Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 11
Dubium autem oritur contra ea quae dicta sunt, videlicet quod ista sex principia denominant substantiam extrinsece. Dictum est enim, quod actio quae subiective est in patiente, denominat agens. Hoc enim non videtur esse verum de passione: nam ipsa denominat passum in quo est formaliter et subiective.
Dicendum, quod forma in fluxu, quae est ipse motus, secundum se accepta, est in praedicamento absoluto: puta calor qui causatur in aqua prout est in fluxu, est in praedicamento qualitatis, quia motus est in praedicamento termini ad quem est; prout autem est in fluxu, dicitur motus; prout vero habens talem calorem, scilicet aqua quae calefit, transmutatur ab igne calefaciente, talis denominatio pertinet ad passionem prout est praedicamentum: non enim aqua dicitur calefieri quia in ea est calor, sed quia talis calor est a calefaciente: unde si non esset calefaciens, quantumcumque calor esset in aqua, non propter hoc diceretur calefieri vel pati; sed dicitur calefieri et pati in quantum talis calor est a calefaciente.
Talis ergo denominatio vel respectus passi est formaliter ab extrinseco, ex quo importat agens, quod est extrinsecum. Sic ergo passio extrinsece denominat subiectum, vel dicit respectum ab extrinseco. Recipit autem passio magis vel minus et contrarietatem eodem modo quo dictum est de actione: quod intelligitur sicut supra de actione expositum est.
Et sic patet de praedicamento passionis et cetera.

Notes