Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 4/Caput 1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
TRACTATUS 4 CAPUT 1
Nunc dicendum est de praedicamento qualitatis. Describitur autem qualitas sic: qualitas est secundum quam quales dicimur.
Sciendum quod praedicamenta definiri non possunt. Cum enim in definitione ponatur genus et differentia definiti; genera autem generalissima, cuiusmodi sunt substantia, quantitas, qualitas et huiusmodi, non habeant genus supra se, ut supra dictum est; ergo definiri non possunt. Possunt autem per aliqua nobis magis nota describi seu notificari.
Notandum, quod ut ex supradictis colligi potest, intellectus noster non solum abstrahit universale a particularibus, sed etiam formam ab habente talem formam: intelligit enim humanitatem praecise non intelligendo cum ea habentem humanitatem, scilicet hominem, in quo non solum est humanitas, sed etiam multa alia entia, scilicet albedo, et huiusmodi: eodem modo intelligit albedinem abstrahendo ab habente ipsam, quod vocamus album.
Unde licet albedo non inveniatur sine subiecto, tamen intellectus eam intelligit abstrahendo a subiecto, eo videlicet non intellecto: et secundum hoc magis pertinet ad intellectum accidens in abstracto, quam in concreto.
Et quia cognitio nostra ortum habet a sensu; minus sensibilia sunt nobis minus nota. Abstracta autem, ut dictum est, sunt minus sensibilia. Ergo convenienter notificantur per concreta, sicut per prius nota. Bene ergo data fuit notificatio qualitatis, quae est abstracta, per quale, quod est concretum, dicendo: qualitas est secundum quam quales dicimur. Sciendum est, quod est differentia inter quantitatem et alia accidentia: nam in ea praedicatur concretum de abstracto: dicimus enim: haec linea est quanta: quod non contingit in aliis praedicamentis accidentium: non enim potest dici quod haec albedo est qualis. Et inde est, quod quantitas in abstracto non definitur seu describitur per concretum. Si enim unum de alio praedicatur conversim, ita erit male notum unum sicut reliquum.
Et sic patet de descriptione qualitatis.

Notes