Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 7
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 5
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 7 | |
Actio est forma secundum quam in id quod subiicitur agere dicimur. Ad quod intelligendum sciendum, quod duplex est actio: una quae vocatur actio immanens, ut calere; alia quae dicitur transiens, ut calefacere. Actio immanens non est causa effectiva rei ut sit in actu, sed est idem quod esse in actu: calere enim idem est quod esse in actu caloris: et secundum talem actionem dicitur agere aliquid quod est formaliter tale, sicut calor facit seu agit formaliter calidum illud in quo est: calere enim comparatur ad calorem sicut actus secundus ad primum. | |
Notandum quod actus primus et secundus potest dici tripliciter. Uno modo sic, quod actus primus sit forma aliqua, et actus secundus sit actio transiens, differens realiter ab ea; sicut se habet calor ignis, et eius calefactio: et isto modo calere non est actus secundus caloris. Secundo modo dicitur actus primus forma quae subditur, et actus ei inhaerens dicitur actus secundus, ut sunt superficies et calor; nec etiam isto modo calere est actus secundus caloris. Tertio modo dicitur actus primus et secundus, secundum quod unus et idem actus potest accipi ut consideratur in se, et prout consideratur ut alicuius habentis ipsum actualiter: sicut consideratur calor ut est quaedam forma in se: calere vero importat eamdem formam in habitudine ad aliquod habens, quia calere est habere calorem vel esse in actu caloris. | |
Similiter intelligere et sentire sunt actiones immanentes, quia dicunt actum intelligendi vel sentiendi esse actu in intelligente vel sentiente. Haec autem actio immanens non est directe in praedicamento actionis, ideo de ipsa satis dictum sit. Secunda vero actio quae dicitur transiens, facit praedicamentum actionis. | |
Notandum, quod ut habetur 3 physicorum, actio et passio et motus sunt una et eadem res; unde calefactio nihil aliud est quam calor ut est in fluxu, prout scilicet est actus existentis in potentia, quod idem est quod motus. | |
Verbi gratia, dato quod aqua calefieret ab igne, certum est quod in ea esset aliquis calor causatus a calore ignis: qui calor quantum ad esse suum consideratus, est forma quae est qualitas in tertia specie qualitatis; secundum autem quod est in fluxu, scilicet quia magis et magis participatur in aqua, dicitur motus; secundum autem quod denominat ignem calefacientem, dicitur actio: nam ignis secundum eum dicitur calefaciens iuxta primam opinionem. Et secundum quod habet respectum ad ignem ut ad causam efficientem, est actio iuxta secundam opinionem, et dicitur calefactio actio. Calefactio vero passio dicitur, ut denominat, vel importat respectum ad aliquod recipiens in comparatione ad id a quo recipit: unde ratio actionis prout est praedicamentum, consistit in hoc quod actio dicit formam in motu vel mutatione ut est a causa efficiente. | |
Unde causa efficiens quam denominat, vel ad quam habet respectum, est de ratione actionis. Nec propter hoc sequitur quod actio, quamvis sit eadem fundamentaliter cum calore, quod sit in eodem praedicamento cum calefactione ut est passio. Sicut etiam supradictum est in praedicamento relationis, licet similitudo sit eadem res cum albedine; tamen quia similitudo importat aliquid aliud quod non importat albedo, scilicet terminum ad quem, est in alio praedicamento quam sit albedo. Sic in proposito, licet calefactio ut est actio, dicat calorem in motu; quia tamen dicitur actio ut denominat agens, iuxta primam opinionem, vel dicit respectum ad agens, iuxta secundam opinionem, ad quod non habet respectum calor, nec calefactio ut est passio; ideo calefactio actio est in alio praedicamento quam calor vel calefactio passio. | |
Ex his patet descriptio actionis supraposita, scilicet, actio est forma secundum quam in id quod subiicitur agere dicimur. Est enim forma quae est in motu seu in mutatione, secundum quam dicimur seu denominamur agentes, iuxta primam opinionem, vel quae habet respectum ad nos qui agimus, sicut ad causam efficientem, scilicet quia agimus in rem quae subiicitur, id est, in rem quae patitur, iuxta secundam opinionem. | |
Et sic patet quid est actio. | |
Sciendum quod auctor sex principiorum quaedam dicit de actione corporea vel incorporea, quae vel simpliciter reputo falsa vel extorta indigent expositione. Dicit enim quod actio corporea necessario est cum motu agentis: quod non reputo verum in omnibus actionibus corporum: magnes enim non mota ullo genere motus attrahit ferrum; et de multis aliis agentibus posset hoc inveniri: ideo omnia talia quae ille ibi ponit, praetermitto. |