Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 15
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 5
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 15 | |
Ubi est circumscriptio corporis a loci circumscriptione proveniens. Ad intelligendam praedictam descriptionem, et quid est ubi, sciendum, quod locus est superficies corporis continentis immobilis. Dupliciter autem potest aliquid esse in loco: scilicet definitive et descriptive. Definitive sunt in loco ea quae licet quanta non sint, nec per se nec per accidens, tamen non sunt ubique; sed ita sunt in una parte mundi quod non sunt in alia, sicut sunt Angeli et animae separatae; unde dicuntur esse in loco definitive, idest determinative, quia ita determinate sunt in una parte mundi, quod tunc non sunt in alia. Et de talibus non potest proprie dici esse in ubi: nam ea quae sunt in ubi, continentur in loco. Sed huiusmodi magis continent locum quam contineantur a loco; non ergo proprie sunt in ubi. Circumscriptive vero dicuntur esse in loco omnia quanta. Dimittamus modo de ultima sphaera qualiter sit in loco. | |
Unde quantitas quae formaliter facit subiectam materiam quantam, efficienter facit eam esse in loco: unde corpus locatum per suam superficiem tangit superficiem corporis locantis: et sicut est signata superficies corporis locati, ita et superficies locantis. Superficies autem corporis locantis potest dupliciter considerari. Uno modo ut est in corpore locante et denominat illud; et sic est quantitas. Alio modo ut denominat corpus locatum; et sic facit praedicamentum ubi, quod nihil aliud est secundum rem, quam locus, ut denominat locatum denominatione extrinseca, sicut dicitur civis a civitate, et Pragensis a Praga. Vel iuxta secundam opinionem, praedicamentum ubi est respectus circumscribentis locatum. | |
Ex praedictis patet, quod motus localis non est in loco in quantum huiusmodi, sed est in praedicamento ubi: motus autem subiective est in eo quod movetur, seu in mobili. Dicitur autem motus esse in genere formae quae acquiritur per motum, quae est terminus motus. Non autem movetur locus, cum sit terminus continentis immobilis, movetur autem locatum. Locus autem, in quantum huiusmodi, non est forma quae acquiritur in locato, sed est forma locantis. Nihil ergo acquiritur in re mobili nisi ubi, quod est respectus loci ad locatum, ut circumscribit illud. Vel est denominatio supponens praedictum respectum, iuxta primam opinionem. Hic autem respectus terminative est in ipso locato, et secundum extensionem loci cuius est talis respectus ut fundamentum, acquiritur in re quae movetur ad aliud et aliud ubi, usque ad terminum motus. | |
Ex his patet, quod in aliis speciebus motus in ipso mobili acquiritur forma intrinseca. Nam in alteratione quae fit de frigore ad calorem, acquiritur calor qui est forma intrinseca inhaerens ipsi calefacto: et in augmento et decremento acquiritur certa quantitas, quae etiam est forma inhaerens intrinsece. Sed in motu locali acquiritur ubi, quod denominat extrinsece. Vel iuxta secundam opinionem est respectus extrinsecus fundatus in locante, et terminatus in locato, ut dictum est. | |
Patet ergo descriptio ipsius ubi: scilicet, quod est circumscriptio corporis, idest denominatio corporis locati circumscripti proveniens a circumscriptione loci, idest ab ipso loco circumscribente. Vel iuxta secundam opinionem, est circumscriptio corporis locati, idest respectus terminatus in corpore circumscripto, proveniens a circumscriptione loci, idest fundatus in loco prout circumscribit locatum. |