Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 9
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 5
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 9 | |
Est autem proprium actionis ex se inferre passionem. | |
Notandum, quod licet actio et passio et forma qua aliquid movetur, sint una res; tamen propter diversam denominationem quam important, vel propter diversum respectum importatum, sunt diversa praedicamenta. Habent autem se actio et passio in hoc ordine: nam ad omnem actionem egredientem ad extra sequitur passio: si enim agere nihil aliud est quam causare formam in passo cum motu, et pati nihil aliud est quam talem formam recipere, necessario sequitur, quod ad omnem actionem sequitur passio, ad omne agere sequitur pati. Bene ergo dictum est, quod proprium est actionis causare passionem in passo; et sic patet de actione. |