Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 10
Modo dicendum est quomodo se habent praedictae enunciationes quantum ad verum et falsum.
Ubi nota, quod sicut supra dictum est, de universali secundum quod est in ipsis singularibus dupliciter potest aliquid enunciari, scilicet affirmative, et removeri negative. Uno modo quando attribuitur sibi aliquid ratione ipsius universalis, vel quod pertineat ad eius essentiam, vel quod sequatur principia eius essentialia; ut cum dicitur homo est animal risibile: et haec vocatur materia naturalis, seu necessaria. Quod autem isto modo ab universali removetur ratione ipsius naturae, scilicet universalis, dicitur materia remota, seu impossibilis, ut, homo est asinus. Secundo modo quando attribuitur sibi aliquid ratione alicuius singularis, in quo haec natura universalis invenitur, ut cum dicitur homo currit: et haec dicitur materia contingens. Sciendum, quod in materia naturali et in materia remota, si una contrarium est vera, reliqua est falsa, et e converso.
Et causa haec est, quia si illa dicitur materia naturalis quae provenit secundum naturam universalis, ipsa ergo convenit omni contento sub eo, sic quod universalis affirmativa erit vera, universalis autem negativa, quae removet hanc materiam ab omni contento sub eo, necessario erit falsa: dicitur enim non esse quod est, quod est falsum, scilicet dicere non esse quod est, vel esse quod non est. Similiter etiam in materia remota, universalis negativa est vera, quia removet tale praedicatum ab omni contento sub tali universali.
Universalis ergo affirmativa, tunc etiam dicetur falsa, quia dicit esse quod non est: et simili modo se habebit de suis particularibus sibi subalternis. Materia enim naturalis, quia omnibus contentis sub universali convenit, ideo in tali materia particularis affirmativa erit vera, negativa vero falsa, et contra se habebit in materia remota. In materia vero contingenti ambae contrariae possunt esse falsae: et causa potest haberi ex dictis. Si enim in tali materia non attribuitur universali aliquid nisi ratione particularis alicuius contenti sub eo, affirmare illud de omnibus particularibus falsum est, quia dicitur, quod non est esse: similiter etiam illud negare ab omnibus particularibus seu singularibus falsum est, quia dicitur, quod est non esse. Ambae ergo sunt falsae. Particulares vero, quia quaelibet potest salvari in una singulari, ambae sunt verae. Aliam rationem assignat Aristoteles. Nam ut dicit, contraria mutuo se expellunt, ambae istae contrariae non poterunt simul esse, quod est verum: remotiones tamen earum nihil prohibet simul esse: sicut album et nigrum non possunt esse simul, remotiones tamen amborum nihil prohibet esse simul, falsum enim est remotio amborum. In omni materia sive naturali, sive remota, seu contingenti, si una contradictoriarum est vera, reliqua est falsa, et e converso. Contradictoriae enim enunciationes, vel sunt singulares, ut dictum est, vel una est universalis et altera particularis: et hoc habent, quia una removet aliam.
Unde si una est negativa, altera est affirmativa: et si affirmativa erit vera, dicit esse quod est, et hoc est verum, ut dicitur 4 metaphysicorum; verum enim est esse quod est, et non esse quod non est. Falsum autem est non esse quod est, et esse quod non est. Negativa vero sibi contradictoria, quia dicit non esse quod est, erit falsa. Similiter si negativa est vera, dicit non esse quod non est, et affirmativa tunc dicit esse quod non est, quod est falsum. Et sicut inter esse et non esse non est medium, et unum removet alterum, quia impossibile est dici de eodem et verificari simul esse et non esse; sic etiam contradictoriae, quia una ponit de eodem esse, et altera de eodem non esse, ideo una semper removet alteram.
Et quia in tali esse vel non esse consistit verum vel falsum, ut dictum est; ergo sine medio si una est vera, reliqua est falsa, et e converso.
Et sic patet de veritate et falsitate dictarum propositionum de inesse et cetera.

Notes