Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
TRACTATUS 6 CAPUT 1
Dicto de his quae quantum ad rem significatam pertinent ad primam operationem intellectus, quae est indivisibilium intelligentia, ut in 3 de anima dicitur, quia videlicet res cognoscitur quantum ad suam quidditatem; nunc dicendum est de his quae pertinent ad secundam operationem intellectus, quae ibi compositio vel divisio nominatur, qua scilicet intellectus noster unam rem cum alia componit, vel ab alia eam dividit, per esse scilicet et non esse. Et dicitur tractatus iste de enunciatione seu propositione, large sumpta propositione. Si enim stricte sumeretur, tunc enunciatio esset genus eius: propositio enim solum dicitur de praemissis ipsius syllogismi; sed enunciatio dicitur tam de praemissis quam de conclusione. Ad cognoscendum autem dictam enunciationem dicendum est primo cum Aristotele de partibus suis, scilicet de nomine et verbo; et de eius genere, quod est oratio. Nomen est vox significativa ad placitum sine tempore, cuius nulla pars significat separata, finita et recta. In ista nominis definitione ponitur vox pro genere.
Notandum, quod ut habetur 2 Metaphy., haec est differentia inter definitionem suppositorum et definitionem formarum sive substantialium sive accidentalium: nam in definitione suppositorum nihil ponitur quod sit extra essentiam definiti, sed omnes particulae definitionis sunt de essentia definiti. Formae vero, quia non possunt per se esse, sed in alio, scilicet in subiecto vel in materia; in sui definitione requirunt subiectum vel materiam, quae tamen non sunt de essentia earum; et ideo ipsarum definitiones dicuntur esse per additamenta.
Unde formae accidentales in sui definitione requirunt subiectum. Haec est autem differentia inter eas definiendo: nam formae abstractae aliter requirunt subiectum in earum definitionibus quam formae sumptae in concreto. Formae abstractae requirunt subiectum loco differentiae; ut cum dicimus, crispitudo est contractio capillorum: ubi capilli qui sunt subiectum crispitudinis, ponuntur loco differentiae; in concreto vero requirunt subiectum loco generis; ut cum dicimus Crispum est capillus contractus. Hoc habito, sciendum est, quod nomen, verbum et oratio sunt quaedam artificialia, et per consequens accidentia: eorum autem subiectum est vox quae est quid naturale: ars enim in voce ut in subiecto format nomina verba et orationes; et ideo in eorum definitionibus debet poni vox ut subiectum.
Et quia concreta sunt, ideo in eorum definitionibus ponitur vox pro genere. Dicitur autem vox significativa, ad differentiam vocum non significativarum quaecumque sint illae, quae videlicet pro nihilo proferuntur. Ad placitum autem dicitur ad differentiam vocum significativarum naturaliter: ut sunt latratus canum qui significant iram, prout natura dictavit eis, quoniam non significant secundum institutionem humanam. Sine tempore vero dicitur ad differentiam verbi et participii.
Ubi nota, quod ut supra in alio tractatu dictum est, actio, passio et motus sunt una res. Verbum autem significat per modum actionis vel passionis, et per consequens per modum motus seu mutationis. Primum autem quod habet mensurari tempore, est motus. Verbum vero significat cum tempore. Sciendum, quod actio et passio dupliciter possunt significari: vel per modum abstractum, ut sunt quaedam res; et tunc non significant cum tempore; significant enim per modum habitus et quietis, scilicet sine motu, et sic significantur a nomine. Alio modo significantur per modum actionis prout sunt egredientes a subiecto, et sic significantur ut motus vel mutationes, et per consequens, ut mensurantur tempore; et sic significantur a verbis formaliter, et non materialiter sumptis; et etiam a participiis, non a nomine. Nomen ergo significat sine tempore. Deinde dicitur, quod nominis nulla pars significat separata, ad differentiam orationis, cuius partes significant separatae.
Ubi nota, quod significatio se habet ad nomen ut forma eius: littera vero et syllabae sunt ut materia eius, seu ut partes integrales.
Cum autem nulla pars sit quae non habeat formam totius in toto; ideo nulla pars separata habebit per se significationem, nisi solum illam quam habet totum.
Unde in nominibus compositis, ut sunt Terranova, castrum Ioannis, si significatum esset divisum, puta quod intelligeretur pro terra quae esset nova, tunc non esset nomen, sed oratio: si vero significatum suum esset una res, puta villa vel huiusmodi, tunc erunt nomina. Deinde dicitur finita ad differentiam nominum infinitorum, sicut est non homo.
Ubi nota, quod omne nomen accipiendo etiam pronomen pro nomine, aut significat determinatam naturam ut homo, aut determinatam personam, ut ego et tu, aut determinatam naturam et personam, ut Socrates Plato; cum autem nomen infinitum nihil horum significet, non vere poterit dici nomen. Quod autem nihil horum significet, patet: nam nomen quod imponitur a privatione, ad minus requirit subiectum existens: non enim caecum dicitur nomine animalis; sed supponit, quod illud quod est caecum, sit aptum natum habere oculos. Nomen autem infinitum cum a negatione imponatur, nihil supponit; potest enim enim dici de ente, sicut de non ente: dicimus enim quod Chimaera est non homo, ut equus est non homo.
Unde talia significant solum per modum nominis quia ad minus est suppositum in comprehensione. Deinde dicitur recta, ad differentiam casuum obliquorum, qui cadunt a recto seu nominativo per quamdam originem declinationis. Solus enim nominativus dicitur nomen principaliter, quia per ipsum facta est impositio nominis ad aliud significandum. Non autem pertinent obliqui directe ad logicum, qui versatur circa verum et falsum; quia tales casus, scilicet obliqui, cum hoc verbo sum es est, in quod omnia verba resolvuntur, non dicunt verum vel falsum. Nihil tamen prohibet eos cum aliquibus verbis impersonalibus iungi, et significare verum vel falsum, ut, taedet me lectionis.
Et sic patet de nomine et cetera.

Notes