Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
TRACTATUS 5 CAPUT 1
Dicto de praedicamentis absolutis, dicendum est de respectivis: et primo de relatione.
Notandum, quod quia relatio parum habet de entitate: ideo de ipsa non tractat philosophus, sed solum de relativis, quae propter concretionem magis a nobis possunt cognosci: vocat enim relativa ad aliquid, et definit ea sic: ad aliquid talia dicuntur, quaecumque hoc ipsum quod sunt, aliorum dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud.
Ad intelligentiam huius definitionis sciendum, quod quaedam sunt relativa secundum dici, quaedam secundum esse: quaedam sunt relativa realia, quaedam vero secundum rationem. Relativa secundum dici ea dicuntur, quae de suo principali significato dicunt rem alterius praedicamenti, secundario autem dicunt relationem, seu dicunt respectum: sicut scientia de suo principali significato dicit habitum animae, et sic est in prima specie qualitatis; secundario autem dicit respectum ad scibile, et sensus ad sensibile, quae est quaedam potentia in secunda specie qualitatis, et talia sunt relativa secundum dici. Relativa vero secundum esse sunt quae de suo principali significato significant respectum ad alium. Relativa realia sunt quae habent referri realiter, circumscripto omni actu intellectus, ut pater et filius: circumscripto enim omni actu intellectus, pater refertur ad filium, et filius ad patrem; quia realiter pater genuit filium, et filius a patre fuit genitus.
Notandum quod ad hoc ut relatio sit realis, quinque requiruntur: duo ex parte subiecti, duo ex parte termini, et unum ex parte relatorum. Primum ex parte subiecti est, quod relatio supponat aliquod fundamentum reale in eo cuius est ut subiecti: unde non entis non potest esse relatio realis. Secundum ex parte subiecti est, quod in eo sit ratio fundamentalis quare refertur: ut videlicet illud secundum quod dicitur referri, includat aliquod reale, sicut movens in eo quod movet, includit potentiam activam secundum quam potest agere.
Unde propter defectum huius conditionis res intellecta non refertur realiter ad intelligentem, quia res intellecta in eo quod huiusmodi denominatur ab actu intelligendi, qui nihil secundum rem ponit in re intellecta, sed solum in intelligente. Tertium quod requiritur, et est primum ex parte termini, est, quod terminus ad quem est relatio, sit res quaedam. Quartum est, quod terminus sit diversus realiter ab alio correlativo, quia eiusdem ad se ipsum non est relatio realis. Quintum autem, quod requiritur ex parte correlativorum est quod sint eiusdem ordinis; ita videlicet quod ambo sint limitata ad genus et speciem, vel ambo sint extra genus, ita quod ex aequo respondeat eis ratio generis aut speciei. Quacumque autem harum conditionum non existente in quocumque relativo, non erit relativum reale, sed secundum rationem.
Unde Dei ad creaturam non est relatio realis, quia quicquid est in Deo, non est in genere relationis.
Unde licet Deus realiter sit dominus creaturae, et creatura realiter serva, tamen dominus non est in Deo relativum reale, quia illud dominium non est in genere relationis ex aequo ut opposita species servituti creaturae correspondens. De aliis quatuor conditionibus iam exemplificatum est.
Notandum quod dominium ex parte Dei est quid infinitum, cui non adaequatur ut possit correspondere servitus creaturae quae est finita. Infinitum non correspondet finito, quia plus habet. Dominium ergo Dei est relatio rationis, servitus vero creaturae est relatio realis.
Ex his patet descriptio relativorum supra posita: nam ipsa comprehendit omnia relativa, tam secundum dici quam secundum esse, tam relativa realia quam relativa rationis: omnia namque dicuntur ad alia, scilicet ad correlativa, vel in habitudine casus genitivi, propter quod dicit aliorum dicuntur, ut pater filii pater, sive quomodolibet aliter, idest, in habitudine cuiuscumque casus, sive dativi, ut similis simili similis, sive accusativi, ut mons magnus ad parvum montem, sive ablativi, ut maius minore maius.
Et sic patet prima definitio.

Notes