicit quod est eorum quae de altero dicuntur nota; ergo videtur quod non sit ei substantialis sua compositio.
[42v] Dicendum quod dupliciter est loqui de compositione huius verbi ‘est’: vel actu, sic est ei accidentalis, quia sic perficit suam significationem ab adiunctis, ut supra[27] dictum est; unde dicit Aristoteles[28] quod significat compositionem quam sine compositis non est intelligere; vel potentia vel aptitudine, sic est ei substantialis, quia sua significatio compositio talis est.
Quaestio
Item, potest quaerere de compositione importata per hoc verbum, utrum sit in re vel in anima tantum.
Quod non sit in re videtur, quia nihil se habens per indifferentiam ad hoc quod est vel non est, est actu in re; sed compositio importata per hoc verbum ‘est’ se habet per indifferentiam ad verum et falsum, [21] quorum est subiectum; quod patet cum dicitur: ‘homo est animal’, ‘homo est asinus’; sed verum est ens, falsum vero non ens; ergo compositio importata per hoc verbum ‘est’ non est in re.
Sed contra: omne trahens esse suum ab alio secundum exigentiam eius est a quo est; sed componibilia trahunt suum esse a compositione, cum compositio sit forma componibilium; ergo, si compositio non est in re, neque componibilia erunt in re; ergo haec erit vera ‘Antichristus est homo’, cum non exigatur quod ille terminus ‘homo’ supponat pro homine enti actu.
Dicendum quod compositio importata per hoc verbum ‘est’ non [solum] est in re sed [etiam] in anima. Est enim communis ea communitate qua commune est hoc nomen ‘ens’, hoc differente quod hoc nomen ‘ens’ absolute dicit, hoc verbum ‘est’ absolute dicit, hoc verbum ‘est’ in comparatione ad componibilia; quod innuit Aristoteles[29] dicens quod significat quandam compositionem, quam sine compositis non est intelligere, quia illa compositio infinita est quantum est de se, sed finibilis est per adiuncta, et actu et in re est unita componibilibus; quod patet cum dicitur: ‘Sortes est homo’.
Quaestio
Sed tunc quaeritur: cum dicitur: ‘homo est asinus’, per hoc verbum ‘est’ importatur compositio actu ens et in praesenti ens; sed omne quod est in praesenti simpliciter est, et omne quod est est verum, quia ‘verum’ et ‘ens’ convertuntur; ergo illa compositio est vera; ergo de [22] necessitate haec oratio ‘homo est asinus’ est vera, cum ipsa compositio sit essentia et veritas opsorum compositorum.
Item, esse totius est in actuali coniunctione et ordinatione partium in toto; sed partes huius enuntiationes actualiter sunt et ordinantur in ipsa; ergo ipsa enuntiatio actualiter est; ergo actualiter est vera, quia esse et esse verum convertuntur.
Item, dicit Aristoteles[30] quod successiva non sunt in sui termino, sed potius in suo fieri; sed enuntiatio est de genere successivorum, et suum fieri est suum proferri; ergo vere est quando profertur; sed quod vere est est verum; ergo illa oratio ‘homo est asinus’, cum profertur, est vera, et similiter quaelibet alia; ergo nulla oratio est falsa.
Dicendum quod dupliciter est esse in sermone, sciliciet esse prolocutionis, quod dicitur esse secundum dici, et de hoc esse est verum quod tunc est sermo, cum profertur et vere est; aliud est esse essentiae rei, quod significat ipse sermo, quod dicitur esse secundum rem. Et de tali esse est sermo verus, cum significat id quod est, ita ut est.
Ex hoc patet solutio ad obiecta per aequivocationem essentiae et veritatis.
Et potest instari quod, sicut non sequitur ‘ille bene facit’, cum bene furatur, idest clanculo et caute et secundum alias conditiones, ‘ergo bonum facit’, nec econverso, similiter non sequitur: ‘haec oratio vere est, ergo est vera’.
[23] Quod significat Aristoteles[31] in secundo Elenchorum, ubi dicit quod a qualitate modi non sequitur qualitas rei; unde non sequitur: ‘facit bene; ergo bonus est’, sed sequitur: ‘bene agit; ergo bonus inquantum agit’.
Quaestio
Item, potest quaeri de compositione importata per hoc verbum ‘est’, utrum sit in genere vel extra genus, et si in genere: quaeritur in quo.
Quod non sit in genere videtur: omne enim quod est in genere est in ipso sicut principium aut sicut genus aut species aut differentia aut individuum, utpote materia et forma sunt principium in genere substantiae, punctus in genere quantitatis, unitas in numeris, et ita de aliis; sed non est ponere genus praedicamentale in quo aliquo dictorum modorum se habeat compositio importata per hoc verbum ‘est’; ergo non est in genere.
Item, omne quod est in genere est aut universale aut singulare; sed compositio non est neque singularis neque universalis; ergo non est in genere. Probatio: quod non sit singularis videtur: nihil conveniens pluribus secundum eandem rationem est singulare; sed compositio importata per hoc verbum ‘est’ secundum eandem rationem pluribus convenit, quia semper est nota eorum quae dicuntur de altero; ergo non [24] est singularis. Quod non sit universalis, videtur: universale est quod est aptum natum dici de pluribus; sed compositio importata per hoc verbum ‘est’ de nullo est praedicabilis; ergo non est universalis; compositio enim illa nihil aliud est quam esse; sed esse non praedicatur de alio, non enim praedicatur esse Sortis de esse Platonis nec econverso.
Et si obiciatur quod immo, quia sicut se habet ens ad ens, ita esse ad esse; sed ens de enti praedicatur; ergo esse de esse; hoc enim ens quod est animal praedicatur de hoc enti quod est homo, et hoc ens homo de hoc enti quod est Sortes, similiter esse de esse praedicabitur.
Dicendum ad hoc quod dupliciter est loqui de compositione importata per hoc verbum ‘est’, scilicet secundum esse abstractum et secundum esse concretum. Si fiat sermo secundum quod convernitur: sic est in genere, non determinato sed in eo in quo est illud per quod concernitur; quod significavit Priscianus[32], si quis inspiciat, quod hoc verbum ‘est significat propriam substantiam uniuscuiusque. Si vero loquimur de hac compositione secundum intellectum abstractionis: sic non est in genere, sed est de analogis sicut ens, unum et aliquid, et circuit omne genus, quia ab eadem forma imponitur ens et esse.
Quod obicitur[33] utrum sit in genere velut principium, et ita de aliis, dicendum quod non, quia non est in genere per determinationem; ideo nullus [25] dictorum modorum in genere.
Dicunt tamen quidam quod compositio in genere relationis cadit.
Quod videtur: quia compositio compositorum est compositio.
Sed contra: ad aliquid talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt, aliorum sunt, idest: quorum esse est ab alio secundum dependentiam; sed esse compositionis non est eoquod alterum esse sit, quia esse et compositio, de qua hic loquimur, convertuntur, et ita, si esse esset causa esse, esset procedere in infinitum, esset enim quaestio de esse causante sicut de esse causato; ergo videtur quod compositio vel esse non sint ad aliquid.
Item, relatio est forma salvata in duobus extremis quae simul sunt natura: sed extrema compositionis de qua hic loquimur non simul sunt natura, sed potius secundum prius et secundum posterius se habent, quia alterum est illud de quo dicitur alterum, et ita prius, alterum verum quod dicitur de altero, et ita posterius. Et item: quod dicitur de altero communius est, et ita prius secundum alterum modum prioritatis. Quare manifestum est quod non est compositio ad aliquid.
Ad quod dicendum quod duobus modis potest considerari compositio: vel secundum respectum quem habet ad componibilia, quae quia, quantum est de se, aequaliter respicit, propterea secundum hoc cadit in praedicamento ad aliquid; vel potest considerari prout iam componit actu, et sic respicit composita, ut sunt in oratione, diversimode: vel secundum dici, vel secundum esse, vel secundum intelligi; et sic alterum alio modo prius est et alterum alio.
[26] Quod melius patebit inferius[34].
Questio
Item, de compositione potest quaeri, cum se habeat ad componibilia sicut medium ad extrema: cum medium extrema aequaliter respiciat, videtur quod aeque posset compositio couniri cum altero extremorum sicut cum reliquo; ergo sicut invenimus quaedam praedicata, quibus in eadem parte unita est compositio, sicut sunt verba, velut [43r] cum dicitur: ‘homo currit’, similiter deberent esse quaedam subiecta quibus unita esset compositio; quaeritur ergo quare non habeamus.
Et quod melius debeamus habere videtur, quia dicit Aristoteles[35] in libro De generatione: quod inter habentia simbolum facilior est transitus, idest: quae ad invicem sunt similia facilius in se transeunt; sed maior est similitudo inter hoc verbum ‘est’ ad subiectum quam eius ad praedicatum, quia subiectum significat substantiam in qua est, vel de qua est, quod per praedicatum significatur; similiter hoc verbum ‘est’ significat substantiam; ergo similiora sunt.
Ad hoc dicendum est quod compositio forma est enuntiationis, [27] quia duplex est forma, sicut significat Aristoteles[36] in libro Phisicorum, scilicet: forma materiae, ut anima corporis, et forma coniuncti, sicut humanitas unionis quae est ex anima et corpore. Similiter in enuntiatione praedicatum est forma subiecti quod est ut materia, sed compositio est forma unionis eorum. Quare, cum maior sit unio formae ad formam quam formae ad materiam, ideo compositio magis unitur praedicato quam subiecto, quia etiam dicit Aristoteles[37] quod, cum tres causae coincidant, scilicet: forma, finis, et efficiens, quarta, scilicet: materialis, non coincidit.
Quaestio
Item, dicitur quod in compositione significata per hoc verbum ‘est’ consignificatur tempus. Potest autem quaeri de modo significandi tempus in verbis, utrum significetur communiter aut discrete.
Quod discrete videtur: innuit Aristoteles[38] in libro Periermenias quod verbum consignificat tempus nunc; sed nunc est tempus indivisibile, et quod indivisibile est discretum; ergo consignificat tempus discrete.
Item, verbum praesens non consignificat tempus quod non est, sed potius quod est; sed ut idem[39] dicit in libro Phisicorum, de toto tempore non [28] est nisi praesens indivisibile; ergo non consignificat verbum nisi tempus discrete.
Item, non est contradicere nisi ratione eiusdem temporis; sit ergo A: tempus indivisibile, B: immediatum tempus divisibile, sit verum in A Sortem sedere, in B falsum, proferatur; ‘Sortes sedet’, ‘Sortes non sedet’, quaeritur: aut utraque vera, aut utraque falsa, aut altera vera et altera falsa? Quod utraque sit falsa videtur: hoc non potest esse, cum de quolibet affirmatio vel negatio. Si utraque vera: ergo, cum impossibile sit eidem in eodem tempore indivisibile inesse contradictio, erit pro diversis temporibus; et sic non erit contradictio. Si altera vera, altera falsa: aut pro eodem tempore aut pro diversis. Quod non sit pro diversis, manifestum est, quia Sortem sedere, quando sedet, est necessarium; ergo suum contradictorium est impossibile; similiter Sortem non sedere, quando non sedet, est necessarium; ergo suum contradictorium impossibile. Ergo manifestum est quod pro quando indivisibili est contradictionis altera pars vera, altera pars falsa; sed per verbum consignificatur tempus contradictionis; ergo per verbum consignificatur tempus indivisibile.
Contra: quod verbum consignificet tempus communiter videtur, quia verbum non consignificat tempus nisi quod est mensura compositionis; sed divisibile ab indivisibili mensurari est impossibile, ut probatur[40] in sexto Phisicorum; ergo, cum omnis compositio importata per hoc verbum ‘est’ sit divisibilis, manifestum est quod omne tempus mensurans compositionem verbalem erit tempus divisibile. Probatio [29] medii: omne relatum ad duo diversa quorum esse non est simul esse, de necessitate est divisibile; sed extrema enuntiationis sunt duo diversa, scilicet praedicatum et subiectum, in quibus de necessitate est ordo prioris et posterioris; ergo.
Ad idem, omne quod est eo modo mensuratur quo est; sed tempus est mensura motus; ergo eo modo quo motus est eo modo a tempore mensuratur; sed motus in successione est; ergo a tempore in successione mensuratur; sed quod in successione est est in adveniendo et recedendo partem et partem; ergo, cum tempus mensuret motum, est in adveniendo et recedendo partem et partem: ergo tempus in partibus consistit, et omne tale commune est; ergo &c; sed tempus motus est tempus compositionis; ergo tempus compositionis est commune.
Dicendum quod tempus consignificatum in verbo est tempus commune et non discrete. Quod patet, quia omne quod est ab alio est secundum modum causae et non secundum modum suum, et ita, cum tempus sit mensura, secundum rationem mensurati oportet ipsum accipi.
Quod obicitur[41] quod significat praesens nunc, dicendum quod duplex est praesens: scilicet temporis, et ita est discretum et indivisibile, quod dicitur instans, per cuius continuationem fluit tempus in tempora; et est praesens actionis, quod recipit quantitatem ab actione; unde auctor[42] Sex principiorum: tempus longum, quia actio longa, et breve, [30] quia actio brevis. Similiter et nunc commune est.
Quod obicitur[43] de contradictione, dicendum quod duobus modis est loqui de tempore contradictionis: secundum esse et sedundum dici. Si secundum esse: verum est quod oportet esse idem tempus indivisibile in quo sint et non sint quae contradicunt; et hoc significavit Aristoteles[44] dicens quod ad idem tempus reducendae sunt contradictionis contradictiones. Si secundum dici: sic est tempus commune, quia non est in eodem tempore indivisibili possibile dici duo contraria, et vox est, cum dicitur.
Ex praedictis ad secundum[45] patet responsio.
Quaestio
Item, solet dici quod a tempore consignificato in verbo vel in compositione restringitur terminus communis ad supponendum pro praesentibus, veluti dicit quaedam regula in Appellationibus[46]; potest quaeri utrum hoc sit verum.
Quia videtur quod non, quia illud tempus per quod restringitur terminus subiecti est aut in subiecto aut in praedicato aut in compositione.
[31] Si in subiecto: hoc non potest esse, quia subiectum nomen est, sed est proprium nominis significare in quiete et sine tempore.
Si in praedicato: hoc non potest esse; restrictio enim quaedam actio est; sed omnis actio secundum contactum, ut dicit Aristoteles[47] in primo De generatione; ergo quae non contingunt sese non possunt in se agere et a se pati; sed praedicatum non contingit subiectum neque ei immediate adhaeret, quia semper intercidit compositio media; ergo quod est in praedicato non agit in subiecto. Ad idem, nullum accidens disponit aliud subiectum ab eo in quo est, sicut albedo Sortis non disponit Platonem; sed restrictio quaedam dispositio est; ergo tempus quod est accidens praedicati non restringit subiectum.
Item, cum dicitur: ‘homo currit’, si hoc praedicatum ‘currit’ restringit hoc subiectum ‘homo’, manifestum quod iste terminus ‘homo’ non supponit nisi pro currentibus; sed si terminus restrictus distribuatur, pro eis solum distribuetur pro quibus restringitur; posito ergo quod tantum tres homines currant, haec erit vera ‘omnis homo currit’. Hoc autem falsum: ergo tempus praedicati non restringit subiectum.
Si dicatur quod illud tempus est in compositione: adhuc videtur quod non possit restringere, quia, si aliqua duo sunt restricta unita in aliquo simplici et indivisibili, ad nihil potest ferri unum ad quod [32] feratur reliquum; sed compositio est unita in hoc predicato ‘currit’; ergo ad nihil ibit compositio ad quod non eat predicatum; ergo, si compositio restringit subiectum, vel predicatum restringit illud; et ita idem inconveniens quod prius. Ad idem. compositio est unitiva subiecti et predicati vel per prius se unit predicato; sed omne quod est unitivum duorum quorum alterum inest alteri, facit illud cui inest alterum, stare solum pro illis quibus alterum inest; sed compositio ita unit predicatum et subiectum quod predicatum inest subiecto; ergo subiectum stabit solum pro illis quibus predicatum inest; ergo idem quod prius.
Ergo patet quod subiectum non restringitur, cum non posset restringi nisi ab eo quod est in subiecto vel in predicato vel in compositione. [43v] Dicendum quod terminus communis cum verbo de presenti a parte ante positus restringitur ad presentes secundum formam regulae in Appellationibus datae. Cuius restrictionis causa est presentialitas consignificata in compositione verbi presentis, a qua presentialitate ipsa etiam compositio informatur. Propterea, cum compositio forma sit extremorum, informat ipsa composita eadem presentitate, sicut vinum acidum dolium facit acidum. Nec propterea oportet quod subiectum restringatur solum ad ea quibus convenit predicatum, quia non ratione predicati sed ratione sui temporis restringitur compositio, ut, cum dicitur ‘homo currit’, compositio importata per hoc verbum ‘currit’ non restringit hunc terminum ‘homo’ ad currentes sed ad [33] presentes. Et similiter potest esse in anima; cum sit simplex et indivisibilis, unit in se gramaticam et musicam, tamen neutra est altera.

Notes

  1. n1 De Soph. El. 31, 181b 28-31
  2. n2 Anal. Post. I 25, 86b 27-40, & De anima III 6, 430b 23-4
  3. n3 xxx
  4. n1 Inst gramm. II 15 p. 54
  5. n2 Inst gramm. XIII 20, p. 13
  6. n3 De Interpr. 10, 19b 10-22
  7. n1 De Interpr. 3 16b 22-3
  8. n2 De Interpr. 3 16b 24-5
  9. n3 Categ. 8 10b 17-8
  10. n4 p.10-11
  11. n1 De Interpr. 10, 19b 10-22
  12. n1 Physica V, 1, 224b 31-2
  13. n2 supra p. 12 3-11
  14. n3 cfr De soph. el.31, 181b 25-34
  15. n4 cfr. Supra, pp. 12 12-13 3
  16. n1 supra p. 10 12 sqq
  17. n2 De interpr. 3 16 b 24-5; cfr supra p. 10 n2
  18. n3 cfr Prisciani Inst gramm. X 43, pp. 408-9
  19. n1 Inst. gramm. XVII 14, 116 sqq.
  20. n1 De Interpr. 1, 16 a 12-3
  21. n2 Meta. II 1, 993b 30-1
  22. n3 ubinam? locum non inveni
  23. n1 ubi? Autem Hugo St Victor De septem vitiis (= Allegoriae in Novum Test. II 3) P.L. 175 774 CD, vide D. Lenfant, Concordiantae Augustinianae s.v. Bonitas, no. 14. (niet in Hugo St Victor, De Septem vitiis ed. R. Baron.)
  24. n2 Categ. 5, 4 b 8-10
  25. n3 Cfr Ph. Boehner, Ockham’s Theory of Truth (Collected articles) pp. 176 sqq.
  26. n1 De interpr. 3, 16b 7-8
  27. n2 supra, pp. 10-11
  28. n3 De interpr. 3, 16b 24-5
  29. n1 De interpr. 3, 16b 24-5
  30. n1 cfr Physica V 3, 227 a 10-13
  31. n1 cfr. De soph. El. 24, 179 a 35-9; cfr. Etiam ibid., 180b 7 sqq
  32. n1 Inst. gramm. XVII 77, p. 152
  33. n2 supra, p. 23
  34. n1 cfr. Infra, pp. 37-8, 41 en 60 sq.
  35. n2 De gen. et corr. II, 4, 331 a 23-5.
  36. n1 cfr. Physica II, 1, 193 a30-b21
  37. n2 cfr. Physica II, 7, 198a 24 sqq
  38. n3 De interpr. 3, 16 b6-11
  39. n4 cfr. Physica VI, 3, 233b 33-5 sqq
  40. n1 Physica VI, 1, 231 b10-20
  41. n1 supra, p. 27
  42. n2 ubinam? Locum non inveni
  43. n1 supra, p. 28
  44. n2 cfr. Metaphysica IV, 6-7, 1011 a3 sqq; cfr. etiam De soph. el., 167a 23-27
  45. n3 supra, p. 27-8
  46. n4 cfr. Summae (Metenses), p. 459.
  47. n1 De gen. et corr. I, 6, 322 b 22-25